Rymer's Foedera with Syllabus
January-June 1398

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

31-41

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: January-June 1398', Rymer's Foedera Volume 8, pp. 31-41. URL: http://british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115121 Date accessed: 29 July 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

January–June 1398

Syllabus EntryFoedera Text
1398. Jan. 2. General request for a safe conduct for the above-mentioned prior of S. John of Jerusalem. Westm.
O. viii. 31. H. iii. p. iv. 141.
Pro Priore Sancti Johannis Jerusalem in Anglia Literae de Requestu.
An. 21. R. 2. Ibid.
Rex, Universis & Singulis Regibus, Principibus, Ducibus, Comitibus, Nobilibus, ac Populis cujuscumque Statûs, Gradûs, Dignitatis, Nationis, Conditionis, Ritûs, seu Sectae fuerint, per universum Orbem constitutis, praesentes Literas inspecturis, Salutem in omnium Salvatore.
Universitatem vestram multipliciter honorabilem, & quemlibet vestrûm per Se, attentiùs & efficaciùs quo possumus Requirimus & Rogamus quatinus, dilectum Nobis in Christo, Walterum Grendon, Priorem Hospitalis Sancti Johannis Jerusalem infra Regnum nostrum Angliae,
Qui versus Hospitale Sancti Johannis Jerusalem, in Insula de Rodes, per aliquod tempus moraturus, & exindè versus Regnum nostrum Angliae reversurus, dirigit gressus suos in praesenti,
Cùm ipsum per Regna, Dominia, Districtus, Loca, Jurisdictiones, Potestates, seu Territoria vestra, seu alicujus vestrûm, cum Quinquaginta Personis, Quinquaginta Equis vel Paucioribus, & Valesiis, ac aliis Rebus & Hernesiis suis quibuscumque, transire, seu inibi morari, contigerit,
Comtenplatione nostrâ, propensius reconemdatum habentes eundem Priorem, cum Personis, Equis & Valesiis, ac aliis Rebus & Hernesiis suis praedictis, ut praedictum est, Transire, reverti, ac morari liberè, expeditè, & absque impedimento seu perturbatione quacumque, ac Solutione alicujus Dacii, Pedagii, Gabellae, seu Tributi, aut alterius Exactionis cujuscumque, necnon absque Aperitione Manticarum &c. prout in similibus de Requestu Literis.
In cujus rei Testimonium, has Literas nostras Patentes fieri, & Magni Sigilli nostri munimine fecimus consignari.
Dat. apud Westm. Secundo Die Januarii.
Jan. 21. Restitution of the temporalities to Roger Walden, abp. of Canterbury, Thomas, the late abp., being translated to the see of S. Andrew's. Heywood.
O. viii. 31. H. iii. p. iv. 141.
De Translatione Archiepiscopi Cantuariensis in Episcopum Sancti Andreae.
An. 21. R. 2. Pat. 21. R. 2. p. 2. m. 14.
Rex, Escaetori suo in Comitatu Kantiae, Salutem.
Cùm Dominus Summus Pontifex, Ecclesiâ Cantuariensi, per Translationem Thomae, nuper Archiepiscopi loci illius, in Episcopum Sancti Andreae, vacante, eidem Ecclesiae de persona, dilecti Clerici nostri, Rogeri Walden, in Sacerdotio constituti providerit, ipsumque in Archiepiscopum loci illius praefecerit & Pastorem, sicut per Literas Bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, Nobis indè directas, nobis constat,
Nos,
Pro eo quòd idem Archiepiscopus, omnibus & singulis Verbis, nobis & Coronae nostrae praejudicialibus, in dictis Literis Bullatis contentis, coram nobis Renunciavit, & Gratiae nostrae humiliter se submisit, volentes cum eo agere gratiosè,
Cepimus Fidelitatem ipsius Archiepiscopi, & Temporalia Archiepiscopatûs illius, unà cum Exitibus, indè a tempore Vacationis ejusdem Provenientibus, Restituimus eidem:
Et ideò tibi Praecipimus quòd eidem Archiepiscopo Temporalia praedicta, cum pertinentiis, in Balliva tua, unà cum Exitibus indè a tempore praedicto provenientibus, liberes in forma praedicta.
Teste Rege apud Manerium de Heywod, xxj die Januarii.
Per ipsum Regem.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Escaetori Regis, in Com. Surr. & Sussex.
Escaetori Regis, in Com. Midd.
Escaetori Regis, in Com. Suff.
Escaetori Regis, in Com. Essex. & Hert
.
Richardo Wityngton, Majori Civitatis Regis Londoniae, & Escaetori suo in eadem Civitate.
Escaetori Regis, in Com. Eborum
.
Et Mandatum est Militibus &c.
Jan. 25. Pardon for Henry duke of Hereford. Lilleshall.
O. viii. 32. H. iii. p. iv. 141.
Pro Duce Herefordiae, de Pardonatione.
An. 21. R. 2. Pat. 21. R. 2. p. 2. m. 14.
Rex, Omnibus Ballivis & Fidelibus suis, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd (de Gratiâ nostrâ speciali) PARDONAVIMUS Henrico Duci Herefordiae, Sectam Pacis nostrae, quae ad Nos versus ipsum pertinet, pro omnimodis Proditionibus, Feloniis, Insurrectionibus, Mesprisionibus, & aliis Malefactis quibuscumque, per ipsum qualitercumque factis, sive perpetratis, undè Indictatus, Rectatus, Occasionatus, Impetitus, vel Appellatus existit, ac etiam Utlagariis, si quae in ipsum, hiis occasionibus, fuerint promulgatae, & firmam Pacem nostram ei indè Concedimus;
Ita tamen quod stet Recto in Curiâ nostrâ, si quis versus eum loqui voluerit de Praemissis, vel aliquo Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Lilleshull vicesimo quinto die Januarii.
Per ipsum Regem.
Feb. 4. The several sheriffs are ordered to summon Thomas duke of Norfolk to appear before the K. to answer the accusations of Henry duke of Hereford. Shrewsbury.
O. viii. 32. H. iii. p. iv. 142.
Contra Ducem Norfolchiae, de Proclamatione.
An. 21. R. 2. Claus. 21. R. 2. p. 2. m. 20. dors.
Rex, Vicecomitibus Londoniae & Middlesexiae, Salutem.
Cùm Thomas Dux Norffolciae, in praesenti Parliamento nostro, per Henricum Ducem Herefordiae, de diversis Proditionibus, & aliis Misprisionibus & Malesactis, Personam nostram ac nostram Regiam Magestatem tangentibus, Impetitus existat,
Nos,
Volentes ipsum Ducem Norffolciae super Praemissis respondere, & indè stare juri,
Vobis, sub Forisfacturâ omnium quae nobis forisfacere poteritis, Praecipimus quòd, in singulis locis, in Ballivâ vestrâ, ubi expedire videritis, ex parte nostrâ, publicè proclamari faciatis,
Quòd praedictus Dux Norffolciae, sub Forisfacturâ Vitae & Membrorum, ac omnium aliorum quae nobis forisfacere poterit, in Propriâ Personâ suâ, compareat coram Nobis, in propriâ Personâ nostrâ, infra Quindecim dies proximos post Proclamationem hujusmodi factam, ubicumque Nos infra Regnum nostrum Angliae fore contigerit, ad standum Recto super Praemissis, & ad faciendum ulterius & recipiendum quod de eo in hac parte contigerit ordinari.
Et Nos de Proclamatione praedictâ statim, cùm sic facta fuerit, ac de Diebus & Locis ejusdem, in Cancellariâ nostrâ, sub Sigillis vestris, certificetis; hoc Breve Nobis remittentes.
Teste Rege apud Salop, quarto die Februarii.
Per ipsum Regem.
Consimilia Brevia diriguntur Singulis Vicecomitibus per totam Angliam
.
Feb. 5. John duke of Aquitain and Lancaster, John bp. of S. Asaph's, Thomas de Percy, earl of Worcester, and 3 others, are appointed commissioners for redressing violations of the truce with Scotland. Another commission, in which Edward duke of Albemarle is substituted for the duke of Lancaster. Shrewsbury.
O. viii. 32. H. iii. p. iv. 142.
De Attemptatis, contra Treugas Scotiae, Reformandis.
An. 21. R. 2. Scot. 21. R. 2. m. 11.
Rex, carissimo Avunculo suo, Johanni Duci Aquitaniae & Lancastriae, ac, Venerabili in Christo Patri, Johanni Episcopo Assavensi, necnon, Dilectis & Fidelibus suis, Thomae de Percy Comiti Wygorniae, Willielmo le Scrop Comiti Wiltesiae, Magistro Johanni Shepeye Decano Ecclesiae Cathedralis beatae Mariae Lincolniensis, & Willielmo Elmham Chivaler, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De fidelitate, circumspectione, & industriâ vestris pleniùs confidentes,
Fecimus, ordinavimus, assignavimus, & constituimus, ac Facimus, ordinamus, constituimus, & assignamus Vos Sex, Quinque, Quatuor, & Tres vestrûm (quorum Vos, praefate Dux, unum este Volumus) Deputatos nostros & Commissarios speciales,
Tàm ad omnia & singula Attemptata, Mesprisiones, & Malefacta,
Subditis Adversarii nostri Scotiae, per quoscumque Subditos nostros, contra formam Treugarum,
Nuper inter Nos & carissimum Patrem nostrum Franciae, & dictum Ad- ver sarium nostrum Scotiae, tanquam alligatum ipsius Patris nostri, per nostros & dicti Patris nostri Commissarios, apud Lenlyngham captarum, & postmodùm ad certum tempus prorogatarum,
Qualitercumque facta & perpetrata, & nondum Reformata, emendata, aut reparata,
Reformandum, emendandum, & reparandum,
Et ad consimilem Reformationem, Emendationem, & Reparationem,
Pro Ligeis & Subditis nostris, de quibuscumque Mesprisionibus, Attemptatis, & Malefactis, sibi, per dictos Subditos ipsius Adversarii nostri, factis & perpetratis,
Petendum, recipiendum, & habendum,
Et partibus plenariè Justitiae Complementum, in hac parte, faciendum, exhibendum, & habere faciendum,
Et omnes & singulos Subditos nostros, quos inveneritis hujusmodi Attemptata, Mesprisiones, & Malefacta Subditis ipsius Adversarii nostri fecisse, ad eadem Attemptata, Mesprisiones, & Malefacta Reparandum & Emendandum, juxta Vim, Formam, & Effectum Treugarum praedictarum, per Districtiones, & alias Vias, & Modos legitimos, quibus melius, juxta Discretiones vestras, sciveritis, compellendum,
Quàm ad Sacramenta omnium & singulorum Praelatorum, Magnatum, Dominorum, & aliorum Subditorum praefati Adversarii nostri, in Praesentiâ vestrâ comparentium, & nondum Juratorum,
Qui dictas Treugas, ac Formam quarumdam aliarum Treugarum, inter Nos & praedictum Patrem nostrum de novo initarum, quae in Festo Sancti Michaelis proximò futuro incipient, in omnibus & singulis suis Articulis, acceptare, & pro parte suâ firmiter & inviolabiliter observare, & jurare voluerint,
Petendum & Recipiendum,
Et ad sufficientes Deputatos,
Tàm pro Sacramentis aliorum Praelatorum, Magnatum, Dominorum, & Subditorum dicti Adversarii nostri, qui absentes fuerint, in Formâ consimili, recipiendis,
Quàm pro Sacramento ejusdem Adversarii nostri, quòd ipse dictas Treugas, sic de novo initas, pro parte suâ, in omnibus suis Articulis observabit, & observari faciet, similiter petendo & recipiendo,
Ordinandum, faciendum, & substituendum;
Necnon ad omnia alia & singula faciendum & excercendum, quae circa Praemissa, seu eorum expeditionem, necessaria fuerint seu etiam oportuna;
Promittentes Nos Ratum, gratum, & firmum habituros quicquid per vos Sex, Quinque, Quatuor, vel Tres vestrûm (quorum &c.) Actum, gestum, procuratúmve fuerit in Praemissis, vel aliquo Praemissorum;
Et ideò vobis Mandamus, quòd circa Praemissa facienda & exequenda, partes vestras, cum omni diligentiâ & efficaciâ, adhibeatis solicitas & discretas;
Nos, & Concilium nostrum, de omnibus & singulis, quae per vos Sex, Quinque, Quatuor, vel Tres vestrûm (quorum &c. unum esse volumus) Acta sive gesta fuerint in Praemissis, certificantes, ac in Scriptis plenè & expressè redigentes.
In cujus &c.
Teste Rege apud Salop. quinto die Februarii.
Per ipsum Regem.
Rex Venerabili in Christo Patri, Johanni Episcopo Assavensi, ac carissimo Fratri suo Edwardo Duci Albe Marle, necnon, Dilectis & Fidelibus suis, Thomae de Percy, &c. ut supra mutatis mutandis.
Teste ut supra.
Per ipsum Regem.
Feb. 6. Licence to William Bulcote, parson of Berughby, to accept a canonry in the see of Lincoln and the prebend of Caistor, vacant by the promotion of Roger Walden to the archbishopric of Canterbury. Similar licences for John Fermer, Henry Hamerton, and Thomas Wysbeche. Shrewsbury.
O. viii 33. H. iii. p. iv. 142.
De Licentia acceptandi Beneficia, ex Provisione Papae.
An. 21. R. 2. Pat. 21. R. 2. p. 2. m. 8.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Dominus Summus Pontifex, per Literas suas Apostolicas, providisset Willielmo Bulcote, Parsonae Ecclesiae de Berughby, Lincolniensi Dioecese, Licentiato in Legibus, de quodam Canonicatu in Ecclesiâ Cathedrali Lincolniae, & de Praebendâ de Castre in eadem,
Nuper in Curiâ Romanâ, ratione novae Creationis, Venerabilis Patris, Rogeri Walden in Archiepiscopum Cantuariensem, vacantibus,
Nos (de Gratiâ nostrâ speciali) Concessimus & licentiam dedimus, pro no- bis, & Haeredibus nostris quantum in nobis est, eidem Willielmo quòd ipse, per se, & Procuratores suos, Beneficia praedicta acceptare, & indè corporalem Possessionem recipere, & eis, juxta effectum Gratiae, sibi per praedictum Dominum Summum Pontificem factae, gaudere possit;
Et quòd ipse, per se, & Procuratores suos praedictos, tàm in dictâ Curiâ Romanâ, quàm alibi in Curiâ Christianitatis, & in aliis Curiis nostris quibuscumque, plenam Executionem dictarum Bullarum & Processuum, indè factorum vel faciendorum, liberè, si opus fuerit, prosequi possit;
Nolentes quòd praefatus Willielmus, aut dicti Procuratores sui, Notarii, Executores, aut Subexecutores, ratione alicujus Prosecutionis, in dictâ Curiâ Romanâ, vel alibi in Curiis nostris praedictis, in hac parte, factae vel faciendae, occasione Statuti de Provisoribus, Anno Regni nostri Tertiodecimo editi, Impetantur, molestentur in aliquo, seu graventur; Statuto praedicto, aut aliis Statutis, vel Ordinationibus, in contrarium factis, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Villam Salop. sexto die Februarii.
Ibid.
Per Breve de Privato Sigillo
.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Dominus Summus Pontifex, per Literas suas Apostolicas, providisset Johanni Fermer, Parsonae Ecclesiae Parochialis du Rybchestre, Eborum Dioecese de quodam Canonicatu in Ecclesiâ Cathedrali Lichfeldensi, & de Praebendâ de Pratis in eadem &c. ut supra mutatis mutandis.
Teste ut supra.
Per idem Breve.
Ibid.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Dominus Summus Pontifex, per Literas suas Apostolicas, providisset Henrico Hamerton, Parsonae Ecclesiae Parochialis de Bedyngdon, Cantuariensi Dioecese, de quodam Canonicatu in Ecclesiâ Monialium de Shaftesbury, Sarum Dioecese, & de Praebendâ de Gyllyngham in eadem &c. ut supra mutatis mutandis.
Teste ut supra.
Per idem Breve.
Ibid
.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Dominus Summus Pontifex, per Literas suas Apostolicas, providisset Thomae Wysbeche, Parsonae Ecclesiae Parochialis de Hertfeld, Cicestrensi Dioecese, de quodam Canonicatu in Ecclesiâ Cathedrali Londoniae, & de Praebendâ de Willeston in eadem &c. ut supra mutatis mutandis.
Teste ut supra.
Per idem Breve.
Feb. 6. Proclamation to be made by the several sheriffs that the letters of pardon granted to Richard earl of Arundel must be returned into chancery, as they have been revoked by parliament. Shrewsbury.
O. viii. 34. H. iii. p. iv. 143.
De Proclamatione, super Pardonatione Revocata.
An. 21. R. 2. Claus. 21. R. 2. p. 1. m. 18. d.
Rex, Vicecomitibus Londoniae & Middelsexiae, Salutem.
Cùm, in ultimo Parliamento nostro, de assensu Procerum, Magnatum, & Communitatis Regni nostri Angliae, in eodem Parliamento existentium, ex quibusdam Causis rationabilibus, in dicto Parliamento nostro declaratis, quaedam Litterae nostrae Patentes de Pardonatione,
Ricardo Comiti Arundellae, de diversis Proditionibus, Insurrectionibus, & Feloniis, ac aliis Malefactis, in eisdem Literis specificatis, Factae,
Revocatae & Adnullatae fuissent,
Nos,
Literas suas, in Cancellariâ nostrâ, ex causâ praedictâ, prout justum fuerit, cancellari & dampnari volentes,
Vobis Praecipimus, firmiter injungentes, quòd in singulis locis, infra Ballivam vestram, ubi melius expedire videritis, ex parte nostrâ publicè proclamari faciatis,
Quòd, si quis Litteras praedictas sub Custodiâ suâ habeat, aut ubi vel in quorum seu cujus manibus fuerint dicere sciat, easdem Litteras Nobis, in propriâ Personâ nostrâ, citra diem Dominicam in medio Quadragesimae proximò futuro, ubicumque infra Regnum nostrum fuerimus, sub Forisfacturâ om- nium quae Nobis forisfacere poterit, deferat, aut Nos ubi vel in cujus seu quorum manibus existunt, citra diem praedictum, certificet,
Et Nos de Proclamatione hujusmodi, cùm facta fuerit, in Cancellariâ nostrâ, sub Sigillis vestris, distinctè & apertè, sine dilatione reddatis certiores; Remittentes nobis hoc Breve:
Et hoc sub Forisfacturâ antedictâ nullatenus omittatis.
Teste Rege apud Salop. sexto die Februarii.
Per ipsum Regem.
Consimilia Brevia diriguntur singulis Vicecomitibus per Angliam
.
Feb. 26. The K. orders the constable of Windsor to receive and keep securely Henry duke of Hereford and Thomas duke of Norfolk. Oxford.
O. viii. 35. H. iii. p. iv. 143.
De Ducibus Herefordiae & Norffolciae, in Castrum de Wynsore, recipiendis.
An. 21. R. 2. Ibid. m. 18.
Rex, Constabulario Castri sui de Wyndesore, & ejus Locum tenenti, Salutem.
Mandamus vobis, firmiter injungentes, quòd, Henricum Ducem Herefordiae & Thomam Ducem Norffoliciae, sive alterum ipsorum, ab eo, qui ipsos, sive eorum alterum, vobis ex parte nostrâ liberabit, recipiatis, & in Castro praedicto, sub modo & formâ quibus ipse, qui ipsos Duces, sive alterum ipsorum, vobis, ut praedictum est, liberabit, ex parte nostrâ injunget, salvò & securè custodiatis; Et hoc, sub Forisfacturâ Vitae & Membrorum, & omnium aliorum quae Nobis forisfacere poteritis, nulltenus omittatis.
Teste Rege apud Oxon. vicesimo sexto die Februarii.
Per ipsum Regem.
March 16. Indenture of the truce between England and Scotland until Michaelmas. Hawdenestanke.
O. viii. 35. H. iii. p. iv. 143.
Indentura Treugarum Scotiae.
An. 21. R. 2. Ex Autogr.
Cest Endenture,
Fait, au Hawdenestanke, le xvi jour de Marce, l'An du Grace Mille, Troiscentz, Quatrevyns, & xvij.
Parentir David, aisne Filtz du Roy d'Escoce, Conte de Carric, Robert Frere du Roy, Conte de Fyf, Waltier Evesque de Saint Andreu, & David Seigneur de Lyndessay, & autres Commys & Deputez del' Treshault & Puissant Prince le Roy d'Escoce, d'une parte, & Jehan Filz du Roy d'Angleterre Duc de Guyene & de Lancastir, Jehan Evesque de Saint Assaph, Thomas Conte de Wirecestir, & William Conte de Wyltes, & autres Commys & Deputez del' Treshault & Puissant Prince le Roy d'Angleterre, d'autre part,
Tesmoigne que les dittes Commys & Deputez du Roy d'Escoce ont Ordenez lour Deputez, Monsieur William Lyndessay, William Stewarde, Johan de Ramorgny Chivalers, & Adam Forster, & les dites Commys & Deputez du Roy d'Angleterre ont ordenez lour Deputez, Monsieurs Gerard Heron, Thomas Gray de Horton, Johan de Fenwyk Chivalers, & Jehan Mitforde (c'est assavoir del'chescune part Quatre, Trois, ou Deux de lours Deputez avantdites) pour parfournir lour Ordenance en maneier que c'ensuit,
Premierement, veullent que les Treues, qui sont a present, soient tenuz, en chescune Poynt, tanque a le Saint Michel proschain venant; & que, si aucun Chastel, ou Forteresse soit fait, encontre ses presentez Trieues, que sans delay il soit Abatu, & ceulx, qi les ont fait, Puny selonc le purport des Trieues.
Item, volont que tous ceulx, qi volont occupier Terrez, ou demourir entour les Chastelx, de l'une partie ou de l'autre, facent & paient leurs devoirs par le manier, comme il est playnement compris en cez presentez Trieues, sans aucune subtilite, ou cavillacion alleger a l'encontre; &, en Cas qui aucun Debat y soit, entre les Capitaynez des Chastelx, & les Habitans, Occupiors, ou Demourantz, que les Conservatours de les Trieues, ou lour Deputez, en averont la Cognysance selonc le Teneur des dites Trieues, & les Conservatours d'icelles Treues, ou lours Deputez, seront tenuz de Terminer le dit Debat, dedens Trois Moys apres q'ils seront duement requis, d'el l'une part & de l'autre, ou pluys tost, si faire ce purront bonement, solonc la pourporte de les Trieues avantdites.
Item, volont qui tous autres Chosez, comprisez en les dites Trieues, soient Tenuz pleinement, sans aucun Alegeance du contraire.
Item, volont qui tous les Prisoners, de l'une part & de l'autre, soient plainement Quytez sans aucun delaye (c'est assavoir) ceulx qi ne ont riene paie tout quyte, & ceulx qu'ont paie partie de leur Ranceon ou tout soient quites, & ce q'ils ont paie soit a eux restitue sans delaye ou contredit (c'est assavoir) de ceux q'ont este pris, depuis le Commencement des Endentures, faites au Dunfermlyne le secunde jour d'Octobre darreinement passe, & ensy serront tous autres Prisoners, q'ont este prisez depuis la Commencement des Trieues.
Item, volont qui de tous autres Attemptatez ou Damagez, faites contre ces presentes Trieues, que lour Deputez dessusdites facent Amender & Redresser (cest assavoir) une playnt d'une attemptat pour une autre, & avec le Double si soit requis de l'une part, par ensy que ensy soit il fet de l'autre part; a commencer ceste Redresse, a present, a ceste jour, & ensy, de temps en temps, tanque au Commencement des dites Endentures, de tous les Damages, faites, depuis le Commencement de les dites Endenturs, tanque au ceste jour.
Item, volont q'ensy, & par mesme la manere, soit fait Restitucion de tous les Damages, ou Attemptatz, faites encontre le Teneur de ces presentez Trieues, depuis la Commencement d'icelles, tantque en cea; except toutefoiez les Paynez ou le Double qu'est expresse en l'Endenture par soy; come piert par ycelle Endenture.
Item, volont qui leurs dites Deputez facent plaine & due Execucion de tous les Chosez dessusditez briefement & sans delay.
Item, volont & accordont, par vertu de Pouairs, au eulx donnez, par lours Seignours les Roys suysdites, qui cez presentes Treues, qui sont prisez a present (les quelles se failient au le Saint Michiel proschain venant) ayent valeur, vigour, & firmyte, tanque al Saint Michiel, qui vient en un An, par mesme le manere comme ils sont prisez a present, come en dessus dite, sans aucun subtilite alegger al encontir.
Item, ont ordenez q'en case qui aucun Homme soit Tuez, de l'une partie ou de l'autre, encontre le Teneur de cez presentez Trieuez, que celuy, qui luy a tuez, sera Mort, pur ce q'il a fait la dite Morte encontre le teneur de ces Trieues, le quelle son Seigneur le Roy Liege a jurez.
En Tesmoigne de quelle Chose les Commys & Deputez avantdites, as cestes Endenturs, ont enterchangeablement mys lours Sealx, Jour, Lieu, & l'An dessusdites.
Sub Quatuor Sigillis, rubeâ cerâ expressis, pendentibus a caudis pergamenae; quorum Duo sunt Papyro albâ obducta.
April 23. The K. orders the mayor and sheriffs of London to keep the duke of Norfolk securely within the K.'s wardrobe in the city. Windsor.
O. viii. 36. H. iii. p. iv. 143.
De custodiendo Thomam Ducem Norffolciae.
An. 21. R. 2. Claus. 21. R. 2. p. 2. m. 12.
Rex, Majori & Vicecomitibus Londoniae, Salutem.
Mandamus vobis, firmiter injungentes, quòd pro salva & secura Custodia Thomae Ducis Norffolciae, infra Garderobam nostram, infra Civitatem praedictam, de Mandato nostro existentis, circa Garderobam nostram praedictam, tàm per Aquam, quàm per Terram, per Vigilias & alio modo taliter ordinetis, quòd idem Dux ab eadem Garderoba nullatenus exeat, sive transeat, aut evadat sine Mandato nostro speciali, & vos in hac parte aliter a Nobis habueritis in Mandatis,
Et hoc, sub Forisfactura omnium quae nobis forisfacere poteritis, nullatenus omittatis.
Teste Rege apud Wyndesore, vicesimo tertio die Aprilis.
Per ipsum Regem.
April 25. Grant of an annuity of 1,000l. to Rupert the younger, duke of Bavaria, Rupert the elder being dead. Westm.
O. viii. 37. H. iii. p. iv. 143.
Pro Ruperto Duce Bavariae Juniore Homagiali Regis.
An. 21. R. 2. Franc. 21. R. 2. m. 3.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Rupertus Junior Comes Palatinus Reni, & Bavariae Dux, Consanguineus noster carissimus, fiat, efficivelit, & efficiatur Homagialis noster, & Nobis, ut Homo Homagialis, obligetur quamdiu Vitam duxerit in humanis,
Promiseritque bonâ fide, quamdiu vixerit, nobis sinceram Fidelitatem, nostrum Bonum quantum poterit procurando, & de nostro malo, quandò ei indè constiterit, avisando ac fideliter praemuniendo, sicut Homagialis fidelis suo Domino de Praemissis solitus est obligari,
Promiserit etiam se contra Nos, Domum nostram, aut Regnum nostrum, nunquam facturum,
Et insuper adunaverit se Nobis fideliter astare & esse Adjutorem contra & adversus Injuriatores nostros, quotiens per Nos super hoc fuerit legitimè requisitus, seu admonitus,
Ac etiam promiserit se, post Requisitionem hujusmodi, Diffidaturum eosdem nostros Injuriatores, eis palàm & publicè intimando ipsum velle nobis assistere & juvare, eorum Mala & Iniqua Voluntate quomodolibet non obstante,
Quodque idem Dux,
Per Nuncios nostros certificatus de Numero & Multitudine Hominum Armatorum, quem Nos ab eo desiderabimus,
Ac concordato inter ipsum Ducem & dictos Nuncios nostros quantum pro singulis Lanceis Hominum Armatorum, quantum pro Militibus, quantum pro Baronibus, quantum pro Comitibus, quantum pro Duce Belli, rationabiliter pro Mense assignari, & quomodo illis de dicto Stipendio satisfieri debeat,
Teneatur nobis fideliter providere de ipsis Hominibus Armatis, Comitibus, Baronibus, Militibus, & Clientibus, usque ad exactarum & petitarum Numerum Lancearum,
Voluerit insuper idem Dux & concesserit quòd ipse universos & singulos Subditos nostros, Nobiles & Ignobiles, Clericos & Laicos, ac alios quoscumque nostrae Ditioni Subjectos, cujuscumque Dignitatis, statûs, gradûs, seu conditionis extiterint, per Terras & Dominia ipsius Ducis transeuntes, vel moram facientes, fideliter defendet, & salvum Conductum eis praestabit, quotiens super hoc per eosdem fuerit congruè requisitus, vel aliquis Officiatorum ipsius Ducis fuerit debitè requisitus; salvo quòd consueta Pedagia & Theolonia debitè persolvantur,
Promiserit etiam praefatus Dux ipsum omnia & singula Praemissa, & eorum quodlibet in specie, Nobis, medio Juramento, firmiter & inviolabiliter (seclusis Fraude & Dolo) observaturum,
Exceperit tamen in Praemissis idem Dux Sanctam Sedem Romanam, & Inclitum Principem Wenzelaum Romanorum Regem, & Sacrum Imperium, singulosque Electores ejusdem Imperii, ac Patruos suos Bavariae Duces, Ducem Lotringiae Generum suum, Episcopos Wormaciensem, & Spirensem, Burgravios Nurenbergenses, Marchionem Badensem, & Comitem Simonem de Spanhem,
Et Nos nuper,
Praemissorum Consideratione, & ita ut idem Rupertus Dux Bavariae Homagialis Vassallus & fidelis Homo Ligeus noster fiat, deveniat, & existat, ac Homagium suum, cùm super hoc ex parte nostra fuerit requisitus, nobis in forma pro hujusmodi Vassallis & Ligeis nostris consueta, ac omnia & singula alia Servitia Praemissa, & Conditiones, in Literis ipsius Ruperti Ducis Bavariae, indè confectis, specificata & contenta, benè & fideliter, absque Fraude & Dolo, faciat, perficiat, compleat, observet, & ad hoc Sacramentum Corporale, cùm indè ex parte nostra, per legitimos Procuratores nostros, fuerit requisitus, nobis praestet,
Concesserimus ei Mille Marcas de Monera Anglicana, percipiendas singulis Annis, ad Scaccarium nostrum, ad Terminos Paschae & Sancti Michaelis, per aequales Portiones, per totam vitam ipsius Ruperti Ducis Bavariae,
Et ulterius, de uberiori Gratiâ nostrâ, CONCESSERIMUS & ASSIGNAVERIMUS quòd, si Rupertus Senior, Comes Palatinus Reni, praedicti Sacri Imperii Elector, & Bavariae Dux, Genitor ipsius Ducis Bavariae Junioris, ante ipsum Ducem Bavariae Juniorem, subtractus fuerit ab hac luce, tunc statim, post Decessum praefati Ducis Bavariae Senioris, dictâ Pensione Mille Marcarum penitùs cessante, idem Dux Bavariae Junior Mille Libras de Moneta Anglicana percipiat & habeat, singulis Annis, ad dictum Scaccarium nostrum, ad Terminos praedictos, per aequales Portiones, ad totam Vitam ipsius Ducis Bavariae Junioris, prout in Literis nostris Patentibus, indè confectis, pleniùs continetur,
Nos,
Attendentes qualiter praedictus Rupertus Senior, prout certitudinaliter informamur, jam transiit ab Humanis,
Et volentes proinde cum praefato Ruperto Duce Bavariae Juniore, pro majori Securitate Solutionis dictarum Mille Librarum, agere gratiosè,
De Gratiâ nostrâ speciali, & pro eo quòd praedictus Rupertus Dux Bavariae Junior, tàm Literas nostras, praefato Roberto, nuper Duci Bavariae Seniori, quàm Literas nostras, eidem Ruperto Duci Bavariae Juniori, de Pensionibus praedictis, sic factas, Nobis, in Cancellariâ nostrâ, restituit cancellandas,
Volumus & Concedimus quòd praedictus Rupertus, Dux Bavariae Junior, habeat & percipiat, singulis Annis, ad Scaccarium nostrum, Mille Libras, ad Terminos Paschae & Sancti Michaelis, per aequales Portiones, ad totam Vitam ipsius Ruperti Ducis Bavariae Junioris;
Ita tamen quòd ipse omnes & singulas Conditiones praedictas, & earum quamlibet, in Formâ praedictâ benè & fideliter, absque Fraude & Dolo, Faciat, perficiat, compleat, & observet.
Volumus insuper quòd, si Nos, ante ipsum Rupertum Ducem Bavariae Juniorem, subtracti fuerimus ab hac Luce, tunc statim, post Decessum nostrum, tàm praedictum Homagium, ac omnia alia & singula Praemissa, per ipsum Rupertum Ducem Bavariae Juniorem sic facienda, quàm Solutio dictarum Mille Librarum, penitùs cessent & terminentur.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo quinto die Aprilis.
Per ipsum Regem.
May 1. Acquittance for certain sums due from the duke of Brittany. Westm.
O. viii. 38. H. iii. p. iv. 144.
Pro Duce Britanniae, de Acquietantia.
An. 21. R. 2. Pat. 21. R. 2. p. 3. m. 10.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm in Magno Rotulo, de Anno vicesimo Regis Ricardi Secundi, in Norffolcia, Johannes de Monte Forti Dux Britanniae, 1514. l. 7s. 3d. de diversis Praestitis, & aliis Debitis suis sic continetur, in Rotulo septimo, Johannes Dux Britanniae & Comes Richemundiae, 11666l. 13s. 4d. de Duobus Praestitis suis, de Annis secundo & tertio, in Rotulo xiii, in adhuc.
Item, Essex, in Magno Rotulo de Anno vicesimo Regis Ricardi Secundi, in Londoniâ, Thomas de Melbourne, & Johannes Fitz Nichol 414l. 4s. 10d. ob. de diversis Praestitis suis, sicut continetur in Rotulo v.
Item, Lincoln. & in Rotulo xlvij Regis Edwardi Tertii in Essex, Thomas de Melbourne nuper Thesaurarius Ducis Britanniae, de Carcandis CC. Garbis Sagittarum, CC. Cordagiis pro Arcubus receptis de Magistro Roberto de Wyleford, nuper Constabulario Burdegaliae, pro Defensione & Rescussu Castri de Brest sicut continetur in Rotulo x.
Quòd Nos dicto Duci, & caeteris Personis supradictis, ac earumdem Personarum Executoribus, eorumque Haeredibus, ac eorum Terrarum tenentibus, supradictas Summas & earum quamlibet, ac Bona & Catalla supradicta, ac omnimodas Actiones quae, ratione Praemissorum, aliqualiter Nobis vel Haeredibus nostris competunt, vel competere possunt, ac quibuscumque Plegiis vel Fidejussoribus dicti Ducis, & quibuscumque cum dicto Duce Obligatis, vel per se, sine Duce praedicto, causâ dicti Ducis, quae aliquo casu sciri, inquiri, vel verificari poterit, per Recordum vel Inquisitionem indè capiendas, aut alio modo, eorumque Haeredibus & Executoribus, ac Terrarum Tenentibus, omnimodas Pecuniarum Summas, per Nos aliqualiter exigendas, ac eisdem, & quibuscumque Receptoribus Bonorum & Catallorum praedictorum, & aliorum Bonorum & Catallorum quorumcumque causâ dicti Ducis, vel ad ejusdem Ducis usum, quod per Recordum vel Inquisitionem, aut alio modo legitimo, sciri, inquiri, vel verificari poterit, ac hujusmodi Receptorum Haeredibus & Executoribus, ac eorum Terrarum Tenentibus, & Occupatoribus hujusmodi Bonorum & Catallorum quorumcumque undè Actio vel Demanda aliqualis Nobis competit vel competere potest, dicta Bona & Catalla, ac omnimodas Actiones, ex causis praemissis, Nobis competentes vel competituras, ulteriùs eidem Duci generaliter omnimodas Actiones, Calumpnias, & Demandas personales, & quascumque Pecuniarum Summas, Bona & Catalla praedicta, & alia Bona & Catalla quaecumque, erga ipsum, ex parte nostrâ, vel Progenitorum nostrorum, Nobis, de toto tempore retroacto, usque in praesentem diem quomodolibet competentes vel competentia, PENITUS REMITTIMUS, DAMUS, RELAXAMUS, & IMPERPETUUM QUIETUM CLAMAMUS;
Volentes & Concedentes quòd nec dictus Dux, seu alia Persona quaecumque, ratione Praemissorum, per Nos, vel Haeredes nostros molestetur, vel gravetur in aliquo,
Ymmò Concedimus has Litteras nostras, & Quietantias hujusmodi alias, quandocumque placuerit dicto Duci & Personis hujusmodi, de novo conficere, de quibuscumque hujusmodi Actionibus sive Demandis, Originem ante hunc diem habentibus, & quòd Cancellarius noster, qui pro tempore fuerit, visis hiis Literis nostris, hujusmodi Quietantias liberè facere & assignare valeat, absque alio Waranto sibi in hac parte dirigendo.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, primo die Maii.
Per ipsum Regem & Concilium.
May 4. Protection for Geoffrey Chaucer, the K.'s esquire, going to various parts of the kingdom on the K.'s business, as he fears molestation from his enemies. Westm.
O. viii. 39. H. iii. p. iv. 144.
Pro Galfrido Chaucer, de Protectione.
An. 21. R. 2. Ibid. m. 26.
Rex, Omnibus Ballivis & Fidelibus suis, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, dilectum Armigerum nostrum, Galfridum Chaucer, ad quamplura ardua & urgentia Negotia nostra, tàm in absentiâ, quàm in praesentiâ nostris, in diversis partibus, infra Regnum nostrum Angliae facienda & expedienda ordinaverimus,
Idemque Galfridus timeat se, per quosdam Aemulos suos, per quamplures Querelas sive Sectas, dùm sic Negotiis nostris intenderit, inquietari, molestari, sive implacitari, & Nobis supplicaverit ut sibi in hac parte subvenire velimus,
Nos,
Volentes pro Securitate ipsius Galfridi prospicere gratiosè,
Suscepimus ipsum Galfridum, ac Homines, Terras, Res, Redditus, & omnes Possessiones suas, in Protectionem & Defensionem nostras speciales,
Nolentes quòd ipse, a Datâ Praesentium, per Duos Annos integros, ad cujuscumque Personae Sectam, nullatenus Arestetur, seu aliqualiter Implacitetur; set quòd ipse, de omnimodis Placitis & Querelis (Placitis Terrae duntaxat exceptis) per tempus praedictum omnino sit quietus:
Et ideò vobis Mandamus quòd ipsum Galfridum, Homines, Terras, Res, Redditus, & omnes Possessiones suas, Manuteneatis, Protegatis, & Defendatis, juxta vim, formam, & effectum praesentium Literarum nostrarum,
Non inferentes eis, seu, quantum in vobis est, ab aliis inferri permittentes, Injuriam, Molestiam, Dampnum, Violentiam, Impedimentum aliquod, seu Gravamen;
Et, si quid eis Forisfactum sive Injuriatum fuerit, id eis, sine dilatione, debitè corrigi & emendari faciatis.
In cujus &c. per Biennium duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, quarto die Maii.
Per ipsum Regem.
May 29. Safe conduct for sir John de Ramorgny and Adam Forestere, Scotch ambassadors, to pass through England. Westm.
O. viii. 39. H. iii. p. iv. 144.
De salvo Conductu pro Nunciis Scotiae.
An. 21. R. 2. Scot. 21. R. 2. m. 11.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Festum Sancti Martini in Yeme, proximò futurum, duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem & Defensionem suas speciales, Johannem de Ramorgny Militem de Scotiâ, & Adam Forstere Armigerum, cum Quadraginta aliis Personis Equitibus in Comitivâ suâ, in Regnum suum Angliae, penes praesentiam suam,
Ex causâ praesentis Tractatûs, inter ipsum & carissimum Consanguineum suum Scotiae capti,
Veniendo, ibidem morando, & exindè versus quascumque partes Exteras transeundo, ac per idem Regnum suum versus partes suas proprias, absque perturbatione aliquali, redeundo, &c. ut in similibus de Conductu Literis.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxix die Maii.
Per Billam de Privato Sigillo.
June 6. Licence to Edmund Arnald, of Dartmouth, to engage 20 men-at-arms and 400 archers for the service of the K. of Portugal. Westm.
O. viii. 40. H. iii. p. iv. 145.
Pro Servitio Regis Portugaliae.
An. 21. R. 2. Franc. 21. R. 2. m. 2.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem,
Sciatis quòd Concessimus & Licentiam Dedimus, pro Nobis & Haeredibus nostris, quantum in Nobis est, Edmundo Arnald de Dertemuth, quòd ipse Viginti Homines ad arma, & Quadringentos Sagittarios de Ligeis nostris, infra Regnum nostrum Angliae,
Qui, in Comitiva sua, versus partes Portugaliae, ad impendendum Servitium Regi Portugaliae, pro quodam tempore, ad custus ipsius Regis, prout inter eos concordari poterit, unà cum Eskippamento suo, ad custus ejusdem Regis, contra Fratrem suum,
Qui Rebellionem & Guerram contra praefatum Regem fecit, ut dicitur,
Transire voluerint,
Eligere poterit,
Et etiam eisdem Ligeis nostris quòd ipsi, ex Causa praedicta, versus Partes praedictas transire poterunt, Tenore praesentium, similiter Licentiam dedimus specialem.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vj die Junii.
Per Breve de Privato Sigillo.
June 23. Restitution of the temporalities to Richard abp. of York, late bp. of Coventry and Lichfield.
O. viii. 40. H. iii. p. iv. 145.
De Restitutione Temporalium Eborum.
An. 22. R. 2. Pat. 22. R. 2. p. 1. m. 31.
Rex, Dilecto & Fideli suo Johanni de Routh, Escaetori suo in Comitatu Eborum, Salutem.
Cùm Dominus Summus Pontifex nuper,
Vacante Ecclesiâ Cathedrali beati Petri Eborum, per Mortem, bonae Memoriae, Robertiultimi Archiepiscopi Loci illius,
Venerabilem Patrem Richardum, nuper Episcopum Coventrensem & Lichfeldensem, a Vinculo, quo eisdem Ecclesiis Coventriensi & Lichfeldensi tenebatur, absolverit, & ipsum ad dictam Ecclesiam Eborum transtulerit, ipsumque in Archiepiscopum Loci illius praefecerit & Pastorem, sicut per Literas Bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, Nobis indè directas, Nobis constat:
Nos,
Pro eo quòd idem Richardus, omnibus & singulis verbis, Nobis & Coronae nostrae praejudicialibus, in dictis Literis Bullatis contentis, coram Nobis renunciavit, & Gratiae nostrae humiliter se submisit, Volentes cum eo agere gratiosè,
Cepimus Fidelitatem ipsius Ricardi, & Temporalia Archiepiscopatûs praedicti, unà cum Exitibus, indè a tempore mortis praefati Roberti Provenientibus, Restituimus eidem;
Et ideò Tibi praecipimus quòd eidem Ricardo dicta Temporalia, cum pertinentiis, unà cum Exitibus praedictis, in Ballivâ tua, Liberes in Forma praedictâ.
Teste Rege apud Lichefeld, xxiij die Junii.
Per ipsum Regem.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis sub eadem Data; videlicet,
Escaetori Regis, in Com. Northumbr.
Escaetori Regis, in Com. Glouc.
Escaetori Regis, in Com. Lincoln.
Escaetori Regis, in Com. Notyngh. & Derb.
Escaetori Regis, in Middl
.
Thoma Graa Majori Civitatis suae Eborum & Escaetori suo in eadem Civitate.
Et Mandatum est Militibus &c.
June 25. The K. orders the sheriff of Stafford to proclaim pardon for the acts of the adherents of the duke of Gloucester and the earl of Arundel at Haringey. Lichfield.
O. viii. 40. H. iii. p. iv. 145.
Super facto nuper Ducis Gloucestriae de Pardonationibus.
An. 22. R. 2. Claus. 22. R. 2. p. 1. m. 29. d.
Rex, Vicecomiti Staffordiae Salutem.
Cùm nuper, in ultimo Parliamento nostro, de Gratia nostra speciali, PARDONAVERIMUS Singulis Ligeis nostris, Regni nostri Angliae, Sectam Pacis nostrae, & id, quod ad Nos versus ipsos pertinuit occasione cujusdam Commissionis, quam Thomas nuper Dux Gloucestriae & Richardus nuper Co- mes Arundellae, attrahentes sibi regiam Potestatem, fecerunt, sub magno Sigillo nostro, sibi ipsis, & aliis, ad eorum Denominationem, directam, ad Gubernationem Nostri, & Regni nostri, habendam, & Exercitii Commissionis praedictae, ac Congregationis, Insurrectionis, Equitationis, Depraedationis, Imprisonamenti, Interfectionis, & Arsurae per ipsos Ligeos nostros apud Haringey, & alibi, in Comitiva praedictorum Ducis & Comitis, vel per eosdem Ligeos nostros solos, qualitercumque in hac parte factorum sive perpetratorum, & de eo quod ipsi fuerunt de Assensu, consilio, favore, vi, retinentia, seu adhaesione Ducis & Comitis praedictorum, in Materiis supradictis, vel earum aliqua, seu parcella aut dependentiis earumdem, ac pro omnibus aliis Proditionibus & Misprisionibus, per ipsos Ligeos nostros factis sive perpetratis in praemissis, undè Indictati, Impetiti, Rectati, vel Appellati existunt, Ac etiam Utlagariis, si quae in ipsos, hiis occasionibus fuerint promulgatae, & firmam Pacem nostram eis indè Concesserimus,
Ita tamen quòd quilibet dictorum Ligeorum nostrorum, qui hujusmodi Gratiae Beneficium consequi vellet, Cartam suam indè, in Cancellaria nostra, ante Festum Nativitatis Sancti Johannis Baptistae proximò praeteritum, prosequeretur,
Nos,
Tenerae dilectionis affectu, quam erga dictos Ligeos nostros gerimus & habemus, volentes eis uberiorem Gratiam facere in hac parte,
Tempus hujusmodi Gratiae Pardonationis, usque Festum Omnium Sanctorum proximò futurum, duximus prorogandum;
Et ideò Tibi Praecipimus quòd statim visis Praesentibus, in singulis locis Comitatûs tui, tàm infra Libertates, quàm extra, ubi meliùs expedire videris, publicè ex parte nostra Proclamari facias, quòd omnes & singuli, qui hujusmodi Gratiâ nostrâ indiguerint, separales Cartas suas indè, in dicta Cancellaria nostra, citra dictum Festum Omnium Sanctorum ad ultimum, prosequantur, si sibi viderint expedire,
Et hoc nullatenus omittas.
Teste Rege apud Lichfeld, xxv die Junii.
Per ipsum Regem.