Appendix
Will and testament of John Croke

Sponsor

English Heritage

Publication

Author

Lilian J. Redstone

Year published

1929

Pages

84-88

Citation Show another format:

'Appendix: Will and testament of John Croke', Survey of London: volume 12: The parish of All Hallows Barking, part I: The Church of All Hallows (1929), pp. 84-88. URL: http://british-history.ac.uk/report.aspx?compid=100067 Date accessed: 01 August 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

APPENDIX V: TESTAMENT AND WILL OF JOHN CROKE

Testament of John Croke. (fn. 1)

In dei nomine Amen Duodecimo die mensis Augusti Anno domini Millesimo ccccmo septuagesimo septimo Ego Johannis Croke Ciuis et nuper Aldermannus Ciuitatis London' compos mentis ac sanus memorie laudetur altissimus existens condo facio et ordino presens testamentum meum in hunc qui sequitur modum In primis lego et recommendo animam meam misericordissimo Domino nostro Jhesu Cristo Creatori et saluatori meo beatissimeque Virgini matri eius gloriose et omnibus celi sanctis contra Inimicum humani generis defendendam Corpusque meum sepeliendum in ecclesia parochiali omnium sanctorum de Berkyng iuxta Turrim London' Item volo primo et principaliter quod tam cicius quam fieri poterit post meum decessum omnia debita que aliis de iure debeo fideliter persoluantur aut persolui prouideantur Et volo quod tunc omnia Residua bona mea et debita michi incumbencia per executores meos in tres partes equales diuidantur vnde lego Margarete vxori mee vnam partem nomine propartis sue omnium bonorum meorum mobilium et debitorum in sustentacionem eiusdem Margarete et exinde disponendam inxta suum libitum Secundam vero partem lego filiis meis videlicet Johanni Croke seniori Roberto Croke Thome Croke Ricardo Croke et Johanni Croke Juniori nomine proparcium eorundem de bonis meis mobilibus et debitis inter eos equaliter diuidendam disponendam et distribuendam per executores meos subscriptos Et volo quod predicta Margareta vxor mea sub sufficienti securitate pro ipsa in Camera Guihalde Ciuitatis London' secundum consuetudinem eiusdem Ciuitatis invenienda habeat custodiam et gubernacionem omnium illorum bonorum que racione huius testamenti mei et presentis vltime voluntatis filius meis infra etatem existentibus pertinebunt videlicet donec et quousque huiusmodi filii mei sic infra etatem existentes ad plenam etatem viginti et vnius annorum peruenerint Et si aliquis seu aliqui eorundem filiorum meorum sic infra etatem existentes ante dictam etatem viginti et vnius annorum obierit vel obierint volo quod tunc vna medietas omnium bonorum cuiuslibet filiorum sic infra etatem decedentium remaneat domine Margarete Stokker filie mee vxori Willelmi Stokker militis Et quod altera medietas remaneat iiij°, pueris videlicet Johanni Ryche filio Kateryne Johanne et Anne filiabus Elizabethe Stonor filie mee inter ipsam Elizabetham et Thomam Ryche defunctum nuper virum suum procreatis inter eosdem pueros equaliter diuidenda et participanda Et volo quod tercia pars omnium dictorum bonorum et debitorum meorum sic diuisorum et participatorum remaneat executoribus meis subscriptis adinde perimplendam voluntatem meam infraspecificatam Prouiso semper quod in dictis diuisione et participacione bonorum et debitorum meorum sorciatur et addatur cuilibet parti dictarum trium partum equalis et consimilis valor de omnibus iocalibus et vasis meis aureis et argenteis atque de vtensilibus et hustilimentis domicilio meo quouismodo spectantibus Item de dicta tertia parte omnium bonorum et debitorum meorum lego summo Altari dicte ecclesie omnium sanctorum pro oblacionibus meis oblitis aut negligenter detentis in anime mee exoneracionem et ad exorandum pro anima mea decem marcas Item lego operibus et edificacioni ecclesie predicte xlta libras exinde disponendas iuxta discrecionem executorum meorum Item lego ad disponendum in factura alte trabis videlicet de le Rodelofte eiusdem ecclesie et ad sustentacionem luminis eiusdem quadraginta libras Item lego pro vna secta vestimentorum emenda et ordinanda pro eadem ecclesia xl libras Item lego ad expendendum in libris pro eadem ecclesia emendis et ordinandis xl marcas Item lego fraternitate beate marie de Berkyng Chapell prope ecclesiam predictam xls. Item lego fraternitati corporis Cristi mistere pellipariorum london' Cs. Item lego fraternitati beate Marie pellipariorum london' xls. Item lego ad disponendum in Relauemen et sustentacionem prisonariorum in Newgate Ludgate et duobis Computatorijs London' et in prisonis de Marchalsey et Banco Regis in Southwerk existentium ac pauperum hominum et mulierum in hospitali de Bedlem london' et leprosorum hospitalium sancti Egidij Kyngeslond et le loke prope London' et aliorum domorum leprosorum infra sex miliaria Ciuitatem London' contigua et inter iiijor ordines fratrum mendicancium London' ad exorandum pro salute anime mee et animarum parentum et benefactorum meorum C marcas inter eos diuidendas distribuendas et liberandas per discrecionem et ordinacionem executorum meorum. Item lego personis subscriptis summas subsequentes videlicet Johanni Croke seniori filio meo C li. Thome Buckley decem marcas Thome Corser quinque marcas Thome Morton xls. et Willelmo laurence xls. Emme Shetford xls. Johanne Moreton xxvjs. viijd. Thome Max duas marcas Thome Cooke xs. Ac filiis et filiabus Thome Riche x li. [Numerous other monetary bequests]. Item lego ad disponendum circa sepulturam meam et in exequiis meis debite exequendis centum marcas Residuum vero dicte tercie partis omnium bonorum per me dictis executoribus meis ad perficiendam meam vltimam voluntatem superius assignate et non supralegatum do et lego executoribus adinde disponendum in elemosinis et aliis piis vsibus prout eis melius videbitur pro salute anime mee fore facturis ac prout coram summo Judice inde respondere voluerint Huius autem testamenti mei et vltime voluntatis mee executores ordino et constituo videlicet predictam Margaretam vxorem meam dictum Willelmum Stokker militem Willelmum Essex Gentilman' et Robertum Tate Ac eorum superuisorem facio ordino et constituo Johannem Tate fratrem dicti Roberti Tate Et lego cuilibet executorum meorum onus execucionis dicti testamenti mei in se suscipienti pro suo labore xx marcas Et volo quod si forte contingat quod bona mea mobilia apud Calesiam et in partibus transmarinis existentia et debita mea ibidem michi debencia ad manus executorum meorum saluo et integre non denueniant quod absit Ita quod supradicta legata mea bene perimpleri nequeant quod tunc de omnibus legatis meis de tercia parte mea propria superius facta [sic] fiat equalis et consimilis defalcacio iuxta ratam et quantitatem cuiuslibet huiusmodi legati mei per discrecionem executorum meorum subscriptorum Item ego predictus Johannes Croke testator volo et lego per presentes quod dicta Margareta vxor mea vltra legatum suum predictum clare et libere habeat et teneat ad suum proprium vsum tam omnia vestimenta et ornamenta corpori suo spectantia quameciam omnia bona denarios et debita que ipsa Margareta ex lana mea habuit et inquisiuit racione proprie mercandisacionis sue.

[Proved at Lambeth 19 Nov. 1477 by the executors; a cross-reference is given in 15th-century hand to the last will of this John Croke, an abstract of which is as follows]:

[Last will (fn. 2) of John Croke, citizen and skinner and late Alderman of London, 26 Sept. 1477, touching all his lands and tenements within the city and suburbs of London, in the counties of Middlesex and Buckinghamshire and in the town of Calais. To John Croke the elder my son all my tenements in Wode-strete and Siluerstrete and lands and tenements in Drayton [and elsewhere, co. Bucks]. To my wife Margaret for life all my lands & tenements in the city and suburbs of London, the county of Middlesex and the town of Calais.] "Et volo quod prefata Margareta vxor mea de exitibus et proficuis predictarum terrarum et tenementorum cum eorum pertinenciis annuatim durante vita eiusdem Margarete a tempore mortis mee Inueniat et sustineat vnum capellanum idoneum diuina celebraturum in ecclesia Omnium sanctorum de Berking' London' ad altare sancti Nicholai in eadem ecclesia exorandum pro anima mea et animabus parentum amicorum et benefactorum meorum et omnium fidelium defunctorum Et volo etiam quod prefata Margareta vxor mea de exitibus et proficuis predictis annuatim durante vita sua teneri et obseruari faciat in predicta ecclesia omnium sanctorum eo tempore anni quo me prefatum Johannem Croke ab hac luce migrare contigerit pro anima mea et animabus predictis quendam obitum sive Anniversarium per notam per Vicarium capellanos et clericos eiusdem ecclesie videlicet cum placebo et dirige in vigilia et missa de Requiem in crastino sequenti ac cum pulsacione campanorum et aliis obseruanciis ob huiusmodi obitum congruis prout in tali casu in ciuitate London' fieri consuetum est Et quod dicta Margareta vxor mea disponat et distribuat annuatim durante vita sua ad predictum Anniversarium videlicet vicario capellanis et clericis eiusdem ecclesie ibidem interessentibus ac in aliis necessariis circa obitum predictum indigentibus et requisitis vjs. et viijd.' Et volo quod post decessum predicte Margarete vxoris mee totum illud mesuagium quod ego predictus Johannes Croke die date presencium inhabito situatum in venella vocata Martelane in parrochia omnium sanctorum de Berking' predicta cum gardino adiacenti et suis pertinentiis Acetiam duo tenementa eidem mesuagio annexata et adiacentia ex parte boriali eiusdem mesuagii situata in parrochia sancti Olaui prope tourestrete London' Necnon totum meum tenementum bracineum vocatum le Cuppe situatum prope wharuum vocatum le Newe Wolle keye in dicta par rochia omnium sanctorum de Berkyng' cedant et remaneant vicario ecclesie parochialis omnium sanctorum de Berking' predicte et Successoribus suis vicario euisdem ecclesie pro tempore existenti ac custodibus bonorum et ornamentorum eiusdem ecclesie et successoribus suis pro tempore existentibus Habenda et tenenda predictum mesuagium cum gardino adiacenti et suis pertinentiis ac dicta duo tenementa eidem messuagio annexata necnon totum tenementum bracineum vocatum le Cuppe cum omnibus suis pertinentiis prefatis vicario ac custodibus siue gardianis dicte ecclesie omnium sanctorum de Berkyng' et successoribus suis imperpetum. . . . Ea intencione quod predictus vicarius et custodes siue gardiani et successores sui pro tempore existentes annuatim imperpetuum post mortem dicte Margarete vxoris mee de et cum exitibus et proficuis predicti mesuagii cum gardino . . . ac dictorum duorum tenementorum . . . necnon dicti tenementi bracinei . . . inueniant et sustineant unum capellanum idoneum diuina celebraturum in predicta ecclesia omnium sanctorum ad altare sancti Nicholai ibidem et ad orandum pro anima mea et animabus parentum meorum et omnium fidelium Defunctorum Et volo eciam quod prefati vicarius et custodes siue gardiani et successores sui post mortem predicte Margarete vxoris mee de et cum exitibus et proficuis predictis teneant et obseruent seu teneri et obseruari faciant annuatim imperpetuum in predicta ecclesia omnium sanctorum eo tempore anno quo me prefatum Johannem Croke ab hac luce migrare contigerit. . . . Anniversarium . . . prout supradictum est Expendendis et distribuendis annuatim circa huiusmodi. . . . Anniversarium xs . . . videlicet vicario capellanis et clericis eiusdem ecclesie et in ceteris necessariis circa huiusmodi obitum indigentibus et requisitis vjs. et viij d. Et quod de tribus solidis et iiijor denariis residuis . . . vterque custodum dicte ecclesie capiat et habeat pro suo labore in premissis exequendis et ad superuidend' reparacionem ac sustentacionem terrarum et tenementorum xx denarios".

[Failing the observance of these conditions, the premises are to remain to the rector and wardens of St. Olave's to find a chaplain in that church under similar conditions].

[After the death of wife Margaret, the remaining tenements to remain as follows:

to my son John Croke the elder lands in Totenham and Edemeton co. Middx, the inn called le Royall in the parish of St. Thomas Ap. in Vintry Ward, and a tenement in Calais called 'le Shewhous'

To my son Robert Croke lands and tenements in Tourestrete London late acquired from Walter Vitull' armourer and John Hurst, skinner;

To my son Thomas Croke a tenement with brewhouse called le Swanne in Tourestrete with 2 tenements adjoining and my purparty of lands near Coldeharborowe, London, which I and Robert Tate late acquired of the executors of the lord de Vessey;

to my son Richard Croke lands and tenements in Westchepe in the parish of St. Giles and in Athelstrete;

to my son John Croke the younger 2 tenements in Fletestrete, a tenement in Aldrichgatestrete in Briggestrete, crofts in lyverlane and Bradfordebrigge near Holborn;

to my daughter Margaret wife of William Stokker knight my messuage or place in Chelchithe co. Middx].

'Presentibus ad declaracionem istius mee voluntatis Magistro Roberto Segrym vicario ecclesie parochialis omnium sanctorum de Berking' . . . et aliis'.

[Proved at Knolle 19 Nov. 1481 by the widow Margaret].

Footnotes

1 P.C.C., 33 Wattys.
2 P.C.C., 4 Logge (Latin).