| 7 |
Postmodum vero, pro parte ‘Johannis Hom clerici dicte diocesis nobis exposito quod dudum, ante datam dictarum litterarum, recolende memorie Paulus, papa ii etiam predecessor noster eum in prefato monasterio in monachum recipi, et habitum juxta dicti monasterii consuetudinem sibi exhiberi, ac professionem regularem per eosdem monachos emitti solitam ab eo recipi et admitti, deque dicto prioratu certo modo vacante, quem idem Patritius Hom tunc indebite detinebat,sibi prouideri mandauerat, et secum ut habitum suscipere et professionem huiusmodi emittere non teneretur, donec dicti prioratus professionem [recte possessionem] pacifice assequeretur dispensauerat; et quod orta postea inter eosdem Johannem et Patritium Hom super dicto prioratu, quem quilibet eorum ad se spectare asserebat, materia questionis, ac coram diversis judicibus litigato, tandem dilectus filius magister Petrus de Ferrera [sic], noster tunc dicti Sixti capellanus et causarum palatii apostolici auditor dicte cause cognitor, [per quam] omnia gesta in causa huiusmodi in fauorem dicti Patritii Hom et contra ipsum Johannem Hom per bone memorie Philippum sanctorum Petri et Marcelli presbyterum cardinalem dicte cause olim commissarium reuocauit sententiam promulgauerat, que nulla appellatione suspensa in rem transiuerat judicatam, ipseque Johannes Hom illius pretextu possessionem dicti prioratus fuerat assecutus; quodque, dicto Patritio Hom prefato regi exponente suppressionem extinctionem et erectionem predictas per prefatum Guillelmum episcopum dictarum posteriorum litterarum vigore earum forma seruata factas fuisse, idem rex ordinauerat quod de fructibus dicti monasterii daretur eidem Patritio certa quantitas quolibet anno, idem [que] Johannes in dicti prioratus possessione remaneret, dummodo in pretensis suppressione et extinctione ac erectione consentiret, et qui regie ordinationi ipse Johannes metu acquieuerat, et ad diuisionem fructuum reddituum et prouentuum dicti monasterii juxta dicti Sexti predecesoris voluntatem predictam, etiam per executores litterarum que ab eodem predecessore ad certos judices in partibus illis desuper emanauerunt, minime processum fuerat, monachi tamen eiusdem monasterii numero duodecim vel circa inde amoti, et ecclesie parrochiales eidem monasterio annexe et ad presentationem prioris eiusdem spectantes cantoribus dicte ecclesie assignate extiterant, perque illos pretextu litterarum ac illarum vigore factarum suppressionis extinctionis et erectionis predictarum, que forte non fuerant effectum sortite, indebite occupabantur, Nos tunc ipsius Johannis Hom (asserentis se premissorum occasione impeditam [recte impeditum] fuisse habitum suscipere et professionem huiusmodi emittere, ac de medietatis [recte medietate] fructuum reddituum et prouentuum dicti prioratus quos quadringentarum librarum sterlingorum va (lorem) an (nuum) non excedere in litteris dicti Pauli predecessoris expresserat Johannes Hom camere apostolice dicti monasterii debitam satisfactionem impendere et monasterium predictum monachis unico duntaxat excepto destitutam [recte destitutum] ad ruinam cum fructuum reddituum et prouentuum eius qui satis ampli erant perditione prouentuum fore, nisi illi ac ordini priori et monachis eius ab codem expulsis et ad illud reddire [recte redire] paratis de remedio oportuno prouideretur, ac suppressionem extinctionem et erectionem predictas de facto factas et nunquam effectum sortitas fuisse, et prefatum Patritium Hom qui, non zelo deuotionis aut augmentationis diuini cultus sed odio eiusdem Johannis, ut ipsum vexare posset, premissa fieri procurauerat, ad finem quod [de] dicto decanatu erigendo sibi prouideretur, jam decessisse) ac conuentu [s] dicti monasterii supplicationibus incinati, monasterium predictum in pristinum statum in quo erat tempore date dictarum litterarum Sixti predecessoris restitui, et illius reddituariis decimatoribus subditis et vassallis ut eidem Johanni de fructibus redditibus et prouentibus eiusdem monasterii, uti solitum erat aliis prioribus pro tempore existentibus, integre responderant [recte responderent], ac capellanis et cantoribus aliisque quibusuis personis ut [sic] ecclesias res bonaque dicti monasterii occupantibus et detinentibus ut illa dimitterent mandari, et quibusuis aliis personis, cuiuscunque status gradus ordinis vel conditionis existerent, ne occupatoribus predictis ad continuandum eorum occupationem huiusmodi auxilium consilium vel fauorem preberent, subexco mmunicationis sententia et aliis penis et censuris ecclesiasticis quas eo ipso contrauenientes incurrerent, inhiberi, necnon eidem Johanni et pro tempore existenti priori dicti monasterii et predictis conuentui, super manutentione et recuperatione ecclesiarum rerum et bonorum ad dictum monasterium pertinentium, perpetuis futuris temporibus presidio debite defensionis assisti eosque defendi, contradictoresque et rebelles ac ecclesiarum fructuum et bonorum dicti monasterii detentores et occupatores, per excommunicationis sententiam et alias penas et censuras, ad illa dimittendum, inuocato etiam ad hoc auxilio brachii secularis, capelle [recte compelli,] sub certis modo et forma per alias nostras litteras mandauimus, prout in singulis litteris predictis plenius continetur.
Cum autem, sicut exhibita nobis nuper pro parte dicti regis petitio continebat, prefatus Sixtus predecessor, de bono jure dicti Patritii Hom in dicto prioratu informatus, dicto Guillelmo episcopo super suppressione extinctione et erectione predictis de consensu dicti tunc archiepiscopi loci ordinarii faciendis plenam concesserit potestatem, et idem episcopus illius vigore, omnibus ad id requisitis mature discussis et ponderatis, ad suppressionem [et] extinctionem et [sic] dicte religionis honorem [? recte ordinis] et sub inuocatione dey [i.e. dei] genitricis semper virginis Marie erectionem predictas inclusiue, dicto archiepiscopo consentiente, processerit, fructuum reddituum et prouentuum dicti prioratus in prebendas diuisione duntaxat excepta, et persone dicte capelle regie eorum [dem] bonorum dicti monasterii, que auctoritate apostolica eidem capelle applicate fuerunt, possessionem assecute extiterint, et illa possideant de presenti, prefatusque quoque Johannes Hom, cui (fn. 9) [de?] decanatu predicto sic erecto prouisum extitit, pluribus annis ut eiusdem capelle regie decanus cum prebendatis in eadem in choro et capitulo ac conuentionibus capitularibus et aliis eorundem interuenerit (fn. 9) et in diuinis deseruierit, ac portionem fructuum reddituum et prouentuum eiusdem et ad ulteriorem executionem ordinat (ionis?) suppressionis et erectionis predictarum distinctionem quoque prebendarum in eadem ecclesia procedi mandare (ne pretextu litterarum nostrarum ea [? recte et eorum] que vigore facultatis a dicto Sixto predecessore matura deliberatione prehabita ad prefati regis supplicationem concesse, per prefatum episcopum Ostiensem de expresso consensu dicti Patritii archiepiscopi probe et laudabiliter facta ac eodem rege prosequente extunc effectum sortita fuerunt, ex quibus diuini cultus succedit (fn. 10) (?) augmentum, quicquam in posterum in suppressionis extinctionis et erectionis predictarum preiuditium attemptetur), ac alias in premissis oportune prouidere de benignitate apostolica dignaremur. Nos igitur, qui regem prefatum singulari diligimus in domino caritate et votis eius libentur annuimus, fraternitati vestre … mandamus quatenus vos … in dictis ciuitate vel diocesi, si et postquam vocatis dicto Johanne Hom et aliis qui fuerint euocandi de premissis summarie vobis legitime constiterit, omnia et singula per prefatum episcopum Ostiensem vigore facultatis predicte sibi a dicto Sixto predecessore concesse in erectione et suppressione huiusmodi facta et gesta ac inde secuta quecunque auctoritate nostra probetis et confirmetis, suppleatisque omnes et singulos defectus si qui forsan interuenerint in eisdem, ac dictarum litterarum nostrarum dicto Johanni Hom concessarum in premissis executoribus et subexecutoribus ab eis forsan deputatis ne ad earum executionem de cetero quoquomodo procedant eadem auctoritate inhibeatis, ac decernatis irritum et inane quicquid secus per eos ac aliis [sic] super hiis presertim a dicto Guillelmo episcopo factis a quoquam quauis auctoritate scienter vel ignoranter attemptatum forsan est hactenus, vel imposterum contigerit attemptari. Et nichilominus per vos vel alium seu alios ad ulteriorem executionem erectionis dicti prioratus in collegiatam ecclesiam predictam, diuisionis et extinctionis [? recte distinctionis] facultatum eiusdem in prebendas, et de nouo quatenus opus sit super extinctione et suppressione religionis ordinis et qualitatum omnium predictorum procedatis, illasque exequamini, ac bona facultates possessiones et ecclesias dicto prioratui annexas et incorporatas annexa et incorporata diuidatis et prebendas distinguatis, ac oportunas propterea suppressiones extinctiones diuisiones et distinctiones ac ut [sic] faciatis in omnibus et per omnia, perinde ac si littere predicte que [sic] in premissis a Sixto predecessore prefata auctoritate a principio vobis directe et ipso predecessore Jnuente [recte uiuente] vobis presentate et illarum vigore per vos ad earum executionem procedi incohatum extitisset, ac alias prout vobis videbitur expedire, super quibus vobis et vestrum cuilibet de nouo concedimus presentium tenors facultatem. Contradictores per censuram ecclesiasticam etc. Non obstantibus premissis … Volumus autem quod decanus capitulum et persone dictarum ecclesie et capelle singulis quindecim annis de fructibus redditibus et prouentibus dicti monasterii siue prioratus camere apostolice debitam absolutionem impendere, et ad id sic faciendum exnunc se dicte camere obligare teneantur, prout sancte Justine Paduane et Lateranensis sancti Benedicti [et] sancti Augustini ordinum congregationes se obligant in eadem camera persoluuere [sic] pro monasteriis et prioratibus aliisque benefitiis ecclesiasticis congregationibus ipsis pro tempore incorporatis. Datum … anno tertio. sic erecte ecclesie perceperit, suppressioni extinctioni et erectioni predictis consentiendo, et asserens velle ad Romanam curiam pro restante [? recte restantis] fructuum reddituum et prouentuum predictorum diuisione in prebendas procurandas [sic] se conferre, litteras regis commendatitias et credentiales ad nos habuerit, et illis mediantibus a nobis litteras nostras predictas extorserit reuocatorias suppressionis et extinctionis dicti monasterii (in quo retroactis temporibus illius prior cum duobus religiosis residere consueuerat) et erectionis illius in collegiatam ecclesiam, in qua juxta erectionem fiendam octo vel circa, ac applicationi [s] bonorum predictorum dicte capelle, in qua decem et octo persone prebendarii et cantores diuina debent celebrare sine intermissione officia, pro parte eiusdem regis nobis fuit humiliter supplicatum ut gestis per eundem Guillelmum episcopum in premissis pro eorum subsistentia firmiori robur nostre confirmationis adiicere.
|