Rymer's Foedera with Syllabus
July-September 1398

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

41-45

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: July-September 1398', Rymer's Foedera Volume 8, pp. 41-45. URL: http://british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115122 Date accessed: 23 October 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

July–September 1398

Syllabus EntryFoedera Text
July 5. Repetition of the licence to Edmund Arnald to engage men-at-arms for the service of the K. of Portugal. Leicester.
O. viii. 41. H. iii. p. iv. 145.
Pro Rege Portugaliae.
An. 22. R. 2. Franc. 22. R. 2. m. 11.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Concessimus & Licentiam dedimus, pro Nobis, & Haeredibus nostris quantum in nobis est, Edmundo Arnald de Dertemuth, quòd ipse,
Viginti Homines ad Arma, & Quadringentos Sagittarios de Ligeis nostris, infra Regnum nostrum Angliae,
Qui, in Comitiva sua, versus Partes Portugaliae, ad impendendum Servitium Regi Portugaliae, infra Terram suam Portugaliae & non extra, pro quodam Tempore, ad custus ipsius Regis, prout inter eos concordari poterit, unà cum Eskippamento suo, ad Custus ejusdem Regis, contra Fratrem suum, qui Rebellionem & Guerram contra praefatum Regem facit, ut dicitur, transire voluerit,
Eligere poterit,
Et etiam eisdem Ligeis nostris quòd ipsi, ex causa praedicta, versus partes praedictas, transire poterunt, Tenore praesentium, similiter Licentiam dedimus specialem.
In cujus &c.
Teste Rege apud Leycestr. Quinto die Julii.
Per ipsum Regem & Concilium.
July 19. Restitution of the temporalities to Henry Beauford, bp. of Lincoln, late dean of Wells. Westm.
O. viii. 41. H. iii. p. iv. 145.
De Restitutione Temporalium Lincolniae.
An. 22. R. 2. Pat. 22. R. 2. p. 1. m. 31.
Rex, Escaetori suo in Com.
Lincolniae, Salutem.
Cùm Dominus Summus Pontifex, Venerabilem Patrem, Johannem, nuper Episcopum Lincolniae, a Vinculo, quo eidem Ecclesiae tenebatur, absolverit, & ipsum ad Ecclesiam Coventriae & Lichfeldiae transtulerit,
Ac eidem Ecclesiae Lincolniensi de, Venerabili Viro, Henrico Beauford, nuper Decano Wellensi, in Presbiteratûs ordine constituto, Auctoritate Apostolicâ, providerit, ipsúmque in Episcopum Loci illius praefecerit & Pastorem, sicut per Literas Bullatas ipsius Domini summi Pontificis, nobis indè directas, Nobis constat,
Nos,
Pro eo quòd idem Henricus omnibus & singulis verbis, nobis & Coronae nostrae praejudicialibus, in dictis Literis Bullatis contentis, coram Nobis Renunciavit, & Gratiae nostrae humiliter se submisit, Volentes cum eo agere gratiosè,
Cepimus fidelitatem ipsius Henrici, & Temporalia praedicti Episcopatûs Lincolniae, prout moris est, Restituimus eidem:
Et ideò Tibi Praecipimus &c. ut in similibus de Restitutione Literis.
Teste Rege apud Westmonasterium, xix die Julii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Escaetori Regis in Com. Bed. & Buk.
Ricardo Whytyngton Majori Civitatis suae London. & Escaetori suo in eadem Civitate.
Escaetori Regis in Com. North. & Rotel.
Escaetori Regis in Com. Cantebr. & Hunt.
Escaetori Regis in Com. Oxon.
Escaetori Regis in Com. Herf.
Escaetori Regis in Com. Leyc.
Escaetori Regis in Com. Notyngh
.
Et Mandatum est Decano & Capitulo praedictae Ecclesiae Lincolniensis quòd eidem Henrico Temporalia dicti Episcopatûs Lincolniensis cum pertinentiis, quae in Custodia sua, ex Commissione Regis, existunt, liberent, Vult enim Rex ipsos Decanum & Capitulum inde erga ipsum exonerari.
Teste ut supra.
July 20. Revocation of the confirmation of certain grants to the inhabitants of Entre deux Mers by the K.'s predecessors. Westm.
O. viii. 42. H. iii. p. iv. 145.
Concessionum, super Albergatis moderandis, revocatio.
An. 22. R. 2. Vasc. 22. R. 2. m. 9.
Rex, Omnibus, ad quos &c. Salutem,
Licet Nos nuper Literas Patentes,
Per quas Dominus J. quondam Rex Angliae, Progenitor noster, Concessit Probis hominibus suis, de Terra quae vocatur inter Duo Maria,
Quòd habeant omnes Libertates, & liberas Consuetudines, quas habuerunt temporibus H. Regis Patris sui, & R. Regis Fratris sui,
Ac etiam Confirmationem, quam Dominus H. quondam Rex Angliae, Progenitor noster, inde fecit eisdem Probis hominibus,
Necnon quasdam alias Literas Patentes, per quas Dominus E. quondam Rex Angliae, Filius Regis H. Progenitor noster, concessit Hominibus suis Terrae inter duo Maria Burdegaliae Dioecesis, qui sibi, seu Praeposito suo Terrae ejusdem, ad Albergatas tenentur, quod eaedem Albergatae recipiantur ab eis, per dictum Praepositum, vel alium suo nomine, in Locis seu Villagiis, in quibus ab antiquo recipi consueverunt, semel in Anno, cum Tribus Hominibus Equitibus & Tribus Peditibus tantummodo sine pluribus, Ita quòd reficiantur competenter, de Cibariis & aliis necessariis, ut fieri consuevit,
Et per quas etiam Literas Concessit Universis & singulis Habitatoribus Praepositurae praedictae quòd in eadem Praepositura essent extunc, sub Praeposito suo, Octo Servientes Pedites tantum, qui nullam possint recipere Pecuniam pro Albergatis, set, si voluerint, recipiant solum Victum, nisi per ipsum, vel Senescallum suum Vasconiae, ex legitima causa, videretur de Numero ipsorum Servientum aliter, successu temporis, ordinandum,
Ac omnia, in eisdem Literis ipsorum Progenitorum nostrorum contenta, Rata habentes & Grata, Ea, Pro Nobis, & Haeredibus nostris quantum in nobis fuit, per Literas nostras Patentes, Concesserimus & Confirmaverimus sicut Literae praedictae rationabiliter testabantur, prout in eisdem Literis nostris plenius continetur,
Quia tamen dictae Literae nostrae, de Confirmatione, cum earum connexis & dependentiis, (si Successum prosperum & Effectum ulteriorem sortirentur) in Nostri & Coronae nostrae grave praejudicium & exhaeredationem manifestam redundarent, sicut, per nonnullos fidedignos Ligeos nostros, de veritate Praemissorum sufficienter instructos, quibus fidem credulam & indubiam adhibemus, diversis viis & modis, rationabilibus & legitimis, plenariè edocemur,
Dictas Literas nostras de Confirmatione, tanquam Nobis & Coronae no- strae, ut praemittitur, praejudiciales, exhaeredarias, & dampnosas, ex certa scientia nostra, Cassamus, Irritamus, Adnullamus, & Tenore praesentium Revocamus,
Nolentes quòd eaedem Literae nostrae,
Eo praesertim quòd, extra Cancellariam nostram, Nobis de praejudicio & exhaeredatione nostris hujusmodi minimè informatis, fraudulenter emanârunt,
Vigorem de caetero optineant in aliquo seu valorem;
Et hoc omnibus, quorum interest, innotescimus per praesentes.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xx die Julii.
Per ipsum Regem & Concilium.
July 23. The K. appoints Henry Bowet constable of Bourdeaux. Westm.
O. viii. 43. H. iii. p. iv. 146.
De Constabulario Burdegaliae.
An. 22. R. 2. Vasc. 22. R. 2. m. 9.
Rex, Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de Gratia nostra speciali, Concessimus, dilecto Clerico nostro, Magistro Henrico Bowet Officium Constabularii Burdegaliae, Habendum quamdiu Nobis placuerit, cum talibus Vadiis & Regardis prout ipse, ante haec tempora, rationabiliter percipere consuevit pro tempore quo ipse Constabularius extitit ibidem.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxiij die Julii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Et Mandatum est Universis & Singulis Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Prioribus, & caeteris viris Ecclesiasticis, ac Comitibus, Baronibus, Justiciariis, Vicecomitibus, Militibus, Capitaneis, & aliis Nobilibus, necnon Civitatum & Villarum Majoribus, Praepositis, Ballivis, Juratis, Scabinis, & dictarum Civitatum & Villarum Communitatibus, caeterisque Ligeis & Fidelibus nostris totius Ducatûs Aquitaniae, quòd eidem Henrico, tanquam Constabulario nostro Burdegaliae, in omnibus, quae ad Officium Constabulariae praedictae pertinent, Intendentes sint & Respondentes prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxiij die Julii.
Per idem Breve.
Aug. 30. The K. orders John marquis of Dorset, his lieutenant in Aquitain, John Trayly, mayor, and the constable of Bourdeaux, to publish the truce with France. Westm.
O. vii. 43. H. iii. p. iv. 146.
De Forma Treugarum Proclamanda.
An. 22. R. 2. Ibid.
Rex, Carissimo Consanguineo suo Johanni Marchioni Dorsetiae, Locum tenenti nostro Aquitaniae, Johanni Trayly, Majori, ac Juratis Civitatis nostrae Burdegaliae, necnon Constabulario nostro Burdegaliae, & eorum cuilibet, Salutem.
Formam quarumdam Treugarum,
Nuper, inter Ambassiatores & Nuncios nostros ex parte una, ac Ambassiatores & Nuncios Carissimi Patris nostri Franciae ex altera, factarum & initarum, & per Nos postmodùm Confirmatarum,
Quam vobis mittimus Exemplificatam, sub Magno Sigillo nostro, in forma Patenti,
Vobis & cuilibet vestrûm Mandamus, quòd Treugas illas, in singulis Civitatibus Obedientiae nostrae, in Ducatu nostro praedicto constitutis, & aliis Locis ubi magis expediens fuerit, sine dilatione, Legi, & publicè ex parte nostra intimari, proclamari, ac firmiter teneri & observari faciatis, juxta Tenorem & effectum earumdem:
Et hoc sub incumbentibus periculis nullatenus omittatis.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxx die Augusti.
Per ipsum Regem & Concilium.
Sept. 10. Commission to Edward duke of Albemarle, constable of England, to hear the appeals of causes touching the K.'s honour and state. Westm.
O. viii. 44. H. iii. p. iv. 146.
Pro Constabulario Angliae, super Causis Cognoscendis.
An. 22. R. 2. Pat. 22. R. 2. p. 2. m. 32. d.
Rex, Carissimo Fratri suo, Edwardo Duci Albae Marliae Constabulario Angliae, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm ut accepimus, quamplures Ligei nostri diversa insolita Causas & Negotia, Statum, Famam, & Conditionem Personae nostrae, ac Dignitatem Coronae nostrae Regiae, tangentia sive concernentia, per Viam Appellationis & alio modo, magis solito prosequantur hiis diebus,
Nos,
Nolentes Causas & Negotia hujusmodi Indeterminata aut Indiscussa pertransire,
Set Delinquentes in hac parte, juxta eorum Demerita, castigari & puniri Volentes,
Ac de vestris Fidelitate & Circumspectione provida pleniùs confidentes,
Assignavimus Vos ad omnia & singula hujusmodi Causas & Negotia, in praesenti intentata sive mota, aut imposterùm, per quoscumque Ligeos nostros, per Viam appellationis, seu alio modo quocumque, intentanda sine movenda, Audiendum, & in eisdem Cognoscendum & procedendum, prout dictaverit ordo Juris,
Ipsaque Causas & Negotia, cùm suis Emergentibus, Incidentibus, & Connexis quibuscumque, secundum Juris exigentiam, ac Leges & Consuetudines Curiae nostrae Militaris, discutiendum,
Et fine debito terminandum in casu quo Causae & Negotia hujusmodi talia fuerint, quòd de natura sua, praetextu Officii vestri Constabularii, sive per Communes Leges Regni nostri, set solomodo per nostram Audientiam, sive nostram in hac parte Commissionem specialem, non possint discuti seu terminari,
Et etiam ad alios, ad Praemissa, in Formâ praedictâ, facienda, terminanda, & exequenda, quotiens vobis videbitur faciendum, Loco vestri substituendum & deputandum; aliquibus Statutis, in contrarium factis, non obstantibus:
Et ideò Vobis Mandamus, quòd circa Praemissa diligenter Intendatis, & ea faciatis & terminetis, & exequamini in Forma praedicta;
Damus autem universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Officiariis, Ministris, & aliis Fidelibus, & Subditis nostris, quorum interest, tàm infra Libertates, quàm extra, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd Vobis, & Vestris in hac parte Substitutis & Deputatis, in Executione Praemissorum, Intendentes sint, Consulentes, Respondentes, & Auxiliantes, ac Mandatis vestris in hac parte obedientes.
In cujus &c. quamdiu nobis placuerit duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, Decimo Die Septembris.
Per ipsum Regem.
Sept. 17. The K. grants the office of marshal of England to Thomas duke of Surrey, to hold during the life of Thomas duke of Norfolk. Coventry.
O. viii. 44. H. iii. p. iv. 146.
De Officio Marescalli Angliae concesso.
An. 22. R. 2. Pat. 22. R. 2. p. 1. m. 12.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd (de Gratia nostra speciali) Dedimus & Concessimus, pro Nobis, & Haeredibus nostris quantum in nobis est, Dilecto Nepoti nostro, Thomae Duci Surriae Officium Marescalli Angliae, Habendum, durante Vitâ Thomae Ducis Norffolciae, unà cum omnibus & omnimodis & singulis Officiis, Commoditatibus, Proficuis, & aliis pertinentiis quibuscumque, tàm in Curiis nostris, quàm alibi, eidem Officio qualitercumque spectantibus sive pertinentibus, eodem modo, & adeò plenè, integrè, & quieté, sicut Thomas de Brotherton, nuper Comes Norffolciae, & Marescallus Angliae, seu Rogerus de Bygot, quondam Comes Norffolciae, & Marescallus Angliae, aut aliquis alius, post Mortem ipsorum nuper Comitum, sive praefatus Dux Norffolciae, dictum Officium Marescalli Angliae tempore suo habuerunt & tenuerunt:
Volentes ulterius, & pro Nobis & Haeredibus nostris Concedentes, quòd Officium Marescalli, in Banco nostro, coram Nobis (quod Johannes Wykes tenet, ad Terminum Vitae suae, ex Concessione nostra) & Officium Marescalli de Scaccario nostro (quòd Ricardus Gascoigne tenet, ad Vitam suam, ex Concessione, Carissimi Fratris nostri, Thomae nuper Comitis Kantiae, nuper Marescalli Angliae, & confirmatione nostrà) ac etiam Officium Proclamatoris Marescalli, coram Senescallo & Marescallo Hospitii nostri (quod Guido de Allesley tenet, ad Vitam suam, ex Concessione Domini E. nuper Regis Angliae Avi nostri, & confirmatione nostrâ) quae quidem Officia, post Mortem praedictorum, Johannis, Ricardi, & Guidonis, ad Nos, & Haeredes nostros reverti deberent, post Mortem eorumdem, Johannis, Ricardi, & Guidonis, Remaneant praefato Duci Surriae, Habenda durante vitâ praefati Ducis Norffolciae, quòd eadem Officia, ac omnia alia Officia, in quibuscumque Curiis nostris, & alibi, quae ad dictum Officium Marescalli Angliae, retroactis temporibus, pertinuerunt & pertinere consueverunt, ad dictum Officium Marescalli Angliae integrè Rejungantur, annectantur, & uniantur Imperpetuum, & quòd idem Dux Surriae Officia illa statim, cùm per Mortem, Cessionem, Resignationem, Sursùm redditionem, aut alio modo vacaverint, aliquibus Personis idoneis Dare, Concedere, vel Conferre possit liberè & impunè; aliquibus Literis Patentibus, in contrarium factis, non obstantibus.
Considerantes insuper Strenuitatem & Nobilitatem ipsius Ducis Surriae, & ut ipse Officium praedictum decentius & honorificentius de caetero facere valeat & excercere, Concessimus, pro Nobis & Haeredibus nostris, eidem Duci Surriae quòd ipse, ratione Officii sui praedicti, habeat, gerat, & deferat, tàm in Praesentia nostra, & Haeredum nostrorum, quàm in absentia nostra, & Haeredum nostrorum, quendam Baculum Aureum, circa utrumque Finem de nigro annellatum, & cum Signo Armorum nostrorum, in superiori Fine dicti Baculi, & cum Signo Armorum ipsius Ducis Surriae, in inferiori Fine ejusdem Baculi, ornatum; non obstante quòd praefati nuper Comites, aut aliquis alius, qui dictum Officium Marescalli Angliae, ante haec tempora, habuerunt, Baculum Ligneum portare seu deferre consueverunt.
In cujus &c.
Teste Rege apud Coventre, xvij die Septembris.
Per ipsum Regem.
Sept. 22. Confirmation of the truce with Scotland dated March 16. Leicester.
O. viii. 45. H. iii. p. iv. 147.
De Confirmatione Treugarum.
An. 22. R. 2. Scot. 22. R. 2. m. 9.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus alteram partem cujusdam Indenturae,
Inter Johannem Ducem Lancastriae, Johannem Episcopum Assavensem, Thomam Comitem Wygorniae, & Willielmum Comitem Wiltesiae, & alios Commissarios & Deputatos nostros, ex una parte, & David Primogenitum Adversarii nostri Scotiae Comitem de Carryk, Robertum Fratrem ejusdem Adversarii nostri Comitem de Fyf, Walterum Episcopum Sancti Andreae, & David Dominum de Lyndeseye, & alios Commissarios & Deputatos praedicti Adversarii nostri, ex parte altera, factae in haec verba,
Ceste Endenture,
Faite, a Hawedenstank, le xvi Jour de Marz, l'An du Grace Mille, Troiscentz, Quatrevyntz & xvij parentre Johan Filz du Roy d'Engleterre, Duc de Guyene & de Lancastre, Johan Evesque de Seint Asaph, Thomas Conte de Wyncestre, & William Conte de Wiltes. & autres Commys & Deputez del treshaut & puissant Prince le Roy d'Engleterre & de France, d'une part, & David eisne Filz du Roy d'Escoce Conte de Carrik, Robert frere du Roy Conte de Fif, Wauter Evesque de Seint Andrew, & David Sire de Lyndeseye, & autres Commys & Deputez del treshaut & puissant Prince le Roy d'Escoce, d'autre part,
Tesmoigne qui les ditz Commys & Deputez du Roy d'Engleterre, & de France, ont fait leurs Deputez, &c. prout supra de Dat. 16 Mart. usque haec verba; viz.
Nos autem, Treugas praedictas, ac omnia & singula in dicta Indentura contenta, Rata habentes & Grata, Ea, pro Nobis, & Haeredibus nostris quantum in nobis est, Acceptamus, Approbamus, &, Tenore Praesentium, usque Festum Sancti Michaelis (quod erit Anno Domini Millesimo, Tricentesimo, Nonagesimo Nono) Concedimus & Confirmamus, prout INDENTURA praedicta rationabiliter testatur.
Teste Rege apud Leycestre, vicesimo secundo die Septembris.
Per ipsum Regem.