Rymer's Foedera with Syllabus
January-March 1401

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

170-186

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: January-March 1401', Rymer's Foedera Volume 8, pp. 170-186. URL: http://british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115134 Date accessed: 16 April 2014. Add to my bookshelf


Highlight

(Min 3 characters)

January–March 1401

Syllabus EntryFoedera Text
1401. Jan. 9. Commission of Rupert K. of the Romans, and Louis his son, to John Cameurry of Dalburg, and two others, to treat for a marriage between the said Louis and the K.'s eldest unmarried daughter. Cologne.
O. vii. 170. H. iii. p. iv. 194.
Commissio Ruperti Regis Romanorum & Ludovici Filii ejus, ad tractandum de Matrimonio, cum Blanchia Filia Regis.
An. 2. H. 4. Ex Autogr.
Nos Rupertus, Dei gratiâ, Romanorum Rex, semper Augustus, & Ludovicus Natus suus, eadem gratiâ, Comes Palatinus Reni & Bavariae Dux, Universis & Singulis, ad quos praesens Scriptum pervenerit, patefacimus per praesentes,
Quòd Nos,
De Fidelitate & provida circumspectione, Fidelium & Dilectorum Consiliariorum nostrorum, Johannis Ca- meurry, aliàs dicti de Dalburg, Thommonis Knebell Sculteti in Oppenheim, Militum, necnon Thilmanni de Smalenborch Decani Ecclesiae Beatae Mariae ad gradus Colenien. multipllciter considentes,
Ipsos, ex certa scientia nostra, & assensu ac avizatione nostri sanioris & digesti Concilii nostros veros certos legitimos & indubitatos Procuratores, Actores, Factores, Negotiorum gestores, & Nuncios speciales, Fecimus, Ordinavimus, & Constituimus, Facimus, Ordinamus, & Constituimus, ac plenariâ nostrâ Presentibus Potestate fulcimus,
Ad Tractandum, Agendum, & Iniendum loco, vice, & nomine nostrum, & pro Nobis cum illustrissimo Principe Domino Henrico Rege Angliae & Franciae & Domino Hiberniae, aut ipsius in hac parte plenam potestatem habentibus, nomine ipsius, & pro ipso, de & super Sponsalibus, seu Matrimonio, & Copula Conjugali, inter praedictam Illustrem Ludovicum, nostri Ruperti supradicti, Natum seniorem naturalem, & legitimum, ex una, & Magnificam Dominam, praefati Illustrissimi Principis Domini Henrici praedicti Regis seniorem nondum nuptam Filiam, naturalem & legitimam, parte ex altera,
Ad Contrahendum, Celebrandum, & Perficiendum Sponsalia & Matrimonium, praedicto Procuratorio nomine nostrorum Ruperti & Ludewici Filii nostri Constituentium praescriptorum, cum praedicta Domini Henrici Regis, ut praemittitur, Filia,
Necnon ad Concordandum Conveniendum cum praefato Domino Rege, vel ipsius Consiliariis, Mandata, ut praedicitur, ad hoc habentibus, de & super Summâ Dotis, Dotalitiorum, ac Donationis propter Nuptias, occasione & praetextu praedictorum Sponsaliorum & Matrimonii, per utramque partem contrahendorum, hinc inde, Dandâ, Donandâ, ac Solvendâ.
Insuper ad Dandum, Faciendum, & Recipiendum, Procuratorio nomine, pro Nobis, & ex parte dicti Domini Henrici Regis & Filiae suae praedictae, Cautiones, Promissiones, Indenturas, & Obligationes, quascumque necessarias, utiles, seu oportunas, pro firmandis & stabiliendis Sponsalibus & Matrimonio supradictis, & pro solvenda ac exhibenda praedicta Summa Dotis, Dotalitiorum, & Donationis, propter Nuptias hincinde data & laudata, deliberanda & laudanda, juxta Pacta, Indenturas, Conventiones, ac Conclusiones habenda vel habendas, tàm per praedictum Dominum Henricum Regem, ejus Filiam praedictam, aut suos ad hoc Datos & Constitutos, Dandos ac Constituendos, quàm per Procuratores nostros supradictos,
Praeterea ad praestandum in Animas nostras quaelibet Juramenta licita praedictorum roborativa,
Necnon ad obligandum Nos Constituentes supradictos, & hujusmodi Obligationes nostro nomine a parte altera recipiendum, ad quascumque pecuniarias seu alias Poenas, in eventum Matrimonii non perficiendi, per Partem perficere recusantem solvendas, & Parti Matrimonium servare volenti applicandas,
Ad Renunciandum nostri nomine quibuscumque Exceptionibus, Auxiliis, Privilegiis, Communibus aut specialibus, Canonico aut Civili Jure quovismodo competentibus aut competituris, quibus mediantibus praedicta seu aliquod eorum possint violari, & elidi, infringi, aut cavillari ullo modo,
Ac omnia & singula alia facienda & excercenda, quae in scriptis & circa ea necessaria fuerunt seu quomodolibet oportuna, & quae Nos constituentes praefati facere possemus, ac quilibet nostrûm facere possit, si in Praemissis personaliter interessemus seu interesset, etiam si Mandatum exigant magis speciale,
Promittimus quoque Emerico Notario nostro publico infra scripto, stipulanti & recipienti vice & Nomine omnium quorum interessent seu intererit in futurum, Nos & quemlibet nostrûm, Ratum, Gratum, & firmum perpetuò habituros quicquid per praedictos nostros Procuratores, quoad praemissa & circa ipsa, Actum, Factum, vel procuratum fuerit ullo modo, & non contra venire quacumque occasione, causa, vel ratione, sub obligacione Bonorum nostrorum omnium praesentium & futurorum,
Quod si quid S vel Solempnitati, quoad expedienda Praemissa vel aliquod eorum, posset esse necessarium, utile vel expediens, & per occupationem, oblivionem, aut ignorantiam Juris vel Facti, vel aliàs sit omissum, Damus Nos dicti Constituentes dictis Procuratoribus nostris plenam Potestatem per hoc praesens Procuratorium addendi, suplendi, & corrigendi, cum clausula seu clausulis oportunis, ad dictamen cujuslibet Periti, & proinde dictis Clau- sulis, & qualibet earum uti cum effectu, ac si praesenti Procuratorio fuissent inserta,
Necnon se nostro nomine sub certa pecuniaria Poena obligandi ad sufficiens Procuratorium infra tempus, per Partes concordandum, mittendum, destinandum, seu procurandum, ut illo mediante Negotium seu Contractus promissus seu promissum omnino perfici possit.
In cujus rei evidens Testimonium praesentes Literas seu praesens publicum Instrumentum, per Emericum nominatum supra & infra scriptum, scribi, & in publica forma redigi mandavimus, nostríque Ruperti Regis praedicti Sigilli Regii jussimus appensione communiri.
Datum & Actum Coloniae in Domo nuncupata Domo Ducis pro tunc Hospitii nostri in Camera Parammeti, Anno Domini Millesimo Quadringentesimo Primo, Indictionum Nono, Pontificatûs Sanctissimi in Christo Patris, & Domini nostri, Domini Bonifacii, Divinâ providentiâ, Papae Noni Anno duodecimo, Regni vero nostri Anno Primo, Nona Die Mensis Januarii, Hora Tertiarum, vel quasi,
Praesentibus,
Frederico Archiepiscopo Coloniensi & Sacri Imperii per Italiam Archi-Cancellario,
Stephano Comite Palatino Reni, & Bavariae Domino,
Karulo Duce & Marchione Luthringiae,
Friderico Burggumo Magistro in Nurenburg,
Rabano Episcopo Spirensi,
Principibus,
Adulffo de Clivis & de Marchia,
Et Philippo de Nassawoe & Sarbruck,
Comitibus,
Aliisque Praesentibus, Militibus, & Nobilibus, Testibus ad praemissa vacatis, & rogatis,
Et Ego Emericus de Mostheln, Publicus Imperiali auctoritate, necnon Serenissimi & Invictissimi Principis Domini Ruperti Romanorum Regis suprascripti Notarius, quia praemissis Procuratorio, Constitutioni, Promissioni, omnibusque aliis & singulis suprascriptis, unà cum nominatis Testibus praesens interfui, eaque sic fieri vidi & audivi, Idcirco Praesentes Literas, seu praesens publicum Instrumentum, propriâ manu scripsi, in hanc publicam formam redegi, & cum appensione Sigilli Regii dicti Domini Ruperti Romanorum Regis, ejus jussu & mandato, Signo & Nomine meo solitis roboravi requisitus, in Testimonium Praemissorum.
Emericus Mosstheln.
Ad Pedem Signi
istud Nomen.
Ad Mandatum Domini Regis
, Joh. Vener Licen. & super plicam istud scribitur.
Jan. 11. The K. desires the mayor and bailiffs of Hereford to build a balenger for the defence of the kingdom. Similar writs to 51 other towns. Westm.
O. viii. 172. H. iii. p. iv. 195.
De Bargeis & Balingeris fabricandis.
An. 2. H. 4. Claus. 2. H. 4. p. 1. m. 19.
Rex Majori, & Ballivis, ac Communitati Civitatis nostrae Herefordiae, Salutem.
Quia certa relatione ad nostrum pervenit auditum, qualiter Inimici nostri ac alii sibi Adhaerentes, aggregatâ sibi Potentiâ & multitudine maximâ Armatorum, & non modicâ Classe Navium de Guerra, infra diversos Portus tàm Regni nostri Angliae, quam Marchiarum Walliae, ad Portus illos, & partes eisdem contiguas & adjacentes, hostiliter Invadendum, ac Ligeos nostros Portuum & Partium praedictorum, cum forti Ordinatione Infestandum, & pro viribus suis processu temporis, quod absit, destruendum, applicare intendunt & machinantur, nisi eorum Invasionibus & Insultibus, tàm per Terram, quàm per Mare, per Nos, Gratiâ mediante divinâ, cautiùs & viriliùs resistatur,
Nos de Avisamento Concilii nostri,
Attendentes, & indubiè reputantes, valdè expediens fore & necessarium, tantâ necessitate ingruente, ut diversae Bargeae & Balingerae, quae caeteris Navibus tempore Guerrino praevalent, ut dicitur, pro salva Custodia Maris, & Mercandisarum vestrarum, ac aliorum Ligeorum nostrorum per Mare transeuntium, & maximè pro securiori Defensione dicti Regni nostri, contra hujusmodi hostilem nequitiam reprimendam per certos Civitates, Burgos, & Villas, de Novo fiant & praeparentur,
Vos cordialiter Rogamus, Vobisque nichilominus Mandamus, firmiter In- jungentes, quatinus, Praemissis debitè consideratis, & attentis Periculis iminentibus, quandam Balingeram, ad proprios Custus Civitatis praedictae, de Novo Fabricari & fieri faciatis,
Ita quòd dicta Balingera prompta sit & parata, in omnibus Artillariis ad eandem pertinentibus, citra Quindenam Paschae proximò futuram, ad deserviendum Nobis in Obsequio nostro supra Mare, pro defensione Regni nostri supradicti,
Nolumus autem quòd id, quod per vos, in hac parte, ad hunc Rogatum nostrum, fieri contigerit, trahatur in Consequentiam, nec vobis cedat in praejudicium quomodolibet in futurum.
Teste Rege apud Westmonasterium, xi die Januarii.
Per ipsum Regem & Concilium.
Et erat Patens
.
Consimilia Brevia diriguntur subscriptis in Civitatibus, Villis, & Locis subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Probis Hominibus, & Communitatibus Villarum de Mynhith, Padylstowe & Lavantstye, pro una Balingera.
Majori, Ballivis, & Communitati Villae Suthampton, pro una Bargea.
Probis Hominibus, & Communita tibus Villarum de Weymouth, Seton, & Sedemouth, pro una Balingera.
Probis Hominibus, & Communitatibus Villae de Newport & Insulae de Wyght, pro una Balingera.
Majori & Ballivis, ac Communitati Villae de Hertipole, ac Probis Hominibus Villarum de Seton, Coton, & Rodker, pro una Balingera.
Ballivo & Communitati Villae nostrae de Sancto Botholpho, pro una Bargea.
Ballivis, Probis Hominibus, & Communitatibus Villarum de Kerdyf & Swanesey in Wallia, pro una Balingera.
Probis Hominibus, & Communitatibus Villarum de Kerkeley & Gosford, pro una Balingera.
Majori & Vicecomitibus, ac Communitati Civitatis nostrae Eborum, pro una Bargea.
Majori & Ballivis, ac Communitati Civitatis Regis Cestriae, pro una Balingera.
Ballivis & Communitati Villae Magnae Jernemuth, pro una Bargea.
Probis Hominibus, & Communitati Villae nostrae de Fowy, pro una Bargea.
Majori, Ballivis, & Communitati Civitatis Exon. & Probis Hominibus Villarum de Exmouth & Lyme, pro una Bargea.
Majori, Ballivis, & Communitati Civitatis Regis Norwici pro una Bargea.
Majori & Ballivis, ac Communitati Civitatis Wygorniae, ac Probis Hominibus & Communitati Villae nostrae de Teukesbury, pro una Bargea.
Probis Hominibus, & Communitatibus Villarum de Mountesba, Dunster, & Ilvercombe, pro una Bargea.
Majori & Ballivis, ac Communitati Villae nostrae Gloucestriae, pro una Balingera.
Majori & Ballivis, Civitatis nostrae Cicestriae, ac probis Hominibus & Communitati Villae de Shorham, pro una Balingera.
Ballivis & probis Hominibus, & Communitatibus Villarum de Beverlaco & Brydlyngton, pro una Balingera.
Probis Hominibus, ac Communitatibus Villarum de Orwell & Manytre, pro una Balingera.
Majori & Ballivis, & Communitati Civitatis Lincolniae, pro una Bargea.
Ballivis & Communitati Villae Colcestriae, pro una Balingera.
Probis Hominibus, & Communitatibus Villarum de Arondell & Lewes, pro una Balingera.
Probis Hominibus & Communitatibus Villarum de Blakeney & Crowemer, pro una Bargea.
Majori & Vicecomiti ac Communitati Villae Bristolliae, pro una Bargea.
Probis Hominibus & Communitatibus Villarum de Pole, Melcombe, & Warham, pro una Bargea.
Ballivis & Communitati Villarum de Whitby & Scarburgh, pro una Bargea.
Majori & Vicecomiti ac Communitati Villae Regis de novo Castro super Tynam, pro una Bargea.
Majori & Vicecomitibus ac Communitati Civitatis Regis Londoniae, pro una Bargea, & una Balingera.
Majori, Ballivis, & Communitati Civitatis Karliolen. ac Ballivis & Communitati Villae de Cokermouthe, pro una Balingera.
Majori & Ballivis ac Communitati Villae Regis de Kyngeston super Hull, pro una Bargea.
Probis Hominibus & Communitatibus Villarum de Lowe & Falmouth, pro una Balingera.
Ballivis, probis Hominibus, & Communitatibus Villarum de Pembrok & Dyndbydgh in Wallia, pro una Balingera.
Ballivis, probis Hominibus, ac Communitatibus Villarum nostrarum Salo- piae & Brigenorth, pro una Balingera.
Majori & Ballivis ac Communitati Villae de Lenn, pro una Bargea.
Probis Hominibus & Communitatibus Villarum de Sancta Ositha & Maldon, pro una Balingera.
Probis Hominibus & Communitatibus Villarum de Portesmuth & Lemyngton, pro una Balingera.
Ballivis, probis Hominibus, & Communitatibus Villarum de Kermerdyn & Newport in Wallia, pro una Balingera.
Ballivis & Communitatibus Villarum de Graveshend & Tilbury, pro una Balingera.
Probis Hominibus & Communitatibus Villarum de Chepstowe & Carleon in Wallia, pro una Bargea.
Ballivis & Communitati Villae Gippewici, pro una Balingera.
Ballivis & Communitatibus Villae de Grenewych, pro una Balingera.
Probis Hominibus & Communitatibus Villae de Hamel in the Hoke & Hamel in the Rys, pro una Bargea.
Majori, Ballivis, probis Hominibus, & Communitatibus Villarum de Grymesby, Barton super Humbre, & Selby, pro una Balingera.
Ballivis & Communitati Civitatis Roffen. ac probis Hominibus Villae Maydenston, pro una Balingera.
Majori & Ballivis ac Communitati Villae Regis de Dertemuth, pro una Bargea.
Ballivis probis Hominibus & Communitatibus Civitatis Meneven. ac Villae de Cardigan in Wallia, pro una Balingera.
Dilectis sibi Majori, Ballivis, & Communitati Villae de Plymuth, pro una Bargea.
Probis Hominibus & Communitatibus de Barstaple & Bridport, pro una Balingera.
Majori, Ballivis, probis Hominibus, & Communitatibus Villarum de Notyngham, Newark & Gaynesburgh, pro una Bargea.
Probis Hominibus & Communitatibus Villarum de Asshe & Lostwithiell, pro una Balingera.
Probis Hominibus & Communitatibus Villarum de Berewyk & Tynemuth, pro una Bargea.
Probis Hominibus & Communitatibus Villarum de Botlay, Taynmouth, & Paynton, pro una Bargea.
Ballivis & Communitati Villae de Haverford in Wallia, pro una Balingera.
Jan. 11. The K. orders the abps. and bps. to send to the Chancery the names of those in whose keeping is the money collected by the bp. of Chrysopoli. Westm.
O. viii. 174. H. iii. p. iv. 195.
De Collectoribus pro Cruciata contra Turchos.
An. 1. H. 4. Ibid. m. 10.
Rex, Venerabili in Christo Patri, Th. eadem gratiâ Archiepiscopo Cantuariensi, totius Angliae Primati, Salutem.
Cùm Dominus Summus Pontifex modernus,
Advertens quòd perfidus ille Baysetus, Princeps Turchorum, Manu potenti, & brachio extento, in Christianum Populum, maximâ feritate, extitit debachatus, ad Exterminium Civitatis Constantinopolitani, & universitatis Populi Christiani, nisi ejus nephando Proposito citiùs resistatur,
Omnes & singulos,
Qui, pro Liberatione & Subsidio Manuelis Imperatoris Constantinopolitani & dictae Civitatis suae, Manus adjutrices porrexerint,
Illam suorum Peccaminum, de quibus fuerint veraciter corde contriti, & ore confessi, veniam consequi voluerit, quae per Sedem Apostolicam concedi consuevit Elemosinas Erogantibus, seu Praedicantibus in Subsidium Terrae sanctae,
Ac Hillarius de Auria Miles, Domicellus Januensis, auctoritate quarumdam Literarum Apostolicarum sibi confectarum, pro eo quòd Episcopus Calcedoniensis, cui officium Praedicationis Negotii praedicti, per Sedem Apostolicam, aliàs extitit Commissum, ad Partes proprias ad tunc dirigebat gressus suos, sic quòd circa dictum Negotium intendere non valebat,
Nominaverit, elegerit, assignaverit & deputaverit, Venerabilem Patrem, Thomam Episcopum Crisopolitanum, ad hujusmodi Negotium exequendum & prosequendum, prout per Instrumentum publicum, super hoc confectum & in Cancellaria, Domini Ricardi, nuper Regis Angliae, Secundi post Conquestum, exhibitum, plenè liquet,
Dictusque nuper Rex,
Ut quaecumque Summae, per Commissarios & Deputatos ipsius Episcopi Calcedoniensis, praetextu dictarum Literarum Apostolicarum, tunc receptae, & extunc recipiendae, in Liberationem & subsidium dicti Imperatoris & Civitatis suae praedictae dumtaxat, juxta effectum Bullarum praedictarum, applicentur & fideliter convertantur,
Assignaverit praefatum Episcopum Crisopolitanum ad omnes & singulas hujusmodi pecuniarum Summas, per Commis- sarios & Deputatos praedictos adtunc receptas, & extunc recipiendas, in hac parte Petendum, exigendum, colligendum, & recipiendum, & eas in quibusdam Cistis, in Ecclesia Sancti Pauli Londoniae & alibi ad hoc Deputatis, salvò & securè ponendum, in usum & subsidium dicti Negotii expendendas, & convertendas, prout in Literis ipsius nuper Regis Patentibus, indè confectis, plenius continetur,
Nos jam, quibusdam certis de causis, nos intimè moventibus, vobis, in Fide & Dilectione quibus nobis tenemini, Injungimus & Mandamus quòd statim, visis praesentibus, cum ea celeritate qua comodè poteritis, vos, tàm de Nominibus omnium & singulorum hujusmodi Commissariorum & Deputatorum, infra Dioecesim vestram (cujuscumque Statûs, Gradûs, seu Conditionis fuerint) quàm de Nominibus omnium illorum, qui Claves Cistarum praedictarum, ac aliarum Cofrarum, & Pixidum, pro salva Custodia summarum hujusmodi ordinatarum, adtunc habuerunt, seu ad praesens habent, & in quibus Locis dictae Cistae, Cofrae, & Pixides repositae fuerunt, & jam existunt, per diligentem Inquisitionem in hac parte circumspectè faciendam, ac omnibus aliis viis & modis, quibus juxta sanam discretionem vestram sciveritis aut poteritis, informetis, & Nos inde in Cancellaria nostra, citra Quindenam Paschae proximò futuram, sub sigillo vestro, distinctè & apertè, reddatis certiores;
Praemunientes Commissarios, & Deputatos, ac alios praedictos, ex parte nostra, quòd ipsi, super gravi Forisfactura nostra, ad quindenam praedictam, ibidem personaliter intersint, ad faciendum & recipiendum quod per Nos & Concilium nostrum tunc contigerit ordinari.
Teste Rege apud Westmonasterium, xi die Januarii.
Per ipsum Regem & Concilium.
Consimilia Brevia diriguntur subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
R. Archiepiscopo Eborum.
R. Episcopo London.
H. Episcopo Lincoln.
W. Episcopo Wynton.
J. Episcopo Elien.
Custodi Spiritualitatis Episcopatûs Bathon. & Wellen. Sede Vacante.
J. Episcopo Coventr. & Lich.
W. Episcopo Karliol.
H. Episcopo Norwicen.
R. Episcopo Cicestr.
J. Episcopo Hereford,
E. Episcopo Exon.
R. Episcopo Sarum.
T. Episcopo Wygorn.
J. Episcopo Roffen.
T. Episcopo Landaven.
J. Episcopo Assaven.
W. Episcopo Dunolm.
G. Episcopo Meneven
.
Jan. 25. Licence to Robert Mascal, the K.'s confessor, to whom the K. has granted the custody of the temporalities of the see of Meath, to receive the revenues by proxy. Intimation thereof to the K.'s lieutenant and other officers. Westm.
O. vii. 175. H. iii. p. iv. 196.
Pro Confessore Regis.
An. 2. H. 4. Pat. 2. H. 4. p. 1. m. 4.
Rex Omnibus ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, Vicesimo Quarto die Decembris proximò praeterito, per Literas nostras Patentes, de Gratia nostra speciali, & ex certa scientia nostra, CONCESSERIMUS, dilecto nobis, Fratri Roberto Mascal, Confessori nostro, Cu-STODIAM omnium Temporalium Episcopatûs Midensis in Hibernia vacantis, in Manu nostra existentium, HABENDAM, a tempore Mortis Alexandri ultimi Episcopi loci praedicti, quamdiu contigerit dicta Temporalia in Manu nostra, occasione praemissa, remanere, absque aliquo nobis inde reddendo vel solvendo, prout in Literis nostris praedictis pleniùs continetur,
Nos jam (de uberiori Gratia nostra) Concessimus quòd idem Robertus se extra dictam Terram nostram Hiberniae absentare possit, & per Se, Servientes, Attornatos, Procuratores, vel Ministros suos quoscumque omnimoda Fructus, Proficua, Redditus, & Emolumenta, de Temporalibus praedictis, quamdiu eadem Temporalia in Manu nostra occasione praedictâ contigerit remanere, provenientia vel emergentia, habere, levare, percipere, & recipere poffit,
Et quòd Servientes, Attornati, Procuratores, & Ministri sui praedicti eadem Fructus, Proficua, Redditus & Emolumenta, in Regnum nostrum Angliae, ad opus ipsius Roberti, deferre & mittere possint, quotiens eis placuerit, sine occasione vel impedimento nostri, vel Haeredum nostrorum, Officiariorum, seu Ministrorum Terrae no- strae praedictae, aut aliorum quorumcumque; aliquâ Ordinatione, ante haec tempora, contra absentes Terrae nostrae praedictae, qui in eadem Possessionati existunt, in contrarium factâ, non obstante.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo quinto die Januarii.
Per ipsum Regem.
Et Mandatum est Locum Regis tenenti, Cancellario, Thesaurario, Justiciariis, ac aliis Ministris Regis quibuscumque terrae Regis Hiberniae, & eorum cuilibet, qui nunc sunt vel qui pro tempore fuerint, quòd praefatum Robertum Custodiam Temporalium praedictorum habere, ac Fructus, Proficua, Redditus, & Emolumenta praedicta in forma praedicta levare, recipere, & in Regnum Regis praedictum deferre & mittere permittant, juxta formam Literarum Regis praedictarum, Ipsum, contra Tenorem eorumdem, non molestantes in aliquo seu gravantes.
Teste ut supra.
Per ipsum Regem.
Feb. 6. Pardon for John de Kyghley for his appeal in the court military. Westm.
O. viii. 176. H. iii. p. iv. 196.
De Pardonatione, super Appello in Curia Militari.
An. 2. H. 4. Pat. 2. H. 4. p. 2. m. 31.
Rex Omnibus Ballivis & Fidelibus suis, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm quaedam Appellum & Accusatio certarum altarum proditionum, in Curia nostra Militari, coram Constabulario & Marescallo Angliae, inter Johannem de Kyghley Armigerum partem Appellantem ex una, & Stephanum le Scrop partem Defendentem ex altera parte, jam tardè mota fuerint & inchoata,
In qua quidem causa Appelli & Accusationis Sententia diffinitiva & Judicium ejusdem per praefatos Constabularium & Marescallum, in eadem Curia, versus eundem Johannem lata fuerunt,
Et postmodùm Executio dictorum Sententiae diffinitivae & Judicii ejusdem, ac etiam qualitas Poenae eorumdem Sententiae diffinitivae & Judicii ejusdem, nobis, ad voluntatem nostram faciendum, reservatae fuerunt,
Nos (de Gratiâ nostra speciali) Pardonavimus eidem Johanni executionem Judicii dictae Sententiae diffinitive, ac qualitatis Poenae ejusdem, nobis, ut praemittitur, reservatae,
Et ulterius, de uberiori gratia nostra, concessimus eidem Johanni omnia Terras, Tenementa, Redditus, & Servitia sua, cum Pertinentiis, ac etiam omnia Bona & Catalla sua, ac debita sua sibi qualitercumque debita,
Ac etiam restituimus praefatum Johannem, & ipsum habilem fecimus ad Leges, Ordinationes, & Constitutiones Regni nostri Angliae, adeò liberè & integrè, sicut fuit ante tempus inceptionis dictorum Appelli & Accusationis, per praefatum Johannem sic, ut praemittitur, motorum & inchoatorum,
Nolentes quòd idem Johannes, aut Haeredes, seu Executores sui, ratione dictorum Sententiae & Judicii, per Nos, vel Haeredes nostros, aut Constabularium & Marescallum dictae Curiae Militaris, aut alios Ministros seu Officiarios nostros quoscumque, futuris temporibus impetantur, accusentur, molestentur in aliquo seu graventur.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, sexto die Februarii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Feb. 13. Commission to John bp. of Hereford, John bp. of Rochester, Henry earl of Northumberland, constable, and Ralph earl of Westmoreland, marshal of England, to treat for a marriage between the K.'s eldest daughter Blanche and Louis son of Rupert K. of the Romans. Westm.
O. viii. 176. H. iii. p. iv. 196.
De Tractando cum Ruperti Imperatoris Commissariis, de Sponsalibus.
An. 2. H. 4. Franc. 2. H. 4. m. 10.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitate, Industriâ, & Circumspectione, Venerabilium Patrum, Johannis Episcopi Herefordensis, Johannis Episcopi Roffensis, carissimi Consanguinei nostri Henrici Comitis Northumbriae Constabularii Angliae, & carissimi Fratris nostri Radulphi Comitis Westmerlan- diae Marescalli Angliae, pleniùs confidentes,
Ad Tractandum, agendum, & iniendum, Loco, Vice, & Nomine nostro, & pro Nobis, & Seniore Filiâ nostrâ Blanchiâ, cum, Excellentissimo & Serenissimo Principe, Ruperto, Dei gratiâ, Romanorum Rege, semper Augusto, & cum, Illustrissimo Principe, Lodewico Filio suo Seniore Naturali & Legitimo, eadem gratiâ, Comite Palatino Reni & Bavariae Duce, seu eorum aut alterius eorumdem, in hac parte, plenam Potestatem habentibus, ipsorum nomine & cujuslibet eorumdem, de & super Sponsalibus, seu Matrimonio, & Copula Conjugali, inter praedictum Lodowycum ex parte una, & dictam Blanchiam, carissimam Filiam nostram Seniorem, naturalem, & legitimam, nondum nuptam, aut Annos Pubertatis attingentem, ex parte altera,
Et ad Contrahendum, Celebrandum, & Perficiendum hujusmodi Sponsalia & Matrimonium, praedicto Procuratorio nomine nostrorum Henrici Regis praedicti & dictae Filiae nostrae, cum praefato Lodowico, dicti Ruperti, ut praemittitur, Filio,
Necnon ad Concordandum & Concludendum cum eisdem Ruperto & Lodowyco Filio suo, seu eorum Commissariis, Procuratoribus, aut Deputatis, sufficiens Mandatum & Potestatem ad hoc, ut praefertur, habentibus, de & super Summâ Dotis, Dotalitiorum, ac Donationis propter Nuptias, ratione & praetextu praedictorum Sponsaliorum & Matrimonii, per utramque partem, contrahentium, hinc indè dandâ, donandâ, atque solvendâ,
Insuper ad Dandum, faciendum, & recipiendum, Procuratorio nostro, pro Nobis, ac Filia nostra praedicta, & ex parte dicti Domini Ruperti & Filii sui praedicti, Cautiones, Promissiones, Indenturas, & Obligationes quascumque necessarias, utiles, seu oportunas pro firmandis & stabiliendis Sponsalibus & Matrimonio supradictis, & pro solvenda & exhibenda praedicta Summa Dotis, Dotalitiorum, ac Donationis propter Nuptias hinc inde, dictata & laudata, dictanda & laudanda, seu etiam assignanda, juxta Pacta, Indenturas, Conventiones, ac Conclusiones, habenda vel habendas, tàm per dictum Dominum Rupertum aut Lodowycum ejus Filium supradictum, aut suos ad hoc Datos & Constitutos, Dandos & Constituendos, quàm per nostros Procuratores praedictos,
Praeterea ad Praestandum, in nostram & dictae Filiae nostrae Animas, quaelibet Juramenta licita praedictorum roborativa,
Necnon ad obligandum nos praefatum Henricum, & dictam Filiam nostram, & hujusmodi Obligationem nostro nomine a parte altera Recipiendum, ad quascumque Pecuniarias seu alias Poenas in eventum Matrimonii non faciendi, per partem perficere Recusantem solvendas, & Parti Matrimonium servare volenti applicandas,
Ad Renunciandum etiam, nomine nostro, quibuscumque Exceptionibus, Auxiliis, Privilegiis, Communibus aut Specialibus, Canonico vel Civile Jure quovis modo competentibus, aut competituris, quibus mediantibus praedicta seu aliquod eorum possent in aliquo violari, elidi, infringi, aut cavillari quovis modo,
Ac omnia alia & singula Faciendum & Excercendum, quae in Praemissis & circa ea necessaria suerint seu quomodolibet oportuna, & quae Nos praefatus Henricus, aut dicta Filia nostra, facere possemus, ac quilibet nostrûm facere posset, si in Praemissis personaliter interessemus aut interesset, etiam si Mandatum magis exigant speciale,
Praedictos Episcopos, & Comites, nostros veros, legitimos, & indubitatos Procuratores, Actores, Factores, Negotiorum Gestores, Commissarios, Deputatos, & Nuncios speciales, Facimus, Ordinamus, & Constituimus per Praesentes,
Promittentes Nos, & dictam Filiam nostram Ratum & Gratum perpetuo habituros, quicquid per dictos Procuratores nostros, Actum, Gestum, sive Procuratum fuerit in Praemissis & singulis Praemissorum, & non contravenire Praemissis quacumque Occasione, Causâ, vel Ratione, sub Obligatione Bonorum nostrorum omnium praesentitum & futurorum.
Dat. in Palatio Regis Westmon. sub Magni Sigilli Regis Testimonio, decimo tertio die Februarii.
Per ipsum Regem.
Feb. 26. Warrant to the mayor and sheriffs of London for burning William Sautre, chaplain, a heretic. Westm.
O. viii. 178. H. iii. p. iv. 197.
De Comburendo Willielmum Sautre Capellanum.
An. 2. H. 4. Claus. 2. H. 4. p. 1. m. 6.
Rex Majori & Vicecomitibus Londoniae, Salutem.
Cùm, Venerabilis Pater, Thomas Archiepiscopus Cantuariensis, totius Angliae Primas, & Apostolicae Sedis Legatus,
De Consensu, & Assensu, ac Consilio Coepiscoporum & Confratrum Suffraganeorum suorum, necnon totius Cleri Provinciae suae, in Concilio suo Provinciali congregati, Juris Ordine, in hac parte requisito, in omnibus observato,
Willielmum Sautre, aliquando Capellanum, in Haeresim Dampnatum, & per ipsum Willielmum per antea in forma Juris Abjuratum, & ipsum Willielmum in Haeresim praedictam Relapsum,
Per suam Sententiam diffinitivam Haereticum Manifestum pronunciaverit & declaraverit, ac Degradandum fore decrevit, & ab omni Praerogativâ & Privilegio Clericali eâ de causâ realiter Degradaverit, ipsumque Willielmum Foro Seculari relinquendum esse Decreverit, & realiter reliquit, juxta Leges, & Canonicas Sanctiones editas in hac parte, ac Sancta Mater Ecclesia non habeat ulterius quid faciat in Praemissis,
Nos igitur Zelator Justitiae, & Fidei Catholicae Cultor,
Volentes Ecclesiam Sanctam ac Jura & Libertates ejusdem manutenere & defendere, & hujusmodi Haereses & Errores de Regno nostro Angliae, quantum in nobis est, radicitùs extirpare, ac Haereticos sic Convictos animadversione condignâ punire,
Attendentesque hujusmodi Haereticos, in Formâ praedictâ Convictos & Dampnatos, juxta Legem Divinam, Humanam, Canonica Instituta, & in hac parte consuetudinariè, Ignis incendio comburi debere,
Vobis districtiùs quo possumus Praecipimus, firmiter Injungentes, quòd praefatum Willielmum, in Custodiâ vestrâ existentem, in aliquo loco publico & aperto, infra Libertatem Civitatis praedictae, Causâ praemissâ coram Populo publicatâ, Igni committi, ac ipsum in eodem Igne realiter comburi faciatis, in hujusmodi criminis Detestationem, aliorumque Christianorum Exemplum manifestum;
Et hoc, sub incumbenti periculo, nullatenus omittatis.
Teste meipso apud Westmonasterium, vicesimo sexto die Februarii.
Per ipsum Regem & Concilium in Parliamento.
Feb. 27. The K. orders the customers and searchers of Southampton, Plymouth, and Dartmouth to allow Martin de Sensu, the Portuguese ambassador, to leave the kingdom without his luggage being searched. Westm.
O. vii. 278. H. iii. p. iv. 197.
Pro Ambassiatore Regis Portugaliae.
An. 2. H. 4. Ibid. m. 7.
Rex Custumario, Scrutatori, & Contrarotulatori suis, in Portu Suthamptoniae, Plymmuth, vel Dertemuth, Salutem.
Mandamus vobis quòd, dilectum nobis, Martinum de Sensu Legum Doctorem, Ambassiatorem carissimi Fratris nostri Regis Portugaliae, in Regno nostro Angliae existentem, qui, de Licentiâ nostrâ, versus partes suas proprias in proximo profecturus est, in aliquo Portuum praedictorum, versus Partes praedictas, cum Viginti & Quinque Personis, & Quindecim Equis, ac Manticis, Valesiis, Cofris, Fardellis, ac aliis Rebus & Hernesiis suis quibuscumque in Comitivâ suâ, liberè & absque impedimento aliquo, sine aperitione Manticarum, Valesiorum, Cofrorum, & Fardellorum suorum praedictorum, transire permittatis; aliquibus Ordinationibus, Proclamationibus, seu Mandatis, in contrarium factis, non obstantibus.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo septimo die Februarii.
March 7. Treaty for the marriage of the K.'s eldest daughter Blanche with Louis count palatine of the Rhine, duke of Bavaria. London.
O. viii. 178. H. iii. p. iv. 197.
Tractatus Matrimonii inter Primogenitum Imperatoris, & Filiam Regis Primogenitam.
An. 2. H. 4. Franc. 2. H. 4. m. 2.
Noverint Universi, ad quos praesentia pervenerint, & praesertim quorum interest, vel interesse poterit in futurum, Quòd Nos, Johannes, Dei gratiâ, Herefordensis, Johannes, eâdem gratiâ, Roffensis, Ecclesiarum Episcopi: Henricus Northumbriae Constabularius, Radulphus Westmerlandiae Marescallus Angliae, Comites; Serenissimi & Invictissimi Principis, Domini Henrici Angliae Franciaeque Regis ac Domini Hiberniae, necnon Ingenuae & Praeclarissimae Filiae suae Senioris Dominae Blanchiae, ex unâ,
Nosque, Johannes Camerer, aliàs dictus de Dalburg, Theramo Kuchel Scultetus in Oppenheym Milites, ac Tilmannus de Smalenburg Decanus Ecclesiae beatae Mariae ad gradus Colonien. Illustrissimi ac Christianissimi Domini Ruperti Regis Romanorum, semper Augusti, necnon Filii sui Senioris, Domini Ludowici Comitis Palatini Reni ac Ducis Bavariae,
Super Maritagio sive Sponsalibus & Matrimonio, inter memoratos Dominum Ludowicum & Dominam Blanchiam contrahendis, Procuratores & Tractatores legitimi, & utriusque Partium Potestate pariter & Mandato suffulti,
Parte ex alterâ,
Post diversos, per nos habitos, Tractatus super Praemissis, novissimè, postmultas Deliberationes habitas, super Punctis, Membris, & Articulis sequentibus CONVENIMUS, & ex certâ scientiâ CONCORDAVIMUS, & Praesentibus CONCORDAMUS, ut sequitur,
Inprimis, quòd Dominus Henricus Rex Angliae praedictus dabit, & dare promisit, memoratam Dominam Blanchiam Seniorem suam Filiam ipsi Domino Ludouico Seniori Filio Domini Regis Romanorum, & non alteri, in Uxorem legitimam,
Ipseque Dominus Ludouicus ducet & accipiet eandem Dominam Blanchiam sibi in Uxorem legitimam, & non aliam, sub modis & formis sequentibus.
Primò, quòd memoratus Dominus Henricus Rex Angliae dabit ipsi Domino Ludouico, cum Filiâ suâ Dominâ Blanchiâ, & pro Dote ejusdem, xl M. Nobilium Cunei Angliae, ac Valoris & Ponderis usualis in Regno Angliae, ad Terminos per Partes concordandos,
Item, quòd mittet eandem suam Filiam ipsi Domino Ludouico taliter fulcitam Parafarnalibus, Jocalibus, & Ornatibus, prout decet Regiam Magestatem utrobique, ac Senioribus Filio ac Filiae Regum utriusque cedit ad Honorem & Decorem,
Item, quod, in Conpensationem Praemissorum, Dominus Rupertus Rex Romanorum, & ejus Filius Dominus Ludouicus saepefati, Assignabunt praefatae Dominae Blanchiae ad Vitam suam, &, post ipsius obitum, Haeredibus de hujusmodi Matrimonio procreatis dabunt, nomine & ex causâ Donationis propter Nuptias, Castra, Terras, Dominia, Possessiones, Villas, Curias & Praedia juxta Renum, vel in Ducatu Bavariae, ad Valorem Annuum iv M. eorumdem Nobilium, ipsámque in Dominiis, Castris, Terris, Possessionibus, Villis, Curiis & Praediis hujusmodi, sibi, & Haeredibus suis hujusmodi possidendis, sufficienter & legitimè feoffabunt, & clàm facient, & assecurabunt congruis Literis Patentibus, ac in Possessionem eorumdem ipsam Dominam Blancbiam seu ipsius ad hoc Attornatos Imittent, ponent, & inducent realiter & cum effectu, ante Solempnizationem Matrimonii supradicti,
Item, quòd praefatus Dominus Henricus Rex Angliae, Anno a Nativitate Domini computato Millesimo, Quadringintesimo Secundo, proximò venturo, post Festum Paschae, & ante diem Dominicam, quo decantari solet, pro introitu Missae, JUBILATE (videlicet) tertium diem Dominicum post idem Festum, ducet aut duci faciet ipsam suam Filiam Seniorem Dominam Blanchiam, Animo perficiendi Matrimonium & caetera Praemissa, suis Expensis, Periculis, & Curis, ad Civitatem Metropolim Coloniam super Renum,
Item, quòd in dictâ Civitate Coloniensi, Dominus Rupertus Rex Romanorum ac dictus Lodowicus ejus Filius, ipsam Dominam Blanchiam, ut Sponsam desideratam, per suos condignè suscipient, ac honorificè, ac, Christo auspice, feliciter eorum Expensis & Curâ ducent ad Castrum & Opidum Heidelberg, pro Matrimonio ac Nuptiis hujusmodi, extunc proximè sequenti Dominicâ, celebrandis & perficiendis, ad Laudem Dei & communem Laetitiam Regnorum praedictorum.
Item, nè oriatur Dubium super Assignatione Castrorum, Dominiorum, Terrarum, Possessionum, Villarum &c. de quibus praemittitur, ADJECTUM est, quòd Dominus Henricus Rex Angliae praetactus poterit, cùm voluerit, mittere suos Nuncios, & praesertim de proximo inter Festa Assumptionis & Nativitatis Virginis Almae, ad experiendum de eisdem, & cum Mandato & potestate Recipiendi, vice & nomine dictae Dominae Blanchiae, in Forma praedicta, Possessionem eorumdem prout id expedierit modo meliori.
Item, si (quod Deus diù avertat) post Consumationem ipsius Matrimonii, & Datâ summâ xl M. Nobilium pro Dote (de quo latiùs & clariùs infra sit mentio) contingeret ipsum Dominum Ludovicum ab hac vita decedere, ipsâ Dominâ Blanchiâ superstite (Prole susceptâ vel non susceptâ) & ipsa Domina forsan declinaret, seu vellet recedere de Dominio ipsius Domini Ludowici, causa vel occasione quibuscumque,
CONCORDATUM est inter Nos expresè quòd ipsa Domina Blanchia liberè recedere, & Locum mutare poterit, cum suis Parafarnalibus, Jocalibus &c. seque divertere quo libuerit aut voluerit, absque eo quòd Nomine, causâ, vel ex parte praedicti Domini Ruperti Regis, aut ipsius Domini Ludowici, Haeredum & Successorum suorum, & causam ab eis vel aliquo eorumdem habentium, super Receptione iv m. Nobilium seu Fructuum, Proventuum, Dominiorum, & Possessionum suorum, sibi ut supra Assignatorum, quomodolibet propterea impediatur vel molestetur.
Item, si (quod absit) ipsa Domina Blanchia fortè decederet ab hac Vita, Prole non susceptâ, ante Terminum Solutionis ordinatum & praefixum, forsan partis Summae nondum solutae, restantis pro Dote sua solvenda si vixerit, ipso Domino Ludowico superstite,
Concordatum est quòd, eo casu, Summa hujusmodi Partis restantis, de saepedictis xlm. Nobilibus, vendicari non debet seu requiri quovis modo.
Item, si contingat eundem Dominum Ludouicum (quod absit) praemori & Summa xl m. Nobilium, pro Dote ipsius Blanchiae danda, soluta non fuerit, quia forsan Terminus Solutionis nondum advenit, aut Subterfugio, Dilatione, Negligentia, Culpa, vel Desidia Domini Regis Angliae, vel aliàs, Partis ipsius Dominae Blanchiae.
Concordatum est quòd in Summâ Quatuor Milium Nobilium, Donatione propter Nuptias sibi assignatâ, tantum defalcari poterit, quantum restat solvendum de saepedicta Summa xl m. Nobilium, habito respectu quòd pro Decem Nobilibus summae restantis Dotis unum Nobile defalcetur annuatim, causa Donationis propter Nuptias &c.
Item, Et, si ipsa Domina Blanchia Locum voluerit mutare, libera erit, cum omnibus suis Bonis, Parafarnalibus, & Jocalibus, unà cum perceptione Donationis propter Nuptias hujusmodi, sibi competenti, absque impedimento seu molestatione cujuscumque, de Partibus illis Recedere ut supra memoratur.
Item, quia nondum Determinatum & Concordatum est de modo Solutionis Summae Quadraginta Milium Nobilium praedictorum, potissimè quòd pro Parte Domini Regis Angliae & Filiae suae oblata sunt in Tribus futuris Terminis & Temporibus solvenda (videlicet) in Adductione dictae Filiae xvi M. Nobilium, & ex post Anno proximè futuro xii M. & extunc sequenti Anno contiguo immediato xii M. Nobilium, & pro parte Domini Regis Romanorum & Filii sui Petitum est eam Summam solvi in Adductione Filiae praedictae,
Volumus & Concordati Sumus quòd quilibet Dominorum nostrorum Regum praedictorum, tàm Dominus Rex Romanorum & dictus Filius suus, quàm Dominus Rex Angliae pro se & Filia sua praedictis, mittat ad Dordracum Tres vel Quatuor Procuratores, cum plenariâ Potestate ad CONCORDANDUM de modo Solutionis Summae xl M. Nobilium praedictorum, & in Festo Pentecostes proximè futuro, vel in Crastino; salvis Praemissis CONCORDIIS & VOLUNTATIBUS nostris, quas in suo robore volumus permanere & efficaciter servari.
Quinymmo ADJECTUM est, & expressè PROMISSUM & CONCORDATUM est, quòd circa Variationem, Mutationem, Suspensionem, vel Infrictionem saepedicti concepti Matrimonii, nichil interim debeat inmutari, quodque Familiaritas & Amicitia, inter saepedictos Reges per ipsum Matrimonium jam contracta, in nullo debeat medio tempore violari seu diminui, sed potius augeri; salvo semper quòd in Dordraco, de ipso modo Solutionis ipsius Summae xl M. Nobilium per ipsos Procuratores in toto CONCORDETUR, & ea, de quibus ibidem CONCORDATUM & CONVENTUM fuerit, sigillabuntur, nedùm Procuratorum, ut utraque parte illuc mittendorum, sed per utrosque Duos Reges & Dominos, ad hoc etiam de utriusque Regum Regnis eligendos, Sigillis, & Modis, Firmitatibus, vel Poenis congruis, & ibidem exprimendis.
In quorum omnium & singulorum testimonium, Sigilla nostra seu cujuslibet nostrûm Praesentibus duximus appendenda & appendimus eisdem.
Dat. Londoniae, Anno ab Incarnatione Domini, secundum Stilum Ecclesiae Anglicanae, Millesimo, Quadringentesimo Primo, Mansis Martii die septimâ.
Confirmatur 12 die Augusti.
March 9. Memorandum of the delivery of the great seal by John de Scarle to Edmund bp. of Exeter.
O. viii. 181. H. iii. p. iv. 198.
De Deliberatione Magni Sigilli.
An. 2. H. 4. Claus. 2. H. 4. p. 2. m. 3. d
Memorandum quòd, Nono die Martii, Anno praesenti, Johannes de Scarle Clericus, tunc Cacellarius Angliae, in pleno Parliamento, Magnum Sigillum ipsius Domini Regis, in quadam Bagâ de Corio, Sigillo praedicti Johannis Sigillatâ, inclusum, praefato Domino Regi, de mandato suo, circa horam decimam ante Prandium, liberavit:
Qui quidem Dominus Rex Sigillum praedictum ab eodem Johanne recepit, & illud, per manus suas proprias Venerabili Patri
, Edmundo Episcopo Exoniae incontinenti tradidit; & ejus Sacramentum de Officio Cancellarii bene & fideliter faciendo in forma debita cepit:
Et super hoc idem Episcopus dictum Sigillum, per ipsum sic receptum, usque ad Hospitium suum in Suburbio Londoniae secum deferri fecit, & in Crastino, tunc proximò sequenti, dictam Bagam, Sigillo praedicti Johannis sic sigillatam, circa horam primam, in Magna Aula Westmonasteriensi, infra quendam Locum pro Cancellaria ordinatum, aperiri, & dictum Magnum Sigillum extrahi, & cum eo Cartas, Literas Patentes, & Brevia, in praesentia
Thomae de Stanley Custodis Rotulorum Cancellariae praedictae, ac aliorum Clericorum ejusdem Cancellariae, sigillari, & posteà Sigillum illud in Bagam praedictam reponi, & Bagam illam Sigillo suo proprio consignari fecit.
March 10. The K. summons to his presence Walter Grendon, prior of S. John of Jerusalem in England, now abroad. Westm.
O. viii. 181. H. iii. p. iv. 198.
De veniendo ad praesentiam Regis.
An. 2. H. 4. Pat. 2. H. 4. p. 1. m. 12.
Rex, dilecto sibi in Christo, Fratri Waltero Grendon Priori Hospitalis Sancti Johannis Jerusalem in Anglia, in partibus Transmarinis existenti, Salutem.
Quibusdam certis de Causis, nos specialiter moventibus (quas in Adventu vestro vobis exprimere intendimus) vobis, in Fide & Ligeantiâ quibus nobis tenemini, districtiùs quo possumus, Injungimus & Mandamus quôd, quibuscumque Excusationibus cessantibus, & omnibus aliis Praetermissis, nobiscum, in Regno nostro Angliae, cum omni festinatione possibili, personaliter intersitis; scientes quòd Adventum vestrum, ultra Dietas rationabiles Itineris, excusare nolumus quovis modo.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo die Martii.
Per ipsum Regem.
March 10. Pardons for the inhabitants of Anglesea, Merioneth, and other parts of Wales, Owyn de Glendourdy, Reez-ap-Tudour, and William-ap-Tudour being excepted. Westm., various dates.
O. viii. 181. H. iii. p. iv. 198.
De Pardonatione Wallensium.
An. 2. H. 4. Pat. 2. H. 4. p. 2. m. 10.
Rex omnibus Ballivis & Fidelibus suis, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
De Gratiâ nostrâ speciali, & ad Supplicationem carissimi Primogeniti nostri Henrici Principis Walliae,
Pardonavimus, quantum in nobis est, omnibus & singulis Ligeis & Subditis nostris Comitatuum Caernervan, Angleseye, Merynneth, & de Dynbegh in Northwalliâ, Sectam Pacis nostrae, qae ad Nos versus ipsos & eorum quemlibet pertinet, pro omnimodis Proditionibus, Insurrectionibus, Rebellionibus, Feloniis, Conspirationibus, Conventiculis, & Confoederationibus, per ipsos aut eorum aliquem, a Festo Sancti Hillarii, Anno Regni nostri Primo, usque ad Festum Epiphaniae Domini proximò praeteritum, contra nostram Regiam Magestatem, & Ligeantiam suam, qualitercumque factis & perpetratis, unde Indictati, Rectati, vel Appellati existunt,
Ac etiam Utlagariae, si quae in ipsos aut eorum aliquem hiis occasionibus fuerint promulgatae,
Et firmam Pacem nostram eis & cuilibet eorum inde Concedimus,
Dumtamen erga Nos & Ligeantiam suam benè & fideliter se gerant & habeant in futurum:
Ita tamen quòd stent Recto in Curiâ nostrâ, si qui, versus eos vel eorum aliquem, loqui voluerint de Praemissis vel aliquo Praemissorum:
Sub hac autem Pardonationis nostrae Gratiâ, nec Owynum de Glendourdy, Reez ap Tudour, Willielmum ap Tudour, nec illos volumus comprehendi, qui, Praemissorum occasione, seu alicujus eorum, capti fuerint & modò in Custodiâ detinentur, aut illos qui hactenus in Rebellione hujusmodi persistebant.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo die Martii.
Per ipsum Regem & Concilium.
Consimiles Literas Regis de Pardonatione habent Ligei & Subditi Regis Comitatûs de Flynt in Walliâ, sub eadem Datâ.
Per ipsum Regem & Concilium.
Consimiles Literas Regis de Pardonatione habent Ligei & Subditi Regis, de Dominio Thomae Comitis Arundellae, de Chirke, & Chirkelande in Walliâ.
Teste Rege apud Westmonasterium, sexto die Maii.
Per ipsum Regem & Concilium.
Consimiles Literas Regis de Pardonatione habent Ligei & Subditi Regis, de Dominio, dilecti & fidelis Consanguinei Regis, Thomae Comitis Arundellae, de Bromfeld, Yale, & Oswestrehundred in Walliâ.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo die Maii.
Per ipsum Regem & Concilium.
Consimiles Literas Regis de Pardonatione habent Ligei & Subditi Regis de Dominio quod fuit Johannis nuper Domini Lestrange de knokyn defuncti, de Hundredo de Ellesmere in Walliâ.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo sexto die Maii.
Per ipsum Regem & Concilium.
Consimiles Literas Regis de Pardonatione habent Ligei & Subditi Regis, de Dominio Fulconis Fitz Waryn Militis, de Hundredo suo de Whityngton in Walliâ.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo quinto die Junii.
Per ipsum Regem & Concilium.
March 14. Pardon for Auger Delhet, John Martyn, and others for rebellion at Bayonne. Westm.
O. viii. 182. H. iii. p. iv. 199.
Super Turbationibus in Civitate Baionae, de Pardonatione.
An. 2. H. 4. Vasc. 2. H. 4. m. 26.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, ut accepimus, certi Burgenses de Civitate nostrâ Baionae, absque autoritate nostrâ seu Officiariorum nostrorum, Gubernatorum in eadem Civitate, Officium Magistratûs temerè assumpsissent, & eo usi fuissent,
Et per plurimas Allectivas Collocutiones ac imaginatas cautelas Comunitatem ejusdem Civitatis de non Obediendo nobis induxissent,
Ac quosdam, Literas nostras Patentes de Mandato nostro & Signum Liberatae nostrae deferentes, arestâssent & imprisonâssent,
Necnon cum Inimicis & Rebellibus nostris in secreto adinvicem contulissent,
Et Dominium Castri nostri infra Civitatem praedictam de facto cepissent, & illud cum Gentibus Armatis munitum ad Vadia tenuissent,
Et, eo praetextu, dilecti & fideles Subditi nostri, Augerius Delhet, & Johannes Martyn, Dominus Delhet de Terrâ nostrâ de la Bourt, nomine eorum ac Petri Delhet, Sanchot Filii Augerii de Sancto Petro, Johannis Darqui, Johannis Hona, Aldatz Bort de Mesquita, Johannis Domini de Gastelnir, Stephani de Velay, Pascasii de la Gur, Stephani de Hondaro, Petri de Velay, Salvati de Serrez, & Petri del Harges, ac quamplurimorum aliorum Complicum & Fautorum suorum de dictâ Terrâ de la Bourt, ac de Civitate Baionae, necnon aliorum qui in Comitivâ suâ extiterunt, habitâ consideratione ad ea quae de Praemissis possent evenire, ad effectum quòd Ipsi, & dicta Civitas, ac tota Patria adjacens, in nostrâ verâ Obedientiâ persistere debuissent, omni fraude & malo ingenio cessantibus,praefatos Burgenses & alios, per unum diem integrum, infra Civitatem praedictam cepissent, & eam de Facto ingressi suissent, Intersignum Vexilli nostri portando, & Nomen nostrum acclamando, ad finem quòd quilibet cognoscere posset quòd ipsi veri & fideles Ligei nostri extiterunt, & quòd ipsi, qui nobiscum persistere vellent, meliorem consolationem habere possent,
Ac postmodum, eâ occasione, quàm plurima Dampna & Dissensiones, inter dictos Subditos nostros ac alios & Burgenses Civitatis praedictae, illata & exorta fuissent, in tantum quòd ipsi, qui prius Nobis & Officiariis nostris in Villa & Civitate praedictis Inobedientes extiterunt, ad praesens concordes devenerunt, & Nobis Obedierunt,
Nos, tanquam Regem & Dominum suum, publicè cognoscendo,
Subsequenterque per Venerabilem Patrem Archiepiscopum Burdegaliae, ac dilectum & fidelem Consanguineum nostrum Hugonem le Despenser Chivaler, & Henricum Bowet in utroque jure Doctorem Constabularium Burdegaliae, tanquam Procuratores nostros, quaedam Sufferentia, hujusmodi Dissensionis inter ipsos, usque ad Festum beatae Mariae in Autumpno proximò suturum, capta fuisset, & ulteriùs per ipsos ordinatum extitisset quòd omnes & singuli Civitatis praedictae (Viginti Personis exceptis) Civitatem illam, ad Restitutionem Bonorum suorum habendam, in gredi possent, prout in certis Articulis, per eosdem Procuratores nostros factis & ordinatis, ad quos ea referunt, plenius continetur,
Et super hoc certae Personae dictarum Viginti Personarum, nomine suo & dictorum Complicum suorum, Consortium, Adhaerentium, seu adhaerere volentium, coram propria Persona nostra, juxta Ordinationem praedictam, comparuissent, caeterique Burgenses coram Nobis comparere minimè curassent,
Nos,
Ad Supplicationem praedictorum Augerii, & Johannis Martyn, de Gratia nostra speciali, & de assensu Concilii nostri,
Ipsos Augerium & Johannem, ac praefatos Petrum Sanchet, Johannem Darqui, Johannem Hona, Aldatz Bort, Johannem Dominum de Gastelnir, Stephanum, Pascasium, Stephanum, Petrum, Salvatum, & Petrum, ac eorum Complices & Fautores, & eorum quemlibet, ad Gratiam nostram admisimus,
Et eis & eorum cuilibet, omnimodas Poenas & Leges, quas occasione Ingressûs praedicti, & omnium Praemissorum criminaliter vel civiliter incurrebant, seu incurrere potuerunt, Pardonavimus & Remisimus, necnon ipsos & eorum quemlibet, ad Libertates suas Civitatis praedictae, ac ad Possessionem suam Bonorum & Catallorum suorum, possidendas, plenariè & integrè Restituimus per Praesentes.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo quarto die Martii.
Per Breve de Privato Sigillo.
March 18. Ordinances for preventing insurrection in Wales. Westm.
O. viii. 184. H. iii. p. iv. 199.
Les Ordenances de Gales.
Sensuyent Certains Ordinancez, Factz par le Roy, de l'Avis & Assent dez Grandes de son Roiaume, & de son Grande Conseill, & par especial des Seignurs de Gales, a cause de l'Insurexion, fait & parpetre, ore tarde, par ceux de Northgales, contre le Roial Mageste du Roy & lour Ligeance,
Pur quel Insurreccion Chastier, & pur Eschuir lez Parillez que purroient vraisemblablement avenir a lez Foialx Liges & Subgitz du Roy, si bien en Gales come en Engleterre, lez Comunes du Roiaume, en plein Parlement, par lour Comune Petition, Supplierent a Roy que bone
ORDINANCE se prendroit, par la haut discrecion & deliberacion de Luy, & des Seignurs & Grantz du Roiaume & de son Conseil,
Lez quelz
ORDINANCEZ le Roy VOET estre TENUZ & GARDEZ, en temps a venir, par manir q'ensuyt.
An. 2. H. 4. Pat. 2. H. 4. p. 3. m. 30.
En PRIMES, que toutez les Seignurs, q'ont Chastelx en Northgales ou Southgales, facent bien & sauvement garder lour Chasteux illeoques, si que nulle Parde, Riot, ou Damages avigne a Roi & a son Roiaume pur deffaut de bon Garde de mesmez lez Chasteux; & ceo sur Peine de forfaiture de mesmez lez Chasteux, & dez Seignuriez appurtinancez a iceulx Chasteux.
Item, que nulle Homme Galeys desormes soit Justice, Chamberlain, Chaunceller, Seneschal, Resceivour, Chief Forester (s'il n'eit en Fee) Viscompt, Eschetour, ne Conestable de Chastel, ne Gardein des Roulez ne Recordez deinz Northgales; mais soient Angloys en mesmes les Offices, & soient ilz demurantz sur lour Officez en lour proprez Parsones; forspris le Justice & son Lieutenant.
Item, qant alez Conestableriez dez Chasteux, que sont a le Prince de Gales, en Northgales & Southgales, Grantes par le Roy as certains Parsones a terme de Vie, a avoir & occupier par Eux & lour Deputez, par cause que mesmez lez Chasteux ne sont pas sufficiantment Gardez, par ont grand Paril purra avenir a Roi, & a tout son Roiaume,
Ordinez est, que lez ditz Conestables soient demurantz, sur la Sauvegarde dez ditz Chasteuz, en lour propres Parsones, ou autrement que mesme le Prince puisse eux descharger, & ordiner autres Conestables en lour lieux, qui voillent parsonelment demurer sur la Sauvegarde dez Chasteux suisditz.
Item, comme, en auncien temps passe, la Comunalte de Northgales avoit la charge & garde de la Pees & de Droit, devoiet avoir a respondre de Robberie, & d'autres Feloniez & Trespacez queconques, ou Prendre & Respondre des Corps de Felons, Robours & Trespassours, soient lez Justicez de mesmez lez Partiez fermement charges de Gouverneur la dite Comunalte en ceo Cas, selonc lez avantditz anciens Droitz & Custumes, au fin que le Pees y soit desoremes Tenuz & Gardez.
Item, que nulle Seignur, eiant Seignurie en Gales, ne Recette ne Resceive ascun Felon ou Mafessour, par Desclayme, Avowerie, n'en autre Manere; mais, s'il soit pris ou la Felonie estoit fait, soit il justifie tantost come la Loy demande, sanz estre delivere par Disclaim ou ascun Avowerie; &, en Cas q'il s'en feust en autre Seignurie, q'il soit pris illeoques par le Conestable Gardein, ou Keys de mesme le Seignurie, a ceo Requys, & par Lettres du Seneschall du Lieu, ou la Felonie ou Trespas fuist fait, tesmoignante celle Felonie ou Trespas, soit il Delivere as Baillifs & Ministres de Seignurie ou il fist le Felonie ou Trespas, pur illeoqes attendre la Loy; issint que chescun Seignur puisse avoir lex Fins & Rancions de sez Entiers Tenantz de mesmez, come mesmez lez Seignur & lour Auncestres ont resonablement eu, & uses d'auncien temps; forspris les Forfaitures de hautes Tresons Commis & perpetres contre lour Ligeance.
Et s'il aveigne que le Conestable, Gardein, ou Keys, ensi requis, ne face son devoir d'arrester celle Felon ou Malfessour, & ceo prove par le Serement du Baillif ou Ministre qui Pursuie de Luy avoir, face mesme le Conestable, Gardein, ou Keys, pur celle son deffaut, Fin a son Seignur, & ensi facent lez Seignurs suisditz chascun a l'autre.
Item, en PERPETUEL REMEMBRANCE de les Insurrections, Robberiez, Larcins, Arsures, & Prises des Chastelx, & autres Feloniez q'ore tarde lez Goloys ont faitz en Northgales, EST ORDINEZ que mesmes les Galoys soient Charges & Paient Murage, a le Mendement & Sustinance de lez Mures & Portz de lez Villes & Chasteux deinz Northgales, & auxi un certain Contribucion a la sustinancez dez Garnistures dez ditz Chastelx, selonc la bon descrecion de lour Seignurs, a durer par Trois Ans & pluis outre a la volunte de Roy,
Item, que nulles Congregacions, Conventicles, Routes, Conseillez ne Assembles soient faitz desormes par les Galoys, s'il ne soit par cause notable pur le Seignur, & ceo en Villez en presence ou par assent de lez Chief Officers de la Seigneurie, sur Peine de Imprisonement, & de faire Fin & Rancion a la volunte & bon descretion des Seignurs, lour Justices, ou Seneschaux, ou lour Lieutenantz.
Item, en Cas que aucuns Insurrections, ou tieux Congregacions, Conventicles, ou Routes, soient faitz desore en avant, que lez Seignurs illoeques & lour Subgitz tantost mettent lour Povoir de lez Prendre, & faire attendre a la Loy; Et en cas que, parmy tieux Insurrections, Congregations, ou Riotes, aucuns dez Liges du Roy soient en Damages, en deffaut des ditz Seignurs & lour Subgitz, q'ilz soient tenuz de faire Gree a ceux q'ensi soient Damages.
Item, que nulle homme Engloys, par touz lez Partiez de Gales, soit Endite, Accuse, ou Attache, par Hatie & Envie des Galoys, come sovent a este fait avant ces heurs, soit Convict par Enquest des Galoys de nulle Chose a Luy surmys ou a surmettre, mais en eit son Deliverance par Enquest des Galoys, tout soulement que l'Ordinance durara par Trois Ans, apres la Proclamacion ent a Faire.
Item, que nulle Quilage ne Comorthas soient suffrez estre faitz en Northgales, sur Pein de faire Fin & Rancion a lour Seignur, selonc la bon descretion des Seignurs, lour Justicez, Seneschaux, ou lour Lieutenantz, s'il ne soit par especial cause & conge du Seignur, Justice, ou Seneschall, ou lour Lieutenantz du Seignurie, forspris Comorthas resonables, duzas, fermes, & Offices avant ces heurs.
Item, que les Ministrelx, Bardes, Rymours, & Westours, & autres Vagabundez Galeys deinz Northgales, ne soient desormes soeffrez de Surcharger le Paiis, come ad este devant; mais soient ils outrement deffenduz, sur Peine d'Emprisonement d'un An.
En tesmoignance des queux Ordinancez, le Grande Seal, de nostre Souveraigne Seigneur le Roy Henry le Quart, de l'assent de son Conseill, est mys a icestez.
Donn. a Westm. le xviij jour de Marz.
Le xviij jour de Martz, l'An du Roy Henri le Quart Secunde, a Coldeherbergh en la Citee de Loundres, le Roi estoit assentuz que les Ordinances desus escripts soient tenuz & gardez en Gales desore en avant; Presentz illoeques, l'Evesque d'Excestre Chanceller, le Conte de Northumbre, le Conte de Wircestre, le Secretaire du Roy, & Johan Prophete,
Et depuis, xxij jour du dit Mois a les freres Prechours, le Conseil du Roy, estoit assentuz & Accordez, que les dites Ordinances soient Sealees desouz le Grande Seal du Roy; estoiantz illeoques le Chanceller, l'Evesque de Duresme, l'Evesque de Hereford, l'Evesque de Bangor, le Conte de Wircestre, le Tresorer, le Sire de Berkeley, Monsieur Hugh Watton, le Gardein de Prive Seal, Monsieur Hugh Sturmy, le Sire Johan Scarle, Johan Frome, & Johan Prophete.
March 18. Commission to sir William de Fulthorp, sir Gerard Heron, John Mitford, and Alan Newerk, clerk, to receive the oath of the K. of Scotland to the truce taken at Kelcowe on Dec. 21. Westm.
O. viii. 185. H. iii. p. iv. 200.
De Treugis Scotiae, & de Sacramentis praestandis.
An. 2. H. 4. Scot. 2. H. 4. m. 6.
Rex, dilectis & fidelibus suis, Willielmo de Fulthorp Chivaler, Gerardo Heron Chivaler, Johanni Mitford, Armigero, & Magistro Alano Newerk Clerico, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, Vicesimo Primo die Decembris proximò praeterito, quaedam Treu- gae, ad certum tempus duraturae, apud Kelcowe,
Inter Willielmum Borthewyk, Johannem Ramoigne Chivaler, & Adam Forster Armigerum, Comissarios Roberti Adversarii nostri Scotiae ex parte una, & vos, praefati Willielme, Gerarde & Johannes, Commissarios nostros ex parte altera, praetextu & auctoritate certarum Commissionum hincinde confectarum,
Captae, Initae & Firmatae fuissent,
Ibidémque pro tunc Ordinatum & Concordatum extitisset quòd,
Ad Treugas praedictas tenendum & observandum, ac fideliter teneri & observari faciendum,
Nos, in propria persona nostra, in praesentia Commissariorum aut Nunciorum dicti Adversarii nostri Scotiae, ac idem Adversarius noster, & quidam Domini ejusdem Terrae, in praesentia Commissariorum aut Nunciorum nostrorum (diebus & locis ad hoc concordatis) Sacramenta corporalia praestaremus,
Vobis Quatuor, Tribus, & Duobus vestrûm,
De quorum fidelitate & circumspectione plenam & solidam fiduciam optinemus,
Ad Audiendum & Videndum ipsum Adversarium nostrum ac Dominos praedictos hujusmodi Sacramenta praestare, juxta formam Concordiae,
Inter Vos, praefati Willielme, Gerarde, & Johannes, & dictos Commissarios praefati Adversarii nostri hincinde sic factae & habitae,
Plenam Potestatem & Mandatum speciale Damus & Committimus per Praesentes,
Vobis Quatuor, Tribus, & Duobus vestrûm, nichilominus Mandantes, quatinus de modo & forma Praestationis hujusmodi Sacramentorum, ac de omni eo, quod feceritis in Praemissis, Nos in Cancellaria nostra reddere curetis certiores.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xviij die Martii.
Per ipsum Regem.