Vatican Regesta 545
1467-1470

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

J. A. Twemlow (editor)

Year published

1933

Pages

390-392

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Vatican Regesta 545: 1467-1470', Calendar of Papal Registers Relating to Great Britain and Ireland, Volume 12: 1458-1471 (1933), pp. 390-392. URL: http://british-history.ac.uk/report.aspx?compid=103891 Date accessed: 27 August 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Vatican Regesta, Vol. DXLV. (fn. 1)

Officia.

1–7 Paul II.

Prothonotarii.

1467.
10 Kal. June.
(23 May.)
St. Peter's, Rome.
(f. 12d.)
Anno domini mcccclxviio reverendus pater dominus Jacobus Goldwell factus notarius apostolice sedis per bullam domini Pauli etc., sub data Rome etc., mcccclxviio decimo Kal. Junii pontificatus etc. anno tertio. Juravit in forma, in manibus reverendissimi domini M(arci) [Barbo] episcopi Vincentin., commissarii etc., Rome in palatio S. Marci in camera de Colunna, presentibus reverendo in Christo patre domino A(ngelo) [Fasalo] episcopo Feltren. et venerabili domino Falcone apostolice camera clerico, testibus. G. Blondus. (In the margin: Jacobus Goldwell, prothonotarius, and in the right margin. Solvit jocalia.) [See above, Reg. Vat. DXLII, f. 181.]

Pro Exemptis a Jurisdictione Ordinaria.

1470.
28 March.
St. Peter's, Rome.
(f. 28.)
Die xxviii. mensis Marcii 1470 fuit restituta una bulla reverendo patri domino Archibaldo abbati monasterii sancte crucis de Dymburg (recte de Edymburg) ordinis sancti Augustini sancti Andree diocesis, super exemptione per bullam sanctissimi domini nostri pape concessa eisdem abbati et monasterio et conventui canonicis familiaribus et conversis dicti monasterii, cum omnibus eorum bonis, ab omni iurisdictione ordinaria, et susception(is) in protectionem beati Petri et sedis apostolice ad beneplacitum dicti sanctissimi domini nostri pape etc.Fuit solut(um) jocale ratione dicte exemptionis. Jo. Gerones. (In the left margin: Exemptio monasterii de Dymburg sancti Andree diocesis, and in the right margin: Solvit iocale.)
13 April.
St. Peter's, Rome.
(f. 28.)
Die xiii. mensis Aprilis 1470 restituta est una bulla pro abbatissa et monialibus et confessore generali fratribus et conventu monasterii sancti Salvatoris et beatarum Marie Virginis et Brigite de Sion Londonien. diocesis, super confirmatione omnium eorum privilegiorum et exemptionis eis concessorum per bullam (fn. 2) Ad futuram rei memoriam, sub data Rome x. Kal. Maii anno sexto, etc. Soluit iocale. (In the left margin: Londonien., exemptio, and in the right margin: Soluit iocale.)

Acoliti.

1469.
.26 Oct.
(f. 42.)
Dic xxvi. Octobris [anno etc. mcccclxviiij.] venerabilis vir dominus Jacobus Lewinton precentor ecclesie Dunkelden.Magister in artibus fuit admissus et factus accolitus per bullas sub data Rome apud sanctum Petrum m[ccc]lxviii. non.Novembris pontificatus anno quinto (above, Reg. Vat. DXLII, f. 240). Et (fuerunt date bulle domino Johanni de Monte rotundo sollicitatori Rome in Camera apostolica, the words from ‘fuerunt’ to ‘apostolica,’ inclusive, are cancelled) iuravit de fideliter exercendo ipsum officium in manibus reverendi patris domini Nicolai de Bonaparte clerici Camere Rome in palatio apostolico, presentibus ibidem reverendo patre domino Fortunato episcopo Saxenaten. et Johanne Gerones Camere notario pro testibus, et me Matheo Sass., notario ad hoc rogato per procuratorem assertum, scilicet dominum Davidem [sic] Colden r(ectorem) p(arrochialis) e(eclesie) de Forteviet sancti Andree diocesis. (In the left margin: Jacobus Lewinton accolitus, and in the right margin: Soluit iocalia.)
1469[–70].
9 Jan.
(f. 42.)
Die nona mensis Januarii anno etc. [mcccc] lxix. venerabilis dominus Jacobus Bredi, in decretis bacchalarius, ut et tamquam procur(ator) procur(atorio) et eo nomine venerabilis domini Walteri Steuart a[r]chidiaconi sancte Andree accoliti prout de sue procuration(is) mandato fecit fidem quodam publico instrumento manu et signo Andree Mauricii presbyteri Abberdonen, diocesis etc., sub data in platea publica vici Australis civitatis sancti Andree 1468, 26 Augusti subscripto et signato, admissus fuit ad iurandum Rome in Camera apostolica in manibus reverendi patris domini Antonii de Forliuio clerici Camere, et prestitit [iuramentum] in forma de fideliter exercendo ipsum officium nomine ipsius sui p(ri)n(cipa)lis, qui fuit factus accolitus per bull(am) sub data Rome [apud] sanctum Petrum mcccclxviii, xvi. Kal. Januarii pontificatus anno quinto [above, Reg. Vat. DXLII, f. 244], presentibus venerabilibus dominis Gaspare Blondo et Johanne Gerones testibus, et me Matheo Sass. dicte Camere notario. (In the left margin: Walterus Steuart, accolitus, and in the right margin. mcccclxviiii. and Soluit iocalia.)

Cubicularii.

1467[–8].
17 Feb.
(f. 49.)
Die xvii. Februarii mcccclxvii. Venerabilis vir dominus Thomas Hope, de antiquis cubiculariis domini Pii, receptus per signat(uram) sup(plicatio)nis (fn. 3) domini Pauli etc. Juravit de ipso officio fideliter etc. exercendo in forma, in manibus reverendi domini Roberti de Cambrim (?) clerici mensarii [Camere] etc., presentibus Loysio et B. Zucheta scribentibus in Camera, testibus. G. Blondus. (In the left margin:T[h]omas Hoppe, and in the right margin: Soluit iocalia.)

Collectores.

1469.
11 Aug.
(f. 74d.)
Anno domini mcccclxixno die xia . mensis Augusti venerabilis vir frater Johannes Capello de Verona factus Collector in Hibernia etc., per bullam sub data Rome etc. pridie idus Julii etc. anno quinto [above, Reg. Vat. DXLII, f. 272], de dicto officio fideliter etc. exercendo prestitit iuramentum in forma in manibus reverendissimi in Christo patris et domini domini M(arci) Cardinalis sancti Marci etc., Rome in palatio apostolico apud sanctum Petrum, presentibus venerabilibus viris domino Johanne Troulleth clerico Leodien. et domino Johanne de Tartarinis scriptore apostolico, testibus. Gaspar Blondus. (In the left margin: Frater Johannes Capello de Verona and Co[l]lector in Ybernia, and in the right margin:Soluit iocale.)
1470.
29 Nov.
(f. 75.)
Anno domini mcccclxx. indictione iii. die penultima mensis Novembris venerabilis vir dominus Guillermus Fergusii archidiaconus Loudonie in ecclesia sancti Andree, in regno Scotie fructuum Camere apostolice constitutus collector per bullam domini Pauli pape ii. sub data Rome apud sanctum Petrum tertio idus Novembris anno septimo [above, Reg. Vat. DXLIII, f. 70], Rome in palatio apostolico apud sanctum Petrum de huiusmodi collectorie officio fideliter exercendo, ac de non recipiendo aliquod genus muneris juxta tenorem litterarum desuper per sanctissimum dominum nostrum editarum, in manibus reverendissimi domini Marci tituli sancti Marci presbyteri cardinalis in forma solita prestitit juramentum, presentibus ibidem dominis Johanne Crisostomi et Francisco, de Auximo prefati reverendissimi domini cardinalis familiaribus, testibus etc., et me Aloisio de Campanea Camere apostolice notario etc. (In the left margin: Guillermus Fergusii Collector Scotie, and in the right margin: Soluit iocalia.)

Footnotes

1 On the back of the volume is the usual modern lettering: P. II. Off., and the front half of the original sheepskin binding, preserved at the beginning of the volume, has the contemporary description: i. Officialium d. Pau (apparently unfinished), a similar description on the bottom edge being hardly legible. The volume, which contains ff. 1–98 of text (some of them blank) + 99–100 blank, consists of a miscellaneous list of officers of the papal household etc., with the dates of their appointment, etc., e.g. officers of the papal Camera, papal subdeacons, acolytes, chaplains, secretaries, masters of the registers, collectors, abbreviators, etc.
2 MS. bullar(um).
3 On f. 50d. and again on f. 51r, is a specimen, ‘copia supplicationis,’ with the pope's ‘Fiat ut petitur, P.’ and the additional grant: ‘Et quod presentis supplicationis simplex (alias sola) signatura sufficiat, absque (aliarum) litterarum desuper expeditione (alias confectione). Fiat P.’