Rymer's Foedera with Syllabus
January-March 1402

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

236-246

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: January-March 1402', Rymer's Foedera Volume 8, pp. 236-246. URL: http://british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115138 Date accessed: 30 October 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

January–March 1402

Syllabus EntryFoedera Text
1402. Jan. 10. The K. exempts Thomas lord la Warre from attending parliament for 3 years. Westm.
O. viii. 236. H. iv. p. i. 20.
Licentia, de non veniendo ad Parliamenta.
An. 3. H. 4. Ibid. m. 18.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd (de Gratia nostra speciali) Concessimus & Licentiam Dedimus, pro Nobis, & Haeredibus nostris quantum in Nobis est, dilecto nobis, Thomae Domino la Warre quòd ipse, pro Tribus Annis proximò futuris, excusetur ad veniendum ad Parliamenta & Concilia nostra & Haeredum nostrorum quaecumque, ubi & in quocumque Loco teneantur,
Quodque ipse Se interim de eisdem Parliamentis & Conciliis, & quolibet eorumdem, de tempore in tempus, legitimè absentare possit, absque eo quòd ipse, occasione Absentiae suae de Parliamentis & Conciliis praedictis, vel aliquo eorumdem, versus nos, vel Haeredes nostros praedictos, aliquam Poenam incurrat, seu ratione ejusdem Absentiae suae aliqualiter ponatur in Deperditum, Impetitionem, Molestationem, seu Gravamen; quibuscumque Mandatis, sibi in contrarium factis, seu faciendis, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, x die Januarii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Jan. 13. Dispensation from pope Boniface for Thomas Halewyn, canon of Aldgate priory, to be promoted to the priesthood, though only 22 years of age. Rome.
O. viii. 237. H. iv. p. i. 20.
Super defectu aetatis dispensatio.
An. 3. H. 4. Ex Autogr.
Bonifacius Episcopus, Servus Servorum Dei, dilecto Filio Thomae Halewyn, Canonico Prioratûs Sanctae Trinitatis infra Algate, Ordinis Sancti Augustini Londoniensis, Salutem & Apostolicam Benedictionem.
Religionis zelus, vitae ac morum honestas, aliaque laudabilia probitatis & virtutum Merita, super quibus apud nos fidedigno commendaris testimonio, Nos inducunt ut te specialibus Gratiis & Favoribus prosequamur.
Tuis itaque in hac parte Supplicationibus inclinati, tecum, qui (ut asseris) Diaconus & in Vicesimo Secundo tuae Aetatis Anno vel circiter constitutus existis, ut ad Sacerdotium promoveri, quandocunque tibi placuerit, liberè & licitè valeas (hujusmodi Aetatis defectu, ac generalis Concilii, & aliis Constitutionibus Apostolicis contrariis nequaquam obstantibus) Auctoritate Apostolicâ, Tenore Praesentium, de specialis dono gratiae dispensamus.
Nulli ergo omnino hominum liceat hanc Paginam nostrae Dispensationis infringere &c.
Dat. Romae apud Sanctum Petrum Id. Januarii, Pontificatûs nostri Anno Tertio decimo.
M. de Sancta Agatha.
Ja. de Bononia.
Sub Filis sericis flavirubeique Coloris.
A. de Portugruais
.
Super plicam
Pro Jo. Fraunceys.
P. de Moncella
.
Jan. 18. The K. consents to certain stipulations in case of the nonpayment of the dower of his daughter Blanche. Westm.
O. viii. 237. H. iv. p. i. 20.
De Solutionibus, hinc inde propter Nuptias Blanchiae Filiae Regis, faciendis.
An. 3. H. 4. Franc. 3. H. 4. m. 7.
Nos Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, notum facimus Universis, per Praesentes, Quòd,
Cùm aliàs Christianissimus Rupertus Romanorum Rex, semper Augustus, & ejus Filius Illustris Ludowicus Comes Palatinus Reni & Bavariae Dux, praedilectae Filiae nostrae Blanchiae, ipsi Ludowico Desponsatae, Causa donationis propter Nuptias, Dederit & Assignaverit Castra subscripta (videlicet) Germersheim, Newenburg, ac Hagheboch, cum suis Opidis, Villis, Theoloniis, ac aliis Juribus & Attinentiis universis, ac etiam in aliis Locis Bona, ad Summam Quatuor Milium Nobilium Angliae insimul ascendentia Annuatim, per eandem levanda ac percipienda, prout in Literis, super Donatione propter Nuptias (ut praefertur) factâ, Regis Romanorum & Ludowici Filii sui praedictorum confectis, ac dictae Filiae nostrae concessis, pleniùs continetur,
Cúmque Nos, in Dotem ipsius Filiae nostrae praedictae, ipsi Ludowico danda Constituerimus & Promiserimus Quadraginta Milia Nobilium Cunei Angliae, in certis Terminis in Civitate Metropoli Coloniensi solvenda,
Et per Procuratores Partium ambarum, tàm pro Parte Ruperti Romanorum Regis & Filii sui Ludowici ex unâ, & per Nos & Filiam nostram parte ex alterâ, concordatum sit,
Quòd, si in Terminis, ad Solutionem praefatorum Quadraginta Milium Nobilium deputatis, Negligentia vel Casus improvisi interveniant, ac ipsa Summa Quadraginta Milium Nobilium pro & ex parte nostra non solveretur,
Quòd tunc liceat Gentibus ipsius Regis Romanorum de Bonis Castrorum & Villarum, de quibus praefertur, in Solutione Quatuor Milium Nobilium Annuatim, decurtare, seu per eos detineri vel decurtari, tantum quantum exigit Summa de dictis Quadraginta Milibus Nobilibus non soluta, habito respectu quòd, in Recompensam Quadraginta Milium Nobilium, in Dotem constitutorum seu Deputatorum, Donatio propter Nuptias ascendens ad Quatuor Milia diminuatur seu decurtetur Annuatim, ea consideratione quòd, pro Decem Nobilibus restantibus, per nos solvendis, retineatur de Summa Quatuor Milium Nobilium Unum Nobile Annuatim, quousque praefata Summa Quadraginta Milium Nobilium plenariè persolvatur,
Et quia bonâ fide Literae Romanorum Regis & ejus Filii Ludowici, super Donatione propter Nuptias confectae, de Solutione vel non Solutione, Detentione vel Decurtatione, de quibus praemittimur, non fit mentio, praesumpto quòd Nos seu Gentes nostrae, in Solutione memoratorum Quadraginta Milium Nobilium, caeteris paribus, Negligentes vel Desides repperiri non debeamus nec debeant,
Et ideò,
Ut Intentiores ac Ferventiores Redditurarii partier & Factuarii nostri sint ad solvendam Summam Quadraginta Milium Nobilium praedictam, bonam etiam Fidem aequâ Beneficentiâ compensando,
Per has nostras Patentes Literas Eligimus, arbitramur, volumus, & expressum ad hoc nostrum Consensum de novo Damus quòd (ut praefertur) si (quod absit) Dilatione, Desidia, vel quibuscumque Casu vel Negligentia contingat quòd in Terminis, ad Solutiones Quadraginta Milium Nobilium saepedictorum datis & constitutis, ipsa Solutio plenariè facta non fuerit, quòd extunc, pro Decem Nobilibus restantibus, de Saepedicta Summa Quadraginta Milium Nobilium, defalcetur Annuatim unum Nobile, prout aliàs per Procuratores utriusque Partis fuit Concordatum ut superius narratum est; Non obstantibus Literis Ruperti Romanorum Regis & Filii sui Ludowici, de & super Donatione propter Nuptias confectis, & aliis non obstantibus, in contrarium, vel exceptionibus quibuscumque.
In quorum omnium Testimonium Nos, Henricus Rex supranominatus, pro parte nostra, Praesentes Literas Indentatas Majestatis nostrae regiae Sigillo, ex certa nostra scientia, fecimus communiri.
Dat. in Palatio nostro Westm. decimo octavo die Januarii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo Primo, secundum Computationem Ecclesiae Anglicanae, Regni verò nostri Anno Tertio.
Jan. 31. Licence to John bp. of Ely to appropriate the church of Hadenham to the archdeaconry of Ely. Westm.
O. viii. 238. H. iv. p. i. 20.
De Licentia Appropriandi.
An. 3. H. 4. Pat. 3. H. 4. p. 1. m. 8.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm nuperimè,
Ad Sedandum, Pacificandum, & Tollendum plures & grandes Dissensiones, Controversias, & Placita,
Quae inter, Venerabilem Patrem, Johannem Episcopum Eliensem, & Magistrum Johannem Welbourne, Archidiaconum suum Eliensem, ac inter plures Praecessorum & Praedecessorum suorum a diù extiterunt, de & super Excercitio Jurisdictionis Ecclesiasticae in Civitate, & Insula, ac alibi in Dioecese Eliensi,
Venerabilis Pater Archiepiscopus Cantuariensis,
Virtute certarum Submissionis & Compromissionis in ipsum, nuper in visitatione sua ibidem, per ipsos Episcopum & Archidiaconum, super materiis antedictis, factarum,
Ordinaverit & Decreverit, pro Pace, Quiete & Utilitate cujuslibet Partium praedictarum & Successorum suorum, quòd praedictus Episcopus & omnes Successores sui solum & in solidum habebunt totam Jurisdictionem Ecclesiasticam in dicta Civitate Eliensi, & in certis Decanatibus, Villis, Parochiis, Personis, Domibus Religiosis, & aliis Locis, infra dictam Dioecesim existentibus, ac etiam certam Jurisdictionem spiritualem in Residuo Dioecesis praedictae, certis modo & formâ, in Ordinatione & Decreto, per praedictum Archiepiscopum super hoc, ut praedictum est, factis, pleniùs contentis & declaratis,
Et quòd praedictus Episcopus, in Recompensationem Jurisdictionis, quam ipse & Successores sui solùm & in solidum sic habebunt, & ad Finem quòd Status Archidiaconatûs Eliensis competens remaneat, Appropriabit, Uniet, & Annectet praedicto Archidiaconatui, imperpetuum, Ecclesiam Parochialem de Hadenham cum suis Juribus & pertinentiis,
Quae quidem Ecclesia & Archidiaconatus de Patronatu, Advocatione, & Collatione praedicti Episcopi ambo existunt ut accepimus,
Nos, de Gratia nostra speciali, & ex certa scientia nostra, Concessimus & Licentiam Dedimus, pro Nobis & Haeredibus nostris, ex causis praemissis, quantum in Nobis est, praedicto Episcopo quòd ipse, de assensu Capituli sui, dictam Ecclesiam de Hadenham, cum suis Juribus & pertinentiis praedictis, praedicto Archidiaconatui Appropriare, unire, & annectere possit imperpetuum,
Et praedicto Archidiacono, qui nunc est, & dictis Successoribus suis, quòd ipse & eorum quilibet possint & possit dictas Appropriationem, Unionem, & Annexionem, &, Virtute earumdem, Possessionem dictae Ecclesiae de Hadenham, cùm per Mortem, Resignationem, sive Dimissionem Rectoris ejusdem Ecclesiae, qui nunc est, seu alio modo quocumque vacaverit, cum Juribus & pertinentiis ejusdem Ecclesiae, capere & recipere, habere & tenere sibi, & dicto Archidiaconatui suo, in proprios Usus, imperpetuum, juxta formam & tenorem Appropriationis, Unionis, & Annexionis praedictarum, sine impedimento nostri vel Haeredum nostrorum, seu Ministrorum nostrorum quorumcumque,
Statuto, de Terris & Tenementis ad manum Mortuam non ponendis edito, aut aliquo alio Statuto sive Ordinatione in contrarium factis, seu eo quòd Advocatio & Patronatus dictae Ecclesiae de Hadenham sunt parcella Fundationis vel Dotationis dicti Episcopatûs Eliensis, & de nobis tenentur in Capite, aut aliâ re quacumque, quae in contrarium allegari poterit, non obstantibus quovismodo.
Et,
Pro Majori Securitate Appropriationis, Unionis, Annexionis, & Possessionis praedictarum,
Ac ad Finem quòd nec praedictus Archidiaconus, nec aliquis dictorum Successorum suorum, de eisdem futuris Temporibus aliqualiter Impetatur, Impediatur, nec Inquietetur, aliquo tempore futuro, occasione seu colore alicujus Juris vel Tituli, quod vel qui Nobis, vel dictis Haeredibus nostris, competit seu competere poterit, de aliquo tempore praeterito, dictam Ecclesiam de Hadenham Conferendi vel ad eandem Praesentandi quovis modo,
De Gratia nostra speciali Concessimus & Relaxavimus, pro Nobis, & dictis Haeredibus nostris, praefatis Episcopo & Archidiacono & Successoribus suis praedictis quodcumque Jus & Titulum, quod vel quem Nos vel dicti Haeredes nostri habemus seu habere poterimus, dictam Ecclesiam Confentandi vel ad eandem qualitercumque Praesentandi;
Et ulterius Concessimus, pro Nobis, & dictis Haeredibus nostris, quòd, si contingat dictas Appropriationem, Unionem, & Annexionem, aliquo tempore futuro, Adnullari, irritari, seu revocari, extunc & imposterum Collatio Ecclesiae praedictae Revertatur, remaneat, & pertineat, & sit salva in primo Statu suo, praefato Episcopo & Successoribus suis, & praedicto eorum Episcopatui imperpetuum, unà cum Patronatu & Advocatione ejusdem Ecclesiae, ac Juribus & pertinentiis eorumdem, adeò plenè & integrè sicut dicti Collatio, Patronatus, & Advocatio, cum Juribus & Pertinentiis eorumdem, praefato Episcopo & Praedecessoribus suis & Episcopatui suo praedicto, ante Appropriationem, Unionem, & Annexionem praedictas, pertinuerunt,
Et benè liceat praefato Episcopo & dictis Successoribus suis dictam Ecclesiam Conferre, quotiens vacabit, adeo liberè sicut Praedecessores sui eam, ante haec tempora, contulerunt, absque Forisfactura suorum Patronatûs, Advocationis, sive Collationis ejusdem Ecclesiae praedictorum, & sine occasione vel impedimento eis faciendis, in hac parte, per Nos, vel praedictos Haeredes nostros, seu Ministros nostros quoscumque, seu per aliquem eorumdem;
Dictis Ordinatione, Decreto, Appropriatione, Unione, Annexione, & Possessione, vel dicta Licentia nostra, aut Statutis & Ordinationibus praedictis, vel aliquibus aliis Statutis seu Ordinationibus, aut aliis Rebus quibuscumque, quae in contrarium allegari poterunt, non obstantibus quovis modo;
Salvo Nobis, & Haeredibus nostris, Jure nostro, si quod nobis competat (ut praefertur) ad Conferendum dictam Ecclesiam de Hadenham, vel ad Praesentandum ad eandem, in Casu quo hujusmodi Appropriatio, Unio, & Annexio Adnullatae, Irritatae, & Revocatae fuerint in eventu, eodem modo quo ante Appropriationem, Unionem, & Annexionem praedictas facere possemus, non obstante Relaxatione supradictâ.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, tricesimo primo die Januarii.
Per ipsum Regem, & pro Ducentis Libris solutis in Hanaperio.
Feb. 4. Exemplification of security of the duke of York and others for the payment of the dower of the K.'s daughter Blanche, dated London; 1 Aug. 1401. Westm.
O. viii. 240. H. iv. p. i. 21.
Transumptum Literarum pro Solutione Dotis Blanchiae saepedictae.
An. 3. H. 4. Franc. 3. H. 4. m. 7.
Rex Universis Christi Fidelibus, ad quorum Notitiam Praesentes pervenerint Literae, & quos subscriptum concernit vel concernere poterit Negotium, Salutem & fidem indubiam Praesentibus adhibere, ad memoriam rei gestae.
Noverit Universitas vestra Nos, quasdam Literas Obligatorias,
Dilectorum & fidelium nostrorum, Edmundi Ducis Eboracensis, Edwardi Comitis Rotelandiae, Johannis Comitis Somersetensis, Thomae Comitis Arundellae, Henrici Comitis Northumbriae, Radulphi Comitis Westmerlandiae, Thomae Comitis Wygorniensis, Reginaldi Grey Domini de Ruthyn, Thomae Domini de Berkele, Hugonis Domini de Burnell, Johannis Domini de Lovell & de Holland, & Willielmi Domini de Say,
Sanas, integras, omnique Suspicione sinistrâ carentes, eorumdem singulorum Sigillis signatas & sigillatas, vidisse & inspexisse, exemplificarique & transumi mandâsse, Tenorem qui sequitur per omnia continentes,
Omnibus Et Singulis, ad quos subscripta pervenerint, & praesertim quorum interest, Nos, Edmundus Dux Eboracensis, Edwardus Comes Rutlandiae, Johannes Comes Somersetensis, Thomas Comes Arundellae, Henricus Comes Northumbriae, Radulphus Comes Westmerlandiae, Thomas Comes Wygorniensis, Reginaldus Grey Dominus de Ruthyn, Thomas Dominus de Berkeley, Hugo Dominus de Burnell, Johannes Dominus de Lovell & de Holland, & Willielmus Dominus de Say, Salutem.
Noveritis quòd Nos, intellecto quòd, Invictissimus Dominus noster, Henricus Angliae & Franciae Rex, ac Dominus Hiberniae, Christo auspice, feliciter desponsaverat Ingenuam & Praeclaram Seniorem Naturalem & Legitimam suam Filiam Dominam Blanchiam sublimi Domino Ludowico Comiti Palatino Reni ac Duci Bavariae, Filio Christianissimi Ruperti Regis Romanorum, semper Augusti,
Ac cum eadem sua Filia eidem Domino Ludowico, nomine Dotis, deputaverit Quadraginta Milia Nobilium, in Tribus Terminis solvenda, videlicet,
Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo Secundo, Tertiâ Dominicâ post Festum Paschae tunc futurum, quâ pro Introitu Missae cantabitur JUBILATE, vel saltem ante Dominicam proximò sequentem, quâ cantabitur pro Introitu Missae CANTATE, Sexdecim Milia Nobilium, pro primo, in Civitate Coloniensi, in Adductione Filiae suae memoratae in & ad eandem Civitatem, postquam dicta Domina Blanchia, per ipsorum Dominorum Ruperti & Ludowici Gentes, ut Sponsa dicti Ludowici desiderata, condignè recepta fuerit,
Et, ex post, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo Tertio, die Dominicâ Quartâ, Festum Paschae immediatè sequente, & in quâ pro Introitu Missae cantabitur CANTATE, Sexdecim Milia Nobilium, in loco in quem dicti Reges vel eorum Procuratores convenerint, infra & citra Festum Assumptionis Mariae Virginis Almae proximò futurum, & in Dordraco Opido praedicto, in Crastino dicti Festi, per eosdem Procuratores exprimendo seu designando, pro Secundo,
Deindeque Festo Sancti Martini proximò sequente, in Mense Novembris, pro Tertio terminis, reliqua Octo Milia Nobilium in jam dicto proxi- mo loco designando, solvenda,
Nos,
Qui Conjunctionem, tàm inclitam, desideratam, & optatam, tantorum Christianae Fidei Regum Liberorum Laudamus & dudum desideravimus,
Sperantes talem Conjunctionem Sanguinis, Affinitatem, & Amicitiam dictorum Regum, in dictae Christianae Fidei Tranquillitatem, prosperitatem, & augmentum, caeteris paribus, redundare,
Praecavere cupientes nè in Solutione Quadraginta Milium Nobilium negligentia, Suspensio, seu Protractio, post Praemissos Terminos interveniat, vel aliud se forsan (quod absit) ingerat, quod alterutrius animi conceptum vel beneplacitum offendat vel immutet, aut ad eorum displicentiam accedat,
Requisitione, precibus, & serio memorati Domini nostri Regis Angliae moti,
Libenti animo, sponte, conjunctim & divisim, modo quo possumus efficaciori, tanquam coram & in competentis cujuscumque nostrûm Judicis Judicio fieret, ac solempnis Stipulatio interveniet,
Praesentibus Nos, Haeredesque nostros, Successores, & Causam a nobis vel aliquo nostrûm habentes, pro dictis Quadraginta Milibus Nobilibus, in Terminis & Locis, de quibus praefertur, solvendis, & quilibet nostrûm in solidum, Nos facimus & constituimus Fidejussores, & cum Domino nostro Rege Principales Debitores,
Volentes, ac conjunctim & divisim Promittentes, & Arbitrantes quòd, si dicta Summa Quadraginta Milium Nobilium, vel aliqua ejusdem pars solvi neglecta fuerit, vel ultra Terminum Solutionis cujuslibet Partis ipsius suspensa fuerit vel protracta, quòd extunc, infra unius Mensis continuè & immediatè sequentis spatium (infra quod Mensis spatium Obligari volumus ad experiendum per Nos de reali Solutione seu Deliberatione Summae praedictae Totalis vel Partis ejus) in aliquo Terminorum praedictorum, Teneamur & Obligati simus, absque Monitione Verbi vel Scripti, totiens quotiens Summa aliqua praedictorum Terminorum neglecta fuerit, ad Solutionem ejusdem Summae totalis Quadraginta Milium Nobilium & cujuslibet ejus Partis, etiam si forsan quòd Pars aliqua ejusdem Summae praetenderetur per nos vel per quempiam soluta, & eandem Summam praefato Ludowico, aut ejus certis Nunciis aut Procuratoribus legitimis, realiter infra Mensem quemlibet dictorum Terminorum sequentium, solvere promittimus bonâ fide,
Volentes, pro eo, per quemlibet Judicem Ecclesiasticum vel Secularem compelli ac Judicio sisti, sub omnium Bonorum nostrorum & cujuslibet nostrûm Obligatione & Ypothecâ,
Arbitrantes nichilominus quòd, si Praemissa in toto vel in parte negligeremus, quòd de Transgressione bonae fidei, Vitioque Malorum Fidejussorum notari, famari, redargui volumus & culpari,
Exceptionibus quibuscumque Renunciantes in Praemissis, & Juri dicenti generalem Renunciationem non valere nisi praecesserit specialis.
In quorum omnium Testimonium hiis Literis nostris nos omnes & singuli, superiùs nominatim recitati & obligati, Sigilla nostra apposuimus in ipsorum omnium plenam fidem.
Dat. Londoniae, primo die Mensis Augusti, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo Primo.
Nos igitur Henricus praenominatus, quia invenimus Literas Obligatorias, de quibus superiùs memoratur, ac, ut praefertur, Exemplificatas, in omnibus & per omnia cum praesenti nostro Transumpto concordare, servatâ Juris formâ in hac parte requisitâ, Decernimus eidem nostro Transumpto (cui nostram Regiam interponimus auctoritatem) sicut dictis Literis Originalibus de caetero plenam fidem adhibendam ubilicet in agendis.
In quorum omnium Testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes, nostrae Regiae Majestatis Sigilli appensione communitas.
Dat. in Palatio Regis Westm. London. Quarto Die Mensis Februarii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo Primo, secundum Computationem Ecclesiae Anglicanae, Regni verò nostri Anno Tertio.
Feb. 14. The K. desires [ ] to be ready by the middle of Lent to accompany the K.'s daughter Blanche to Germany. Westm.
O. viii. 242. H. iv. p. i. 22.
De par le Roy.
Super Viagio Blanchiae memoratae
.
An. 3. H. 4. Penes Cleric. Pell.
Chier et bien ame,
Nous vous signifions, q'en le Traitee,
N'adgairs eue entre les Ambassiatours du, treshaut & puissant Prince, le Roy des Romains & les nôtres, assembles a Dordreyght a cause du Contrait & Convention du Mariage, d'entre le Filz Aisne du dit Roy des Romains & Blaunche nôtre Tresamee Fille Aisnee,
Accordez estoit que ycelle nôtre Fille serra a Coloyne, a Troys Semaignes apres Pasqes prouchain venant, pur y estre deliverez a l'autre Partie.
Vous prions cherement que, saunt Excusacion aucune, vous vous taillez d'estre tout prestz & apparaillez, pur vous Transporter de nôtre Citee de Londres, entour le My Quaresme prochain venant, vers les dites Parties, en la Compaignie de nôtre Fille desusdite,
Entendantz que, pur les Coustages, queux vous sustendrez pur ceste cause, vous serrez bien resonablement Agreez, si Dieu plest.
Don. souz nôtre Prive Seal a Westm. le xiv Jour de Feverer.
Feb. 16. The K. orders the bailiffs of the hundreds of Essex to assist the sheriff, escheator, and others in levying the aid. Westm.
O. viii. 242. H. iv. p. i. 22.
De Intendendo Levationi rationabilis Auxilii, pro Regis Primogenita Filia Maritanda.
An. 3. H. 4. Pat. 3. H. 4. p. 1. m. 23.
Rex, universis & singulis Ballivis Hundredorum in Comitatu Essexiae, tàm infra Libertates, quàm extra, ad quos &c. Salutem.
Cùm assignaverimus, dilectos nobis, Johannem Lyghtfot, Robertum Rygdon, Petrum Westwode, Willielmum Criket, & Johannem Baryngton, de Hatfeld, ac Vicecomitem & Escaetorem nostros in eodem Comitatu, ad Rationabile Auxilium, pro Blanchea Primogenita Filia nostra Maritanda, in Comitatu praedicto Levandum & Colligendum, prout in Literis nostris Patentibus, indè confectis, pleniùs continetur,
Vobis Praecipimus, firmiter Injungentes, quòd eisdem Collectoribus, & eorum cuilibet, in Executione Praemissorum, Intendentes sitis, Respondentes, & Auxiliantes, quotiens & prout per ipsos Collectores, seu eorum aliquem, indè ex parte nostra fueritis requisiti.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo sexto die Februarii.
Feb. 19. Protection for sir John Dynham, Humphrey Beauchamp, Sir John Pylkyngton, and 26 others, going to Germany in the retinue of the lady Blanche. Westm., various dates.
O. viii. 242. H. iv. p. i. 22.
De Protectionibus, pro Comitiva dictae Primogenitae.
An. 3. H. 4. Franc. 3. H. 4. m. 7.
Johannes Dynham Miles (aliàs dictus Johannes de Dynham Miles) qui, in Obsequium Regis, cum carissima Filia Regis Primogenita Blanchia, ad partes Alemanniae profecturus est, ibidem in Obsequio Regis moraturus, habet Literas Regis de Protectione, cum Clausula volumus, per unum Annum duraturas.
Pr. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo nono die Februarii.
Per Billam de Privato Sigillo.
Consimiles Literas Regis de Protectione habent subscripti, sub nominibus subscriptis, sub Datis subscriptis; videlicet,
Humfridus Beauchamp Armiger.
Teste ut supra.
Per Bill. &c.
Johannes Pylkyngton
Chivaler.
Teste Rege apud Westmonasterium, xij die Aprilis.
Per Bill. &c.
Walterus Fitz Wauter de Wodham Chivaler.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo tertio die Aprilis.
Per Bill. &c.
Eudo Wittowe.
Johannes Cheyne
Miles.
Johannes Sowethoo Clericus Senior.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo quinto die Aprilis.
Per Billam de Privato Sigillo.
Johannes Foster.
Willielmus Whatfeld.
Robertus Molyngton.
Johannes Lancastre.
Johannes Perye.
Johannes Petyjohan
Capellanus.
Baldewinus Seintgeorge Chivaler.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo sexto die Aprilis.
Per Billam de Privato Sigillo.
Petrus Edward
.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo quarto die Aprilis.
Per Bill. &c.
Magister Thomas Polton Archidiaconus Tanton.
Johannes Tiryngham de Com. Oxon.
Teste ut supra.
Per Bill. &c.
Robertus Thorley
Armiger.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo sexto die Aprilis.
Per Bill. &c.
Ibid. m
. 6.
Nicholaus Hauberk Miles, qui, in Obsequium Regis in Comitiva Praeclarissimae Filiae nostrae Blanchiae, ad partes Ultramarinas profecturus est, ibidem in eodem Obsequio Regis moraturus, habet Literas Regis de Protectione, cum Clausula volumus per unum Annum duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo secundo die Martii.
Per Billam de Privato Sigillo.
Rogerus Trumpyton
Chivaler (aliàs dictus) Trumpynton (sive aliàs dictus) Trumpyngton.
Teste Rege apud Westmonasterium, tricesimo primo die Martii.
Per Bill. &c.
Johannes Blaket
.
Teste Rege apud Westmonasterium, sexto die Aprilis.
Per Bill. &c.
Lucas Feltham
Armiger.
Teste Rege apud Westmonasterium, undecimo die Aprilis.
Per Bill. &c.
Gerardus de Raes
Armiger.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo quinto die Aprilis.
Per Bill. &c.
Ibid. m
. 5.
Willielmus le Zouche Dominus de Toteneys, qui, in Obsequium Regis in Comitiva carissimae Filiae Regis Blanchiae, ad partes Alemanniae profecturus est, ibidem in eodem Obsequio moraturus, habet Literas Regis de Protectione, cum Clausula volumus, per unum Annum duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo quinto die Aprilis.
Per Billam de Privato Sigillo.
Consimiles Literas Regis de Protectione habent subscripti per dimidium Annum duraturas, sub Datis subscriptis; videlicet,
Philippus Pope Capellanus.
Teste Rege apud Westmonasterium, octavo die Maii.
Per Bill. &c.
Johannes Dalyngrygg
Miles.
Teste ut supra.
Per Bill. &c.
Johannes Glasham
.
Teste ut supra.
Per Bill. &c.
Ibid.
Willielmus Byngly
Ministrallus, qui, in Obsequium Regis, in Comitiva carissimae Filiae Regis Blanchiae, ad partes Transmarinas profecturus est, ibidem in eodem Obsequio Regis moraturus, habet Literas Regis de Protectione, cum Clausula volumus, per dimidium Annum duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, tricesimo die Aprilis.
Per Billam de Privato Sigillo.
Consimiles Literas Regis de Protectione habet Willielmus Harpeden de London. Armiger. sub eadem Data.
Per Bill. &c.
Feb. 22. The K. orders the customers of London to allow Nicholas Hemyngford to take scarlet cloth to sir William Sturmy and John Kyngton, as a present for the bp. of Utrecht. Westm.
O. viii. 244. H. iv. p. i. 22.
Pro Episcopo Ultrajectensi, de Scarleta traducenda.
An. 3. H. 4. Claus. 3. H. 4. p. 1. m. 6.
Rex, Collectoribus Custumarum & Subsidiorum suorum in Portu Civitatis suae Londoniae, ac Custodibus Passagii in eodem Portu, Salutem.
Mandamus vobis quòd Unum Pannum integrum de Scarleta,
Quem, dilectis & fidelibus nostris, Willielmo Sturmy Chivaler, & Johanni Kyngton Clerico (quos jam tardè, in Nuncium nostrum, versus partes Alemanniae destinavimus) ad easdem Partes transmitti nuper demandavimus,
Ad Pannum illum ibidem Venerabili Patri Episcopo de Utreght, certis de Causis, prout eis ex parte nostra, ante Recessum suum de Angliâ, injunctum fuerit, liberandum ac praesentandum, & non in alios usus convertendum,
Sicut, dilectus Clericus noster, Nicholaus Hemyngford, coram Nobis, in Cancellaria nostra, personaliter constitutus, Sacramentum praestitit corporale,
In quadam Navi in Portu praedicto Eskippari, & absque Custuma seu Subsidio, indè ad opus nostrum capiendis, Traduci permittatis.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo secundo die Februarii.
Feb. 23. Pardon for Henry Chichele for having obtained papal bulls of provision for the canonries of Shaftesbury and Wilton. Westm.
O. viii. 244. H. iv. p. i. 23.
Pro Henrico Chichele de Bullis pardonatis.
An. 3. H. 4. Pat. 3. H. 4. p. 1. m. 11.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, ut accepimus, Sanctissimus Pater noster, Papa modernus, per suas Bullas Papales, providerit, dilecto nobis, Henrico Chichele, Legum Doctori, de Canonicatu, Praebendâ, & Dignitate in Ecclesia Cathedrali Sarum, & de Canonicatu & Praebendâ in Ecclesia Conventuali, de Shaftebury, necnon de Canonicatu in Ecclesia Conventuali de Wilton in Dioecese Sarum vacaturis, prout in Bullis praedictis pleniùs continetur, ut dicitur,
Nos (de Gratia nostra speciali) Pardonavimus eidem Henrico Contemptus, Transgressiones, & Mesprisiones per ipsum in ea parte factos:
Et ulterius Concessimus quòd Provisio & Gratia antedictae, quoad Canonicatus, Praebendas, & Dignitatem praedictas, exnunc vacaturos, validè existant:
Et de habundanti Concessimus Executoribus & Subexecutoribus dictarum Bullarum, & Notariis quibuscumque, quòd ipsi omnimodos Processus & Executiones earumdem Bullarum, quoad Canonicatus, Praebendas, & Dignitatem hujusmodi de caetero vacaturos, juxta Effectum Bullarum praedictarum, liberè & licitè facere possint:
Et etiam Concessimus eidem Henrico quòd ipse per Se, & Procuratores suos, Notarios, Servientes, & alios quoscumque de Consilio suo, hujusmodi Praebendas & Dignitatem, quandocumque sub Gratia & Provisione praedictis acciderint in futurum, acceptare, & Corporalem Possessionem hujusmodi Beneficiorum (virtute & auctoritate dictarum Bullarum ac Processuum indè faciendorum) capere, optinere, & continuare,
Necnon plenam Executionem eorumdem Bullarum & Processuum, juxta Formam & Effectum dictae Concessionis nostrae ac Bullarum praedictarum, in Curiis Christianitatis & alibi habere & prosequi possit;
Statuto de Provisoribus, Anno Regni, Carissimi Domini & Consanguinei nostri, Ricardi, nuper Regis defuncti, Tertiodecimo edito, non obstante.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo tertio die Februarii.
Per Breve de Privato Sigillo.
March 1. The K. requests of [ ] a loan of 40l. for the expenses of the marriage of his daughter Blanche with prince Louis, eldest son of the K. of the Romans. Westm.
O. viii. 245. H. iv. p. i. 23.
Pro Passagio saepememoratae Blanchiae, de Chevancia facienda.
De par le Roy
.
An. 3. H. 4. Penes Cleric. Pell.
Chier et bien ame.
Pur ce que, de present, il nous covient d'estree purveuz de Monoye en Haste, au Fin que Resister purrons, oue Forte Main, sibien a la Malice de noz Ennemys d'Escoce, qui ja tard moevez ount la Guerre encontre Nous & notre Roiaume, come de noz Rebeux de Gales,
Et aussi pur Sustenir les Coustages que Nous ferrons, avant la Pasque prochain, sur & entour l'Onnure de nôtre Tresamee Fille Blaunche, vers les Parties de Cologne, pur estre Mariee au Noble Prince Lowys Filz Aisne du Roy des Romains,
Vous prions chierement que, pour les susdites Causes, en ceste nôtre Necessitee, Apprester Nous vuillez la Somme de Quarante Livres,
Et icelle Somme, par aucun des vôtres, envoier a nôtre Tresorer d'Engleterre, avant la susdite Feste de Pasque, ou a mesme la Fest a pluis tard,
Et ce en nulle manere ne Lessez, si comme vous desirez la Sauvation de l'Estat de Nous & de nôtre dit Roiaume garder,
Entendant de certain que a tele Heure, que vous ensi ferrez deliverer a mesme nôtre Tresorer la dite Somme, Nous vous ferrons avoir, pur vôtre Repaiement, sufficeant Seuretee, que vous vous ent tendrez resonablement pur Content;
Et certifier vuillez Nous ou nôtre Conseil, par le Portour de cestes, ce ceste nôtre Priere.
Don. souz nôtre Prive Seal a Westm. le Primer Jour de Marz.
March 10. Grant of an annuity of 40l. to Gawin de Dunbarre, son of the earl of March. Westm.
O. viii. 245. H. iv. p. i. 23.
Pro Gawyno de Dunbarre.
An. 3. H. 4. Pat. 3. H. 4. p. 1. m. 8.
Rex Omnibus, ad quos, &c. Salutem.
Sciatis quòd,
De gratiâ nostrâ speciali, & pro eo quòd, dilectum nobis, Gawinum de Dunbarre, Filium Comitis Marchiae Scotiae, penes Nos Retinuimus moraturum,
De Avisamento Concilii nostri,
Concessimus ei Quadraginta Libras, percipiendas annuatim, ad Scaccarium nostrum, ad Terminos Paschae & Sancti Michaelis, per aequales Portiones, quousque pro Statu suo aliter duxerimus ordinandum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo die Martii.
Per Breve de Privato Sigillo.
March 13. Grant of an annuity of 400l. to the earl of March for assistance to be given to the K. in war. Westm.
O. viii. 245. H. iv. p. i. 23.
Pro Comite Marchiae Scotiae, de Servitio Guerrae.
An. 3. H. 4. Ibid. m. 6.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd (de Gratia nostra speciali) Concessimus, Dilecto & Fideli Consanguineo nostro, Georgio de Dunbarre, Comiti Marchiae Scotiae, Quadringentas Libras, durante Guerrâ inter Nos & Illos de Scotia, percipiendas, singulis Annis, ad Scaccarium nostrum, ad Terminos Paschae & Sancti Michaelis, per aequales Portiones,
Ita quòd idem Comes, Sumptibus suis propriis, Duodecim Homines ad Arma, sufficienter munitos & arraiatos, & Viginti Sagittarios Equites promptos & paratos, inveniat, ad Deserviendum nobis in obsequio nostro, de tempore in tempus, contra Scotos Inimicos nostros, in Comitiva ipsius Comitis, seu aliorum, durante Guerrâ supradictâ.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo tertio die Martii.
Per ipsum Regem.
March 14. Licence to John bp. of S. Asaph to hold in commendam the church of Meyvot and the chapels of Pole and Guildefeld. Westm.
O. viii. 246. H. iv. p. i. 23.
Pro Episcopo Assavensi, de Tenendo in Commendam.
An. 3. H. 4. Pat. 3. H. 4. p. 1. m. 5.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, ut accepimus, Sanctissimus in Christo Pater, Papa Modernus nuper, per Literas suas Apostolicas, Concessisset, Venerabili Patri, Johanni Episcopo Assavensi Ecclesiam de Meyvot, cum Capellis de Pole & Guildeffeld, in Dioecese Assavensi, eidem Ecclesiae de Meyvot pertinentibus & annexis, HABENDAM & TENENDAM in COMMENDAM, sub certa Forma in eisdem Litteris contenta,
Ac Nos postmodùm, per Literas nostras Patentes, de Gratia nostra speciali, praefato Episcopo Licentiam Concesserimus habendi & occupandi Ecclesiam praedictam, & eâ, cum Capellis praedictis, quamdiu ipse Episcopus praedicti Loci Assavensis extiterit, gaudendi, prout in Literis Apostolicis, ac Literis nostris praedictis pleniùs continetur,
Quarum quidem Literarum Apostolicarum, ac Literarum nostrarum praedictarum virtute, praedictus Episcopus praedictam Ecclesiam de Meyvot, cum Capellis, in COMMENDAM (ut asserit) teneat & occupet in praesenti,
Nos,
Ad Supplicationem praedicti Episcopi, & pro eo quòd ipse quasdam Literas Patentes,
Carissimi Domini & Consanguinei nostri Ricardi nuper Regis Angliae Secundi post Conquestum defuncti, Vicesimo octavo die Junii, Anno Regni ejusdem nuper Regis Tertio, factas,
Per quas idem nuper Rex Concessit & licentiam dedit, pro se & Haeredibus suis, quantum in ipso fuit, Willielmo tunc Episcopo Assavensi, Praedecessori praedicti nunc Episcopi, quòd ipse, de assensu Capituli Ecclesiae suae Assavensis, Capellas de la Pole & Kegitva, suae Dioecesis Assavensis, Ecclesiae Parochiali de Meyvot, praedictae Dioecesis, imperpetuum Unire & Annectere, & eandem Ecclesiam, cum Capellis eidem pertinentibus & annexis, Appropriare,
Et easdem, sic Appropriatas, praedicto quondam Episcopo, & Successoribus suis Episcopis Assavensibus, in proprios Usus tenere posset imperpetuum,
Prout in eisdem Literis ejusdem nuper Regis pleniùs continetur,
Nobis in Cancellaria nostra restituit cancellandas,
De assensu Concilii nostri Statum & Possessionem, quos idem nunc Episcopus Assavensis habet, virtute Literarum Apostolicarum & Licentiae nostrae supradictarum, in COMMENDAM, in praedicta Ecclesia de Meyvot, & Capellis de Pole & Guldeford, eidem Ecclesiae annexis, quamdiu ipse Episcopus dicti Loci Assavensis extiterit, pro Nobis, & Haeredibus nostris, quantum in nobis est, Acceptamus, Approbamus, Ratificamus, & Confirmamus,
Nolentes quòd idem nunc Episcopus Assavensis, quamdiu ipse ibidem Episcopus extiterit, super Possessione sua Ecclesiae de Meyvot, & Capellarum de Pole & Guildeffeld supradictarum, ratione alicujus Juris vel Tituli, quod vel qui nobis competit, aut Nobis vel Haeredibus nostris in futurum competere poterit, per Nos, vel Haeredes nostros, seu Ministros nostros quoscumque, futuris Temporibus, Impetatur, inquietetur, molestetur in aliquo, seu gravetur.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo quarto die Martii.
Per Breve de Privato Sigillo.