Rymer's Foedera with Syllabus
July-September 1401

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

205-227

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: July-September 1401', Rymer's Foedera Volume 8, pp. 205-227. URL: http://british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115136 Date accessed: 22 October 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

July–September 1401

Syllabus EntryFoedera Text
July 2. Obligation of Stephen duke of Bavaria, count palatine of the Rhine, Frederic Burggrave of Nurenberg, Adolf count of Cleves and Marke, and nine others, for the delivery of the jointure of the K.'s daughter Blanche. Mayence.
O. viii. 205. H. iv. p. i. 8.
Obligationes super Dotalitio Blanchiae Filiae Regis Annuatim solvendo.
An. 2. H. 4. Ex Autogr.
Omnibus Et Singulis, ad quos praesentia pervenerint, & praesertim quorum interest, Nos,
Stephanus Dux Bavariae, & Comes Palatinus Reni,
Fredericus Burggravius Nurenbergensis,
Adolfus Comes de Clivis & de Marke,
Eberhardus Comes de Katzenlubogen,
Philippus Comes de Nassawee
& Saraponte,
Fredericus Comes de Lymergen.
Euncho Comes de Hungen,
Henricus Comes de Veldeinze,
Guntherus Comes de Stroavesenburg,
Johannes Comes de Werchenn,
Philippus de Falkenstein
Dominus in Kyngstein,
Et Engelhardus Dominus in Romsperg,
Salutem.
Noveritis quòd Nos, intellecto Quòd Invictissimus Dominus Rupertus Rex Romanorum, semper Augustus, Domi- num Ludowicum ejus Filium Seniorem, naturalem, & legitimum, Comitem Palatinum Reni, & Ducem Bavariae Inclitum, Matrimonio decreverit Copulari, Praeclarissimae Dominae, Blanchiae, Filiae Seniori, naturali & legitimae, Serenissimi Principis, Henrici Regis Angliae & Franciae, ac Domini Hiberniae, jam eidem Ludewico, in vim Matrimonii, de proximo, ut speratur, inter eosdem subsecuturi, Desponsatae,
Ipseque Dominus noster Rupertus, Romanorum Rex, eidem Dominae Blanchiae, causâ Donationis propter Nuptias, deputavit & promiserit dare, & ad Vitam ipsius eidem assignare, tot Bona Inmobilia in Castris, Terris, Dominiis, Villis, Possessionibus, Curiis, & Praediis, juxta Renum, vel in Ducatu Bavariae, de quibus ad minus ipsa, per totam Vitam suam, communi aestimatione & experientiâ hactenus continuatâ, Annuatim percipere gauderéque valeat usque ad Summam & valorem Quatuor Milium Nobilium Cunei Angliae, valoris & ponderis usualis in Regno Angliae, prout haec & alia in Literis Domini Regis Romanorum Patentibus continentur, quas hic haberi pro expressatis volumus & repetitis,
Nè igitur, propter incertitudinem & neglectam hujusmodi Deputationis & Assignationis, Matrimonium de quo, &, ut praemittitur, quolibet suspendatur vel promulgetur,
Nos, omnes & singuli superius nominati, Requestâ, precibus & serio dicti Domini nostri Regis Romanorum moti, animo libenti, sponte, maturâ apud nos deliberatione praehabitâ, Promittimus, & quilibet nostrûm promittit, Nos, & quemlibet nostrûm, & Haeredes nostros, & cujuslibet nostrûm, ac causam a nobis seu aliquo nostrûm habentes, Acturos & Curaturos quòd dictus Romanorum Rex Assignationem & Deputationem dictorum Bonorum Inmobilium, Castrorum, Terrarum, Dominiorum & caeterorum superiùs nominatorum, per eum & ipsius Filium praedictum dictae Dominae Blanchiae (praenominato, ut praefertur, Domino Ludewico Desponsatae) ex causa praedicta, ut praedicitur & narratur, Promissas, fideliter faciet & complebit, ac eandem Dominam Blanchiam de eisdem Bonis inmobilibus certam faciet & assecurabit Literis Patentibus congruis & opportunis, secundum omnem vim, formam, & effectum, continentiam, & tenorem, tàm Promissionis suae cujuscumque, quàm etiam dicti Ludowici Filii sui, aut Procuratorum suorum, conjunctim vel divisim deputatorum quorumcumque, factae sub Poena Quadringinta Nobilium, Cunei ponderis & valoris praedictorum,
Domino Henrico Regi Angliae, & ipsius Filiae praenominatae, sub modo, formâ, & conditionibus, quae inferiùs describuntur, in omnibus & per omnia,
Si praemissa omnia & singula, pro parte dicti Domini nostri Regis Romanorum, aut Filii sui praenominati, vel Procuratorum eorumdem, ut praedicitur, praemissa facta non fuerunt, vel impleta, vel in aliquo plus debito dilata vel retardata fuerint,
Solvendorum & applicandorum.
Promittimus quoque insuper Nos, omnes & singuli superius nominati, bonâ fide, Nos etiam Acturos & Curaturos quòd quandocumque, post Festum Assumptionis Virginis Almae, proximò exnunc futurum, idem Dominus noster Rex Romanorum & Filius ejus praedictus, cùm per Patrem dicti Regis Angliae, vel Dominae Blanchiae Filiae suae praenominatae, congruè requisiti fuerint, vel eorum alter requisitus fuerit, ad ponendum vel inducendum dictam Dominam Blanchiam in Possessionem Bonorum inmobilium, Castrorum, Villarum, praedictorum, & caeterorum praescriptorum, vel Ipsum vel Procuratores aut Attornatos suos in eisdem Feoffandum, quòd ipse Dominus Rex Romanorum, & Filius suus praenominatus, dictam Dominam Blanchiam, vel ipsius ad hoc Attornatos vel Procuratores, in corporalem, veram, liberam, & expeditam Possessionem, omnium Castrorum, Terrarum, Dominiorum, Villarum, Possessionum, Curiarum, & Praediorum, sibi Assignatorum vel assignari debitorum, juxta omnem vim, formam, & effectum omnium Conventorum & Praemissorum, per eosdem Dominum Regem Romanorum, aut ipsius Filium praenominatum, Ipsorúmve conjunctim vel divisim Procuratores, in hac parte factorum, realiter & cum effectu Mittent, Inducent, & Infeoffabunt, Mittique, seu induci, & feoffari facient & mandabunt, cum effectu, sub Testimonio Literarum Patentium congruarum, necessariarum in hac parte & oportunarum, dictae Dominae Blauchiae aut Procuratoribus vel Attornatis suis tunc liberandarum, & apud eosdem remanebunt, sub Poena Quadraginta Millium Nobilium praedictorum,
In quam, & casum, & eventum,
Si (quod absit) Praemissa omnia & singula sic, ut praedicitur, per Partem dictorum Regis Romanorum & Filii sui praedicti, facta & perimpleta non fuerunt, seu in aliquo plus debito per eorum aliquem dilata, vel retardata fuerint,
Extunc infra Quindecim Dies, Requisitionem hujusmodi immediatè sequentes, absque monitione aliquali, nomine Poenae, incidere Volumus & quilibet nostrûm incidere voluit per praesentes,
Quam quidem Poenam, si ipsam quovismodo, in aliquo Casuum praedictorum, committi contigerit, sine Remissione quacumque, saepedicto Regi Angliae, aut memoratae Filiae suae Dominae Blanchiae, seu eorum etiam divisim Haeredibus aut Procuratoribus, realiter & in toto solvemus, & solvet quilibet nostrûm, & sic solvere Nos & quemlibet nostrûm, ac Haeredes nostros & cujuslibet nostrûm, & causas a nobis aut singulis nostrûm habentes, Obligamus efficaciter per praesentes, tanquam coram, & in cujuscumque nostrûm competentis Judicis, Judicio, fieret, ac solempnis Stipulatio interveniret.
Volumusque praetereà Nos, conjunctim & divisim, ac nostros Haeredes & cujuslibet nostrûm, & causas a nobis vel aliquo nostrûm habentes, per quemcumque Judicem, Ecclesiasticum vel Secularem, ad hujusmodi Poenae, quovismodo commissae, Solutionem summariè, & de plano, solâ facti veritate dumtaxat inspectâ, Cogi pariter & Compelli ac Judicio Sisti.
Obligamus insuper, propter hoc, dicto Regi Angliae, eidem Dominae Blanchiae, vel causam ab zeis habentibus, omnia Bona nostra & cujuslibet nostrûm & Haeredum nostrorum divisim, & causam ab aliquo nostrûm habentium, tàm praesentia, quàm futura, ubicumque situata fuerint vel inventa,
Quinymò addicimus & arbitramur quòd, si in praemissis negligentes seu remissi reperti fuerimus aut impedientes, vel contradicentes, quòd de bonae fidei transgressione, vitióque malorum Fidejussorum, notari, famari, ac redargui volumus & culpari; exceptionibus quibuscumque, per quas Praemissa quolibet elidi, retardari poterunt vel differri, ex certa nostra & cujuslibet nostrûm scientia, ad plenum de eisdem certiorati, Jurique dicenti generalem Renunciationem non valere nisi praecesserit specialis, in hiis scriptis, Renunciantes,
Et nè Nos, superiùs, ut praemittitur, Obligati, ultra vel praeter justum vel aequum astricti simus, vel obligati quovismodo, Intentionis nostrûm omnium superiùs Obligatorum fuit, & est in hac parte, quòd, factâ dictae Dominae Blanchiae, vel ipsius Procuratoribus in hac parte, Assignatione Castrorum, Villarum, Terrarum, Dominiorum, & caeterorum Bonorum praescriptorum, necnon ipsorum etiam Certitudine & Securitate de eisdem, secundum omnem modum & formam Literarum, per dictum Dominum nostrum Regem Romanorum in hac parte confectarum, Contractóque insuper & solempnizato Matrimonio inter praenominatos Ludowicum & Blanchiam, prout in dicti Domini nostri Regis Romanorum Literis pleniùs etiam continetur, quòd tunc fiant & tradantur Nobis, Obligatis praedictis, cùm eas congruè petierimus, Literae validae & competentes Liberationis & Absolutionis, Obligationum & Promissionum nostrarum, superiùs Praesentibus conscriptarum: quoniam extunc de caetero, completis praemissis, nolumus pro eisdem Obligari; de quo solempniter & expresè Praesentibus protestamur.
In quorum omnium Testimonium hiis Literis nostris Nos omnes & singuli, superiùs nominati, recitati, & obligati, Sigilla nostra Praesentibus apposuimus, in ipsorum omnium plenam fidem & testimonium.
Datum Moguntiae, secundo die Mensis Julii, Anno Domini Milesimo, Quadringentesimo Primo.
Dux Stephanus,
Burgravius,
Comes Clivis,
Eberchardus de Kaizenelubogen,
Philippus de Nassawve,
Fredericus de Lymergen,
Euncho,
Veldeinze,
Guntherus de Stroavezenburg,
Jo. de Wercheim,
Falkenstein,
Romsperg
.
July 2. The K. orders his lieutenant in Ireland to pay to the abps. of Dublin and Armagh 80 marks granted by the inhabitants of their abpricks. for their expenses in coming to the K. Westm.
O. viii. 208. H. iv. p. i. 8.
Pro Archiepiscopo Dubliniae.
An. 2. H. 4. Claus. 2. H. 4. p. 2. m. 9.
Rex, Dilecto & Fideli suo, Locum nostrum tenenti Terrae nostrae Hiberniae, vel ejus Locum tenenti, sive Deputato in eadem Terra, Salutem.
Cùm, Venerabiles Patres, Thomas Archiepiscopus Dubliniae, Hiberniae Primas, & Johannes Archiepiscopus Ardmacanus Hiberniae Primas,
De assensu & avisamento Praelatorum, Cleri, Dominorum, Magnatum, & Communitatum Terrae nostrae praedictae, in ultimo Parliamento nostro ibidem tento,
In Nuncium nostrum penes praesentiam nostram in Regnum nostrum Angliae, ad Statum & Gravamina dictae Terrae nostrae Nobis & Concilio nostro exponendum, & ea quantum in se est Grato animo & ex Zelo Ligeantiae suae reformari faciendum advenerint, ac Statum & Gravamina hujusmodi nobis pleniùs declaraverint & expressè,
Dictique Praelati, Clerus, Domini, Magnates, & Communitates utrique dictorum Archiepiscoporum Quaterviginti Marcas de Clero & Communitate Dioecesuum & Comitatuum Dubliniae, Middensis, & Uriell, in Auxilium Expensarum & Suportationis Onerum suorum levandas & colligendas, concesserint tunc ibidem,
Dictaeque Quaterviginti Marcae, praedicto Archiepiscopo Dubliniae sic concessae, sibi a retro existant ut accepimus,
Vobis Mandamus quòd, si ita est, tunc dictam Summam Quaterviginti Marcarum, eidem Archiepiscopo Dubliniae sic concessam, a Collectoribus ejusdem, ad hoc deputatis seu assignatis, si qui sint, seu per vos assignandis vel deputandis, per Brevia sub Magno Sigillo nostro Terrae praedictae levari, & eidem Archiepiscopo Dubliniae, sine dilatione, solvi & haberi demandetis ex causâ supradictâ.
Teste Rege apud Westmonasterium, Secundo die Julii.
Per Concilium.
July 2. Similar letter to the abbot of Trim and three others. Westm.
O. viii. 208. H. iv. p. i. 9.
Pro Archiepiscopo Ardmachensi.
An. 2. H. 4. Ibid. m. 8.
Rex, dilectis sibi in Christo, Abbati Domûs beatae Mariae de Trym, Priori Sancti Johannis Baptistae Novae Villae juxta Trym, Nicholao Taaff, & Johanni Bernevale, de Terrâ nostrâ Hiberniae, Salutem.
Cùm, Venerabiles Patres, Johannes Archiepiscopus Ardmachanus Hiberniae Primas, & Thomas Archiepiscopus Dubliniae,
De assensu & avisamento Praelatorum, Cleri, Dominorum, Magnatum, & Communitatum Terrae nostrae praedictae, in ultimo Parliamento nostro ibidem tento,
In Nuncium nostrum penes praesentiam nostram in Regnum nostrum Angliae, &c. prout supra mutatis competenter mutandis.
Teste Rege apud Westmonasterium, Secundo die Julii.
Per Concilium.
July 5. Exemplification of the exemplification by Edw. [III.] of a bull of Urban IV., confirming the primacy of Ireland to the abp. of Armagh, dated Drogheda, 29 Nov., 11 Edw. [III.] Westm.
O. viii. 208. H. iv. p. i. 9.
De Exemplificatione, super Primatia Hiberniae.
An. 2. H. 4. Pat. 2. H. 4. p. 3. m. 5.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus Literas Patentes Domini E. quondam Regis Angliae Progenitoris nostri, factas in haec verba,
Edwardus, Dei Gratiâ, Rex Angliae, Dominus Hiberniae, & Dux Aquitaniae, Omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Inspeximus Literas Bullatas, bonae memoriae, Domini Urbani Quarti, dudum Sedis Apostolicae, Summi Pontificis, non Cancellatas, non Abolitas, nec in aliqua sui parte vitiatas, Archiepiscopo Ardmachano totius Hiberniae Primati factas, &, inter caetera, in eisdem Literis contenta, vidimus contineri in eisdem Clausulas infrascriptas, in haec verba,
Primatiam verò totius Hiberniae, quam Praedecessores tui usque ad haec tempora inconcusè habuisse noscuntur, ad Exemplar supradicti Celestini Papae Praedecessoris nostri, Tibi tuisque Successoribus auctoritate Apostolicâ Confirmamus,
Statuentes ut Hiberniae Archiepiscopi, Episcopi, & alii Praelati Tibi & tuis Successoribus, tanquam Primati, Obedientiam & Reverentiam omni tempore debeant exhibere:
Porrò Crucem, Vexillum (scilicet) Dominicum, per Provincias & Episcopatus, tibi Metropolitico & Primatiae Jure subjectos (sicut Praedecessoribus tuis concessum fuisse dinoscitur) ante te deferendi Licentiam impartimur,
Et, quia Literae praedictae valdè sunt confusae, easdem Clausulas, ad Requisitionem, Venerabilis Patris, David nunc Archiepiscopi loci praedicti, Tenore Praesentium, duximus Exemplificandas.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Teste Johanne de Cherleton Justiciario nostro Hiberniae, apud Droghdam, Vicesimo nono die Novembris, Anno Regni nostri undecimo.
Nos autem Literas praedictas, ad Requisitionem, Venerabilis Patris, Johannis nunc Archiepiscopi Ardmachani, Hiberniae Primatis, duximus Exemplificandas per Praesentes.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, Quinto die Julii.
July 8. Pardon for William de Tudur, Howell Vagham-ap-Madok-ap-Howell, and 30 other Welsh rebels. Westm.
O. viii. 209. H. iv. p. i. 9.
De Pardonationibus Wallensium.
An. 2. H. 4. Pat. 2. H. 4. p. 2. m. 13.
Rex omnibus Ballivis & Fidelibus suis, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de Gratiâ nostrâ speciali, Pardonavimus,
Willym ap Tudur,
Howell Vagham ap Madok ap Howell,
Guillym ap Gr. ap Madok,
Griff, ap Ievan ap David, ll ap Griff. ap Ievan,
Kenryk ap Meridith, ll ap Ignon, ap Hoel,
Hulkyn ap Madok ap Gr.
Tudur ap Meridith,
Hulkyn Powys,
David ap Gr.
Wautagh Ievan ap Gwyll ap Batha,
Jankyn ap Howell ap Ignon.
Madok ap Howell ap Madok,
Meridith ap Hoel ap Madok,
Edenanet ap Davit ap Helyn, ll ap Ievan ap Davit,
Thue Counce ap Naned,
Griff. ap Ievan Thloyt,
David ap Naned,
Ievan ap ll ap Jer. Thloyt,
David ap Thedur,
Gowee Griff. ap Thedur.
Gowee Howell ap Guyll ap Jer.
Madak ap Thomkyn,
Wylcok ap Ievan,
Moyl Madok ap Thedur ap Ievan,
Jereworth ap Bygham,
The Ievan ap Davit,
Moyl Griff. ap Ievan ap Davit,
Gowe Edenanit ap dd ap Hithel,
Gr. Goo ap Batha Bawgh,
Gr. Madok ap Ievan,
Howel ap Madok
,
Et Kenryk ap Howell ap Ma,
Et eorum cuilibet,
Sectam Pacis nostrae, quae ad Nos erga ipsos & eorum quemlibet pertinet, pro omnimodis Proditionibus, Insurrectionibus, Rebellionibus, Feloniis, Conspirationibus, Congregationibus, & Confoederationibus, per ipsos aut eorum aliquem, a Festo Sancti Hillarii, Anno Regni nostri Primo, hucusque, contra Regiam Magestatem nostram & eorum Ligeantiam quovismodo factis & perpetratis, undè Indictati, Rectati, vel Appellati existunt,
Ac etiam Utlagariis, si quae in ipsos seu eorum aliquem hiis occasionibus fuerint promulgatae,
Et firmam Pacem nostram eis indè concedimus;
Ita tamen quòd ipsi erga Nos & eorum Ligeantiam, futuris temporibus, benè & fideliter se gerant, & quòd stent Recto in Curiâ nostrâ, si qui versus eos loqui voluerint de Praemissis vel aliquo eorumdem.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, octavo die Julii.
Per Breve de Privato Sigillo.
July 14. Commission to sir John Colvill and John Barell to retain the duke of Mons for the K.'s service. Westm.
O. viii. 210. H. iv. p. i. 9.
De Tractando cum Duce de Mons super Retinentia.
An. 2. H. 4. Franc. 2. H. 4. m. 6.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Universitati vestrae, Tenore Praesentium, appareat & sit notum quòd Nos,
De & super omnibus & singulis, sub & infrascriptis, maturâ & plenâ Deliberatione praehabitâ.
Nostros veros & legitimos Procuratores, Negotiorum gestores, ac Nuncios speciales, ex certa nostra scientia,
Constituimus, Ordinavimus, Creavimus, Fecimus, & Deputavimus, Ordinamúsque, Creamus, Facimus, & Constituimus, per Praesentes, Dilectos & Fideles nostros, Johannem Colvill Chivaler, & Magistrum Johannem Barell Licentiatum in Legibus,
Ad Tractandum, Paciscendum, & finaliter Concordandum cum, Nobili & Potenti Viro, Duce de Mouns, Comite de Ravenesberg, & Domino de Blankeberg, ipsiusve Procuratoribus, Nunciis, seu Deputatis aliis, plenam & sufficientem Potestatem ab ipso Duce in hac parte habentibus, de & super quibuscumque Amicitiis, Alligantiis, ac mutuis Auxiliis, inter Nos, ac pro Nobis, Regnis, Terris, Dominiis, ac Subditis nostris quibuscumque, ex parte una, & praefatum Ducem pro se, Terris, Dominiis, & Subditis suis quibuscumque, ex parte altera, mutuò ineundis & praestandis,
Et specialiter ad Tractandum, Paciscendum, & Concordandum, super Retinentia sua penes Nos in omnibus Guerris nostris, & certis Servitiis, per ipsum Ducem Nobis, Haeredibus, & Successoribus nostris Regibus Angliae, durante totâ Vitâ ipsius Ducis, impendendis,
Damus etiam & Concedimus, ex nostrâ certâ scientiâ & liberâ voluntate, eisdem Procuratoribus & Nunciis nostris, ac plenariam, sufficientem, & liberam transferimus Potestatem, ad omnia & singula Praemissa, & ea quomodolibet concernentia, Tractandum, Concordandum, Paciscendum, Faciendum, Expediendum, & finaliter Concludendum, ac omnia & singula sic Tractata & Concordata, Cautionibus quibuscumque licitis & honestis, Firmandum & Roborandum,
Et generaliter omnia alia & singula Faciendum, Procurandum, Excercendum, & Expediendum, quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, etiam si Mandatum exigant magìs hiis speciale, & majora & graviora sint quàm ea quae in praesenti continentur Mandato;
Promittentes Nos omnia & singula, sic Tractata & Concordata, pro parte nostra, Grata & Rata habituros, ac bonâ fide, firmiter, & inviolabiliter observare velle totum & quicquid dicti Procuratores & Nuncii nostri, nomine nostro, fecerint vel promiserint in Praemissis vel aliquo Praemissorum, sicuti Nos ipsi ea omnia & singula in Persona nostra propria fecissemus.
Dat. in Palatio nostro Westm. sub Magni Sigilli nostri Testimonio, decimo quarto die Julii.
Per ipsum Regem & Concilium.
July 16. Commission to the bps. of Durham, Hereford, and Bangor, sir Thomas de Erpyngham, sir John Cheyne, and four others, to hear the appeal against the sentence delivered by the earl of Northumberland against Thomas Stokes, executor, and sir John Wroth, pledge for the late Robert Hauley, concerning the ransom of the count of Denia. Westm.
O. viii. 210. H. iv. p. i. 10.
De Appellatione audienda, super Hostagio Comitis de Denia.
An. 2. H. 4. Pat. 2. H. 4. p. 4. m. 19.
Rex, Venerabilibus Patribus Waltero Dunolmensi, Johanni Herefordensi, & Richardo Bangorensi, Episcopis, ac dilectis & Fidelibus suis Thomae de Erpyngham, & Johanni Cheyne Militibus, necnon Magistro Johanni Preen, & Magistro Richardo Holme, Legum Doctoribus, & Johanni Frome, & Johanni Curson, Armigeris, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Henricus Comes Northumbriae, Constabularius Angliae,
In quadam praetensa Causa injustae Occupationis & Detentionis praetensae cujusdam Alphonsii, Hostagii pro quodam Comite de Denia Regni Aragoniae, nuper Prisonario & Captivo (ut praetenditur) Roberti Hauley Armigeri defuncti, ipsiusque Hostagii Custodiae, necnon Summarum Pecuniae, pro Financia seu Redemptione Corporis ipsius Comitis de Denia, ratione Captivitatis suae (ut asseritur) debitarum, cum omnibus suis dependentiis praetensis,
Quae, coram Constabulario & Marescallo Angliae, in Curiâ Militari,
Inter Johannem Hoton, Cessionarium praetensum Matillis Hauley, Sororis & Haeredis unicae (ut asseritur) praefati Roberti, ab Intestato Defuncto, Praetensae & Procuratae,
In Rem suam propriam, in hac parte (ut asserit) constitutum, Partem Actricem, ex parte unâ, & Johannem Shakell Armigerum, Partem Ream, ex alterâ,
Ac deinde, inter praefatum Johannem Hoton, Cessionarium praetensum, ex parte unâ, & Thomam Stokes Armigerum, Executorem Testamenti sive ultimae Voluntatis praedicti Johannis Shakell, Executoris Testamenti praedicti Roberti, ac Socii ipsius Roberti in quibuscumque Adquisitis per eundem Robertum in Armis, & praesertim Socii ejusdem Roberti in Redemptione sive Financia praedicti Comitis de Denia, in Bello de Nazers, sub Vexillo & Potestate Edwardi quondam Principis Walliae, in dicto Bello Principalis Capitanei, capti, ex alterâ,
Vertebatur,
Perperàm procedens, & Parti dicti Johannis Hoton plus debito favens,
Sententiam pro parte dicti Johannis Hoton Cessionarii praetensi, & contra praefatum Thomam Executorem, ac Johannem Wroth Militem, Plegium praetensum dicti Johannis Shakell in Causa memorata, tulisset Diffinitivam, Iniquam, Invalidam, sive Nullam,
Necnon eosdem Thomam & Johannem Wroth in Expensis, per Partem dicti Johannis Hoton in Causa memorata factis, Parti dicti Johannis Hoton solvendis, injustè Condempnâsset,
Ac Sententiam illam per Radulphum Comitem Westmerlandiae Marescallum Angliae, aut ipsius Marescalli Locum tenentem Executioni fore demandandam, minus properè Decrevisset, & Mandâsset, minus justè, in ipsorum Thomae & Johannis Wroth Plegii praetensi praejudicium & gravamen,
A quâ quidem Sententiâ & Expensarum Condempnatione, ac caeteris Gravaminibus praetensis, per Partem dictorum Thomae & Johannis Wroth, ad Nos & nostram audientiam (ut praetenditur) fuisset & sit legitimè Appellatum, sicut per Instrumentum Publicum, indè confectum, & in Cancellariâ nostrâ oftensum, plenè liquet,
Quam quidem Appellationem iidem Thomas & Johannes Wroth intendunt & asserunt prosequi cum effectu,
Et nobis supplicaverint ut sibi certos Judices sive Commissarios, super Appellatione suâ praedictâ, dare sive assignare dignaremur,
Nos,
Supplicationi praedictae, tanquam Juri consonae, annuentes,
Vobis, Octo, Septem, Sex, Quinque, Quatuor, Tribus, & Duobus vestrûm (quorum aliquem vestrûm vos praefati Episcopi, Johannes Preen, & Ricardi Holmeunum ac aliquem vestrum vos praefati Thoma, Johannes Cheyne, Johannes Frome, & Johannes Curson, unum esse volumus) de quorum fidelitate & industriâ fiduciam gerimus specialem, Committimus Vices nostras, & plenam Tenore Praesentium Potestatem ac Mandatum speciale,
Ad Audiendum, Cognoscendum, & Procedendum, in Causâ sive Causis Appellationis hujusmodi, necnon in Causâ sive Negotio in hac parte Principali, prout dictaverit Ordo Juris, ipsamque & ipsas cum suis Emergentibus, dependentibus, incidentibus, & connexis quibuscumque, secundum Juris exigentiam, ac secundum Legem & Consuetudinem Armorum ac Curiae nostrae Militaris discutiendum & debito Fine Terminandum,
Ac etiam ad Testes quoscumque, per utramque Partium praedictarum, in dictâ Causâ Appellationis, sive Negotio principali, coram vobis (quorum &c. unum esse volumus) judicialiter Producendos, si se dolo vel fraude, odio, vel favore, seu aliàs injustè subtraxerint veritati Testimonium perhibere Compellendum, cum Poenae & Multae alteriusque temporalis Cohertionis cujuslibet Potestate;
Et ideò vobis & cuilibet vestrûm Mandamus, quòd (vocatis coram vobis, &c. quorum &c. & aliis, quos in hac parte fore videritis evocandos, auditisque in dictâ Causâ Appellationis sive Negotio Principali earum Rationibus & Allegationibus) circa Praemissa diligenter intendatis & ea faciatis & exequamini in formâ praedictâ,
Volumus etiam quòd, si aliquis vel aliqui vestrûm inchoaverint vel inchoaverit procedere in Praemissis, alius vel alii vestrûm liberè procedere valeant & valeat in eisdem, licet Inchoantes absentes, Inchoans absens fuerint vel fuerit, etiam nullo impedimento legitimo impediti vel impeditus, in formâ praesentis Mandati nostri:
Damus autem dicto Constabulario & ejus Locum tenenti, necnon universis & singulis Officiariis, Ministris, Ligeis, Subditis, & Fidelibus nostris, quorum interest, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis, quòd vobis &c. quorum &c. in formâ dicti Mandati nostri, prout ad ipsos pertinet, Intendentes sint, Respondentes, Consulentes & Auxiliantes, ac vestris Mandatis Obedientes, prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo sexto die Julii.
Per ipsum Regem.
July 20. Grant of an annuity of 100 nobles to Almaric de Durafort, knighted by the K.'s father. Westm.
O. viii. 212. H. iv. p. i. 10.
Pro Almarico de Durafort.
An. 2. H. 4. Vasc. 2. H. 4. m. 9.
Rex Constabulario Burdegaliae qui nunc est, vel qui pro tempore fuerit, Salutem.
Cùm carissimus Dominus & Pater noster defunctus, dilectum & fidelem Ligeum nostrum, Almaricum de Durafort Ordinem Militarem de manu suâ suscipere fecisset, Centumque Nobilia eidem Almarico pro Feodis suis assignâsset, quae quidem Feoda per Triennium jam elapsum a retro existerent non soluta,
Nosque,
Ad Praemissa considerationem habentes, volentesque cum eo in hac parte agere gratiosè,
De Gratiâ nostrâ speciali Concessimus eidem Almarico, pro Statu suo decentiùs manutenendo, Centum Nobilia, singulis Annis, durante Vitâ suâ, de Exitibus Castri nostri Burdegaliae, per manus Constabularii seu alterius Custodis dicti Castri pro tempore existentis, ad Terminos in partibus illis consuetos, necnon Arreragia praedicta per manus Constabularii sive Custodis supradicti, prout Praemissa omnia & singula in Literis nostris Patentibus, indè confectis, pleniùs continentur,
Vobis Mandamus quòd eidem Almarico dicta Centum Nobilia exnunc, singulis Annis, durante Vitâ suâ, de Exitibus Castri praedicti, ad Terminos in Partibus illis consuetos, necnon Arreragia praedicta, sic ut praemittitur debita, solvatis, juxta Tenorem Literarum nostrarum praedictarum, & Nos vobis indè in Compoto vestro debitam Allocationem habere faciemus.
Dat. apud Westmonasterium, vicesimo die Julii.
July 20. The K. orders the wardens of the marches to allow George de Dunbarre, earl of March, who has done homage to him, to enter and stay in England. Westm.
O. viii. 212. H. iv. p. i. 10.
Pro Comite Marchiae Scotiae.
An. 2. H. 4. Pat. 2. H. 4. p. 4. m. 16.
Rex Universis & singulis Custodibus Marchiarum, ac Admirallis, &c. ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Georgius de Dunbarre, Comes Marchiae Scotiae, Homo noster Ligeus devenerit, & Homagium Ligeum nobis praestiterit, ac, juxta Concordiam inter Nos & praefatum Comitem initam, idem Comes, Homines, & Subditi sui in Castris, Fortalitiis, Villis firmatis, & alibi infra Regnum nostrum Angliae, ac Dominium nostrum in partibus Scotiae receptari, & ibidem pro libito suo morari, & exindè sine impedimento aliquo liberè & securè recedere debeant,
Ita semper quòd idem Comes, vel Homines, & Subditi sui praedicti, ad hujusmodi Castra, Fortalitia, & Villas firmatas, seu alibi infra dictum Regnum & Dominium nostra, in Numero rationabili & non excessivo, nec modo Guerrino veniant, & quòd ipsi erga Nos & Populum nostrum benè, pacificè, & fideliter se gerant & habeant in Praemissis, ac eisdem Custodibus, Admirallis, Capitaneis, Castellanis, & Constabulariis, vel eorum Loca tenentibus, ac aliis Ministris & Officiariis nostris praedictis, de hujusmodi bono & fideli Gestu suo in hac parte, corporale primitùs praestent Sacramentum;
Et ideò vobis Mandamus quòd ipsum Comitem, ac Homines, & Subditos suos praedictos, in Castris, Fortalitiis, Villis firmatis, & alibi infra Regnum & Dominium nostra praedicta, modo & forma praedictis, Receptetis, & ibidem morari, & exindè liberè & absque Impedimento recedere permittatis, juxta vim, formam, & effectum Concordiae supradictae.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo die Julii.
Per ipsum Regem & Concilinm.
July 21. The K. sends to his council in London by Henry Bowet, bp. elect of Bath, a list of knights and squires whom he wishes to attend parliament. Sutton.
O. viii. 213. H. iv. p. i. 10.
Litera Regis
De par le Roy
.
An. 2. H. 4. Ex Orig. Penes Cleric. Pell.
Reverentz Peres en Dieu, & noz Treschiers & bien Amez, Nous vous salvoms tressouvent, & come bien que, par noz autres Lettres, desoubz nôtre Signet, Mande vous eoms de faire estre faictes, de nôtre Part, noz Lettres desoubz nôtre Prive Seel, a certain Nombre de Chivaliers de toutz noz Countees de nôtre Roiaume, pour estre par devers Nous, a nôtre Palloys de Westmonstier l'Endemain de l'Assumption de nôtre Dame prouchien Veignant, nient fesant mention d'aucuns Escuiers en noz autres Lettres desoubz nôtre Signet avandictes,
Nientmains Voloms Nous que, en le Nombre Especifiez pour les Chivaliers veignent, avouns souffisantz Escuiers selon nôtre Avys, & les Noms de diverses Prelatz, Contes, Barons, Chivaliers, & Escuiers de diverses Countees (que a Nous donnez estient en Remembrance) Nous vous envoioms, en une Cedule, par nôtre Treschier Cleric, Maistre Henry Bowet Eslit de Bathe, li quel Nous avons Enforme de nôtre Volentee en ce Cas, comme il vous en scait Reporter de nôtre Part,
Vueillans que sibien a les Persons, des quelx les Noms sont en la susdicte Cedule Expressez, & as autres, en mesmes les Countees, selon nôtre Avys, vous facez estre adressees noz Lettres desoubz nôtre Prive Seel, come as autres Chivalers & Escuiers suffisantz d'autres noz Countees, jusque au Nombre & selon la Forme contenuz en les autres noz Lettres de nôtre Signet susdictes,
De les quelles facez le meillour & plus hastive Expedition que bonnement purrez, come nous nous fiome de vous.
Don. soubz nôtre Signet au Manoir de Sutton, le xxj jour de Juyllet.
Dors.
A nôtre Counseil de present esteant a Loundres
.
July 22. Richard lord de Grey and Thomas Kempston, admirals, are appointed conservators of the truce with France. Westm.
O. viii. 213. H. iv. p. i. 11.
De Conservatoribus Treugarum constitutis.
An. 2. H. 4. Franc. 2. H. 4. m. 5.
Rex, dilectis & fidelibus suis, Ricardo Domino de Grey Admirallo suo Flotae Navium, ab Ore Aquae Thamisiae versus partes Boreales, & Thomae Kempston Admirallo suo Flotae hujusmodi, ab Ore Aquae praedictae versus partes Occidentales, Salutem.
Sciatis quòd Ordinavimus, Fecimus, & Constituimus vos, conjunctim & divisim, ad Supervidendum, Ordinandum, & fieri faciendum, quòd Treugae & Guerrarum Abstinentiae, inter carissimum Dominum & Consanguineum nostrum, Ricardum nuper Regem Angliae, ultimum Praedecessorem nostrum, pro se, & Successoribus suis Regibus Angliae, ac Regnis, Terris, Dominiis, & Subditis suis, necnon pro Alligatis suis, Regnis, Terris, Dominiis, & Subditis suis, & Adversarium nostrum Franciae, pro se & Successoribus suis, ac Regno, Terris, Dominiis, & Subditis suis, necnon pro Alligatis suis, Regnis, Terris, Dominiis, & Subditis suis, per Mare & per Terram, tàm citra Mare, quàm ultra, apud Lenlyngham, Anno Domini Millesimo, Trescentesimo, Nonagesimo Sexto, captae, initae, & firmatae, quas firmiter observari & teneri volumus, juxta Vim, Formam, & Effectum earumdem, supra Mare debitè teneantur & custodiantur,
Quódque ea, quae per Subditos nostros supra Mare in contrarium attemptata fuerint, Reformentur, prout dictae Treugae exigunt & requirunt, & ad consimilem Reformationem quorumcumque Attemptatorum & aliorum Malefactorum, per ipsum Adversarium nostrum ac Subditos suos, contra Vim, Formam, & Effectum Treugarum praedictarum, contra Nos & Subditos nostros supra Mare perpetratorum, Petendum, Recipiendum, & Habendum,
Et ideò vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter intendatis, & ea faciatis & exequamini in forma praedicta:
Damus autem universis & singulis Ligeis & Subditis nostris, tàm infra Libertates, quàm extra, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis, quòd vobis & alteri vestrûm, in Praemissis in Forma praedicta faciendis & exequendis, Intendentes sint, Consulentes, & Auxiliantes, ac vestris Mandatis Obedientes, prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo secundo die Julii.
Per ipsum Regem & Concilium.
Aug. 1. Confirmation by Rupert K. of the Romans of the treaty of marriage between his son Louis and the K.'s daughter Blanche. Heidelberg.
O. viii. 214. H. iv. p. i. 11.
Confirmatio Ruperti Regis Romanorum de Pactis & Promissionibus factis pro Matrimonio Filii sui cum Blanchia Filia Regis.
An. 2. H. 4. Ex Autogr.
Rupertus, Dei gratiâ, Romanorum Rex, semper Augustus, Recognoscimus, per Praesentes, Nos quasdam Literas vidisse & palpâsse quorundam Procuratorum nostrorum parte ex unâ, & Illustris Principis Henrici Regis Angliae & Franciae, & Domini Hiberniae, parte ex altera, primò Londoniis, deindè in Dordraco Sigillis eorum signatis, quarum Tenores secuntur sub hac forma,
Noverint Universi, ad quos praesentia venerint, & praesertim quorum interest vel interesse poterit in futurum, quòd Nos, Johannes, Dei gratiâ, Herefordensis, Johannes, eadem gratiâ, Roffensis, Ecclesiarum Episcopi: Henricus Northumbriae, Constabularius, Radulfus Westmerlandiae Marescallus Angliae, Comites, Serenissimi & Invictissimi Principis Domini Henrici Angliae Franciaeque Regis, & Domini Hiberniae, necnon Ingenuae & Praeclarissimae Filiae suae Senioris Dominae Blanchiae, ex una,
Nósque Johannes Camerer (aliàs dictus) de Dalburg, Thammo Kuebel Schultetus in Oppinhenn, Milites, ac Tilmannus de Smalenburg Decanus Ecclesiae beatae Mariae ad Gradus Colonien. Illustrissimi ac Christianissimi Domini, Ruperti Regis Romanorum, semper Augusti, necnon Filii sui Senioris, Domini Ludewici Comitis Palatini Reni ac Ducis Bavariae,
Super Maritagio, sive Sponsalibus, & Matrimonio, inter memoratas Dominum Ludewicum & Dominam Blanchiam contrahendis, Procuratores & Tractatores legitimi, & utriusque Partium Potestate pariter & Mandato suffulti,
Parte ex altera,
Post diversos, per nos habitos, Tractatus super Praemissis, novissimè, post multas Deliberationes habitas, super Punctis, Membris, & Articulis sequentibus CONVENIMUS, & ex certa scientia CONCORDAVIMUS, & Praesentibus CONCORDAMUS, ut sequitur,
Inprimis, Dominus Rex Angliae praedictus dabit & dare promisit memoratam Dominam Blanchiam, Seniorem suam Filiam, ipsi Domino Ludewico, Seniori Filio Regis Romanorum, & non alteri in Uxorem legitimam,
Ipséque Dominus Ludewicus ducet & accipiet eandem Dominam Blanchiam sibi in Uxorem legitimam, & non aliam, sub modis & formis sequentibus,
Primò, quòd memoratus Dominus Henricus Rex Angliae dabit ipsi Domino Ludewico, cum Filia sua, Domina Blanchia, & pro Dote ejusdem, xl M. Nobilium Cunei Angliae, ac valoris & ponderis usualis in Regno Angliae, ad Terminos per Partes concordandos.
Item que, mittet eandem suam Filiam ipsi Domino Ludewico, taliter fulcitam Parafarnalibus &c. prout supra Dat. 7 Martii, usquae haec verba (viz.)
In Nomine Domini Amen.
Noverint universi quòd Nos, Joffridus Comes de Lymergen Thesaurarius Ecclesiae Coloniensis, Tilmaernus de Smalenborch Decanus Beatae Mariae ad gradus Colonien. & Magister Nicolaus Burgman Decretorum Doctor, Christianissimi Ruperti Romanorum Regis, semper Augusti, ac Illustris Ludewici Filii Senioris naturalis & legitimi, ex una,
Nosque Willielmus Esturmy Miles, Johannis Kyngton in utroque Jure Bacallarius, & Robertus Waterton Domicellus, Illustrissimi Principis, Henrici Angliae Franciaeque Regis, & Domini Hiberniae, necnon Ingenuae & Sublimis Dominae Dominae Blanchiae Senioris naturalis & legitimae Filiae memorati Regis Angliae, parte ex altera, Procuratores in Dordraco, &c. prout supra Dat. 7 die Junii, usque haec verba (viz.)
Quibus quidem Literis, sic transcriptis, Nos Rupertus, Rex praelibatus, omnia & singula, in eisdem Literis contenta, per dictos, tàm nostros, quàm praescripti Regis Angliae, Procuratores, prout in eisdem Literis continentur, LAUDAMUS, RATIFICAMUS, & APPROBAMUS per Praesentes, & expressè Consentientes quòd huic nostro Transumpto (cui nostram Regiam interponimus Auctoritatem) sicut praedictis Originalibus Literis, ubique locorum, in quibuscumque Tractatibus, de caetero adhibeatur plena fides, harum sub nostrae Regiae Majestatis Sigilli appensione testimonio Literarum.
Datum Heidelberg die primâ Mensis Augusti, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo primo, Regni verò nostri Anno primo.
Sigillum divulsum.
Aug. 1. Commission to Sir William Esturmy and Kyngton, canon of Lincoln, to treat for the assignation of the princess's dowry. Westm.
O. viii. 215. H. iv. p. i. 11.
De Tractando super Matrimonio praelibato.
An. 2. H. 4. Franc. 2. H. 4. m. 1.
Rex Omnibus ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm jampridem, inter Procuratores, Excellentissimi & Serenissimi Principis, Ruperti, Dei gratiâ, Romanorum Regis, semper Augusti, ac, Illustrissimi Principis, Ludouici Filii sui Senioris, eadem gratiâ, Comitis Palatini Reni & Bavarriae Ducis, ex una, & certos Procuratores nostros pro Nobis & Seniori ac legitima Filia nostra Blanchia, parte ex altera, plenam & sufficientem Potestatem habentes, super Sponsalibus & Matrimonio ac Vinculo Conjugali, inter praedictos Ludouicum & Blanchiam, tunc contrahendis, per Procuratores hujusmodi jam Contractis, necnon super Summa Quadraginta Milium Nobilium Cunei Regni nostri Angliae, nomine Dotis & Dotalitiorum, ratione & praetextu dictorum Sponsaliorum & Matrimonii, per hujusmodi Procuratores, certis Terminis ad hoc praefixis ac limitatis, donandâ atque solvendâ, Tractatum fuerit & Conclusum, prout per Literas eorumdem Procuratorum super indè confectas pleniùs poterit apparere,
Nos,
Cupientes ut hujusmodi Negotium ad debitum & optatum perducatur effectum,
Ac de Fidelitate, Industriâ, & providâ Circumspectione, dilectorum & Fidelium nostrorum, Willielmi Esturmy Militis, & Magistri Johannis Kyngton Clerici, Ecclesiae Lincolniensis Canonici, pleniùs confidentes,
Ipsos, ex certa nostra scientia, & assensu ac avisatione nostri sanioris & digesti Consilii,
Ad Tractandum, Concordandum, & Conveniendum, pro Nobis & nomine nostro, cum Domino Ruperto Rege Romanorum praedicto, ipsiusve Filio praenominato, seu eorumdem cummuniter vel divisim Procuratoribus, Commissariis, vel Deputatis, Potestatem & Auctoritatem sufficientem in hac parte habentibus, de loco seu locis Solutionis Summae praedictae, nomine & causâ Dotis sive pro Dote dictae Blanchiae Filiae nostrae, per Procuratores nostros conventae & Promissae, locumque seu loca ad Solutionem Summae praenominatae, nostris nomine & vice, limitandum & assignandum,
Necnon ad faciendum, excercendum, procurandum, & expediendum omnia & singula, quae circa Praemissa necessaria fuerint vel oportuna,
Praenominatos Willielmum & Johannem & eorum quemlibet divisim & insolidum, nostros veros & legitimos Procuratores, Actores, Factores, & Nuncios speciales,
Ordinamus, Facimus, & Constituimus per Praesentes;
Promittentes Nos Ratum & Gratum perpetuò habituros totum & quicquid per dictos Procuratores nostros, vel eorum alterum, Actum, Gestum, seu Procuratum fuerit in Praemissis, sub Ypotheca & Obligatione Bonorum nostrorum omnium praesentium & futurorum.
Dat. in Palatio Regis Westm. sub Magni Sigilli Regis Testimonio, Primo die Mensis Augusti.
Per Breve de Privato Sigillo.
Aug. 1. Rupert K. of the Romans promises to perform the marriage treaty, and that the duke of Bavaria and others shall give security. Heidelberg.
O. viii. 215. H. iv. p. i. 12.
Super dicto Matrimonio de Securitatibus.
An. 2. H. 4. Ex Autogr.
Rupertus, Dei gratiâ, Romanorum Rex, semper Augustus, Omnibus, ad quos praesentia devenerint, Salutem.
Notum omnibus & singulis esse volumus quod,
Quia, auctore Domino, per Nos & Carissimum Filium nostrum Ludowicum Comitem Palatinum Reni & Ducem Bavariae, ac per Serenissimum Principem Henricum Regem Angliae & Franciae, & Dominum Hiberniae, ac Praeclaram & Ingenuam ejus Seniorem legitimam & naturalem Filiam Blanchiam, constitutos hinc indè ad hoc Procuratores, Commissarios, & Nuncios speciales, Contracta sunt Sponsalia, in vim Matrimonii de proximo, Christo auspice, subsecuturi, vallata pluribus Promissionibus, Punctis, Conditionibus, & Cautelis,
Nos, de certa nostra ac Filii nostri scientia, praesentibus ipsa Sponsalia, spe subsequentis Matrimonii, continuanda & firmanda, caeteraque omnia & singula, primum in Londonia, deinde apud Dordracum praedictum, per Procuratores nostros circa ea, & per Nos & inter Nos servanda & adimplenda, Dicta, Facta, Promissa vel Adjecta seu Posita, Scripturis ipsorum Procuratorum seu Literis & Sigillis vallata, Laudamus & Approbamus.
Nosque ea nos servaturos & adimpleturos effectualiter Promisimus, atque bonâ fide sub verbo nostro Regio Promittimus per Praesentes.
Potissimeque Promittimus quòd idem noster Filius Ludewicus ipsam Blanchiam & non aliam ducet in Uxorem, vitâ utrobique comite, die & loco, ad hoc, per ipsos nostros comuniter vel divisim Procuratores, praefixis & assignatis,
Specialiter etiam Promittimus quòd dictam Dominam Blanchiam, causâ & nomine Donationis propter Nuptias, certam faciemus & securam, per Patentes Literas nostras & dicti Filii nostri in hac parte oportunas, Parti dictae Blanchiae deliberandas, & aliàs modo quo noverimus & debebimus certiori, ad quorumlibet Jurisperitorum sanum Consilium & Avisamentum, de Bonis inmobilibus, Castris, Praediis, Terris, Villis, Dominiis, Curiis, & Possessionibus, juxta Renum, vel in Ducatu Bavariae, quibus ad Vitam suam dicta Blanchia pacificè gaudere poterit & debebit, ad minus usque ad Summam & Valorem Annuum Quatuor Milium Nobilium, Cunei Angliae, & valoris & ponderis usualis in Regno Angliae, quae communi aestimatione hactenus continuata & verisimiliter continuanda annuatim se extenderat,
Et alia faciemus & observabimus singula, quae per Nos facienda seu observanda memorati Procuratores, in eorum Scripturis, Sigillis eorum vallatis, ediderunt & ordinaverunt, sub Poena Centum Millium Nobilium Cunei valoris & Ponderis praedictorum, ipsi Henrico Regi Angliae & Parti dictae Blanchiae, si ea omnia, quae jam Promittimus, & quae per Procuratores nostros & dicti Filii nostri aliàs Promissa vel Dicta fuerint in hac parte, non servaverimus, vel perfecerimus, & pro Parte ipsius Blanchiae promissa servata fuerint, solvendorum,
A cujus etiam Poenae Solutione, per Poenam forsan, quod absit, per Condebitores nostros, aut alios quovismodo, nomine nostro, in hac parte obligandos, committendam, solvendam, vel debendam, liberari nolumus, nec absolvi,
Volumusque praeterea quòd, ad majorem Certitudinem omnium & singulorum, tàm per Nos, quàm per Procuratores nostros & Ludewici Filii nostri praedicti Promissorum, Dictorum, Factorum, & in hac parte Ordinatorum, dilecti nobis, spectabiles & illustres, Stephanus Dux Bavariae Comes Palatinus Reni Patruelis noster, Fredericus Burggeravius Nurenbergensis Swagerus noster, Adolphus de Clivis & de Marka Comes Gener noster, Eberhardus Comes de Katzenlubogen, Phillippus Comes de Nassawe Saroponte, Fredericus Comes de Lymergen, Enucho Comes de Lymugen, Fredericus Comes de Valentze, Guntherus Comes de Strautzburg, Johannes Comes de Werthenn, Philippus de Falkenstein, Dominus in Kungstein, & Engelbertus Dominus in Voursperg, Fideles sui, unà nobiscum, pro Assignatione Bonorum, Castrorum, Praediorum, & Possessionum, & aliorum, de quibus praefertur, per eorum Patentes Literas, eorum Sigillis vallatas, ad ordinationem & dictamen tam nostrorum & Filii nostri, quàm etiam Procuratorum Regis Angliae praedicti, certis modis, forma, ac conditionibus, ac sub certa Poena, obligent & astringant, harum sub nostrae Regiae Majestatis Sigilli appensione testimonio Literarum.
Datum Heidelberg, primâ die Mensis Augusti, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo Primo, Regni verò nostri Anno Primo.
Aug. 1. Isabel, Q. of England, promises that when 12 years old she will give an acquittanc for property to the heirs of her late husband. Boulogne.
O. viii. 215. H. iv. p. i. 12.
Acquietantia Isabellae Reginae Angliae, facta super restitutione sua, ac fructuum & bonorum suorum.
An. 2. H. 4. Ex Autogr. Penes Camer.
Isabella, Dei gratiâ, Regina Angliae Universis, praesentes Litteras inspecturis, Salutem,
Cùm jampridem,
Pro Bono communi, Pace, & tranquillitate, nedum Regnorum, Franciae & Angliae, ac Reipublicae eorumdem, verumetiam totius Christianitatis, ac Fidei Catholicae, & Ecclesiasticae Scissurae unione,
Matrimonium inter felicis recordationis Ricardum tunc Regem Angliae, quondam Dominum & Maritum nostrum, & Nos contractum, juratum, & in facie Ecclesiae solempnizatum fuerit, super quo certae Litterae, formam & omnia dictum Tractatum tangentia continentes, factae fuerint, In quibus, inter caetera, cavetur expressè quòd, si contingeret ipsum olim Dominum & Maritum nostrum, ante dicti Matrimonii Consummationem, ab hâc Luce subtrahi, Persona nostra, libera & soluta ab omnibus Ligamentis & Impedimentis Matrimonii, & aliis Obligationibus quibuscumque, cum omnibus Jocalibus, Mobilibus & Bonis nostris, Metuendissimo Domino & Patri nostro, Karolo, Dei gratiâ, Francorum Regi, seu Haeredi vel Successori suo restitueretur. Ad quae etiam tenenda, complenda, perficienda, & observanda, Idem olim Maritus noster se, suos Successores, & causam habentes, unà cum eorum Bonis mobilibus & immobilibus, & in verbo Regio per suas Litteras obligaverit.
Nec non Consanguineus noster Angliae Henricus tunc Comes Derbeiae, nunc praefati Domini nostri Mariti Successor, & Johannes Lancastriae, Edmondus Eboraci, & Thomas Glocestriae, tunc Duces & Filii Regis, Edwardus Rutelandiae, Thomas Kantiae, Johannes Huntyndoniae, & Thomas Notynghamiae, Comites, & eorum quislibet, Se etiam, & suos Successores, & causam habentes, eorumque Bona tunc praesentia, & in futurum obventura, Obligaverint, prout per eorum Litteras, Sigillis suis Sigillatas, evidenter apparet,
Et ipso olim Domino Marito nostro ante hujusmodi Matrimonii Consumationem (sicut Altissimo placuit) vita functo,
Nostra Persona cum omnibus Jocalibus & Bonis nostris (Summâ Ducentum Mille Francorum, quae vigore Tractatus & Obligationis praedictorum nobis debetur, dumtaxat exceptâ) sit praefato Domino Patri nostro, juxta formam & effectum Litterarum & Tractatûs praedictorum, plene restituta,
Notum facimus quod Nos virtute auctorisationis dicti Domini Patris nostri, nobis super hiis praestitae & concessae, praedictos ipsius olim Mariti nostri Haeredes, & Successores, seu causam habentes, Necnon Consanguineum nostrum Angliae, ac Duces, Comites, & Proceres supradictos, ad hoc ut praemittitur obligatos, eorum Haeredes, Successores, & causam habentes ac Regnum Angliae, Subditos, Incolas, & Fideles ejusdem, pro nobis, Haeredibus, & Successoribus nostris, ab omni actione reali, & personali, Impetitione seu Exactione quâcumque, in Judicio, vel extra, nobis, seu Patri nostro praedicto, ratione Tractatûs seu Obligationis praedictorum, competentibus, Liberamus, Quietamus, & penitùs Exoneramus,
Nolentes quòd ipsi, seu aliquis eorumdem, occasione alicujus Promissionis, seu Contractûs, in praefatis Litteris obligatoriis aut Tractatu comprehensis, seu ratione alicujus Emergentis, incidentis, aut deppendentis ab eisdem, (petitione praedictorum Ducentum Mille Francorum excepta) molestentur aut inquietentur, molestetur aut inquietetur in posterum quovismodo,
Quinymo Nos, Haeredes, Successores nostri, & causam habentes, ab omni Actione reali & personali, Impetitione, & Exactione quâcumque in eâ parte simus in perpetuum exclusi, Actione tamen jam dictâ Ducentum Mille Francorum nobis, Successoribus nostris, & causam habentibus semper salvâ manente.
Promittimus insuper, bonâ fide pro Nobis, Haeredibus, & Successoribus nostris, & causam habentibus, quòd, cùm ad Aetatem Duodecim Annorum plenariè completorum, & cùm ad plenam, legitimam, & perfectam Aetatem pervenerimus, ac etiam citra, cum fuerimus requisitae, Auctoritate, Licentiâ, & Consensu, praedictis, & alterius, seu aliorum quorumcunque, quorum, vel cujus Consensus tunc esset debitè requirendus, faciemus praedictis Haeredibus & Successoribus ipsius olim Mariti nostri, & causam habentibus, ac praefato Consanguineo nostro Angliae, & caeteris praenominatis Obligatis, adeò bonas & sufficientes Renunciationes, Relaxationes, & Quittantias, Promissiones, & Juramenta de & super omnibus Praemissis, & ea concernentibus, prout idem Consanguineus noster, Haeredes, aut Successores sui duxerint ordinandum;
Et, si contingat aliquem, vel aliquos, per se, vel alios, directè vel indirectè, aliquid in contrarium praesumere vel attemptare (quod absit) simili modo promittimus pro Nobis, Haeredibus, & Successoribus nostris, quòd eisdem Attemptantibus, vel eorum alicui, nostrum in ea parte Consilium, auxilium, consensum, vel favorem non praestabimus ullo modo, sed ipsos, & eorum quemlibet, hoc attemptare seu praesumere satagentes, pro viribus impediemus & impediri procurabimus, fraude & dolo cessantibus quibuscumque,
Juramus insuper ad haec Sancta Dei Evangelia, per Nos corporaliter tacta, Praemissa omnia & singula pro posse nostro tenere, perficere, & fideliter adimplere & adimpleri facere, nec eis vel eorum alicui, directè vel indirectè, per nos vel alium, contra veniemus publicè vel occultè, sed efficiemus & curabimus, ut Praemissa omnia & singula fideliter teneantur, impleantur, & perficiantur cum effectu;
Et ad hoc OBLIGAMUS Nos, Haeredes, Successores nostros, & causam Habentes, ac omnia nostra & eorum Bona, mobilia & inmobilia, praesentia & futura.
In quorum Testimonium praesentibus Litteris nostrum fecimus apponi Sigillum.
Datum Boloniae, Primâ die Augusti, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo primo,
R. de Holin.
Sub Sigillo Reginae Angliae de cerâ rubrâ, pendente a Caudâ Pergamenae
.
Aug. 1. Oath of Queen Isabel to the above promise. Boulogne.
O. viii. 218. H. iv. p. i. 12.
Juramentum Isabellae Reginae Angliae super Acquietantia per eam facta, cujus tenor infra continetur.
An. 2. H. 4. Ex Autogr.
In Dei Nomine Amen.
Per praesens Publicum Instrumentum Cunctis appareat evidenter, quod Anno Domini Millesimo Quadringentesimo primo, Indictione Nonâ, Pontificatûs Sanctissimi in Christo Patris & Domini nostri, Domini Bonifacii, Divinâ Providentia Papae Noni Anno Duodecimo, Mensis Augusti die primâ, In quâdam Camerâ infra Monasterium Beatae Mariae Boloniae Morniensi Dioecese situata, meique Notarii Publici, & Testium subscriptorum praesentiâ, coram Serenissimâ Principissâ Dominâ Isabellâ, Dei gratiâ, Regina Angliae constitutus personaliter Reverendus Pater Dominus Johannes Episcopus Carnatensis, unam Acquietantiam, Sigillo Magno praefatae Reginae Sigillatam, cujus Tenor inferius scribitur, in manu suâ tenuit, & contenta in eadem praefatae Dominae Reginae in vulgari suo exposuit, de quâ & contentis in eâdem ipsa contentabatur, & tactis per eam Sacrosanctis Evangeliis juravit quod dictam Acquietantiam, ac omnia & singula in eâdem contenta, secundum omnem formam & effectum ejusdem impleret, teneret, & perficeret, ac alia faceret prout in Juramento in eâdem Acquietantia conscripto latiùs continetur, Et statim eadem Domina Regina dictam Acquietantiam, aliàs per eam sigillatam, de manu dicti Episcopi recipiens, tradidit eam Willielmo Heron Militi, Domino de Say, Ambassiatori & Nuncio Metuendissimi Domini nostri Regis, ad hoc per eum specialiter destinato. Tenor vero dictae Acquietantiae sequitur in haec verba.
Isabella, Dei gratiâ, REGINA ANGLIAE, UNIVERSIS &c.
Acta sunt haec prout suprascribuntur & recitantur, sub Anno, Indictione, Pontificatu, Mense, die & loco supradictis, Praesentibus Honorabilibus Viris, Willielmo Heron Milite Domino de Say, & Magistro Ricardo de Holm, Canonico Eboracensi, Testibus rogatis & requisitis specialiter ad praemissa.
Et Ego Willielmus Pisthorne, Cleri- cus Lincolniensis Dioecesis Publicus Apostolica auctoritate Notarius, praemissis Juramenti praestationi, Acquietantiae traditioni, caeterisque omnibus & singulis supradictis, dum sic, ut praemittitur, sub Anno, Indictione, Pontificatu, Mense, die & loco praedictis agerentur & fierent, unà cum praenominatis Testibus praesens fui, eaque sic fieri vidi, & audivi, publicavi, & manu propriâ scripsi, & in hanc publicam formam redegi, signoque & nomine meis consuetis signavi, rogatus & requisitus, in fidem & testimonium praemissorum.
Constat michi de istâ Dictione
, (PRAEDICTORUM) interlineata supra xxvi Lineam hujus Instrumenti a capite computando, quam approbo Ego Notarius suprascriptus.
Aug. 3. Indenture between J. bp. of Chartres, J. de Poupaincurt, president of parliament, J. de Hangest, lord of Heugueville, and Walter Col, secretary of the French K., and the bp. of Durham and his colleagues, for the redress of injuries and the preservation of the truce. Lenlinghem.
O. viii. 219. H. iv. p. i. 13.
Super Restitutione Isabellae Reginae & de Treugis.
An. 2. H. 4. Ibid.
Ceste Indenture.
FAITE a Lenlinghen le iij Jour d'Acust l'An M.CCC. & Ung, parentre Reverende Piere en Dieu, J. Evesque de Chartres, & honore Seignurs J. de Poupaincurt Primier President en Parlement, J. de Hangest Seigneur de Heugueville, Chevaliers, Conseillers, & Chambellan, & Gautier Col Secretaire, du Roy nostre Seigneur, & ses Messages par lui envoiez es Marches de Picardie, pur la Restitution de ma Dame la Roigne d'Engleterre Sa Fille, & ausi pur Parler & Adviser les voyes & maneres de Reparer les Attemptatz, fais tant en Mer come en Terre, d'une partie & d'autre durans ces presents Trieues, d'une part, & Reverende Pier en Dieu & honore Seigneurs W. Evesque de Duresme, G. Percy Conte de Wircestre, W. Heron Sire de Say, & Maistre Richart de Holme, Conseillers & Messages envoiez par la partie d'Angleterre, pour celles mesmes Causes a Calays, d'autre part,
Tesmoigne que les ditz Messages ont este & sont d'Accort, ou cas toute voies que ce plaira a leurs Seigneurs d'une partie & d'autre, que, pur vaquer & entendre diligentment & loialment a la Reparation des diz Attemptaz faiz d'une Partie & d'autre, tant en Mer come en Terre, & aussi a la Moderacion des diz Patiz, chascun des diz Seigneurs envoiera pour le Pays de Guyene telz Genz come bon lur semblera, ayans bon & suffisant Povoir aux Choses desuisdites faire & mener a bon & deue Conclusion,
C'estassavoir, ycellui de la Partie de France, a Saint Johan d'Angelle, le jour de la Seint Martin prochien venant, Et cellui de la Partie d'Engleterre, a Bourdeaux, a ce mesmes jour, les quelz Messages feront Savoir les ung aux autres le Lieu & Jour ou ils vouldront assembler de commun accord, pour entendre & vaquer aux Choses dessuisdites, par la maniere que dit est.
Et En Tant que touche le fait de la Mer, les Deux Admiralx assembleront pour celle Cause au dit jour de Saint Martin, C'estassavoir, cellui de France a Bouloigne, & celui d'Angleterre a Calaiz, & semblablement feront Savoir l'un a l'autre le Lieu & Jour aux quelz ils vouldront assembler pour la dite Cause.
Et En Tant que touche les Paiis de Picardie & Normandie, ilz envoieront semblablement chascun telz que bon lour semblera, a tout plain Povoir come dessus, au dit jour de Saint Martin, C'estassavoir, la Partie de France a Bouloigne, & la Partie d'Engleterre a Calaiz, les quelz semblablement feront Savoir les uns auxi autres le Lieu & Jour ou ils assembleront, pour entendre & vaquer loialment & diligenment aux Choses dessuisdite, pur le bien des Deux Roiaumes.
Et Avec Ceo ont este & sont d'accord ou cas que dessus, s'il plaist aus diz Seigneurs, que on fera Crier depar les Deux ditz Seigneuries, en touz les Porz & bones Villes des Deux Roiaumes, & toutes Seignuries chascun de son Obeissance, que touz Merchans & autres bonnes Gens des Deux Roiaumes, & de leurs Aliez, puissent desore en avant Aler & Passer seurement & sauvement Mener leurs Marchandises & autrement, par Mer & par Terre, par l'un & l'autre Royaumes & Seigneuries, selon la Teneur des presentes Trieues, sanz avoir nouvel sauf Conduit.
Item, que toutz les Biens & Vasseux, qui ont este Prins au Arestez, en Mer & Terre, durant ces Trieus, d'une Partie & d'autre, qui seron trouves, en nature de Chose, leur seront Renduz Restituez & realment & de fait,
Et ceulx, qui ne purront trouvez, seront a la bonne Ordenance & Arbitrage de ceux qui ad ceo seront Commys, c'estassaver, ceulx de la Mer des Admiraulx, & ceulx de la Terre des Conservateurs ou Commis en Gardant la forme de Droit.
Item, que toutes Lettres de Marque & de Reprisaille, ottrie d'une Partie & d'autre, seront Revoques & Mises au neant, & les Biens, que par vertue d'icelles ont este Prins d'une Partie & d'autre, seront Restituez & Renduz a ceulx a qui ilz Estoient & desore en avant ne s'en donera aucunes Lettres par nulle des diz Seigneurs, jusques a ce qu'il aura este Primer Somme duement.
Item, que, durant mesmes le temps, aucuns Chastell, Ville, ou Forteresse ne poura estre Prins, receu, subtrait, ou acquis, de l'un Partie sur l'autre par force d'Armes, par Eschelement, Donation, Permutacion, Engaigement, Vendicion ou par autre quelconques Tiltre ou Coleur, come es dites Trieues est contenue.
Item, que chascun persone des diz Deux Roiaumes pourront Aler Seurement & Sauvement es Lieux, ou ilz s'auront leurs Biens, les requerir & pourchacier senx se qu'ilz aient mestier de Saufconduit, ne que aucun Damage leur soit fait en aucune manere, & seront tenuz les Conservateurs & Seneschaux es Paiis de leur faire Rendre senz contredit.
Et De Toutes Ces Choses feront savoir les ditz Messages la volente de leur Seigneurs, l'un a l'autre, dedens le jour de Seint Michel prochen venir, C'estassavir, ceulx de France a Calays, & ceulx d'Angleterre a Bouloigne, aux Capitaignes des Lieux ou a leurs Lieuxtenantz,
En Tesmoig. des quelles Choses ils ont signes ces presentes, de leurs propres Mains, le iij jour d'Acust l'Andessusdit.
Aug. 5. Rupert K. of the Romans and Louis count palatine of of the Rhine appoint Nicholas Burgman, treasurer of Worms cathedral, and Tielman de Smaluburg, dean of Cologne, to receive the dower of the K.'s daughter Blanche. Heidelberg.
O. viii. 220. H. iv. p. i. 13.
De Attornatis, pro Receptione Dotis Blanchiae saepedictae.
An. 2. H. 4. Ex Autogr.
Rupertus, Dei gratiâ, Romanorum Rex, semper Augustus, & Ludivicus filius suus senior, eadem gratiâ, Comes Palatinus Reni & Bavariae Dux, universis & singulis, ad quos praesens scriptum pervenerit, patefacimus per Praesentes,
Quòd Nos,
De fidelitate ac provida circumspectione Honorabilium Virorum, Magistri Nicolai Burgman Decretorum Doctoris Thesaurarii Ecclesiae Wormaciensis, ac Tielmanni de Smaluburg, Decani Ecclesiae Beatae Mariae ad Gradus Colonien. Consiliariorum & fidelium nostrorum Dilectorum, plenariè confidentes, ex certa scientia nostra & assensu ac avisatione nostri Sanioris ac digesti consilii,
Nostros, veros certos legitimos & indubitatos Procuratores, Actores, Factores, Negotiorum gestores, & Nuncios speciales, fecimus, Ordinavimus, & Constituimus, Facimus, Ordinamus, & Constituimus, ac plenariâ nostrâ Praesentibus Potestate fulcimus ad Tractandum & Concordandum, Loco, vice, & nomine nostrorum & pro nobis, cum Illustrissimi Principis Henrici Regis Angliae & Franciae, ac Domini Hiberniae, Consiliariis Nunciis in hac parte plenam Potestatem habentibus, nomine ipsius & pro ipso, de & super Loco Solutionum Duarum ultimarum Summarum, juxta tenorem Literarum per Procuratores hincinde prius Concordatum,
Promittimus quoque Nos & quemlibet nostrûm Ratum, gratum, atque firmum perpetuò habituros quicquid per dictos nostros Procuratores, quoad praemissa & circa ipsa, Actum, Factum, vel Procuratum fuerit ullo modo, & non contravenire quacunque occasione, causa, vel ratione,
In cujus rei evidens Testimonium, Praesentes Literas nostri Ruperti Regis praedicti Sigillo Majestatis Jussimus Roborandas.
Datum in Oppido nostro Heidelberg, Quinta Die Mensis Augusti, Anno Domini Millesimo Quadringentesimo Primo, Regni verò nostri Anno Primo.
Ad Mandatum Domini Regis,
Johannes Winlyeing.
Aug. 16. Treaty between the above-named persons and the English ambassadors for the payment of the dower. Dordrecht.
O. viii. 121. H. iv. p. i. 13.
Super Receptionibus praelibatis.
An. 2. H. 4. Ex Autogr.
Noverint Universi quòd, Cùm aliàs inter illustrissimas & magnipendissimas Personas, Dominum Ludowicum Comitem Palatinum Reni, & Ducem Bavariae, Filium seniorem Domini Ruperti, Christianissimi Regis Romanorum, semper Augusti, ex una, & Dominam Blanchiam Filiam seniorem Serenissimi Henrici Regis Angliae & Franciae, & Domini Hiberniae, Parte ex altera, fuerint & sint legittimè contracta Sponsalia & jurata in vim Matrimonii de proximo (Christo auspice) subsecuturi,
Quodque, ex parte Dicti Domini Regis Angliae, constituta & assignata fuerit, pro Dote Dictae Dominae Blanchiae, Summa Quadraginta Milium Nobilium Cunei Angliae, ac valoris & ponderis usualis in Regno Angliae, Dicto Domino Ludowico sub forma quae sequitur persolvenda, (videlicet)
In & de Anno Domini Millesimo Quadringentesimo secundo, Tertiâ Dominicâ die post festum Paschae eodem Anno, cùm pro Introitu Missae cantabitur JUBILATE, vel saltem ante Quartam Dominicam, eodem Anno, quâ cantabitur pro Introitu Missae CANTATE, cùm Dictus Dominus Henricus Rex Angliae memoratam Dominam Blanchiam Filiam suam, pro Matrimonio inter dictum Dominum Ludowicum & eandem Dominam Blanchiam, solemnizando & perficiendo, Coloniae, Civitatem Metropolim duci faciet,
Ac postquam Dicta Domina Blanchia, per ipsorum Dominorum Regis Romanorum & Ludovici Filii sui Gentes, ut Sponsa Dicti Ludowici condigne fuerit recepta in dicta Coloniensi Civitate, Sexdecem Milia Nobilium cunei, valoris & ponderis praedictorum,
Ac deindè Anno a Nativitate Domini Millesimo, Quadringentesimo tertio, Die Dominica Quarta post Festum Paschae, eodem Anno, quâ pro introitu Missae cantabitur CANTATE, Sexdecim Milia Nobilium cunei, ac valoris, & ponderis praedictorum,
Residuum verò Dictae Summae Quadraginta Milium Nobilium (videlicet) octo Milia Nobilium, in Festo Sancti Martini, in Mense Novembris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo Tertio proximè tunc futuro,
Prout haec omnia in Actis, Factis, Gestis, & Concordatis, inter Procuratores & Commissarios Dictorum Dominorum Regum ac Liberorum suorum praescriptorum in hac parte habitis, pleniùs apparere poterint Intuenti,
Verùm,
Cùm Locus seu Loca, in quo seu quibus Summae Sexdecim Milium Nobilium, & Octo Milium nobilium, superiùs proximè conscriptae, solvi deberent, nullatinus specificata, designata, aut limitata fuerint,
Nos,
Nicholaus Burchman Decretorum Doctor Thesaurarius Ecclesiae Wormacien. ac Tilmannus de Smallenburgh Decanus Ecclesiae Beatae Mariae ad Gradus Colonien, Dominorum Ruperti Regis ac Ludowici ejus Filii senioris praedictorum,
Et Nos,
Willielmus Esturmy Miles, Johannes Kyngton Clericus Ecclesiae Lincolinensis Canonicus, Domini Henrici Regis Angliae,
Procuratores hincinde (videlicet) in Crastinum Festi Assumptionis Mariae Virginis Almae in Opido Dordraco, Trajectensi Dioecese, propter hoc constituti invicem,
Nomine & pro parte supra nominatorum Dominorum Regum, ac Ludowici, nominibus & vigore Procuratoriorum, seu Mandatorum ad hoc nobis factorum, ac concessorum,
Certa de scientia, CONCORDAVIMUS, ac VOLUMUS, & CONCORDES SUMUS, atque Concordiam, per Nos in hac parte aliàs initam, EXPRIMIMUS, quòd hujusmodi Summae (pro quarum Solutione Locus certus limitatus vel assignatus nondum existit ut praefertur) scilicet, Sexdecim Milium Nobilium, de Anno Domini Millesimo Quadringentesimo tertio, Die Dominicâ Quartâ praedictâ, qua cantabitur CANTATE, nec non Summa Octo Milium Nobilium, in Festo Sancti Martini tunc proximè secuturo, in Civitate Coloniensi, Gentibus, Procuratoribus, & Attornatis, ipsius Domini Ludowici, prout praemittitur, difficultate, dolo, fraudeque, semotis, persolvantur, sub Modis, Poenis, & promissionibus, in aliis Litteris, per Nos nomine Dominorum nostrorum priùs Concordatis & Sigillatis.
Et, in Testimonium concordiae praedictae, & firmitatem Praemissorum, sigilla nostra Praesentibus duximus apponenda,
Datum Dordraci praedicti, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo Primo, die xvi Mensis Augusti.
Aug. 23. Licence to John bp. of S. Asaph to receive the church of Meyvot, and the chapels of Pole and Kegitva, granted to him by the bps. of Hereford, Volterra, and Bangor. Westm.
O. viii. 222. H. iv. p. i. 14.
Pro Episcopo Assavensi.
An. 2. H. 4. Pat. 2. H. 4. p. 4. m. 13.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, ut accepimus, Sanctissimus in Christo Pater Papa Modernus,
Ob reverentiam nostram, & consideratione Literarum nostrarum, sibi nuper directarum,
Ac etiam eâ consideratione quòd Ecclesia Assavensis, occasione Guerrarum & Tribulationum, quae nuper in Partibus illis fuerunt, multipliciter Dampnificata existit,
Quódque, eâ occasione, Reverendus Pater Johannes, Episcopus loci praedicti, Statum suum Episcopalem de Fructibus & Proficuis Ecclesiae suae praedictae, prout retroactis temporibus consuevit, honorificè manutenere non potest,
De Gratia sua speciali concesserit & commiserit Potestatem Episcopis, Herefordensi, Vulteranensi, & Bangorensi, quòd ipsi seu eorum aliquis Ecclesiam Parochialem de Meyvot, cum Capellis de Pole & Kegitva, in Dioecese Assavensi, praefato Johanni Episcopo concedere possint seu possit in Comendam,
Habendo Ecclesiam praedictam cum Capellis praedictis, & eis gaudendo, unà cum Fructibus & Proficuis quibuscumque eisdem spectantibus, quamdiu idem Johannes Episcopus (durante Vitâ suâ) Episcopus dictae Ecclesiae Assavensis extiterit, supportando Onera eisdem Ecclesiae & Capellis incumbentia, prout in Bullis praefati Sanctissimi Patris, indè confectis, pleniùs continetur,
Nos, de Gratia nostra speciali, & ad Supplicationem praedicti Johannis Episcopi, Concessimus & Licentiam Dedimus praefatis Episcopis, Herefordensi, Vulteranensi, & Bangorensi, quòd ipsi, seu eorum aliquis, dictas Bullas exequi poterunt, seu poterit, & eidem Episcopo quòd ipse dictam Gratiam Apostolicam, secundum formam & effectum earumdem Bullarum, acceptare & eâ uti poterit, absque offensa alicujus Statuti Regni nostri incurrenda.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxiij die Augusti.
Per Breve de Privato Sigillo.
Aug. 28. Commission to Edward earl of Rutland and Cork, lieutenant of Aquitain, to take an oath for the K. that he will observe the liberties and statutes of the duchy. Westm.
O. viii. 222. H. iv. p. i. 14.
De Potestate praestandi Sacramenta pro Rege, in Ducatu Aquitaniae, consueta.
An. 2. H. 4. Vasc. 2. H. 4. m. 7.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Concessimus, dilecto & fideli Consanguineo nostro, Edwardo Comiti Ruttelandiae & de Cork, Locum nostrum tenenti in Ducatu nostro Aquitanniae, Potestatem generalem & Mandatum speciale ad Jurandum, & Sacramentum in Animam nostram praestandum, omnibus & singulis Fidelibus nostris,
Praelatis Ecclesiarum, Capitulis, Collegiis, & aliis Personis Ecclesiasticis,
Ac etiam Comitibus, Vicecomitibus, Baronibus, Militibus, Nobilibus, Generosis, Dominis, & Tenentibus Terrarum,
Ac Communitatibus, Universitatibus, Castellanis, Ballivis, Capitaneis, Praepositis, Majoribus, Juratis, Gubernatoribus Civitatum, Villarum, Locorum, Castrorum, Fortalitiorum, & Bastidarum,
Ac omnibus aliis Ligeis & Subditis nostris (cujuscumque Gradûs, Statûs, seu conditionis fuerint) in dicto Ducatu nostro & in quacumque parte ejusdem existentibus,
Quibus, per Nos seu per alios, Sacramentum in Animam nostram hucusque praestitum non existit,
Quòd Nos erimus bonus & legalis Dominus,
Et quòd Nos ipsos & eorum quemlibet de omni Injuria & Violentia, de Nobis seu de aliis, pro posse nostro custodiemus,
Ac eis observabimus Libertates, Privilegia, Franchesias, Statuta, Custumas, Consuetudines, & Observantias, quae Subditi, Incolae, & Inhabitantes Ducatûs nostri praedicti tempore praeterito habuerunt, & in quibus ipsi perstiterunt,
Et per Progenitores & Praedecessores nostros in eorum novâ Receptione & Adoptione Possessionis Ducatûs praedicti, fieri consuevit,
Ac etiam ad Jurandum, in Animam nostram, omnia & singula Capitula, per Progenitores & Praedecessores nostros, Reges Angliae & Duces Aquitaniae, in eorum nova Receptione & Adoptione Possessionis ejusdem Ducatûs, jurari consueta.
In cujus &c.
Dat. in Palatio Regis Westm. xxviij die Augusti.
Per Breve de Privato Sigillo.
Sept. 18. Commission to the earl of Rutland, the abp. of Bourdeaux, the lords of le Sparre, Durat, and Mountferrand, and 7 others, to demand from France redress for infractions of the truce. Westm.
O. viii. 223. H. iv. p. i. 14.
De Attemptatis, contra Treugas in Aquitania, Reformandis, & de Moderatione Patitiorum.
An. 2. H. 4. Vasc. 2. H. 4. m. 6.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Licet inter, celebris memoriae, Carissimum Consanguineum nostrum, Richardum, nuper Regem Angliae & Franciae ex unâ, & Carolum Consanguineum nostrum Franciae ex altera parte, Treugae nuper initae fuerint & firmatae,
Quas idem Consanguineus noster Franciae & Nos acceptavimus & approbavimus, per Literas nostras Patentes hincinde confectas,
Praefatus tamen Consanguineus noster Franciae, post & contra Treugas easdem, unum de Subditis suis in Ducem Aquitaniae nominavit & creavit, in Nostri & Successorum nostrorum Regum, utpote Ducum Aquitaniae, exhaedationem notoriam & manifestam,
Ac, praeterea, Pars ejusdem Consanguinei nostri Franciae Archibaldum Greylly, Capitalem sive Capitaneum de la Buche,
Qui Homo noster Ligeus est & esse deberet, prout omnes & singuli Antecessores sui, Capitales seu Capitanei de la Buche, Regum Angliae, utpote Ducum Aquitaniae, Homines Ligei fuerunt, a tempore cujus non extat memoria,
Nedùm Armatâ Potentiâ, verum etiam per Metum Mortis, compulit ut se ipsum & Filios ejus a Ligeantia sua, Nobis & Successoribus nostris, utpote Regibus Angliae (ut praemittitur) debitâ omnino subtraheret, & ut certa Villas & Castra sua, infra Ducatum nostrum Aquitanniae existentia, in manus Adversariorum nostrorum Franciae Sursum redderet, contra tenorem cujusdam Articuli in dictis Treugis contenti, qui sic incipit,
Item, que durantz ces dites Trieues &c.
Quorum Castrorum nomina subsequuntur, Botevill, Chales, Petyt, Montynhac, le Puy de Chales, quae sunt parcella Ducatûs nostri praedicti,
Nos igitur,
Hujusmodi Gravamina seu Attemptata, contra dictas Treugas Nobis illata, debitè reformari volentes,
Ac de Fidelitate, prudentia, & circumspectione, Carissimi Consanguinei nostri, Edwardi Comitis Rotelandiae, nostri Locumtenentis in Ducatu nostro praedicto, ac Venerabilis Patris Archiepiscopi Burdegalensis, Domini le Sparre, Domini de Duras, Domini de Mountferant, Senescalli de Laundes, Abbatis de Seint Sever, ac Capitalis de Lourde, Constabularii, & Majoris Civitatis nostrae Burdegaliae, Magistri Pelegrini de Fave, & Magistri Bertrandi de Ast, Legum Doctorum, & eorum cujuslibet, plenariè confidentes,
Ipsos Duodecim, Undecim, Decem, Novem, Octo, Septem, Sex, Quinque, Quatuor, & Tres eorum (quorum aliquem praedictorum, Locum nostrum tenentis, Senescalli de Laundes, & Constabularii Burdegaliae, unum esse volumus) nostros veros, legitimos, & indubitatos Procuratores, Negotiorum Gestores, & Nuncios speciales, Fecimus, ordinavimus, & constituimus per Praesentes,
Ad Requirendum, pro Nobis & nomine nostro, dictum Consanguineum nostrum Franciae, seu Commissarios aut Deputatos ejusdem, sufficientem in ea parte Potestatem habentes, ut super praemissis, Gravaminibus seu Attemptatis, & eorum singulis, Reparationem & Reformationem seu Emendam fieri faciat congruentem,
Ac super Moderatione Pactorum seu Paticiorum infra Ducatum nostrum praedictum, si quae sint excessiva, ex una parte vel alia, secundum formam & effectum Treugarum hujusmodi disponendum & ordinandum, ordinarive faciendum,
Verbaque obscura & Clausulas ambiguas, in eisdem Treugis contenta, de consensu Partis adversae, si oportuerit, declarandum & interpretandum,
Ac Clausulas alias oportunas eisdem Addendum,
Ipsasque Treugas debitè proclamari faciendum, dummodo ex parte dicti Consanguinei nostri Franciae modo simili proclamentur,
Necnon caetera omnia & singula faciendum, excercendum, & expediendum, quae in Praemissis, & circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, ac quae qualitas & natura Negotiorum hujusmodi exigunt & requirunt, & quae Nos faceremus seu facere possemus, si personaliter ibidem Praesentes essemus, etiam si talia sint quae Mandatum exigant quantumcumque speciale;
Promittentes in verbo Regio Nos Ratum & Gratum perpetuò habituros quicquid per Procuratores aut Nuncios nostros praedictos, aut Nuncios nostros praedictos, aut Tres eorum, superius in specie declaratos, Actum, Gestum, seu Procuratum fuerit in Praemissis aut aliquo Praemissorum.
Dat. sub Magni Sigilli nostri Testimonio apud Palatium nostrum Westm. decimo octavo die Septembris.
Per ipsum Regem.
Sept. 18. Another commission for the same persons to demand and grant redress. Westm.
O. viii. 224. H. iv. p. i. 15.
De Commissariis, ex parte Regis, ad Attemptata reformanda.
An. 2. H. 4. Vasc. 2. H. 4. m. 16.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Cùm jampridem,
Post Restitutionem, carissimae Consanguineae nostrae, Isabellae Reginae Angliae, Patri suo, Consanguineo nostro Franciae, per nos factam,
Inter Ambassiatores nostros ex una, & Ambassiatores ejusdem Consanguinei nostri ex altera parte, apud Lenlyngham in partibus Pikardiae,
Inter caetera, fuerit concorditer Appunctuatum quòd certi Ambassiatores, tàm ex una parte quàm alia, quos nobis hinc indè placeret transmittere, tàm pro partibus Aquitanniae, quàm pro partibus Picardiae & Normaniae, convenirent certis diebus & Locis, prout inter Ambassiatores eosdem poterit concordari, ad Vacandum & diligenter ac fideliter Intendendum circa Reparationem seu Reformationem Attemptatorum, contra Tenorem Treugarum, inter, celebris memoriae, Richardum nuper Regem Angliae & Franciae, & praesatum Consanguineum nostrum aliàs initarum, prout in Indenturis, inter ipsos Ambassiatores conscriptis & signatis, pleniùs poterit apparere,
Nos,
Appunctuamenta hujusmodi, quantum ad Nos attinet, adimpleri volentes,
De fidelitate, prudentia, & circumspectione, Carissimi Consanguinei nostri, Edwardi Comitis Rutlandiae Locumtenentis nostri in Ducatu nostro Aquitanniae, ac Venerabilis Patris Archiepis copi Burdegaliae, Domini de le Sparre, Domini de Durras, Domini de Montferaut Senescalli de Laundes, Abbatis de Sancto Sivero, Capitalis sive Capitanei de Lourdre, Constabularii, & Majoris Civitatis nostrae Burdegaliae, Magistri Pelegrini de Faue, & Magistri Bertrandi de Ast, Legum Doctorum, & eorum cujuslibet, plenariè confidentes,
Ipsos Duodecim, Undecim, Decem, Novem, Octo, Septem, Sex, Quinque, Quatuor, & Tres eorum (quorum dictum Locumtenentem nostrum, Senescallum de Laundes, aut Constabularium Burdegaliae unum esse volumus) nostros veros, legitimos, & indubitatos Procuratores, Negotiorum Gestores, & Nuncios speciales Facimus, Ordinamus, & Constituimus per Praesentes,
Ad Attemptata quaecumque, infra dictum Ducatum nostrum Aquitanniae, contra formam & effectum Treugarum praedictarum, per quoscumque Partis adversae, debitè reformari petendum, necnon ad consimilem Reformationem pro parte nostra faciendum seu fieri faciendum,
Ac super Moderatione Pactorum seu Pactitiorum infra Ducatum praedictum, si quae sint excessiva, ex una parte vel alia, secundum formam & effectum Treugarum ipsarum, & Appunctuamenti praedicti exigentiam, disponendum, & ordinandum, ordinarive faciendum,
Verbaque obscura & Clausulas ambiguas, in eisdem Treugis contenta, si oportuerit, de consensu Partis adversae, declarandum & interpretandum,
Ac Clausulas alias oportunas (salvâ substantiâ earumdem Treugarum) eisdem addendum,
Ipsasque Treugas debitè Proclamari faciendum, dummodo pro parte dicti Consanguinei nostri Franciae modo consimili proclamentur,
Necnon caetera omnia & singula Faciendum, Excercendum, & Expediendum, quae in Praemissis, & circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, ac quae qualitas & natura Negotiorum hujusmodi exigunt & requirunt, & quae Nos faceremus seu facere possemus, si personaliter ibidem praesentes essemus, etiam si talia sint quae Mandatum magis exigant speciale;
Promittentes, in verbo Regio, Nos Ratum & Gratum perpetuò habituros quicquid per Procuratores aut Nuncios nostros praedictos, aut Tres eorum superiùs in specie declaratos, Actum, Gestum, seu Procuratum fuerit in Praemissis aut aliquo Praemissorum.
Dat, sub Magni Sigilli nostri Testimonio apud Palatium nostrum Westm. xviij die Septembris.
Per Breve de Privato Sigillo.
Sept. 18. The K. orders the sheriffs of Devon and other counties to summon knights and others receiving wages from the crown to meet him at Worcester on Oct. 1. to resist the rebellion of Owyn Glendourdy. Westm.
O. viii. 225. H. iv. p. i. 15.
De Proclamatione facienda, super Rebellione Owini de Glendourdy.
An. 2. H. 4. Claus. 2. H. 4. p. 2. m. 1. d.
Rex Vicecomiti Devoniae Salutem.
Quia, certificatione plurimarum Literarum, ac relatione Nunciorum, quibus fidem credulam adhibemus, certitudinaliter informamur quòd Owynus Glendourdy & alii Rebelles nostri de partibus Walliae nuper contra Nos & Magestatem nostram Regiam in non modico numero Insurrexerunt,
Ac quamplura Gravamina & Destructiones Fidelibus Subditis nostris ibidem (qui nequaquam eorum malitiosis Propositis consentire curârunt) intulerunt,
Et adhuc in tantum de die in diem inferre non desistunt, quòd magna pars Hominum partium praedictarum eisdem Rebellibus se reddiderunt & submiserunt, sicque Residuum Hominum dictarum Partium & Marchiarum earumdem praefatis Rebellibus nostris, infra breve (quod absit) verisimiliter se reddet & submittet, nisi eorum Malitiae, divinâ favente Clementiâ, viriliùs resistamus,
Tibi Praecipimus, districtiùs quo possumus injungentes, quòd statim, visis Praesentibus, in singulis Civitatibus, Burgis, & Villis Mercatoriis, ac aliis Locis Comitatûs tui, ubi expediens fuerit & necesse, publicè ex parte nostra proclamari facias quòd universi & singuli Milites & Armigeri, in Personis ad laborandum potentes, ac Sagittarii, qui annua Feoda vel Vadia de nobis percipiunt, super fide & Ligeantia suis quibus nobis tenentur, se trahant, properent, & festinent penes nos usque Civitatem nostram Wygorniae, ita quòd sint ibidem primo die Octobris proximò futuro, vel in Crastino ejusdem diei ad ultimum,
Et quòd venire facias coram Nobis, ad diem & locum praedictos, Centum Sagittarios magis sufficientes Comitatûs tui, quilibet eorum juxta statûs sui exigentiam bene & sufficienter munitus & arraiatus,
Ad proficiscendum nobiscum in easdem partes, ad hujusmodi fideles Subditos nostros protegendum & succurendum, ac dictos Rebelles nostros, cum adminiculo Militum, Armigerorum, Sagittariorum, & aliorum praedictorum (Deo dante) Resistendum & Reprimendum;
Et hoc, sub Periculo quod incumbit, nullatenus omittas.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo octavo die Septembris.
Per ipsum Regem.
Consimilia Brevia diriguntur Vicecomitibus subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Vic. Glouc.
Vic. Oxon. & Berk.
Vic. Wygorn.
Vic. Bed. & Buk.
Vic. Cantebr. & Hunt.
Vic. Norht.
Vic. Salop
.
Consimilia Brevia diriguntur Vicecomitibus subscriptis, mutatis mutandis, sub eadem Data; videlicet,
Vic. Notingh. & Derb.
Vic. Staff.
Vic. Warr. & Leyc
.
cuilibet eorum pro Ducentis Sagittariis.
Consimilia Brevia diriguntur Vicecomitibus subscriptis, sub eadem Data (omissa illa Clausula & quòd venire facias, usque ibi, Comitatûs tui) videlicet,
Vic. Somers. & Dors.
Vic. Wiltes.
Vic. Hereford.
Vic. Lincoln.
Vic. Rotel.
Vic. Ebor.
Consimile Breve dirigitur Cancellario in Ducatu Comitatûs Regis Palatini Lancastriae sub eadem Data
.
Sept. 21. Restitution of the temporalities to Richard bp. of Worcester, late bp. elect of Bath and Wells. Westm.
O. viii. 226. H. iv. p. i. 15.
De Restitutione Temporalium.
An. 2. H. 4. Pat. 2. H. 4. p. 4. m. 5.
Rex Escaetori suo in Comitatu Wygorniae, Salutem.
Cùm Dominus Summus Pontifex Richardum, nuper Bathoniensem & Wellensem Electum, a vinculo, quo eisdem Ecclesiis tenebatur, absolvit, ipsumque ad Ecclesiam Wygorniensem Vacantem auctoritate Apostolicâ Transtulerit, & in Episcopum dictae Ecclesiae Wygorniae praefecerit & Pastorem, sicut per Literas Bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, nobis indè directas, nobis constat,
Nos,
Pro eo quòd idem Episcopus, omnibus & singulis Verbis, in dictis Literis Bullatis contentis, Nobis & Coronae nostrae praejudicialibus, coram Nobis palàm & expressè Renunciavit & Gratiae nostrae humiliter se submisit, volentes cum eo in hac parte agere gratiosè,
Cepimus Fidelitatem ipsius Episcopi, & Temporalia dicti Episopatûs Wygorniae, prout moris est, Restituimus eidem;
Et ideò tibi Praecipimus quòd eidem Episcopo Temporalia praedicta, cum Pertinentiis, in Balliva tua, sine dilatione, Liberes ut praedictum est; salvo jure cujuslibet.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo primo die Septembris.
Per ipsum Regem.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Escaetori Regis in Com. Midd.
Escaetori Regis in Com. Glouc.
Escaetori Regis in Com. Warr.
Johanni Fraunceys Majori Civitatis Regis Londoniae, ac Escaetori suo in eadem Civitate.
Majori Villae Bristoll. ac Escaetori suo in eadem Villa
.
Et Mandatum est Militibus, liberis Hominibus, &c.
Sept. 22. Licence to Angelo, cardinal of S. Laurence in Damaso, to hold the prebend of Blebury. Westm.
O. viii. 227. H. iv. p. i. 16.
Pro Angelo Tituli Sancti Laurentii in Damaso, de Canonicatu & Praebenda, concessis.
An. 2. H. 4. Ibid. m. 7.
Rex Omnibus ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Dominus Summus Pontifex, Papa modernus, Angelo tituli Sancti Laurentii in Damaso, Presbitero Cardinali Florentino, de Canonicatu & Praebenda de Blebury, in Ecclesia Cathedrali Sarum, in Curia Romana vacantibus per munus Consecrationis Magistri Richardi Clifford in Episcopum, providisset, prout in Bullis & Literis Apostolicis, eidem Cardinali indè confectis, pleniùs continetur,
Nos, de Gratia nostra speciali, & ad Supplicationem praefati Cardinalis, concessimus & licentiam dedimus eidem Cardinali quòd ipse, per se & Procuratores suos, corporalem & pacificam Possessionem Canonicatûs & Praebendae praedictorum capere &c. prout in ejusmodi de Licentia Literis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo secundo die Septembris.
Per ipsum Regem.
Sept. 26. Commission to the bps. of Durham, Hereford, and Bangor, and 11 others, to hear the appeal concerning the ransom of the count of Denia. Westm.
O. viii. 227. H. iv. p. i. 16.
De Appellatione audienda, super Hostagio Comitis de Denia.
An. 3. H. 4. Ibid. m. 4.
Rex, Venerabilibus Patribus, Waltero Dunolmensi, Johanni Herefordensi, & Richardo Bangorensi, Episcopis, ac, dilectis & Fidelibus suis, Thomae de Erpyngham, & Johanni Cheyne, Militibus, necnon Magistro Johanni Preen, & Magistro Richardo Holme, Legum Doctoribus, ac Johanni Frome, Johanni Curson, Richardo Whityngton, Drugoni Barentyn, Johanni Hoperone, Johanni Cokkyng, & Roberto Thorley, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Henricus Comes Northumbriae, Constabularius Angliae,
In quadam praetensa Causa injustae Occupationis & Detentionis praetensae cujusdam Alphonsii, Hostagii pro quodam Comite de Denia Regni Aragoniae, nuper Prisonario & Captivo (ut praetenditur) Roberti Hauley Armigeri defuncti, &c. prout de Dat. 16 Jul. supra, usque haec verba; viz.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo sexto die Septembris.
Per ipsum Regem.