Rymer's Foedera with Syllabus
November 1399

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

98-110

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: November 1399', Rymer's Foedera Volume 8, pp. 98-110. URL: http://british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115127 Date accessed: 30 September 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

November 1399

Syllabus EntryFoedera Text
Nov. 5. Innotescimus of the appearance of Louis lord of Quesnoy on the Sunday following All Saints day at the palace at Westm., where he remained all day with a silver gilt chain around his neck. Westm.
O. viii. 98. H. iii. p. iv. 167.
Pro Domino de Quesnoy, notificatio.
An. 1. H. 4. Ibid. m. 22.
Rex, universis & singulis Regibus, Principibus, Ducibus, Marchionibus, Comitibus, Baronibus, Admirallis, Dominis, Custodibus Castrorum, Civitatum, & Villarum, ac aliis personis quibuscumque, per universum Orbem, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Lodowicus Dominus de Quesnoy Chivaler, in propria persona sua, die Dominicâ, in Crastino omnium Sanctorum, coram nobis, in propria persona nostra, apud Palatium nostrum Westmonasteriense, cum quadam Cathena Argentea Deaurata ad Pectus suum, se praesentavit,
Et ibidem, per totam praedictam diem Dominicam integram, usque ad Occasum Solis, Moram trahit;
Et hoc Universitati vestrae, ac omnibus aliis quorum interest, innotescimus per Praesentes.
In cujus &c.
Dat. in Palatio Regis praedicto, quinto die Novembris.
Per ipsum Regem.
Nov. 8. The K. requests John K. of Portugal to make restitution to William Myrreson, whose ship has been taken by his subjects.
O. viii. 99. H. iii. p. iv. 167.
Litera ad Regem Portugaliae.
An. 1. H. 4. Penes Cleric. Pell.
Serenissimo Principi, Domino Johanni, Dei Gratiâ, Portugaliae & Algarbii Regi, Fratri nostro carissimo, Henricus, eadem Gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, Salutem & Fraternae Dilectionis continuam Ubertatem.
Ex gravi Querelâ, dilecti Scutiseri nostri, Willielmi Myrreson percepimus displicenter quòd,
Cùm ipse nuper quandam Navem suam, vocatam le Gabriel de Lancastre, diversis Mercandisis & Bonis onerâsset, pro ducendo seu navigando Mercimonia & Bona praedicta ad Partes Regni vestri Portugaliae,
Et Navis ipsa, taliter, ut praefertur, onusta, lato spaciaretur in Mari,
Supervenerunt quaedam Gentes Districtûs Ulixbonensis, maligno Spiritu excitatae, & in Navem praedictam crudeliter irruentes, ipsam Bonis omnibus, quae erant in ea, spoliârunt, de eisdem pro suae Voluntatis libito disponentes:
Verùm, cùm talia, in Laesionem Pacis & Concordiae, inter Vos & Nos Gratiâ Dei vigentium, temerè Attemptata, ad Aures vestras devenerint, Vos credimus molestè perferre,
Serenitatem vestram requirimus & rogamus attentè, quatinus memorato Scutifero nostro, seu ejus Procuratori, ad Vos praesentialiter accedenti, pro petenda & accipienda Resortione integra Bonorum, ut praemittitur, ablatorum (quae, sicut accepimus, in Civitate Ulixbonensi, sub Aresto detinentur) talem velitis Justitiam exhiberi, qualem Regnicolis vestris, Casu consimili forsitan iminente, per Nos cupitis impartiri.
Et utinam (Serenissime Princeps, Frater carissime) continuè vobis arrideant Dies Prosperi & Felices.
Dat. &c. Octavo die Novembris, Anno &c. Primo.
[Nov. 8.] Letter on the same subject to Philippa Q. of Portugal.
O. viii. 99. H. iii. p. iv. 167.
Ad Portugaliae Reginam.
An. 1. H. 4. Ibid.
Inclitae & praeclarae Principi Philippae, Dei gratiâ, Portugaliae & Algarbii Reginae, Sorori nostrae carissimae, Henricus, eadem Gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, Salutem, & mutuae Dilectionis continuum Incrementum.
Etsi longo simus interjectu Locorum & situ Corporum segregati, instinctu tamen naturali colligimus quòd in Radice verae Dilectionis, quam erga nos geritis, ut tenemus, indubiè ea, quae Statum nostrum Regium Ligiorumque nostrorum concernunt Commodum & Honorem, curabitis ex Animo procurare.
Cùm itaque, Scutiferus noster praedilectus, Willielmus Myrreson, pro petenda & habenda Restitutione quorumdam Mercandisarum & Bonorum, per certos Districtuales sive Incolas Civitatis Ulixbonensis nuperimè, ut asserit, ablatorum, ad Serenissimi Principis Portugaliae & Algarbii Regis, Fratris nostri carissimi, praesentiam (cui etiam super hujusmodi Negotio scribimus) de praesenti se transferat, Procuratoriumve suum, ipsius Nomine destinare proponat,
Serenitatem vestram, attentiùs quo possumus, requirimus & rogamus quatinus, ut idem Scutiferus noster, pro Justitia inibi consequenda, super Injuriis sibi illatis, consequi valeat celeris Expeditionis effectum, erga memoratum Fratrem nostrum apponere velitis solicitudinis vestrae Partes,
Ut & Serenitas vestra saepedicta, quae hactenus exnunc Bonorum Operum Prosecutor, mereatur pro praesentis Expeditione Negotii dignis in Domino laudibus commendari.
Dat. ut supra.
Nov. 10. The K. grants the goods of Robert del Hall, who was killed in a judicial combat, to Mary his widow. Westm.
O. viii. 100. H. iii. p. iv. 167.
Super Processu, in Curia Militari.
An. 1. H. 4. Pat. 1. H. 4. p. 2. m. 5.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Monstravit nobis Maria, quae fuit Uxor Roberti del Hall, quòd,
Cùm idem Robertus nuper appellâsset quendam Robertum Dode de Proditione coram, dilecto & fideli Consanguineo nostro, Comite Northumbriae, tunc Custode de Estmarche versus Scotiam,
Et Appellum illud prosecutus fuisset usque ad Duellum, in quo idem Robertus del Hall occisus fuit,
Per quod Bona & Catalla sua Domino Ricardo, nuper Regi Angliae Secundo post Conquestum, Forisfacta fuerint,
Idemque nuper Rex Ricardus postea, per Literas suas Patentes, concessisset dicta Bona & Catalla, quae fuerunt ejusdem Roberti del Hall, die Forisfacturae suae, cuidam Thomae de Hesham & praefatae Mariae,
Et quia Vicecomes Northumbriae Willielmus de Charleton & praefatus Thomas, per Inquisitionem, coram eis, virtute Literarum nostrarum Patentium, eis indè directarum, captam, invenerunt in quorum manibus dicta Bona & Catalla ac Valor eorumdem extiterunt, Occupatores Bonorum & Catallorum praedictorum posteà jacuerunt in Insidiis, & praefatum Thomam murdraverunt, sicut praedicta Maria nos informavit,
Undè nobis supplicavit ut sibi Bona & Catalla praedicta, quae fuerunt praedicti Roberti Viri sui, concedere velimus gratiosè,
Nos,
Ad Concessionem praedicti nuper Regis Ricardi, eisdem Thomae & Mariae, de dictis Bonis & Catallis, sic factam, considerationem habentes, ac Statui & Indigentiae ipsius Mariae piè compatientes in hac parte,
De Gratiâ nostrâ speciali concessimus eidem Mariae omnia praedicta Bona & Catalla, quae fuerunt praedicti Roberti del Hall Viri sui, die Forisfacturae suae praedictae, Habenda eidem Mariae de Dono nostro.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo die Novembris.
Per Breve de Privato Sigillo.
Nov. 12. Grant of an annuity of 20l. to Richard del Brugge, Lancaster K. of Arms "del North." Westm.
O. viii. 100. H. iii. p. iv. 167.
Pro Lancastre, Rege Armorum.
An. 1. H. 4. Claus. 1. H. 4. p. 1. m. 29.
Rex Vicecomiti Lincolniae, qui nunc est, vel qui pro tempore erit, Salutem.
Cùm, per Literas nostras Patentes, de Gratia nostra speciali, & pro eo quòd, dilectum Servientem nostrum, Ricardum del Brugge, aliàs dictum LANCASTRE REGEM ARMORUM DEL NORTH, penes Nos [Retinuimus] pro termino Vitae suae moraturum, Concesserimus ei Viginti Libras, percipiendas singulis Annis, durante Vitâ suâ, de Exitibus Comitatûs praedicti, per manus Vicecomitis ibidem pro tempore existentis, ad Terminos Paschae & Sancti Michaelis, per aequales Portiones, prout in eisdem Literis pleniùs continetur,
Tibi Praecipimus quòd eidem Ricardo praedictas Viginti Libras exnunc, singulis Annis, durante Vitâ ipsius Ricardi, de Exitibus Comitatûs praedicti, ad Terminos praedictos, solvas juxta Tenorem Literarum nostrarum praedictarum;
Recipiens a praefato Ricardo, de tempore in tempus, Literas suas Acquietantiae, quae pro nobis sufficientes fuerint in hac parte: per quas & praesens Mandatum nostrum tibi indè, in Compoto tuo, ad Scaccarium nostrum, de tempore in tempus, debitam Allocationem habere faciemus.
Teste Rege apud Westmonasterium, duodecimo die Novembris.
Et erat Patens.
Nov. 13. Restitution of the alien priories of S. Mary of Barnstaple, Lodres, Mount S. Michael, and 29 others. Westm., various dates.
O. viii. 101. H. iii. p. iv. 167.
De Restauratione Priraotuum Alienigenarum.
An. 1. H. 4. Pat. 1. H. 4. p. 2. m. 13.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem,
Sciatis quòd Nos,
Intimè considerantes qualiter nonnulla Prioratus, Domus, & Loca religiosa Alienigenarum, infra Regnum nostrum Angliae & Walliae existentia, per Nobiles Progenitores nostros, ac alios Regni nostri Proceres & Magnates, ad divina Officia ac Hospitalitatis & Eleemosinarum aliarumque Pietatis & Devotionis Onera facienda & supportanda laudabiliter fundata & Constructa extiterunt,
Quodque eadem Prioratus, Domus, & Loca religiosa, tàm per subitas & frequentes Ammotiones & Expulsiones Priorum & Occupatorum locorum praedictorum, quàm per diversos Seculares & alios Firmarios eorumdem, postquam in manum Domini E. nuper Regis Angliae Avi nostri, occasione Guerrae inter Nos & illos de Francia motae, primò Seisita fuerunt, ita enormiter, tàm in Domibus, quàm in Rebus & Possessionibus, destruuntur, dilapidantur, & devastantur, quòd divinus Cultus Regularesque observantiae inibi cessant, ac Hospitalitates, & Eleemosinae, & alia insuper Caritatis Opera, ibidem stabilita & fieri consueta, subtrahuntur, necnon pia Fundatorum vota multipliciter defraudantur & frustrantur, ad Dei Omnipotentis offensam & displicentiam non modicam ut speramus,
Et volentes proindè, ad honorem Dei ac Sanctae Ecclesiae, pro Divini Cultûs augmentatione, ac dictorum Operum Caritativorum & aliorum Onerum incumbentium innovatione & continuatione, gratiosiùs providere,
De Gratiâ nostrâ speciali, & ex certa scientia nostra, & de assensu Concilii nostri, in praesenti Parliamento, Manum nostram de Prioratu Sanctae Mariae Magdalenae de Barnastapel Exoniensis Dioecesis,
In quo quidem Prioratu Simon Ocle Prior Admissus, Institutus, & Inductus existit, sicut per Literas Admissionis, Institutionis, & Inductionis hujusmodi, nobis in Cancellaria nostra exhibitas & ostensas, plenè liquet,
Qui quidem Prioratus in Manum dicti Avi nostri, inter alias Terras & Tenementa Religiosorum Alienigenarum, de Dominio & Potestate Franciae existentium, in Regno nostro Angliae, & alibi infra Dominium & Potestatem nostra, nuper captus & Seisitus extitit, & in Manu nostra, occasione praedictâ existit,
Penitus ammovemus, & eundem Prioratum eidem Simoni Priori Concedimus & Restituimus per Praesentes,
Habendum & Tenendum sibi & Successoribus suis, Prioribus Loci praedicti, unà cum omnibus Cellis, Maneriis, Terris, Tenementis, Redditibus, Servitiis, Feodis Militum, Advocationibus Ecclesiarum, Vicariarum, Capellarum, & Cantariarum, & aliorum Beneficiorum Ecclesiasticorum quorumcumque,
Ac etiam cum omnibus Pensionibus, Portionibus, Annuitatibus, Decimis, Obligationibus, Eleemosinis, ac aliis Emolumentis, Proficuis, Rebus, & Possessionibus, tàm Spiritualibus, quàm Temporalibus, ad Prioratum praedictum pertinentibus,
Reddendo indè annuatim Nobis & Haeredibus nostris, durante Guerrâ inter Nos & illos de Francia, antiquum Apportum dumtaxat, quod ad Capitalem Domum Prioratûs praedicti, in partibus Transmarinis, tempore Pacis, de eodem Prioratu reddi & solvi consuevit,
Ita tamen quòd idem Prior & Successores sui Monachos, Capellanos, Seculares & alios Ministros Anglicos, in Prioratu praedicto ad Numerum, juxta primariam Fundationem ejusdem, debitum & consuetum, inveniant & sustentent,
Ac Decimas, Quintasdecimas, & alia Subsidia quaecumque, cum Clero & Comunitate Regni nostri Angliae, quotiens & quando concedi contigerint, Nobis & Haeredibus nostris, pro Spiritualibus & Temporalibus suis, solvant,
Aliaque Onera & Pietatis Opera, eidem Prioratui ab antiquo incumbentia, faciant & sustentent, juxta primariam Fundationem supradictam; aliquâ Ordinatione, in contrarium editâ, seu dictâ Seisinâ Prioratûs praedicti, cum Pertinentiis suis praedictis, in manum dicti Avi nostri, aut aliquâ aliâ Seisinâ, in Manum nostram, aut praefati Avi nostri, seu Richardi nuper Regis Angliae, occasione Guerrae praedictae, indè factâ, seu aliquibus Concessionibus vel Commissionibus, indè, ante haec tempora, per Nos, aut dictum Avum no- strum, seu praefatum Richardum, nuper Regem Angliae, aliquibus Personis ad Firmam factis, non obstantibus,
Volentes insuper & Concedentes, pro Nobis, & Haeredibus nostris praedictis, quòd praedictus Prior & Successores sui praedicti, de quacumque aliâ Firmâ & Solutione Annuâ, Nobis vel Haeredibus nostris, pro Prioratu praedicto, occasione Guerrae praedictae, praeter dictum antiquum Apportum Annuum dumtaxat, in futurum solvendis, Quieti sint & Exonerati, ac penitùs Absoluti,
Et eundem Priorem, & Manucaptores suos, necnon alios quoscumque indè Exoneramus & Quietamus per Praesentes; Proviso semper quòd de Arreragiis Firmae Prioratûs illius, ante Datam Praesentium debitis, & nondum solutis, si quae fuerint, Nobis respondeatur & satisfiat, ut est justum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo tertio die Novembris.
Per ipsum Regem.
Ibid
.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos &c. ut supra usque ibi, Manum nostram, & tunc sic, de Prioratu de Lodres, Sarum Dioecese, in quo quidem Prioratu Frater Sampson Trigal, Monachus Professus Monasterii beatae Mariae de Montisburg, Constanciensi Dioecese, Prior admissus, Institutus & Inductus existit, &c. ut supra.
Teste ut supra.
Per ipsum Regem.
Ibid
.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, &c. ut supra usque ibi, Manum nostram, & tunc sic, de Prioratu de Monte Sancti Michaelis in Cornubia, Exoniensi Dioecese, in quo quidem Prioratu Frater Richardus Auncel, Monachus Abbatiae de Tavystok, Prior Admissus, Institutus, & Inductus existit, &c. ut supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo quinto die Novembris.
Per ipsum Regem.
Ibid
.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, &c. ut supra usque ibi, Manum nostram, & tunc sic, de Prioratu de Blida, Eborum Dioecese, Alienigenâ, qui Conventualis existit, sicut per diversas Evidentias, &c. ut supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo tertio die Novembris.
Per ipsum Regem.
Ibid
.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, &c. ut supra usque ibi, Manum nostram, & tunc sic, de Prioratu Conventuali Sanctae Trinitatis, Eborum Dioecese Alienigenâ, in quo quidem Prioratu Johannes de Castello al. Eschall Prior per Abbatem suum Exemptum Institutus existit, sicut per Literas Institutionis hujusmodi &c. ut supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo quarto die Novembris.
Per ipsum Regem.
Ibid
.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, &c. ut supra usque ibi, Manum nostram, & tunc sic, de Prioratu de Moddebury, Exoniensi Dioecese, in quo quidem Prioratu Frater Johannes Rogery, Monachus Monasterii beatae Mariae de Sancto Petro super Dinam, Ordinis Sancti Benedicti Sagiensis Dioecesis, Prior Admissus, Institutus, & Inductus existit, sicut per Literas Admissionis &c. ut supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo tertio die Novembris.
Per ipsum Regem.
Ibid
.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, &c. ut supra usque ibi, Manum nostram, & tunc sic, de Prioratu de Andovere, Wyntoniensi Dioecese Alienigenâ, in quo Nicholaus Gwyn Prior Admissus, Institutus, & Inductus existit, sicut per Literas Admissionis & Inductionis hujusmodi Nobis &c. ut supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, xv die Novembris.
Per ipsum Regem.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, &c. ut supra usque ibi, Manum nostram, & tunc, sic, de Prioratu Conventuali de Monte Acuto, Bathon. & Wellen. Dioecese, in quo quidem Prioratu Franciscus de Bangiaco Prior per Abbatem suum Cluniacensem Exemptum Institutus existit, sicut per Literas Institutionis hujusmodi, nobis &c. ut supra usque ibi, non obstantibus, & tunc sic,
Volentes insuper & Concedentes pro Nobis, & Haeredibus nostris praedictis, de assensu praedicto, quòd praedictus Prior & Successores sui praedicti, de quacumque Firmâ & Solutione Annua Nobis, vel Haeredibus nostris, seu Comiti Sarum, vel Haeredibus suis, praetextu alicujus Concessionis, Willielmo nuper Comiti Sarum, & Haeredibus suis, de Firmâ Prioratûs praedicti, per praefatum Avum nostrum factae, pro Prioratu praedicto, occasione Guerrae praedictae, praeter dictum antiquum Apportum Annuum dumtaxat, in futurum solvendis, &c. ut supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo quarto die Novembris.
Per ipsum Regem.
Ibid
.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, &c. ut supra usque ibi, Manum nostram, & tunc sic, de Prioratu de Folkeston, Cantuariensi Dioecese Alienigenâ, in quo quidem Prioratu Nicholas Chiriton Prior Admissus, Institutus, & Inductus existit, sicut per Literas Admissionis, Institutionis, & Inductionis hujusmodi Nobis &c. ut supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo octavo die Novembris.
Per ipsum Regem.
Ibid
.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, &c. ut supra usque ibi, de Prioratu de Hagh, Lincolniensi Dioecese, in quo quidem Prioratu Frater Richardus de Beangrave, Canonicus & Confrater Domûs sive Monasterii beatae Mariae de Voto juxta Caesarisburgh, Ordinis Sancti Augustini, Constanciensis Dioecesis, Institutus & Inductus existit, sicut per Literas Institutionis & Inductionis hujusmodi Nobis &c. ut supra.
Teste ut supra.
Per ipsum Regem.
Ibid
.
Rex Omnibus, ad quos, &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, &c. ut supra usque ibi, Manum nostram, & tunc sic, de Prioratu de Lynton, Eliensi Dioecese Alienigenâ, in quo quidem Prioratu Nicholaus Monfrei Prior Admissus, Institutus, & Inductus existit, sicut per Literas Admissionis, Institutionis, & Inductionis hujusmodi Nobis, &c. ut supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo quinto die Novembris.
Per ipsum Regem.
Ibid
.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, &c. ut supra usque ibi, Manum nostram, & tunc sic, de Prioratu Conventuali de Sancto Neoto Ordinis Sancti Benedicti, Lincolniensi Dioecese, in quo quidem Prioratu Frater Willielmus de Sancto Vedasto Monachus Prior Admissus, Institutus, & Inductus existit, sicut per Literas Admissionis, Institutionis, & Inductionis hujusmodi Nobis, &c. ut supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo octavo die Novembris.
Per ipsum Regem.
Ibid
.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, &c. ut supra usque ibi, Manum nostram, & tunc sic, de Prioratu Sancti Andreae de Norhampton. Alienigenâ, Lincolniensi Dioecese, qui Conventualis existit, sicut per diversas Evidentias Nobis, &c. ut supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo quarto die Novembris.
Per ipsum Regem.
Ibid
.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem,
Sciatis quòd Nos, &c. ut supra usque ibi, Manum nostram, & tunc sic, de Prioratu de Lire Ocle, Herefordensi Dioecese Alienigenâ, in quo quidem Prioratu Radulphus Maylot Prior Admissus, Institutus, & Inductus existit, sicut per Literas Admissionis, &c. ut supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo octavo die Novembris.
Per ipsum Regem.
Ibid
.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, ut supra usque ibi, Manum nostram, & tunc sic, de Prioratu Ecclesiae beatae Mariae de Caresbrok in Insula Vecta, Wynton, Dioecese Alienigenâ, in quo quidem Prioratu Thomas de Walle Osoul Prior Admissus, Institutus, & Inductus existit, &c. ut supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo quarto die Novembris.
Per ipsum Regem.
Ibid
.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, &c. ut supra usque ibi, Manum nostram, & tunc sic, de Prioratu Alienigenâ de Lapley, Coventrien. & Lich. Dioecese, in quo quidem Prioratu Frater Johannes Bally Monachus, Admissus, Institutus, & Inductus existit, &c. ut supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, xviij die Novembris.
Per ipsum Regem.
Ibid
.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, &c. ut supra usque ibi, Manum nostram, & tunc sic, de Prioratu Sancti Jacobi juxta Civitatem Exon. Exonien. Dioecese Alienigenâ, in quo quidem Prioratu Johannes Thetford Prior Admissus, Institutus, & Inductus existit, &c. ut supra.
Teste Rege apue Westmonasterium, vicesimo sexto die Novembris.
Per ipsum Regem.
Ibid
.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, &c. ut supra usque ibi, Manum nostram, & tunc sic, de Prioratu de Stocursy, Bathon. & Wellen. Dioecese, in quo quidem Prioratu Frater Richardus Amys, Monachus Monasterii beatae Mariae de Lolleyo, Ordinis Sancti Benedicti, Cenoniensi Dioecese, Prior Admissus, Institutus, & Inductus existit, &c. ut supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo tertio die Novembris.
Per ipsum Regem.
Ibid
.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, &c. ut supra usque ibi, Manum nostram, & tunc sic, de Prioratu beatae Mariae de Monemutha in Wallia, in quo quidem Prioratu Frater Robertus Warde Monachus, Prior Admissus, Institutus, & Inductus existit, sicut per Literas Admissionis, Institutionis, & Inductionis hujusmodi, Nobis in Cancellaria nostra exhibitas & ostensas, plenè liquet; qui quidem Prioratus est Conventualis, sicut dilectus Clericus noster Magister Johannes Prophete Decanus Ecclesiae Cathedralis Herefordensis, Willielmus Lucy Chivaler Senescallus Dominii nostri de Monemouth, & Johannes Leventhorp Armiger, coram Nobis in Cancellaria nostra personaliter constituti, nobis sunt testificati, ac in Manum dicti Avi nostri &c. ut supra mutatis mutandis.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo sexto die Novembris.
Per ipsum Regem.
Ibid
.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, &c. ut supra usque ibi, Manum nostram, & tunc sic, de Prioratu Sanctae Elenae in Insula Vecta, Wynton. Dioecese, in quo quidem Prioratu Frater Hugo Borrey, per Priorem suum Exemptum, Prior Institutus & Inductus existit, &c. ut supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, Quinto Die Decembris,
Per ipsum Regem.
Ibid
.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, &c. ut supra usque ibi, Manum nostram, & tunc sic, de Prioratu de Tykeford juxta Neuport Paynell, Lincoln. Dioecese Alienigenâ, in quo quidem Prioratu Johannes Drieu Prior Institutus & Inductus existit, &c. ut supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, sexto Die Decembris.
Per ipsum Regem.
Pat
. 1. H. 4. p. 2. m. 13.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, &c. ut supra usque ibi, Manum nostram & tunc sic, de Prioratu de Tuttebury, Covent. & Lich. Dioecese Alienigenâ, qui Conventualis existit, in quo quidem Prioratu Johannem Bellocrer Prior Admissus, Institutus, & Inductus existit, sicut per Literas Admissionis, Institutionis, & Inductionis hujusmodi, Nobis, &c. ut supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxi Die Decembris.
Per ipsum Regem.
Ibid
.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, &c. ut supra usque ibi, Manum nostram, & tunc sic, de Prioratu Sancti Nicholai Pembrochiae, Meneven. Dioecese Alienigenâ, qui Conventualis existit, in quo quidem Prioratu Gervasius le Brek Prior Admissus, Institutus, & Inductus existit, sicut per Literas &c. ut supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo secundo die Decembris.
Per ipsum Regem.
Ibid
.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, &c. ut supra usque ibi, Manum nostram, & tunc sic, de Prioratu de Kirkeby Monachorum, Coventr. & Lych. Dioecese, in quo quidem Prioratu Frater Johannes Godinier, Monachus Ordinis Sancti Benedicti, Prior Admissus & Institutus existit, sicut per Literas &c. ut supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo nono die Decembris.
Per ipsum Regem, nunciante Johanne Robosard Chivaler.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, &c. ut supra usque ibi, Manum nostram, & tunc sic, de Prioratu beatae Mariae de Lancastre, Eborum Dioecese Alienigenâ, qui Conventualis existit, in quo quidem Prioratu Egidius Louvell Prior Admissus, Institutus, & Inductus existit, sicut per Literas &c. ut supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, duodecimo die Januarii.
Per ipsum Regem.
Ibid
.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, &c. ut supra usque ibi, Manum nostram, & tunc sic, de Prioratu de Hynkelaye, Lincoln. Dioecese Alienigenâ, in quo quidem Prioratu Michael Aufri Prior Admissus, Institutus, & Inductus existit, sicut per Literas Admissionis, &c. ut supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo sexto die Januarii.
Per ipsum Regem.
Ibid
.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, &c. ut supra usque ibi, Manum nostram, & tunc sic, de Prioratu beatae Mariae de Strogullia, Landaven. Dioecese, in quo quidem Prioratu Frater Simon de Bristoll Prior Admissus, Institutus, & Inductus existit, sicut per Literas Admissionis, &c. ut supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, undecimo die Februarii.
Per ipsum Regem.
Ibid
.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, &c. ut supra usque ibi, Manum nostram, & tunc sic, de Prioratu Totton. Exon. Dioecese, in quo quidem Prioratu Frater Thomas Swynford, nuper Monachus Monasterii Sancti Andreae Norhampton, Ordinis Cluniacensis, Lincoln. Dioecese, Prior Admissus, Institutus, & Inductus existit, sicut per Literas Admissionis, &c. ut supra.
Teste ut supra.
Per ipsum Regem.
Ibid. m. 12.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, &c. ut supra usque ibi, Manum nostram, & tunc sic, de Prioratu de Bergeveny, Landaven. Dioecese, in quo quidem Prioratu Frater Willielmus Paytran Prior Institutus & Inductus existit, sicut per Literas Institutionis hujusmodi, &c. ut supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo sexto die Februarii.
Per ipsum Regem.
Ibid
.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, &c. ut supra usque ibi, Manum nostram, & tunc sic, de Prioratu de Cowyk, Exon. Dioecese, in quo quidem Prioratu Johannes de Bourgeauvyll, Monachus Presbiter, Ordinem Sancti Benedicti in Monasterio beatae Mariae de Beccohelluyny, Rothomagen. Dioecese, expressè professus, Prior Institutus & Inductus existit, sicut per Literas Institutionis & Inductionis hujusmodi Nobis, &c. ut supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, duodecimo die Februarii.
Per ipsum Regem.
Ibid
.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, &c. ut supra usque ibi, Manum nostram, & tunc sic, de Prioratu beatae Mariae de Goldeclinia, Landaven. Dioecese, in quo quidem Prioratu Frater Germanus de Sancto Vaddasto, Monachus Monasterii beatae Mariae de Becco Helluyn Ordinis Sancti Benedicti, Bathon. & Wellen. Dioecese, Prior Admissus, Institutus, & Inductus existit, sicut per Literas Admissionis, Institutionis, & Inductionis hujusmodi, Nobis, &c. ut supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, tricesimo primo die Martii.
Per ipsum Regem.
Pat
. 1. H. 4. p. 2. m. 12.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, &c. ut supra usque ibi, Manum nostram, & tunc sic, de Prioratu de Trewerdrayth, Exonien. Dioecese, in quo quidem Prioratu Frater Johannes Maslyn, Monachus Presbiter, Ordinem Sancti Benedicti in Monasterio beatae Mariae de Sancto Petro super Dynam, Sagien. Dioecese, expressè Professus Prior Institutus & Inductus existit, sicut per Literas Admissionis, Institutionis, & Inductionis hujusmodi, Nobis, &c. ut supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, xix Die Martii, Anno Primo.
Per ipsum Regem.
Ibid
.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, &c. ut supra usque ibi, Manum nostram, & tunc sic, de Prioratu de Aluerton, Eborum Dioecese, in quo quidem Prioratu Guido de Ruppe, Monachus Majoris Monasterii Turon. Prior Admissus, Institutus, & Inductus existit, sicut per Literas Admissionis &c. ut supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo sexto die Maii.
Per ipsum Regem.
Nov. 15. Restitution of the temporalities to William Styrkland, bp. of Carlisle. Westm.
O. viii. 106. H. iii. p. iv. 170.
De Restitutione Temporalium Episcopatus Karliolensis.
An. 1. H. 4. Pat. 2. H. 4. p. 1. m. 13.
Rex Escaetori suo in Comitatu Middelsexiae, Salutem.
Cùm Dominus Summus Pontifex, Electione nuper factâ in Ecclesia Cathedrali Karliolensi de Magistro Willielmo Styrkland in Episcopum Loci illius, eidem Ecclesiae de persona ipsius Willielmi providerit, ipsumque in Episcopum Loci illius praefecerit & in Pastorem, sicut per Literas Bullatas ejusdem Domini Summi Pontificis, nobis indè directas, Nobis constat,
Nos,
Pro eo quòd idem Episcopus omnibus & singulis Verbis, Nobis & Coronae nostrae praejudicialibus, in dictis Literis Bullatis contentis, coram nobis Renunciavit, & Gratiae nostrae humiliter se Submisit, volentes cum eo agere gratiosè,
Cepimus Fidelitatem ipsius Electi, & Temporalia Episcopatûs illius, prout moris est Restituimus eidem &c. prout in caeteris de Restitutione Literis.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo quinto die Novembris.
Per Breve de Privato Sigillo.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, in Comitatibus subscriptis, sub eadem Data, videlicet,
Escaetori Regis, in Com. Lincoln.
Escaetori Regis, in Com. Derb.
Escaetori Regis, in Com. Northumbr. Cumbr. & Westmerl
.
Et mandatum est Militibus, Liberis hominibus &c.
Nov. 16. Restitution of the temporalities to Thomas Snell, bp. of Waterford. Westm.
O. viii. 107. H. iii. p. iv. 170.
De Restitutione Temporalium Waterforden.
An. 1. H. 4. Pat. 2. H. 4. p. 1. m. 19.
Rex Locum nostrum tenenti in Terra sua Hiberniae, ac Cancellario suo ejusdem Terrae, Salutem.
Cùm Dominus Summus Pontifex, vacante Ecclesiâ Cathedrali Lismorensi & Waterfordensi, eidem Ecclesiae de Persona, dilecti nobis, Magistri Thomae Snell providerit, sicut per Literas Bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, nobis indè directas, Nobis constat,
Nos,
Pro eo quod idem Thomas omnibus Verbis, in dictis literis Bullatis contentis, Nobis & Coronae nostrae praejudicialibus, palàm & expressè Renunciavit, & Gratiae nostrae humiliter se Submisit, volentes cum eo agere gratiosè,
Cepimus Fidelitatem ipsius Electi, & Temporalia Episcopatus illius prout moris est Restituimus eidem &c. prout in ejusmodi de Restitutione Literis.
Teste Rege apud Westmonasterium, xvi die Novembris.
Per Breve de Privato Sigillo.
Et mandatum est Militibus, Liberis hominibus &c.
Nov. 25. Licence to William Langton, parson of Wells near Walsingham, to take possession of a benefice in the diocese of Chichester, by virtue of certain papal bulls of expectation. Westm.
O. viii. 107. H. iii. p. iv. 170.
Super Bullis Expectationis, de Licentia Prosequendi.
An. 1. H. 4. Pat. 1. H. 4. p. 4. m. 28.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Cùm Dominus Ricardus, nuper Rex Angliae Secundus post Conquestum, Concesserit & Licentiam dederit, dilecto Nobis, Willielmo Langton, Personae Ecclesiae de Wellys juxta Walsyngham, ad Prosequendum & Optinendum certas Bullas Expectationis, de Domino nostro Summo Pontifice, de uno Beneficio in Ecclesia Cicestrensi, prout in Literis Patentibus ipsius nuper Regis, indè confectis, pleniùs continetur,
Nos (de Gratia nostra speciali, & ad Supplicationem praefati Willielmi) Concessimus & Licentiam Dedimus eidem Willielmo quòd ipse, ac Executores sui Bullarum praedictarum, & quilibet eorum Processum & Executionem earumdem Bullarum facere possint vel possit,
Et eidem Willielmo quòd ipse, per Se, & Procuratores suos, Servientes, & Notarios, corporalem Possessionem de hujusmodi Beneficiis, in dicta Ecclesia Cicestrensi, Vigore Gratiae & Bullarum praedictarum, capere, ac plenam Executionem earumdem Bullarum, & quicquid indè, tàm in Curiis Christianitatis, quam alibi, secundum Formam & Effectum Bullarum & Processuum praedictorum, pertinet faciendum, prosequi & habere poterit; Statuto de Provisoribus, Anno Regni praefati nuper Regis Tertiodecimo edito, & aliis Statutis & Ordinationibus quibuscumque in contrarium factis, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxv die Novembris.
Per Breve de Privato Sigillo.
Nov. 26. Licence to the earl of Westmoreland, marshal of England, to treat with the Scots for the preservation of the towns of Penreth in England and Dumfries in Scotland. Westm.
O. viii. 107. H. iii. p. iv. 170.
De Licentia Tractandi.
An. 1. H. 4. Scot. 1. H. 4. m. 14.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd (de Gratia nostra speciali, de Assensu Concilii nostri) Concessimus & Licentiam dedimus, Carissimo Fratri nostro, Comiti Westmerlandiae, Marescallo Angliae, quòd ipse (in casu quo Scoti Inimici nostri secum tractare & concordare voluerint) Concordiam & Tractatum hujusmodi cum eisdem Inimicis nostris facere possit,
Tàm pro Salvatione Villae de Penreth in Anglia, absque Arsura, tempore Guerrae, per eosdem Inimicos nostros, ex parte Anglicorum,
Quàm pro Salvatione Villae de Dunfres, absque Arsura, per Anglicos, ex parte eorumdem Scotorum:
Ita semper quòd id contra formam Treugarum non existat.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxvi die Novembris.
Per Breve de Privato Sigillo.
Nov. 29. Commission to Walter bp. of Durham and Thomas earl of Worcester to treat for a marriage between the prince of Wales and his brothers and sisters, with the children of the K. of France or of his uncles. Westm.
O. viii. 108. H. iii. p. iv. 170.
De tractando, cum Consanguineo Franciae, super Matrimoniis.
An. 1. H. 4. Franc. 1. H. 4. m. 15.
Rex Omnibus ad quos &c. Salutem.
Inter gloriosas Reipublicae Curas, & Regalium Solicitudinum fructus uberes, aestimamus praecipuum aliorum Principum & Regum sublimium sibi copulare praesidia, ac cum talibus Ligarum, Affinitatum, & Amicitiarum specialium Inire Foedera, per quos Principatus hinc inde, Amoris indissolubilis nexu conjuncti, Insurgentibus ex adverso resistere, & ab omni Oppressionis Clade, coadunatis viribus, poterunt mutuo se tueri.
Quod dùm infra mentis nostrae praecodia diligentiùs tractaremus, cum Carissimo Consanguineo noftro Franciae, nedum hujusmodi Amoris Faedera stringere, set Affinitatem & parentelam contrahere, Ligasque firmas, speciales, & perpetuas, prae caeteris, optabamus Inire,
Et proinde de Legalitate, industriâ, & circumspectione Venerabilis Patris Walteri Episcopi Dunolmensis, & Carissimi Consanguinei nostri Thomae Comitis Wygorniae pleniùs confidentes,
Ad Tractandum & Concordandum cum praedicto Consanguineo nostro Franciae, seu Patruis & Avunculis suis, aut cum Ambassatoribus, Procuratoribus, Nunciis, vel Deputatis ipsius Consanguinei nostri Franciae, aut Patruorum suorum praedictorum, sufficientia Mandata ad Infrascripta habentibus, super Sponsalibus seu Matrimonio, inter Henricum Primogenitum Filium nostrum Principem Walliae, & Fratres & Sorores suos, & Liberos ipsius Consanguinei nostri Franciae, aut Patruorum & Avunculorum suorum praedictorum, feliciter, per Dei gratiam, Contrahendis,
Ac etiam Quomodo & Quando dicti Liberi praefati Consanguinei nostri Franciae, seu Patruorum & Avunculorum suorum praedictorum, per Parentes & Amicos suos Nobis transmitti, & in Domum nostram regiam adduci, aut Aliquis vel Aliqua dictorum Liberorum nostrorum ad ipsum Consanguineum nostrum Franciae, seu Patruos & Avunculos suos praedictos traduci debeant, Ordinandum & Disponendum,
Necnon ea, quae sic Tractata, conventa, & concordata fuerint super Contractu Matrimonii praedicti, omni Securitate honestâ & debitâ Nomine nostro firmandum,
Consimilemque Securitatem pro Nobis & Nomine nostro Petendum, Stipulandum, & Recipiendum,
Jurandúmque in Animam nostram, quòd Tractata, conventa, & concordata ibidem, Rata habebimus & Grata, nec aliquid procurabimus vel faciemus, per quod Tractata & Concordata hujusmodi effectu debito frustrari poterunt, seu quomodolibet impetiri,
Caeteraque omnia & singula faciendum, Exercendum, & Expediendum, quae in Praemissis, & circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, ac quae Qualitas & Natura Negotiorum hujusmodi exigunt & requirunt, & Quae Nos faceremus, seu facere possemus, si personaliter ibidem praesentes essemus, etiam si talia sint quae Mandatum exigant quantumcumque speciale,
Praedictos, Episcopum & Comitem, nostros veros, legitimos, & indubitatos Procuratores, Negotiorum Gestores, Commissarios, Deputatos, & Nuncios speciales Facimus, Ordinamus, & Constituimus per Praesentes,
Promittentes, in Verbo Regio, Nos Ratum & Gratum perpetuo habituros Quicquid, per Procuratores nostros praedictos, Actum, Gestum, seu Procuratum, fuerit in Praemissis, & singulis Praemissorum.
Dat. in Palatio Regis Westm. sub Magni Sigilli sui Testimonio, xxix die No vembris.
Per ipsum Regem.
[Nov. 29.] Also for them to treat for a confirmation of the truce with Richard II., and for a new alliance.
O. viii. 109. H. iii. p. iv. 171.
De Tractando super Treugis.
An. 1. H. 4. Franc. 1. H. 2. m. 15.
Rex, Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inter gloriosas Reipublicae Curas &c. ut supra usque ibi, pleniùs confidentes, & tunc sic, ad Tractandum, Ordinandum, & Concordandum cum praefato Consanguineo nostro Franciae, aut cum Ambassatoribus, Procuratoribus, Nunciis, seu Deputatis suis, Potestatem ad Infrascripta habentibus, super Confirmatione, Ratificatione, & Corroboratione Treugarum, inter ipsum Consanguineum nostrum Franciae, & Dominum Ricardum nuper Regem Angliae Secundum post Conquestum, ultimò initarum & Firmatarum,
Aut super Novis Ligis, Confoederationibus, & Amicitiis, Specialibus, temporalibus, vel perpetuis, inter eundem Consanguineum nostrum Franciae, Subditos suos, Regna & Dominia sua quaecumque, ex una, & Nos, Subditos nostros, ac Regna & Dominia nostra quaecumque, ex parte altera, si indiguerit, ineundis,
Ac etiam de Modo, Forma, & Quantitate, & Qualitate Auxilii, Subventionis, seu Subsidii, hinc inde, tempore Necessitatis, mutuò ministrandi,
Et Communicationibus, inter Subditos hinc inde, in Mercimoniis & aliis licitis, securè faciendis,
Necnon ea, quae sic Tractata, conventa, & concordata fuerint super Confirmatione, Ratificatione, & Corroboratione dictarum Treugarum, aut super Novis Ligis praedictis, omni Securitate, honestâ & debitâ, Nomine nostro, Firmandum, consimilemque Securitatem &c. ut supra.
Dat. ut supra.
Per ipsum Regem.
Nov. 30. Order to burn the raggemans or blank charters extorted from the subjects by the late K. Westm.
O. viii. 109. H. iii. p. iv. 171.
De Raggemannis Comburendis.
An. 1. H. 4. Claus. 1. H. 4. p. 1. m. 13.
Rex, Vicecomiti Kantiae Salutem.
Licet nuper, tempore Domini Ricardi nuper Regis Angliae, Secundi post Conquestum, quamplures subditi ipsius nuper Regis Civitatis nostrae Londoniae, ac diversorum Comitatuum, Civitatum, & Burgorum Regni nostri Angliae, per diversa Scripta, Cartas, sive Literas Patentes, vocata RAGGEMANS sive BLANK CHARTRES, Sigillis eorumdem Subditorum separatim consignata, & in Cancellariam ipsius nuper Regis postmodùm missa, se Reos & Culpabiles de diversis Proditionibus, & Mesprisionibus, & aliis Malefactis, per ipsos contra ipsum nuper Regem & Regaliam suam factis, fore cognoverint, & Gratiae ejusdem nuper Regis se indè submiserint,
Ac per diversa alia hujusmodi Scripta, Cartas, sive Literas Patentes, Sigillis suis similiter consignata, & in Cancellariam praedictam postmodùm missa, Obligati fuerint ad omnia Statuta & Ordinationes, in Parliamento ipsius nuper Regis, apud Westmonasterium, Anno Regni sui Vicesimo primo, tento, & usque Salopiam Adjornato, edita & stabilita, unà cum omnibus Judiciis & Ordinationibus, apud Coventre, Virtute & Auctoritate ejusdem Parliamenti, redditis atque factis, ac cum omnibus dependentiis & omnibus aliis, quae inde sequi possent, pro se, Haeredibus, & successoribus suis imperpetuum firmiter observanda,
Nos tamen,
Universos & singulos Subditos nostros, in Comitatibus, Civitatibus, & Burgis praedictis inhabitantes, Bonos & Fideles Ligeos nostros reputantes,
Ac insuper considerantes quòd Nos dictum Parliamentum, cum omnibus Dependentiis ejusdem, de Assensu Procerum, Magnatum, & Communitatum Regni nostri praedicti, in Parliamento nostro, apud Westmonasterium ultimo tento, existentium, Revocari fecimus & pleniùs Adnullari,
Quódque hujusmodi Scripta, Chartae, sive Literae, propter metum Mortis, & diversas Minas horribiles, praefatis Subditis nostris, ex parte ipsius nuper Regis, impositas, Facta & Sigillata fuerunt,
Nolentésque proinde aliquas Cognitiones, Submissiones, aut Obligationes, per praefatos Subditos nostros in hac parte factas, & in Scriptis, Cartis, seu Literis praedictis specificatas, in Derogationem seu Denigrationem Statûs aut Famae alicujus eorumdem Subditorum nostrorum aliqualiter redundare, nec Ipsos, aut Haeredes, seu Successores suos, eâ occasione, per Nos vel Haeredes nostros, futuris temporibus Impeti, inquietari, seu quomodolibet praegravari,
De assensu dictorum Procerum & Magnatum, & ad supplicationem Communitatis praedictae, CONCESSIMUS & ORDINAVIMUS quòd omnia & singula Scripta, Cartae, seu Literae praedicta in dictam Civitatem Londoniae, ac in quemlibet Comitatuum, Civitatum, & Burgorum, in quibus eadem Scripta, Chartae, sive Literae facta & sigillata suerunt, REMITTANTUR, & in Locis magìs publicis in Comitatibus, Civitatibus, & Burgis praedictis, COMBURANTUR & DESTRUANTUR,
Volentes insuper quòd, si aliquid indè, in aliquibus Curiis seu Placeis nostris, remaneat de Recordo, tunc Recordum illud Cancelletur, ac penitus Adnulletur, & Revocetur, & pro nullo Recordo habeatur in futurum;
Et ideo Tibi Praecipimus quòd, factâ super Praemissis publicè Proclamatione, in singulis Locis, infra Ballivam tuam, ubi melius expedire videris, omnia & singula Scripta, Cartas, sive Literas hujusmodi, in Balliva tua, aut in aliquibus Civitatibus seu Burgis, infra eandem Ballivam, per aliquos Subditos nostros, ut praemittitur, Facta & sigillata, in quorumcumque manibus, infra dictam Ballivam tuam, inventa fuerint, in Locis magis publicis, infra eandem Ballivam, sine dilatione, Comburi & Destrui facias, juxta Concessionem & Ordinationem supradictas: Et hoc nullatenus omittas.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxx die Novembris.
Consimilia Brevia diriguntur singulis Vicecomitibus per Angliam sub eadem data.