Rymer's Foedera with Syllabus
April-June 1400

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

136-150

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: April-June 1400', Rymer's Foedera Volume 8, pp. 136-150. URL: http://british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115132 Date accessed: 30 July 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

April–June 1400

Syllabus EntryFoedera Text
April 7. Exemplification of a grant of an annuity of 200l. and the provostship of Bayonne to Gaillard Durford, lord of Duras and Blanqueford, dated Westm., 28 June, 4 Ric. II. Westm.
O. viii. 136. H. iii. p. iv. 181.
Pro Domino de Duras.
An. 1. H. 4. Ibid. m. 11.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem,
Constat nobis, per Inspectionem Rotulorum Cancellariae Domini Ricardi nuper Regis Angliae Secundi post Conquestum, quòd idem nuper Rex Literas suas Patentes nuper fieri fecit in haec verba,
Richardus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, Omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Nos,
Decimo octavo die Aprilis, Anno Regni nostri Primo,
De Gratia nostra speciali, & pro bono Servitio, quod, dilectus & fidelis noster, Gaillardus Durford, Dominus de Duras & de Blanqueford, Nobis impendit, & impendet in futurum, & pro eo quòd ipse, occasione praesentis Guerrae, majorem partem Terrarum suarum in Dominio nostro Aquitaniae amisit, sicut sumus informati,
Concesserimus praedicto Gaillardo DUCENTAS LIBRAS STERLINGORUM Regni nostri Angliae, vel Valorem ejusdem Summae in alia Moneta, percipiendas Annuatim, ad Terminos Sancti Michaelis & Paschae, per aequales Portiones, per manus Constabularii nostri Burdegaliae qui pro tempore foret, de Exitibus Receptae suae, quousque praedictus Gailardus Terras suas praedictas recuperaverit, vel Nos sibi, de valore dictae Summae Annuae, in forma praedicta habendae, fecerimus provideri, prout in Literis nostris praedictis pleniùs continetur,
Et ita existat, quòd postmodùm, dilectus & fidelis noster, Johannes Dominus de Nevill, Locum nostrum tenens in partibus Aquitanniae, DEDIT & CONCESSIT, per Literas suas Patentes, praefato Gaillardo,
Pro bono Servitio suo, Domino E. nuper Regi Angliae Avo nostro & Nobis impenso, & quòd praedictus Gaillardus Nobis indies impendit & impendet in futurum, ac habito respectu ad Amissionem Terrarum suarum praedictarum;
Praeposituram De Baionia, cum omnibus Proficuis, Feodis, Censibus, Redditibus, & Emolumentis ad eam pertinentibus, ad totam Vitam praedicti Gaillardi; ita quòd ipse inde faciat Nobis, & Haeredibus nostris Homagium ligeum, & alia Jura & Deveria, quae indè fieri debent, & debita & consueta existunt,
Quae quidem Literas Patentes praefati Locum nostrum tenentis Inspeximus in haec verba,
Johan Sire de Neville,
Lieutenant d'Aquitaine pour nostre tressoverain Seignur le Roi de France & d'Engleterre,
Savoir Fausons a toutz que Nous,
Pour les bons & agreables Services, que, nostre treschere & bien ame, Gaillard de Durford, Sire de Duras, a fait a nostre tressouverain Seignur le Roy que Dieux absoille, & fait de jour en autre continuelment a Roy nostre dit Seignur qui a present est, & fera par temps a venir, & heu regard a ce que, a cause de ces presentz Guerres, il a Pardu son Lieu & Chastell de Duras, & la Graigneur Partie de ses autres Terres, Rentz, & Revenuz qui avoit en la Paais & Duchee de Guyene,
A icelluy Gaillard, de nostre certeine Science, & du Pouoir & Auctoritee Roiale, dont nous usons, avons Donne & Ottroie, Donnons & Ottroions, par ces Presentes, a terme de Vie, la Prevostee de Baionne, avecque toutz les Profitz, Feus, Cens, Rentz, Revenues, & autres Esmolumentz a ycelle appurtenantz, parmi ce qu'il en face au Roy nostre dit Seignur & aus Siens Homage Liege, & les autres Droiz & Devoirs qui en dovient estre faitz & sont duez & accoustumez,
Si Maundons & Comaundons a touz les Gentz, demourans & habitans en la dite Prevostee de Baionne, Gentieux & autres, de quelque Estat ou Condicion qu'ils soient, & autres a qui il appartiendra, que au dit Sire le Duras, come a Prevoste surdit, ou a son suffissant Lieutenant, soient Obeissans & diligaument Entendans, & a Lui facent & de Lui receivent le Serement acoustume estere fait en tiel Cas,
Mandans, en outre, a toutx Seneschaux, Juges, Mairs, Prevostes, & a toutz autres Justiciers, Officers, & Ministres du Roi nostre dit Seignur & nostres, ou a leurs Lieuxtenantz, & a chescun d'eux, que de la dite Prevoste, avecque toutz les Prouffitz, Feus, Cens, Rentes, Revenues, & autres Esmolumens, a icelle appartenans, laissent, facent, & soeffrent Usier & Joir passiblement le dit Sire de Duras juxte & selonc la Teneur & Purporte de ces noz Lettres Patentz,
Notiffians, par ces Presentz, que ceste presente Donacion Nous Lui avons fait par raison & descharge de Mil Livres Monoie courante, que nostre dit Seignur le Roy Lui avoit Donne & Guarante de & sur les Revenuz du Chastiel de Bourdeaux.
Donne a Bourdeaux soubz le Seel Roiale de nostre Office le quart jour de Mars, l'An de Grace Mille, Troiscentz, Soixante Dys & huyt.
Nos,
De Gratia nostra speciali, & pro eo quod idem Gaillardus Literas nostras praedictas, sibi de dictis Ducentis Libris Annuis sic factas, in Cancellaria nostra restituit Cancellandas,
Easdem Donationem & Concessionem praesati Locum nostrum tenentis, juxta Tenorem Literarum suarum praedictarum, Tenore Praesentium, Approbamus, Ratificamus, & Confirmamus, Habendam dictam Praeposituram, cum Proficuis, Feodis, Censibus, Redditibus, & Emolumentis ad eam pertinentibus, ut praedictum est, pro termino vitae praedicti Gaillardi, vel quousque sibi de valore ejusdem Praepositurae, cum Pertinentiis, in alio loco competenti, infra Dominium nostrum Aquitanniae, pro termino vitae suae, provideri fecerimus, & pro bono Servitio, quod ipse Nobis impendit & impendet ut praedictum est, & in Recompensationem Amissionis suae praedictae, ac plenam Satisfactionem Ducentarum Librarum Annuarum supradictarum.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Westmonasterium, vicesimo octavo die Junii, Anno Regni nostri Quarto.
Nos,
Pro eo quòd Literae praedictae casualiter sunt Amissae,
Tenorem Irrotulamenti earumdem Literarum, ad Requisitionem praefati Gaillardi, duximus Exemplificandum per Praesentes.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, septimo die Aprilis.
Attestation of the grant of the provostship of Bayonne to the lord of Duras, dated Westm., 14 April, 1 Hen. IV. Bourdeaux.
O. viii. 137. H. iii. p. iv. 181.
De Praepositura Baionae concessa Domino de Duras.
An. 1. H. 4. Ex Orig. Penes Cleric. Pell.
Universis & singulis, praesentes Literas inspecturis, Praepositus Regius Praepositurae Regiae Umbrariae Burdegaliae, pro, Excellentissimo Principe & Serenissimo Domino nostro, Domino Henrico, Dei gratiâ, Angliae & Franciae Rege Salutem, & praesentibus dare & fidem plenam ubique adhibere.
Noveritis quòd,
Anno & Die infrascriptis,
Sedentes, pro Tribunali, in Judicio & Audientia publica Curiae nostrae,
Vidimus, Tenuimus, Palpavimus, Inspeximus, ac perlegi palàm, & pubplicè inspici fecimus, coram nobis, per Clericum sive Scribam Curiae nostrae infrascriptum, quasdam Patentes Literas, clarae memoriae, Excellentissimi Principis, & Serenissimi Domini nostri, Domini Henrici, quondam Angliae & Franciae Regis, suo Magno Sigillo, cum Cera Alba impendenti,
Non Vitiatas, non Cancellatas, Abolitas, nec in aliqua sui parte Suspectas, sed prorsus sanas & integras, omni vitio & suspitione carentes, prout in eisdem legebatur, ut primâ facie apparebat,
Nobis, per partem, Nobilis Viri, Domini Guallardi Durfort Militis & Domini de Duratio & de Blanquaforti,
Eas Publicari, transcribi, & in hanc publicam Formam redigi, per modum Publicati seu Transumpti, sibi fieri atque tradi Petentis, Supplicantis, & Requirentis, Auctoritate nostrâ & Decreto, ut, sicut vero Originali, Fides eidem publicato seu transumpto adhiberetur,
Praesentatas;
Tenor quarum de verbo ad verbum sequitur in hunc modum,
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, carissimus Dominus & Consanguineus noster, Ricardus, nuper Rex Angliae Defunctus, nuper Concessisset, dilecto & fideli nostro, Domino de Duras Praeposituram Civitatis nostrae Baionae, Habendam pro Termino Vitae suae, prout in Literis Patentibus ipsius nuper Regis (quas Confirmavimus) pleniùs continetur,
Nos, de uberiori Gratia nostra, Concessimus quòd, post Mortem praefati Domini de Duras, primus Haeres suus, de ipso descendens, habeat Praeposituram praedictam pro Termino Vitae suae, cum Proficuis & Pertinentiis ad eandem Praeposituram spectantibus.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Westmonasterium, Quartodecimo die Aprilis, Anno Regni nostri Primo.
Per Breve de Privato Sigillo.
Mapilton
.
Quas quidem Patentes Literas Regias Nos, Praepositus antedictus, considerantes quòd justè Postulantibus non est denegandus assensus, incontinenter, ad Postulationem & Requestam dicti Domini de Duras & de Blanquaforti, ibidem in Judicio & Audientia dictae nostrae Curiae solempniter publicavimus, & Tenore Praesentium publicamus, ut hujusmodi Transumpto Publicato, seu Vidimus Instrumento, tàm in Judicio, quàm extra Judicium, & alibi ubique deinceps, in omnibus & per omnia, fides plena adhibeatur, prout per Praesentes adhiberi Decernimus, sicut vero Originali Literarum Regiarum praedictarum, eidemque Transumpto Publicato seu Vidimus Instrumento Auctoritatem nostram interposuimus ordinariam, & Tenore Praesentium interponimus pariter & Decretum.
In cujus rei Testimonium praesentes Literas fieri fecimus Patentes.
Datum Burdegaliae sub Sigillo nostrae Curiae decimo octavo Mensis Januarii, Anno Domini Millesimo, Quadragesimo, tricesimo sexto.
Corourlli de Ppto Clerici Curiae factâ Collatione cum vero Originali.
Sub Sigillo rubeo
.
April 21. The K. orders the abbot of S. Albans to array the ecclesiastics under his jurisdiction, on account of an expected invasion by the French. Westm.
O. viii. 138. H. iii. p. iv. 182.
Ad Abbatem de Sancto Albano, de Arraiatione facienda contra Inimicos Franciae, Villas maritimas invasuros.
An. 1. H. 4. Claus. 1. H. 4. p. 2. m. 19.
Rex, dilecto sibi in Christo, Abbati de Sancto Albano, Salutem.
Satis informati estis qualiter Inimici nostri Franciae, & alii sibi Adhaerentes, Facinora sua erga Nos, & Ligeos nostros, licet indirectè, de die in diem circumquaque ostendentes, cum magna Classe Navium, cum maxima Multitudine Armatorum & Bellatorum, supra Mare congregati, diversas Villas super Costeris Regni nostri Angliae Invadere, ac Nos, & Regnum nostrum praedictum, necnon Populum nostrum per Terram & per Mare destruere, & Ecclesiam Anglicanam subvertere, cum omnibus Viribus intendunt & proponunt,
Per quod, Volentes Salvationi dicti Regni, & Populorum nostrorum, ac Ecclesiae Sanctae, contra Malitiam ipsorum Inimicorum, operante Altissimo, providere, per diversas Commissiones Assignavimus certos Fideles nostros, in singulis Comitatibus Regni nostri praedicti, ad Arraiandum, & Arraiari & Armari faciendum, omnes Homines Defensabiles (videlicet) quemlibet eorum juxta Statum & Facultates suas, & eos Arraiatos, Armatos, & Munitos, in Arraiatione hujusmodi teneri faciendum, sic quòd semper prompti sint & Parati, ad Proficiscendum in Defensionem Regni nostri praedicti, ubi, ac quotiens, & quando ex Hostium Incursibus Periculum imineat, aut necesse aliquale advertentes,
Verò quòd Vos & caeteri Praelati, ac totus Clerus dicti Regni, unà cum aliis Fidelibus nostris, ad Resistendum dictis Inimicis, pro Salvatione Sanctae Ecclesiae & ejusdem Regni, Manus tenemini apponere adjutrices,
Vobis, in Fide & Dilectione quibus nobis tenemini, firmiter Injungimus & Mandamus quatinus, consideratis gravibus Dampnis & Periculis iminentibus, per Aggressus Inimicorum nostrorum praedictorum, vosmetipsos, ac omnes Priores, Religiosos, & alias Personas Ecclesiasticas quascumque Vestrae Jurisdictionis exemptae, quacumque dilatione postpositâ, armari & arraiari, & Armis competentibus (videlicet) quemlibet eorum juxta Statum, Possessiones, & Facultates vestras, Muniri, & eos in Millenis, Centenis, & Vintenis poni faciatis,
Ita quòd vos prompti sitis & parati ad Mandatum nostrum, ipsique Priores, Religiosi, & aliae Personae Ecclesiasticae prompti sint & parati, ad Mandatum vestrum, ad proficiscendum, unà cum aliis Fidelibus nostris, contra dictos Inimicos nostros, infra dictum Regnum nostrum, ad ipsos cum Dei adjutorio Debellandum, Expugnandum, & Destruendum, & ad eorum Malitiam & Proterviam Propulsandum & Conterendum;
Et hoc, sicut Nos, & Honorem nostrum ac vestrum, & Salvationem Sanctae Ecclesiae & Regni nostri, diligitis, nullatenus omittatis.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo primo die Aprilis.
April 24. The K. orders the mayor and sheriffs of London to publish the statute of the last parliament concerning liveries. Westm.
O. viii. 139. H. iii. p. iv. 182.
De Ordinatione super Liberatis, observanda.
An. 1. H. 4. Claus. 1. H. 4. p. 2. m. 19. d.
Rex Majori & Vicecomitibus Londoniae Salutem.
Cùm in Statuto, in Parliamento nostro, apud Westmonasterium ultimo tento, inter caetera, Ordinatum sit & Statutum,
Quod nullus Dominus, cujuscumque statûs seu conditionis fuerit, det aliquam Liberatam, de Signo Societatis, alicui Militi, Armigero, seu Valetto infra Regnum nostrum Angliae,
Salvo Semper quòd Nos Liberatam nostram Dominis Temporalibus, quibus Nobis placuerit, Ac etiam Militibus, & Armigeris nostris Domesticis, necuon Militibus & Armigeris nobiscum Retentis, & Feodum Annuum pro termino vitae suae de Nobis percipientibus,
Et quòd Milites & Armigeri, aliquo modo, non utantur hujusmodi Liberatis, in Patriis seu Comitatibus suis, in quibus residentes seu commorantes existunt, nec alibi infra Regnum nostrum extra Praesentiam nostram,
Et, Si aliquis Dominus in contrarium fecerit, hoc debitè Probato, faciat Finem & Redemptionem ad voluntatem nostram,
Et, Si aliquis Miles vel Armiger in contrarium fecerit, & indè debitè Convincatur, hujusmodi Liberatam suam amittat & Feodun suum imperpetuum,
Et quòd nullus Valettus (Yoman nuncupatus) percipiat aliquam Liberatam de Nobis, nec de aliquo alio Domino, sub Poena Imprisonamenti & faciendi Finem & Redemptionem ad voluntatem nostram,
Proviso semper quòd Constabularius & Marescallus Angliae, pro tempore existentes, cum Retinentia sua Militum & Armigerorum, hujusmodi Liberatis, super Fronteris & Marchiis Regni Angliae, tempore Guerrae, uti possint,
Et quòd Omnes illi qui laborare volunt, & versus partes Transmarinas
pro Honore quaerendo transeunt, eâdem Liberatâ in Partibus illis uti possint absque impedimento seu impetitione quacumque, prout in Statuto praedicto plenius continetur,
Nos,
Volentes dictum Statutum inviolabiliter observari,
Vobis Praecipimus, firmiter injungentes, quòd statim, visis Praesentibus, Statutum illud in Civitate praedicta, & Suburbiis ejusdem, ubi meliùs expedire videritis, ex parte nostra, jam de novo publicè Proclamari, & quantum in vobis est, firmiter teneri & observari faciatis, juxta formam & effectum ejusdem;
Et ulterius omnes & Singulos Valettos, quos in contrarium dicti Statuti de caetero inveneritis facientes, & praesertim illos qui in Hospitio nostro non fuerint commorantes, sine dilatione Arestetis, & Prisonis nostris mancipetis, in eisdem detinendos quousque aliud vobis inde duxerimus demandandum.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxiv die Aprilis,
Per ipsum Regem.
April 27. Safe conduct for sir Charles Savoisy and Ector de Pontbirant coming to England to perform feats of arms. Westm.
O. viii. 140. H. iii. p. iv. 182.
De Protectione & Salvo Conductu, ad Facta Armorum facienda.
An. 1. H. 4. Franc. 1. H. 4. m. 8.
Rex Universis & singulis Admirallis &c. ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd suscepimus in Protectionem & Defensionem nostras speciales, necnon in salvum & securum Conductum nostrum Karolum Sauoisy Chivaler, & Ectorem de Pontbirant Armigerum, in Regnum nostrum Angliae, per Dominium & Potestatem nostra, tàm per Terram, quàm per Mare, cum Centum Personis, quas eligere voluerint, in Comitiva sua, tàm per Villas Firmatas, quàm alibi, ad certa Facta Armorum infra idem Regnum nostrum facienda, veniendo, ibidem morando, & exinde ad Propria redeundo, &c. prout in caeteris de Conductu Literis, cum hac Clausula (videlicet)
Proviso semper quòd iidem Karolus & Ector, ac Personae praedictae, in Introitu suo infra Dominium & Potestatem nostra, coram aliquo Officiariorum seu Ministrorum nostrorum, Sacramenta praestent corporalia quòd ipsi aliqua, Nobis, seu Regno nostro Angliae, aut Legibus ejusdem praejudicialia, non faciant, nec fieri aut prosequi procurabunt quovis modo, & quòd ipsi, ad Introitum suum cujuslibet hujusmodi villarum Firmatarum, praesentes Literas nostras, de salvo Conductu, Majoribus, Ballivis, aut Custodibus earumdem demonstrent, quodque nulla Personarum praedictarum Proditor noster, seu extra Regnum nostrum praedictum Abjudicata vel Bannita existat.
In cujus &c. per Quatuor Menses proximò futuros duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxvii die Aprilis.
Per ipsum Regem.
May 10. The K. orders Edward earl of Rutland, warden of the Channel Islands, and the bailiffs and jurats of Jersey and Guernsey, to command all persons holding ecclesiastical benefices to which they have been admitted by the ordinary to appear before the chancellor for presentation. Westm.
O. viii. 140. H. iii. p. iv. 183.
Super Praesentationibus ad Beneficia in Insulis de Jeresey & Garnesey.
An. 1. H. 4. Ibid. m. 7.
Rex, Carissimo Consanguineo suo, Edwardo Comiti Rotelandiae, Custodi Insularum nostrarum de Jeresey, Gernesey, Serk & Aurney, vel ejus Locum tenenti ibidem, ac Ballivis & Juratis dictarum Insularum de Jeresey & Gernesey, Salutem.
Attendentes qualiter diversae Personae, in dictis Insulis commorantes, Beneficia & Officia Ecclesiastica, per Literas Patentes Domini Richardi nuper Regis Angliae Secundi post Conquestum, occupant, in quibus Canonicè non sunt Institutae nec Inductae,
Ac volentes proindè quòd omnes & singulae Personae, aliqua Beneficia seu Officia Ecclesiastica in dictis Insulis occupantes,
Ad quae, per Venerabilem Patrem, Petrum Episcopum Naunetenensem, Administraem Ecclesiae Constanciensis, in dictis Insulis de Jeresey & Gernesey, auctoritate Apostolica, deputatum, minimè sunt Admissae,
Per Nos eidem Episcopo debitè Praesententur,
Vobis & cuilibet vestrûm Injungimus & Mandamus quòd statim, visis Praesentibus, in locis dictarum Insularum de Jeresey & Gernesey, ubi melius expedire videritis, publicè Proclamari faciatis quòd omnes & singulae Personae, aliqua Beneficia seu Officia Ecclesiastica (ad quae per Loci ordinarium admitti, & in eisdem Institui, & Induci tenentur) optinentes, & ea habere volentes, penes Nos, & Cancellarium nostrum Angliae, pro Praesentationibus inde habendis se divertant, si sibi viderint expedire, alioquin, in dictarum Personarum desectu, pro Dispositione dictorum Beneficiorum & Officiorum intendimus ordinare.
Teste Rege apud Westmonasterium, x die Maii.
May 14. The K. appoints the abp. of Bourdeaux, sir Hugh le Despenser, Henry Bowet, and John Trailly, mayor of Bourdeaux, commissioners for the government of Aquitain. Westm.
O. viii. 141. H. iii. p. iv. 183.
Super Regimine Aquitaniae Procuratorium.
An. 1. H. 4. Vasc. 1. H. 4. m. 9.
Rex Universis & Singulis Fidelibus nostris &c. in Ducatu nostro Aquitaniae & qualibet ejus parte existentibus, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Ducatus Aquitaniae ad Nos pleno Jure pertinere noscatur,
Nos, ejusdem Ducatûs utilitati & quieti prospicere cupientes,
Ac de Fidelitate, industria, & circumspectione, Venerabilis Patris Archiepisopi Burdegalensis, ac dilecti & fidelis Consanguinei nostri Hugonis le Despenser Militis, necnon dilecti Clerici nostri Magistri Henrici Bowet utriusque Juris Doctoris, ac dilecti & fidelis Militis nostri Johannis Trailly Majoris Civitatis nostrae Burdegaliae, plenè consisi,
Eosdem Archiepiscopum, Hugonem, Henricum, & Johannem, Quatuor, Tres, & Duos eorum (quorum alterum dictorum Militum unum esse volumus) de avisamento Concilii nostri Fecimus, Ordinavimus, & Deputavimus, ac, Tenore Praesentium, Facimus, Constituimus, Ordinamus, & Deputamus nostros Procuratores, Actores, Attornatos, & Commissarios,
Dantes & Concedentes eisdem Potestatem generalem, & Mandatum speciale, ad Recipiendum, Adquirendum, Nancifcendum, & Adipiscendum, nostro Nomine, & pro Nobis, plenam, liberam, veram, integram, realem, & corporalem Possessionem, seu quasi, & Seisinam totius dicti nostri Ducatûs Aquitaniae, & cujuslibet Partis ejusdem, cum mero & mixto Imperio, altâ & bassâ Jurisdictione, Vocatione & Ditione quibuscumque, ac omnibus aliis Juribus & Pertinentiis universis,
Necnon ad Jurandum, & Juramentum praestandum in Animam nostram, de Tenendo & Observando omnia & singula Privilegia, Libertates, Franchesias, Statuta, Foros, Consuetudines, Usus, & Observantias Ecclesiarum, Praelatorum, & Ecclesiasticarum Personarum, Patriarum, Provinciarum, Terrarum, Comitum, Vicecomitum, Baronum, Civitatum, Villarum, Locorum, Castrorum, Quae & Quas, retroactis temporibus, Subditi, Habitatores, & Incolae dicti Ducatûs nostri habuerunt, & in quibus extiterunt, & per Progenitores ac Antecessores nostros, in Nova eorum Receptione, & Possessionis adeptione praedicti Ducatûs, est fieri consuetum;
Ac etiam ad Recipiendum & Admittendum Homagia, & Juramenta fidelitatis, ab omnibus Ligeis & Subditis nostris ibidem, tam Praelatis & Nobilibus, quàm Communitatibus ejusdem Ducatûs,
Atque ad Recipiendum & Admittendum ad nostras Pacem & Gratiam, si & prout eisdem Procuratoribus nostris ad Utilitatem & Honorem nostros expedire videbitur, omnes & singulos Inimicos & Rebelles nostros, qui ad obedientiam nostram venire voluerint,
Et Pardonandum & Remittendum quibuscumque Gentibus, etiam si Anglici, Wallici, Scoti, Hibernici, Vascones, Francigenae, seu cujuscumqu ealterius Nationis existant, quaecumque Crimina Laesae Magestatis, Roberias, Latrocinia, Pilerias, Murdras, ac omnia alia & singula Crimina, Transgressiones, & Mesprisiones de temporibus retroactis, tàm contra Carissimum Patrem nostrum Ducem Lancastriae, quàm Progenitores & Praedecessores nostros Reges Angliae, Facta & Perpetrata,
Necnon illos, qui in dicto Ducatu inter se Discordias suscitant, & per modum Partium abinvicem sunt divisi, mediantibus amicabilibus Tractatibus & Ordinationibus, ad Unitatem & Bonum concordiae Revocandum,
Ac ad faciendum Congregationes Gentium Armorum pro Facto Guerrae, ac etiam Equitationes, & Ponendum Obsidiones pro Custodia Villarum & Fortalitiorum, seu pro alia quacumque Causa, secundum quod Casus exegerit,
Et ad faciendum & Compellendum easdem Gentes Mandatis & Praeceptis eorum, in ea parte, parere ac etiam obedire,
Ac ad Convocandum & Congregandum Praelatos, Nobiles, & Communes, quotiens & quando opus fuerit, pro Deliberatione & Avisamento eorumdem habendis, super Regimine, Gubernatione, ac Statu dicti Ducatûs,
Et ad Requirendum, Petendum, & Habendum eorum Auxilium, pro Tuitione & salva Custodia Partium earumdem, prout casus necessitatis exegerit & exposcat,
Ac insuper ad faciendum Fieri & Cudi Monetam Auri & Argenti, ac etiam Monetam Nigram, & ad Faciendum illas Monetas talem Cursum & Valorem habere, prout Honori & Commodo nostris viderint expedire, & ad legitime Puniendum Recusantes & Delinquentes in ea parte, quemadmodum Casus exigat & requirat,
Necnon ad Ponendum, Ordinandum, & Deputandum Consiliarios, pro Gubernatione dicti Ducatûs, tot & tales, quos pro Honore & Utilitate nostris & ejusdem Ducatûs duxerint eligendos, Ipsisque propterea Faciendum assignari congruum & rationabile Regardum, juxta merita eorumdem, ac Consiliarios ipsos, quotiens eisdem Procuratoribus nostris expedire videbitur, Amovendum, & alios loco eorum Ponendum,
Atque ad Capiendum & Firmandum Treugas & Abstinentias Guerrae, in Partibus Aquitaniae, unà cum Inimicis & Rebellibus nostris, tales & pro tanto tempore, prout discretioni dictorum Procuratorum nostrorum, ad Honorem & Commodum nostrum, expediens videatur,
Et ad Concedendum ulterius salvos Conductus quibuscumque Personis pro tanto tempore, secundum quod eisdem Procuratoribus nostris videbitur expedire,
Ulteriusque Ordinandum pro salva Custodia, Tuitione, & Defensione dicti Ducatûs,
Ac omnia alia & singula faciendum, Excercendum, & Exequendum, quae cedere poterunt ad Commodum Partium earumdem,
Et Promittimus Nos Ratum, & Gratum, ac Firmum habituros Quicquid iidem Procuratores nostri fecerint in Praemissis, aut aliquo Praemissorum,
Dat. sub testimonio Sigilli nostri in Palatio nostro Westm. xi die Maii.
Per ipsum Regem & Concilium.
May 18. The K. certifies that he intends to keep the truce with France made in the time of the late K. Richard. Westm.
O. viii. 142. H. iii. p. iv. 183.
De Treugis Franciae Observandis.
An. 1. H. 4. Franc. 1. H. 4. m. 12.
Le Roi a tous ceulx, qui ces Lettres verront, Salut.
Come, l'An de Grace Mille ccc. lxxx. & xvi.
Vivant lors seu nostre treschere Cousin Richart, de bonne Memorie, n'adgairs Roi d'Engleterre, nostre Predecessour, que Dieu assoille,
Certaines Trieues generales eussent este Prinses, sur certaine forme, entre le dit n'adgairs Roy d'une part, & nostre Cousin de France d'autre,
Les queles Trieues feuront solennement Jurees, & Promises a Tenir d'une part & d'autre, sicome es Lettres sur ce faites est plus a plein contenu,
Savoir faisons que Nous,
Qui en ce Fait, & tous autres, voulons proceder de bonne Foy,
N'entendismes onqes, ne entendons venir aucunement contre ce, que en ceste matere avons Promis & Jure; mais voulons Tenir, & faire Tenir de nostre part, sanz enfraindre, les dites Trieues, leur temps durant, ainsi come Promis & Jure l'avons.
En Tesmoing de ce nous avons fait mettre a ces Lettres nostre Seel.
Don. en nostre Palois de Westm. le xviij jour de May l'An de Grace Mille Quatre Centz, & de nostre Roialme Primer.
Par le Roi en son Conseil.
Le Roi a tous ceulx, &c. ut supra usque ibi mais voilons, & tunc sic & Promettons Tenir & faire &c. ut supra.
Don. ut supra.
Par le Roi en son Conseil.
May 18. Power for Walter bp. of Durham, Thomas earl of Worcester, sir William Heron, lord Say, and Richard de Holm, canon of York, to reply to the requests made for the return of the Q. Isabella and her property to France. Westm.
O. viii. 142. H. iii. p. iv. 183.
De Concordando super Restitutione Reginae.
An. 1. H. 4. Ibid. m. 3.
Rex, Venerabili in Christo Patri Waltero eadem gratiâ Episcopo Dunolmensi, ac Carissimo Consanguineo suo Thomae Comiti Wygorniae, necnon, dilectis & fidelibus suis Willielmo Heron Militi Domino de Say, & Magistro Ricardo de Holm Canonico Ecclesiae Cathedralis beati Petri Eborum, Salutem.
Sciatis quod Nos,
De Fidelitate, legalitate, & industria vestris providis, plenissimè confidentes,
Ad Respondendum Requisitionibus, factis super Restitutione Carissimae Consanguineae nostrae Isabellae Reginae Angliae ac Bonorum & Jocalium suorum faciendâ, super eisdem Tractandum, Appunctuandum, & finaliter Concordandum, cum Carissimo Consanguineo nostro Franciae, seu ipsius Ambassiatoribus, Procuratoribus, Nunciis, aut Deputatis, sufficientem Potestatem ab ipso Consanguineo nostro Franciae ad hoc habentibus,
Vobis Quatuor, & Tribus vestrûm (quorum alterum vestrûm, vos praefati Episcope & Comes, unum esse volumus) Plenam, Tenore Praesentium, Committimus & Conferimus Potestatem,
Caeteraque omnia & singula Faciendum, Exercendum, & Expediendum, quae in Praemissis, & circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, ac quae Qualitas & Natura Negotii hujusmodi exigunt & requirunt, & Quae Nos faceremus, seu facere possemus, si personaliter ibidem praesentes essemus, etiam si talia sint quae Mandatum exigant quantumcumque speciale,
Promittentes Nos Ratum, Gratum, & Firmum perpetuis temporibus habituros Quicquid per Vos Quatuor, vel Tres vestrûm (quorum alterum vestrûm vos, praefati Episcope & Comes, unum esse volumus) Actum, Gestum sive Procuratum fuerit in Praemissis, vel aliquo Praemissorum.
Dat. in Palatio nostro Westm. sub Magni Sigilli nostri Testimonio, xviij die Maii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo; Et Regni nostri Primo.
Per ipsum Regem.
May 20. Restitution of the temporalities to Richard Joug (?Young), bp. of Bangor. Westm.
O. viii. 143. H. iii. p. iv. 184.
De Restitutione Temporalium.
An. 1. H. 4. Pat. 1. H. 4. p. 7. m. 26.
Rex, Escaetori suo in Comitatu Salopiae, ac Marchia Walliae eidem Comitatui adjacente, Salutem.
Cùm Dominus Summus Pontifex, Ecclesiâ Bangorensi Pastoris Regimine destitutâ, eidem Ecclesiae, de Dilecto nobis Ricardo Joug, utriusque Juris Doctore, in Sacerdotio Constituto, providerit, ipsumque in Episcopum Loci illius praefecerit & Pastorem, sicut per Literas Bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, Domino R. nuper Regi Angliae secundo post Conquestum indè directas, plene liquet,
Nos,
Pro eo quòd idem Episcopus omnibus & singulis verbis, nobis & Coronae nostrae praejudicialibus, in dictis Literis Bullatis contentis, coram Nobis renunciavit, & gratiae nostrae humiliter se submisit, volentes cum eo agere gratiosè,
Cepimus Fidelitatem ipsius Ricardi &c. prout in ejusmodi de Restitutione Literis.
Teste Rege apud Westmonasterium, Vicesimo die Maii.
Et Mandatum est Militibus &c.
In cujus &c.
Teste ut supra.
Per ipsum Regem.
May 20. The K. orders the justices of his bench to allow to Hugh Veretot, procurator of the abbey of Fecamp, the liberties enjoyed by the abbot in previous reigns. Westm.
O. viii. 143. H. iii. p. iv. 184.
Pro Abbathia de Fescamp de Libertatibus allocandis.
An. 1. H. 4. Claus. 1. H. 4. p. 2. m. 19.
Rex, Justiciariis suis de Banco, Salutem.
Supplicavit Nobis Hugo Veretot, Monachus & Procurator in Regno nostro Angliae Abbatiae de Fescamp in Normanniâ, ut,
Cùm idem Abbas, per Cartas Progenitorum nostrorum, quondam Regum Angliae, diversas habeat Libertates, quibus ipse, & Praedecessores sui, Abbates Loci praedicti, a tempore Confectionis Cartarum praedictarum, semper hactenus rationabiliter usi sunt & gavisi, sicut per inspectionem Rotulorum, & Memorandorum, coram Vobis, in Banco praedicto, ut dicitur, residentium, plenius poterit apparere,
Ac Nos Custodiam omnium Terrarum, Tenementorum, Possessionum & Libertatum, cum pertinentiis, quae sunt de Abbatia praedicta, in Regno nostro praedicto, praefato Hugoni Commiserimus, Habenda, a Festo Sancti Michaelis ultimo praeterito, ad Terminum Vitae suae, durante Guerra inter Nos & illos de Francia, reddendo indè Nobis per Annum, ad Scaccarium nostrum, antiquam Firmam Quadringentarum Marcarum, prout solebat reddi tempore Regis E. Primi, ad Terminos Paschae & Sancti Michaelis, per aequales Portiones, prout in Literis nostris Patentibus, indè confectis, pleniùs continetur,
Velimus jubere quòd idem Hugo Libertatibus praedictis, coram vobis, uti & gaudere valeat prout decet,
Nos,
Libertates praefati Abbatis, quamdiu Terras, Tenementa, & Possessiones praedicta sic in manu nostra remanere contigerit, nolentes deperire,
Vobis Mandamus quòd, visis Rotulis & Memorandis praedictis, ipsum Hugonem omnibus Libertatibus, quibus, per Inspectionem eorumdem Rotulorum & Memorandorum, vobis constare poterit praefatum Abbatem seu Praedecessores suos coram vobis, seu coram nuper Justiciariis Ricardi nuper Regis Angliae Secundi post Conquestum, de Banco suo, in eodem Banco usos & gavisos fuisse, coram vobis in Banco vestro uti & gaudere permittatis, juxta Tenorem Cartarum praedictarum prout idem Firmarius uti debet, dictusque Abbas, & Praedecessores sui Abbates Loci praedicti, & eorum Procuratores, Libertatibus illis a tempore praedicto semper hactenus uti & gaudere consueverunt.
Teste Rege apud Westmonasterium, xx die Maii.
May 24. Commission to sir Gerard Heron, Alein Newerk, and John Mitford to notify to the K. of Scotland the K.'s acceptance of the truce with France. Westm.
O. viii. 144. H. iii. p. iv. 184.
De Treugis, ex parte Angliae & Franciae Confirmatis, Adversario Scotiae Notificandis.
An. 1. H. 4. Franc. 1. H. 4. m. 6.
Le Roy a touz ceux, qi cestes noz Lettres verront ou orront, Saluz.
Come les Trieues,
L'An de Grace Mille CCC. lxxx. & xvi. Prises & Accordez parentre, nostre treschere Cousin & Predecessour, Richard, de bone memoire, Roi d'Engleterre & de France (que Dieux assoille) & Charles nostre Adversaire de France, pur eux, lour Successours Rois, lour Roialmes, Terres, Seignuries & Subgiez, & pur lour Alliez lour Roialmes, Terres, Seignuries & Subgiez,
Soient, par mesme nostre Adversaire & Nous jade Novel Affermees, sicome par les Lettres, de mesme nostre Adversaire & de Nous ent faites desouz noz Grantz Sealx, purra plus plainement apparoir; dont les teneurs s'ensuent,
Charles, par la Grace de Dieu, Roy de France a touz ceux, qi ces Lettres verront, Saluz.
Come, l'An de Grace Mille CCC. ivxx & xvi.
Vivant lors seu nostre treschere & tresame Filtz, Richard n'adgairs Roy d'Engleterre, que Dieu assoille,
Certaines Trieues Generales eussent estre prises, sur certaine Forme, entre Nous d'une part, & nostre dit Fitz d'autre,
Les queles Trieues feurent solennement Jurez & Promises a Tenir, d'une part & d'autre, sicome es Lettres, sur ceo faitez, est plus a plein contenu,
Savoir Faisons que Nous,
Qui en ce Fet & toutz autres Volons proceder de bonne Foy,
N'entendismes onques, ne entendons, venir aucunement contre ce, que en cest Matere avoms Promys & Jure; Mais voulons Tenir, & faire Tenir de nostre part, sanz enfraindre, les dites Trieues, lour temps durant, ainsi comme Promys & Jure l'avons.
En Tesmoign de ceo Nous avons fet metire a ces Lettres nostre Seal.
Don. a Paris, le xxix jour de Januer, l'An de Grace Mille CCC. iv xx, xix. Et le xx de nostre Regne.
Henry, par la Grace de Dieu, Roy d'Engleterre & de France, & Seignur d'Irland, a touz ceux, qui ces Lettres verront, Salutz.
Come, l'An de Grace Mille CCC. ivxx, & xvi.
Vivant lors feu, nostre treschere Cousin, Richart, de bonne memoir, n'adgairs Roy d'Engleterre, nostre Predecessour, que Dieu assoille,
Certaines Trieues generales eussent este prises, sur certaine Forme, entre le dit n'adgairs Roy d'une part, & nostre Cousin de France d'autre,
[Les queles Trieues] feurent solennelment Jurees & Promisez a Tenir, d'une part & d'autre, sicome es Lettres, sur ce faites, est plus a plein contenu,
Savoir Faisons que Nous,
Qui en ce Fait & touz autres voulons proceder de bonne Foye,
N'entendismes onqes, ne entendons, venir aucunement contre ce, que en ceste Matere avons Promis & Jure; maiz voulons Tenir, & faire Tenir de nostre part, sanz enfraindre, les dites Trieues, leur temps durant, ainsi comme Promis & Jure l'avons.
En tesmoign de ce Nous avons fait mettre a ces Lettres nostre Seal.
Don. en nostre Paloys de Westm. le xviij jour de May, l'An de Grace Mille Quatre Cens, & de nostre Regne Primer.
Nous,
Confiantz de les Sens, loialtees, & prudences de, nostre chier & foial, Gerard Heron Chivaler, & de, noz amez Clerc & Esquier, Mestre Alein Newerk & Johan Mitford,
Yceux Troys, & Deux de eux,
Avons Ordenez & Commys, Ordenons & Commettons, pur & en Noun de Nous, noz Procureurs & Messages, donantz a eux, & a Troys, & Deux d'eux, Plein Poair, Auctorite, & Mandement especial pur Notifier la dite Affermance a nostre Adversaire d'Escoce d'accepter, Jurer, & Fermer par touz lez Seignurs, Officers, & Subgitz susditz, de Tenir & Garder les dites Trieues, & auxi de Reparer duement toutz les Attemptatz, faitz contre mesmes les Trieues, solonc la Forme & Teneure d'icelles, en Cas q'ils veullent estre Compris en mesmes les Trieues, & enjoier la Benefice d'icelles,
Et Promettons avoir Ferme & Estable ce que noz ditz Procureurs, ou Messages, Trois, ou Deux de eux, ferront en celle partie.
En Tesmoignance de quelle Chose avons fet mettre nostre Grand Seal a ses Presentes.
Don. a nostre Paleys de Westm. le xxiv jour de May, l'An du Grace CCCC, & de nostre Regne primer.
Per ipsum Regem.
May 28. Grant to John Syres of Brederode the K.'s vassal of a pension of 100l. Westm.
O. viii. 145. H. iii. p. iv. 184.
Pro Johanne de Brederode, Homagiali Regis.
An. 1. H. 4. Ibid. m. 4.
Rex, Omnibus ad quos &c. Salutem.
Sciatis Quod,
Pro eo quòd, Nobilis & Reverendus Vir, Johannes Syres de Brederode & de Ghemp fidelis Homagialis & Vassallus noster ex mero motu suo devenit, & super hoc Homagium & Fidelitatem Nobis fecit, ac hujusmodi Fidelitatis & Homagii Sacramentum in forma debita & consueta praestitit,
Et quòd ipse, de caetero, durante Vitâ suâ, erit Nobis & Regiae Majestati nostrae Fidelis, Homagialis, Vassallus, & Homo ligeus noster, Bonúmque nostrum ubique procurabit, & Malum nostrum pro suo Posse evitabit, ac omnia alia faciet, quae & prout Fidelis, Homagialis, Vassallus, & Homo Ligeus Domino suo facere debet ex consuetudine & de jure,
De Gratia nostra speciali DEDIMUS & CONCESSIMUS eidem Johanni, in Feodum & loco Feodi, quandam Pensionem Centum Librarum, sive Trescentorum Nobilium Monetae Anglicanae, Percipiendarum, ad totam Vitam ipsius Johannis, ad Scaccarium nostrum, in Palatio nostro Westmonasteriensi juxta Civitatem nostram Londoniae, ad Terminos Sancti Michaelis & Paschae, per aequales Portiones.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras Patentes fieri, & Magni Sigilli nostri munimine fecimus consignari.
Dat. apud Westmonasterium, vicesimo octavo die Maii.
Per ipsum Regem.
May 30. The K. orders sir Hugh de Despenser, Henry Bowet, bp. elect of Bath, constable of Bourdeaux, and John Trailly, mayor of Bourdeaux, to seize the property of Peter de Bosco late bp. of Dax. Westm.
O. viii. 145. H. iii. p. iv. 185.
De Jocalibus nuper Episcopi Aquensis, in Manum Regis Seisiendis.
An. 1. H. 4. Vasc. 1. H. 4. m. 6.
Rex, dilectis & fidelibus suis, Hugoni le Despenser Chivaler, Magistro Henrico Bowet Electo Bathoniensi Constabulario nostro Burdegaliae, & Johanni Trailly Majori Civitatis nostrae Burdegaliae, Salutem.
Sciatis quòd (quibusdam certis de causis, Nos intimè moventibus) Assig- navimus Vos, & quemlibet vestrûm, ad universa & singula Jocalia, Hernesia, ac alia Bona & Catalla, quae fuerunt, Venerabilis Patris, Magistri Petri de Bosco, nuper Episcopi Aquensis, infra Ducatum nostrum Aquitanniae, in quorumcumque Manibus vel Possessione inveniri poterunt, infra Libertates vel extra, in Manus nostras, cum omni celeritate quâ commodè poteritis, Capiendum & Seisiendum, & ea salvò & securè, absque Dissipatione eorumdem, Custodiendum, & custodiri faciendum, quousque aliud indè duxerimus demandandum;
Et ideò vobis, & cuilibet vestrûm, Mandamus quòd circa Praemissa diligenter intendatis, & ea faciatis & exequamini in forma praedicta;
Damus autem Universis & Singulis Fidelibus, & Ligeis nostris Ducatûs praedicti (cujuscumque Statûs, Gradûs, seu Conditionis fuerint) Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis, quòd Vobis, & cuilibet vestrûm, in Executione Praemissorum, Intendentes sint, Consulentes, & Auxiliantes, prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxx die Maii.
Per Literas ipsius Regis de Signeto.
June 2. Safe conduct for Donald of the Isles and his brother John coming to England. Westm.
O. viii. 146. H. iii. p. iv. 885.
De Tractando cum Donaldo de Insulis.
An. 1. H. 4. Franc. 1. H. 4. m. 6.
Rex, Universis & Singulis Admirallis &c. ad quos &c. Salutem.
Cùm, Nobilis Vir, Donaldus de Insulis, & Johannes Frater ejus, infra Regnum nostrum Angliae, cum Centum Equitibus, ad Tractandum Nobiscum seu aliis Fidelibus & Secretariis nostris, quos ad hoc deputaverimus, sit venturus, suscepimus ipsos Donaldum & Johannem, ac Equites praedictos, necnon eorum Servientes, Magistros & Marinarios Navium eos Ducentium, ac easdem Naves, veniendo infra Regnum nostrum praedictum, tàm per Terram, quàm per Mare, ibidem morando, & exinde redeundo, in Protectionem & Defensionem nostram specialem, necnon in salvum & securum Conductum nostrum, &c. ut in Similibus de Conductu Literis.
In cujus &c. per dimidium Annum duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, secundo die Junii.
Per ipsum Regem & Concilium.
June 9. The K. orders the several sheriffs to summon all persons in his service to accompany him to Scotland. Westm.
O. viii. 146. H. iii. p. iv. 185.
De festinando ad Regem, versus partes Scotiae profecturum.
An. 1. H. 4. Claus. 1. H. 4. p. 2. m. 16. d.
Rex, Vicecomiti Eborum, Salutem.
Praecipimus Tibi quòd statim, visis Praesentibus, in Singulis Civitatibus, Burgis, & Villis Mercatoriis, ac aliis Locis in Balliva tua, ubi magis expediens fuerit & necesse, Publicè, ex parte nostra, Proclamari facias quòd omnes & singuli Milites, Armigeri, & Valetti,
Qui aliqua Feoda, Vadia, sive Annuitates, ex Concessione Domini E. nuper Regis Angliae Avi nostri, vel Domini Edwardi nuper Principis Walliae Avunculi nostri, seu Carissimi Domini & Patris nostri Johannis nuper Ducis Lancastriae, aut Domini Ricardi nuper Regis Angliae Secundi post Conquestum, per Nos Confirmata, seu ex Concessione nostra, habent & percipiunt, & in Corpore ad Laborandum potentes existunt,
Penes Praesentiam nostram, apud Eborum, vel alibi, ubi fuerimus (sub Poena Amissionis Feodorum, Vadiorum, & Annuitatum suorum praedictorum) se trahant, properent, & festinent,
Ita quòd sint ibidem, ad Festum Nativitatis Sancti Johannis Baptistae proximò futurum ad ultimum, benè & susficienter in Armatura & Equitatura, ac alio modo de Guerra, Muniti & Arraiati (videlicet) quilibet eorum juxta Statûs sui exigentiam,
Nobiscum, in Obsequio nostro, versus partes Scotiae, in Salvationem & Defensionem Regni nostri Angliae, profecturi;
Et hoc, sub Forisfactura Omnium quae Nobis forisfacere poteris, nullatenus omittas.
Teste Rege apud Westmonasterium, ix die Junii.
Rer ipsum Regem & Concilium.
Consimilia Brevia diriguntur Singulis Vicecomitibus per Angliam, ac Cancellario Regis in Comitatu suo Palatino Lancastriae
.
June 18. The K. orders the sheriffs of London and the wardens of the passage to forbid all ships molesting the French or their allies, with the exception of the Scots. Similar writs to the bailiffs of 26 ports. Westm.
O. viii. 147. H. iii. p. iv. 185.
De non molestando Alligatos Franciae quoscunque, praeter Scotos.
An. 1. H. 4. Claus. 1. H. 4. p. 1. m. 1. d.
Rex Vicecomitibus Londoniae, ac Custodibus Passagii in Portu ejusdem Villae, Salutem.
Praecipimus vobis, firmiter injungentes, quòd statim, visis praesentibus, in Singulis Locis Civitatis praedictae & Suburbiorum ejusdem, ubi magis expediens fuerit & necesse, Publicè ex parte nostra Proclamari faciatis,
Nè Aliquis Mercator, aut aliquis Ligeus noster (cujuscumque Status, gradûs, seu conditionis fuerit) sub Forisfactura omnium quae nobis forisfacere poterit, aliquam Navem, Bargeam, sive Balingeram, de Guerra Armatam, ad Dampnum seu Gravamen aliquod Francigenis, aut aliis quibuscumque de eorum Alligantia existentibus, contra formam praesentium Treugarum, inferendum,
Praeterquam Scotis duntaxat, qui Nobis & Regno nostro, tàm tempore Domini Ricardi nuper Regis Angliae Praedecessoris nostri, quàm tempore nostro, diversa Dampna & mala, modo Guerrino, contra formam Treugarum praedictarum, saepiùs & notoriè hostiliter intulerunt, & indies inferre non desistunt,
Extra Portum praedictum ducat vel mittat, seu duci vel mitti faciat,
Nec aliquas Naves, Mercandisas, seu Bona Francigenarum, aut aliorum quorumcumque, de eorum Alligantia, ut praemittitur, existentium, supra Mare vel alibi, Rapiat seu Capiat, sub Poena supradicta;
Et hoc, sub Periculo quod incumbit, nullatenus omittatis.
Teste Rege apud Westmonasterium, xviij die Junii.
Per Concilium.
Consimilia Brevia diriguntur Majoribus, Vicecomitibus, ac Custodibus Passagiorum Subscriptorum, sub eadem Data; videlicet,
Ballivis Villae de Portesmuth, ac Custodibus Passagii in Portu ejusdem Villae.
Ballivis Villae de Rye, ac Custodibus Passagii &c.
Majori & Vicecomitibus Bristoll, ac Custodibus &c.
Majori & Ballivis de Wynchelse, ac Custodibus &c.
Majori & Ballivis Exon, ac Custodibus &c.
Ballivis Villae de Plymmouth, ac Custodibus &c.
Ballivis Villae de Weymuth, ac Custodibus &c.
Ballivis Villae de Ottermuth, ac Custodibus &c.
Majori & Ballivis Villae de Lenn. ac Custodibus &c.
Ballivis Villae Magnae Jernemuth, ac Custodibus &c.
Ballivis Villae Gyppewici, ac Custodibus &c.
Ballivis Villae Orwell, ac Custodibus Passagii &c.
Ballivis Villae de Fowy, ac Custodibus &c.
Ballivis Villae de Scardeburgh, ac Custodibus &c.
Ballivis Villae Sandewici, ac Custobus &c.
Ballivis Villae de Melcumbe, ac Custoaibus &c.
Majori & Ballivis Villae Dovorr. ac Custodibus &c.
Ballivis Villae Dertemuth, ac Custodibus &c.
Ballivis Villae de Sto. Botho. ac Custodibus &c.
Majori & Vic. Villae novi Castri super Tynam, ac Custodibus &c.
Ballivis Villae Berewici super Twedam, ac Custodibus &c.
Majori & Ballivis Villae de Kyngeston super Hull, ac Custodibus &c.
Ballivis Villae de Lyverpole, ac Custodibus &c.
Majori & Ballivis Villae de Sutht. ac Custodibus &c.
Ballivis Villae de Milford in Wallia, ac Custodibus &c.
Ballivis Villae de Bruggewater, ac Custodibus &c
.
July 20. The K. orders the prior of Coventry to pay to Henry prince of Wales the arrears of the annuity of 98l. 6s. 8d. granted by Edward III. to his son Edward when duke of Cornwall. Westm.
O. viii. 148. H. iii. p. iv. 185.
Pro Henrico Regis Primogenito.
An. 1. H. 4. Claus. 1. H. 4. p. 2. m. 12.
Rex, dilecto sibi in Christo, Priori de Coventre, qui nunc est, vel qui pro tempore fuerit, Salutem.
Cùm Dominus E. nuper Rex Angliae Avus noster (volens Personam Edwardi Filii sui Primogeniti honorari) eidem Filio suo NOMEN ET HON OREM DUCIS CORNUBIAE,
De communi Assensu & Consilio Praelatorum, Comitum, Baronum, & aliorum de Concilio suo, in Parliamento suo, apud Westmonasterium, die Lunae proximo post Festum Sancti Mathiae Apostoli, Anno Regni sui undecimo, existente,
Dederit, ipsumque in Ducem Cornubiae PRAEFECERIT,
Ac, inter alia Terras & Tenementa,
Eidem Duci, sub Nomine & Honore Ducis dicti Loci, per Cartam ipsius Avinostri, data & concessa,
Idem Avus noster, primo die Octobris, Anno praedicto, CONCESSERIT, pro Se, & Haeredibus suis, & per Cartam suam CONFIRMAVERIT, quòd Quaterviginti & Decem & Octo Librat. Sex Solidat. & Octo Denariat. Redditus, cum Pertinentiis, in Coventre,
Quas I sabella, tunc Regina Angliae, Mater sua, tenuit ad Terminum Vitae suae,
Ita quòd, post Mortem ipsius Reginae, Redditus praedictus, cum Pertinentiis, Johanni de Eltham, nuper Comiti Cornubiae, & Haeredibus de Corpore suo procreatis,
Et eidem Avo nostro & Haeredibus suis, post Mortem ipsius Comitis, si ipse sine Haerede hujusmodi obiisset, Remanere debuisset,
Et,
Qui ad ipsum Avum nostrum & Haeredes suos, post mortem ipsius Reginae, reverti debuisset, eo quod ipse nuper Comes obiit sine Haerede de Corpore suo procreato,
Post mortem ejusdem nuper Reginae, praefato Duci, & ipsius ac Haeredum suorum Regum Angliae Filiis Primogenitis, & dicti Loci Ducibus, in Regno Angliae haereditariè Successuris, remaneret, HABENDUS & PERCIPIENDUS IMPERPETUUM,
Et quem quidem Redditum,
Inter alia Terras & Tenementa, eidem Duci, sub Nomine & Honore Ducis dicti Loci, Data & Concessa,
Post Mortem praesatae nuper Reginae, praedicto Ducatui idem Avus noster, pro Se, & Haeredibus suis, Annecti voluit & Uniri, eidem Ducatui IMPERPETUUM remansurum, prout in Carta ipsius Avi nostri, indè confectâ, pleniùs continetur,
Ac Nos nuper, per diversa Brevia nostra, praeceperimus diversis Escaetoribus Regni nostri Angliae quòd Henrico Filio nostro Primogenito Castra, Burgos, Villas, Maneria, Honores, Firmas, Terras, & Tenementa, cum Pertinentiis, necnon Feoda Militum, & Advocationes Ecclesiarum, ac omnia alia, ad Ducatum praedictum pertinentia, in Ballivis suis liberarent, Habenda juxta Tenorem & Effectum Cartae ipsius Avi nostri supradictae (eo quòd idem Filius noster infra Aetatem existit non obstante) salvo jure cujuslibet, prout per Inspectionem Rotulorum Cancellariae nostrae nobis constat,
Vobis Mandamus quòd eidem Filio nostro,
Cui omnimoda Debita, Arreragia Debitorum, Redditus, & Feodi Firmas, nobis quoquo modo, & per quascumque Personas debita & a retro existentia, tàm infra Principatum Walliae, quàm in Ducatu Cornubiae, & Comitatu Cestriae, octavo die Novembris proximò praeterito DEDIMUS & CONCESSIMUS,
In Solutione Arreragiorum praedictarum Quaterviginti & Decem & Octo Libratarum, Sex Solidatarum, & Octo Denariatarum Redditus, nobis, ante dictum Octavum diem Novembris, debitorum, & ejusdem Redditûs exnunc singulis Annis, ad Terminos consuetos, quamdiu idem Filius noster Dux Cornubiae extiterit, Intendentes sitis & Respondentes, juxta Tenorem Cartae ipsius Avi nostri supradictae, prout decet,
Recipientes a praefato Filio nostro Literas suas Acquietantiae, singulas Solutiones, quas ei sic feceritis, Testificantes, per quas & praesens Mandatum nostrum vobis indè, in Compoto vestro, ad Scaccarium nostrum, de tempore in tempus, debitam Allocationem habere faciemus.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo die Junii.
Et erat Patens.
June 21. Safe conduct for George Dunbarre, earl of March, coming to an interview in England with the K. Pontefract.
O. viii. 149. H. iii. p. iv. 186.
Pro Comite Marchiae super Colloquio cum Rege habendo.
An. 1. H. 4. Viag. 1. H. 4. m. 35.
Rex Universis & singulis Constabulariis, Marescallis, Custodibus Marchiarum, Admirallis, Capitaneis, Castellanis, Custodibus Castrorum, & aliorum Fortalitiorum, & eorum Loca tenentibus: Custodibus Portuum Maris, & aliorum Locorum Maritimorum: Custodibus Civitatum, Burgorum, & aliarum Villarum firmatarum; Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Ministris, & aliis Fidelibus & Subditis nostris, tàm per Terram, quàm per Aquam constitutis, infra Libertates & extra, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, Carissimus Consanguineus noster, Georgius Dunbarre, Comes Marchiae Scotiae, infra Regnum nostrum Angliae, ad Colloquium nobiscum habendum, venire proponat,
Nos, ea de causa, suscepimus, & suscipimus per Praesentes, in Protectionem & Defensionem nostram, necnon in salvum & securum Conductum nostrum, ipsum Comitem, ac Homines & Familiares suos & eorum quemlibet, usque ad Numerum Quinquaginta Personarum vel infra, tàm Equitum, quàm Peditum (cujuscumque Statûs, Gradûs, seu Conditionis fuerint) veniendo infra Regnum nostrum Angliae, per Dominia & Potestatem nostra, hujusmodi Fortalitia, Civitates, Burgos, & Villas firmatas (petitâ prius Licentiâ & Constabulariis sive Custodibus dictorum Fortalitiorum, Civitatum, Burgorum, & Villarum firmatarum) ingrediendo, ibidem morando, & exindè ad propria redeundo,
Et ideò vobis Mandamus &c. ut in similibus de Conductu Literis, cum hac Clausula, videlicet,
Ac eidem Comiti, & Familiaribus suis praedictis, usque ad Numerum praedictum vel infra, de Victualibus & aliis sibi Necessariis, ac Viatoribus sive Ductoribus Itinerum, pro Denariis suis rationabiliter in hac parte praestandis, quotiens opus fuerit, ministretis seu ministrari faciatis;
Dumtamen idem Comes, aut Homines, seu Familiares sui praedicti, aliquod Dampnum sive Praejudicium Nobis, seu Regno nostro Angliae, aut aliquibus Ligeis seu Subditis nostris, aut eorum Terris sive Possessionibus quibuscumque, Colore Praesentium, nullatenus faciant seu fieri procurent quoquo modo.
In cujus &c. usque Festum Sancti Michaelis proximò futurum duraturas.
Teste Rege apud Castrum suum de Ponte fracto, vicesimo primo die Junii.
Per ipsum Regem.
June 22. Safe conduct for John de Merton, archdeacon of Tevidale, and Adam Forster, ambassadors from the Scotch King. York.
O. viii. 149. H. iii. p. iv. 186.
[Entry not in this edition]
June 23. The K. orders the abbot of Westminster to receive Thomas late bp. of Carlisle from the constable of the Tower. Westm.
O. viii. 150. H. iii. p. iv. 186.
De Recipiendo nuper Episcopum Karliolensem in Abbathiam Westmonasteriensem.
An. 1. H. 4. Claus. 1. H. 4. p. 2. m. 6.
Rex, Dilecto sibi in Christo, Abbati Westmonasteriensi, Salutem.
Cùm de Gratia nostra speciali voluerimus, & per Breve nostrum mandaverimus Constabulario Turris nostrae Londoniae, & ejus Locum tenenti ibidem, quòd Thomam, nuper Episcopum Karliolensem, in Turri praedicta sub Custodia sua detentum, ab eadem Turri usque Abbatiam Westmonasteriensem duci, & ibidem vobis liberari faciat, ibidem, quousque pro ipso nuper Episcopo aliter duxerimus ordinandum, moraturum,
Vobis Mandamus quòd ipsum nuper Episcopum a praefato Constabulario, seu ejus Locum tenente, Recipiatis, & ipsum salvò & securè, quousque aliud a nobis habueritis in Mandatis, custodiri faciatis.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo tertio die Junii.
Per Breve de Privato Sigillo, & per Literam de Signeto.
June 26. Commission to Alan Newerk and John Mitford to treat for peace with Scotland. York.
O. viii. 150. H. iii. p. iv. 186.
De Tractando cum Adversario Scotiae.
An. 1. H. 4. Viag. 1. H. 4. m. 35.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De fidelitate, circumspectione, & Industriâ, dilecti Clerici nostri, Magistri Alani Newerk, ac dilecti Armigeri nostri Johannis Mitford, pleniùs confidentes,
Fecimus, Ordinavimus, Constituimus, Facimus, Ordinamus, & per Praesentes Constituimus ipsos, Alanum & Johannem, Deputatos nostros, Commissarios speciales,
Dantes & Concedentes eisdem, Alano & Johanni, plenam Potestatem & Mandatum speciale ad Conveniendum, Tractandum, & Concordandum, nomine nostro, cum Deputatis & Commissariis quibuscumque Roberti Adversarii nostri Scotiae, sufficientem Potestatem habentibus ab eodem, super Pace habendâ pro perpetuo inter Nos & dictum Adversarium nostrum, Regna nostra, & Subditos nostros,
Vel Treugis, generalibus seu specialibus, Capiendis, Concordandis, & Firmandis, tàm per Terram, quàm per Mare, certo tempore duraturis,
Necnon omnia alia & singula Faciendum, Tractandum, & Concordandum, quae circa Praemissa seu eorum Expeditionem necessaria fuerint aut etiam oportuna, etiam si Mandatum exigant magis speciale;
Promittentes Nos Ratum, Gratum, & Firmum habituros quicquid per dictos, Alanum & Johannem, Deputatos nostros Actum, Gestum, aut Procuratum fuerit in Praemissis, seu quolibet Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Civitatem nostram Eborum, vicesimo sexto die Junii.
Per ipsum Regem.