Rymer's Foedera with Syllabus
July-December 1402

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

267-285

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: July-December 1402', Rymer's Foedera Volume 8, pp. 267-285. URL: http://british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115140 Date accessed: 29 July 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

July–December 1402

Syllabus EntryFoedera Text
July 1. Power for John bp. of Rochester, John earl of Somerset, Richard lord Grey of Codnor, and five others, to demand the payment of the ransom of the late K. John of France. Westm.
O. viii. 267. H. iv. p. i. 31.
De Summis pro Redemptione Johannis quondam Francorum Regis Exigendis.
An. 3. H. 4. Franc. 3. H. 4. m. 3.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De fidelitate, prudentiâ, & circumspectione, Venerabilis Patris, Johannis Episcopi Roffensis, ac, carissimi Fratris nostri, Johannis Comitis Somersetiae Capitanei Villae nostrae Calesii, & sui Locumtenentis, Richardi Domini de Grey de Codnore, Admiralli nostri versus le North, Willielmi Heron Domini de Say, & Thomae Rameston, Admiralli nostri versus le West, Johannis Norbury Capitanei Castri nostri de Gynes, Richardi Holm Canonici Eboracensis, & Johannis Arald Scutiferi, plenariè confidentes,
Ad quascumque Pecuniarum Summas, pro Redemptione, recolendae memoriae, Johannis quondam Francorum Regis adhuc debitas, Exigendum,
Et super Solutione earumdem oportunas & solempnes Requisitiones faciendum,
Eásque Pecunias, cum quibuscumque Debitis liquidis, legitimè Compensandum,
Ipsos conjunctim & divisim nostros veros, legitimos, & indubitatos Procuratores, Negotiorum Gestores, & Nuncios speciales Facimus, Ordinamus, & Constituimus per Praesentes,
Promittentes, in verbo Regio, Nos Ratum & Gratum perpetuò habituros quicquid per eosdem Procuratores, aut aliquem eorumdem, Actum, Gestum, seu Procuratum fuerit in Praemissis, & singulis Praemissorum.
Dat. sub Magni Sigilli nostri testimonio apud Palatium nostrum Westm. primo die Mensis Julii.
Per ipsum Regem & Concilium.
July 1. The K. pledges certain jewels to William bp. of Winchester, for the sum of 400l. Westm.
O. viii. 267. H. iv. p. i. 31.
Pro Episcopo Wyntoniensi.
An. 3. H. 4. Pat. 3. H. 4. p. 2. m. 6.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Venerabilis Pater Willielmus Episcopus Wyntoniensis, considerans indigentiam Pecuniae quam habemus in Praesenti, Summam Quadringentarum Librarum, usque Festum Natalis Domini proximò futurum nobis mutuaverit de suis Benivolentia & affectu, eaque de Causa, ac pro Solutione Summae praedictae ad Festum praedictum securiùs faciendâ, certa Jocalia nostra sub Custodia ipsius Episcopi interim posuerimus,
Nos ex habundanti, de assensu Concilii nostri, volentes quòd eadem Jocalia, extra Possessionem ipsius Episcopi, vel Executorum suorum exnunc, usque Festum praedictum, nullo modo capiantur seu resumantur, nisi praefato Episcopo seu dictis Executoribus suis de dictis Quadringentis Libris ad Festum praedictum, seu interim plenarie fuerit satisfactum, in quo casu praedicta Jocalia Nobis aut Assignatis nostris, prout justum fuerit, plenarie restaurentur; si verò, praefato Episcopo seu Executoribus suis de praedictis Quadringentis Libris, ad Festum praedictum, seu medio tempore, minimè sit solutum, tunc bene liceat praefato Episcopo seu Executoribus suis praedictis praedicta Jocalia vendere, vel inde disponere pro libito suae voluntatis, absque occasione & impedimento quibuscumque.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, Primo die Julii.
Per Concilium.
July 5. Sir Hugh de Waterton is appointed guardian of the K.'s children John and Philippa, and of the earl of March and his brother, at Berkhampstead Castle. Westm.
O. viii. 268. H. iv. p. i. 32.
Pro Gubernatore Puerorum Regis.
An. 3. H. 4. Ibid. m. 10.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Constituimus & Ordinavimus, dilectum & fidelem Militem nostrum, Hugonem de Waterton ad commorandum continuè in Castro nostro de Berkhamstede, usque Reditum nostrum a partibus Walliae, & ad Gubernandum ibidem carissimos pueros nostros Johannem & Philippam, ac etiam carissimos Consanguineos nostros Comitem Marchiae & Fratrem ejus;
Dantes firmiter in mandatis tàm eisdem Pueris & Consanguineis nostris, quòd ipsum Hugonem in Gubernatorem suum recipiant, quàm universis & singulis Ligeis nostris, in eodem Castro commorantibus, quòd eidem Hugoni & Ordinationibus suis in hac parte pareant & obediant prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, Quinto die Julii.
Per Breve de Privato Sigillo.
July 13. The K. orders the bailiffs of Bury in co. Suffolk to release Robert Westbroom, imprisoned for having said that K. Richard was alive. Westm.
O. viii. 268. H. iv. p. i. 32.
De non Occasionando propter Mendacia Innocenter dicta.
An. 3. H. 4. Claus. 2. H. 4. p. 2. m. 5.
Rex Ballivis Villae de Bury in Comitatu Suffolciae, Salutem.
Cùm Nos nuper,
Licet publicatis & inaniter Praedicatis nonnullis Fabricatis Mendaciis, tàm in Civitate nostra Londoniae quàm alibi infra Regnum nostrum Angliae, per viros religiosos diversos, & alios Insurrectionem & Commotionem Populiejusdem Regni nostri Felonicè, immò veriùs Proditoriè, contra eorum Ligeantiam nequiter Conspirantes, & ad effectum pro eorum viribus dampnabiliter deducere Cupientes, Quidam eorum, propriis & publicis sui Reatûs Confessionibus praecedentibus, suisque Demeritis exigentibus, in hac parte, Convicti & Morti adjudicati extiterint, Judiciaque, in hac parte reddita, debite fuerint assecuta, considerantes tamen quòd quamplures Ligei nostri Civitatis & Regni nostrorum praedictorum, qui hujusmodi Mendacia forsitan audierunt, & de facili innocenter dixerunt, eisque de facto nullatenus consenserunt, set hujusmodi Proditoribus & eorum iniquis Imaginationibus, si ad ipsorum notitiam deductae fuissent, resistere semper parati fuerunt, prout firmiter sperabamus, Poenas incurrere verisimiliter formidarentur, quod nollemus,
Per diversa Brevia Praeceperimus Vicecomiti nostro Comitatûs praedicti ac aliis Vececomitibus Regni nostri Angliae, quòd quilibet eorum, in singulis locis in Balliva sua ubi melius expedire videret, publicè Proclamari faceret, & ad Notitiam eorumdem fidelium Ligeorum nostrorum Regni nostri praedicti, deduci faceret, quòd Intentionis nostrae nullatenus extitit, quòd aliqui hujusmodi Fideles Ligei nostri Regni nostri praedicti, occasione hujusmodi Auditionum, Promulgationum, Locutionum, sive Publicationum Mendaciorum hujusmodi, per praedictos aut alios Proditores quoscumque in forma praedicta Affirmatorum sive Praedicatorum, Occasionarentur, molestarentur, inquietarentur seu gravarentur,
Jamque intellexerimus quòd quidam Robertus Westbroom de Bury, per Accusationem cujusdam Willielmi Talby de Bury, Sancti Edmundi Chaundeler, asserentis ipsum Robertum die Dominicâ in Festo Pentecostes ultimò praeterito, apud Burry, in praesentia Johannis Thorp Archidiaconi Suffolciae, & aliorum Servientum ejusdem Johannis Thorp, praefato Willielmo incognitorum, dixisse quòd Dominus Richardus nuper Rex Angliae fuit vivens & in bona sanitate Corporis sui, Captus, & ea occasione in Prisona sub custodia vestra detentus existat,
Nos,
Nolentes ipsum Robertum in Prisona praedicta, contra formam Intentionis & Proclamationis nostrarum praedictarum, ulteriùs detineri,
Vobis Praecipimus quòd, si praedictus Robertus ex causa praedicta Captus, & eâ occasione & non aliâ in Prisona praedicta detentus existat, tunc ipsum Robertum a Prisona praedicta deliberetis, & ipsum ad Largum quo sibi placuerit ire permittatis.
Teste Rege apud Westmonasterium, xiii. die Julii.
Per Concilium.
July 14. The aldermen and jurats of the Hanse merchants request the K. to restore the wine belonging to George Beteken and Arnold de Dassele, captured by his subjects at sea.
O. viii. 269. H. iv. p. i. 32.
Litera ab Hansa Teutonica ad Regem.
An. 3. H. 4. Penes Cleric. Pell.
Humillimâ Famulatûs nostri Recommendatione, cum benivolo singulorum Beneplactorum animo, semper praegustata.
Gloriosissime Princeps Ac Illustrissime Domine,
Vestrae regali Dominationi, Praesentium per tenorem, cupimus fore notum qualiter nonnullae Gentes vestri Regni, cum tribus Navibus (dictis Baertzen) vestri Regni Devastatores in Mari quaeritantes (quarum Capitaneus dicebatur Marcus Mixto de Vowyck) cum una Navi de praedictis Tribus (cujus Magister erat Wilkok de Meer de Trirouwe) extra terminos Valumde Water, supervenerunt quandam aliam Navem, circa Terram altam (dictam de Fontena) cujus Magister erat Johannes Barrat de Rossele, nonaginta duobus Vasis Vinorum onustam ex parte Georgii Beteken & Arnoldi de Dassele, Mercatorum Almaniae Hansae Theutonicae, de Terra Prussiae oriundorum, quibus praedicta Vina pertinent, versus partes Prussiae ratione lucri deducendorum,
Ipsam etiam Navem manu hostili Invadentes, quam praedictae Gentes secum, cum Vinis & Arnaldo de Dassele praenominato, in eadem tunc temporis existenti captivato, suisque Rebus aliis ablatis, ad Portum vestri Regni, veluti ad nostrum auditum voce querulosâ pervenerat, adduxerunt, & adhuc ea detinent, minùs justè, in praedictorum Mercatorum Dampnum non modicum & Jacturam:
Cùm speramus inter vestram Regalem Dominationem & vestros Subditos ex parte una, & nostros Mercatores de Terra Prussiae ex parte altera mutua Pacis & Amicitiae Foedera confoveri,
Nam praefati vestri Subditi & Mercatores, Favoribus, complacentiis, & honorificis Conversationibus, in partibus Prussiae ubilibet, benivolè semper pertractantur:
Quare vestrae Serenissimae Dominationis limpiditatem cordiutimè duximus implorandum quatinus, Zelo Justitiae, nostrique ob exigui Famulatûs intuitum, praefatis Georgio & Arnoldo suorum Vinorum praedictorum, & aliarum Rerum Arnoldo saepedicto ablatarum, Restitutionem condecentem fieri permittatis, absque impedimento aliquali,
In hiis vestra Regalis Magestas se exhibeat veluti, Nobilis Dominus, Dominus Magister, necnon honorabiles Viri Civitatum Terrae Prussiae, & Nos in vestra Serenissima Dominatione fiduciam gerimus ampliorem.
Altissimus vestrum Statum benignissimum feliciter dignetur conservare & votivè, Nobis continuè praecipientes:
Datum nostris sub Sigillis, Quartadecima die Mensis Julii, Anno Domini Quadringentessimo Secundo;
Vestrae Excellentissimae Dignitatis
Servitores, Aldermani ac Jurati Communium Mercatorum Almaniae, Sacri Romani Imperii Hansae Teutonicae, pro praesenti Brugis Flandriae Residentes.
Dors.
Gloriosissimo Principi Serenissimoque Domino, Domino
Henrico Regi Angliae & Franciae & Domino Hiberniae, Domino nobis gratioso, omnimodâ Reverentiâ, Littera praesentata.
July 14. Similar letter addressed to the K.'s council.
O. viii. 270. H. iv. p. i. 32.
Littera ab eisdem ad Concilium.
An. 3. H. 4. Ibid.
Prono Obsequio, cum benivolo animo in singulis complacendi, semper antemisso.
Honorabiles Domini & Amici Carissimi,
Vestrae industriosae Dignitati patefiat, per Praesentes, qualiter nonnullae Gentes de Regno Angliae, cum tribus Navibus (dictis Baertzen) Inimicos, Illustrissimi Principis ac Domini, Domini Henrici Regis Angliae in Mari quaeritantes (quarum quidem Navium Admirallus sive Capitaneus dicebatur Marcus Mixto de Vowyck) cum una Navi de praedictis Tribus, cujus Magister erat Wilkock de Meer de Trirowe &c. prout supra mutatis mutandis usque haec verba (viz)
Quare vestrae honorandae Discretionis providentiam sincero animo duximus rogitandam quatinus, merae Justitiae amore, nostrique perpetui Servitii ob respectum, praefatis Georgio & Arnoldo suorum vinorum praedictorum & aliarum Rerum, eodem Arnoldo oblatarum, Restitutionem condecentem fieri permittatis;
In hiis agentes veluti, Nobilis Dominus, Dominus Magister, & Industriosi viri Civitatum Terrae Prussiae, & Nos in vestra laudabili Dominatione fiduciam gerimus satis plenam.
Altissimus vos feliciter & votivè dignetur conservare Nobis praecipientes.
Datum nostris sub Sigillis, Quartadecima die Mensis Julii, Anno Domini Quadringentesimo Secundo.
Aldermanni ac Jurati Communium Mercatorum Almaniae, Sacri Romani Imperii Hansae Theutonicae, pro praesenti Brugis Flandriae residentes, ad vestra Mandata parati.
Dors.
Honorabilibus Illustribusque Viris ac Dominis, Dominis Consiliariis, Illustrissumi Principis ac Domini, Domini
Henrici Regis Angliae & Franciae, Dominis nobis sincerè reverendis, Littera praesentata.
July 14. The K. orders the bps. of Norwich and Exeter, and the abp. of Canterbury, to array their clergy to resist an expected invasion. Westm.
O. viii. 270. H. iv. p. i. 33.
De Arraiatione Cleri facienda.
An. 3. H. 4. Pat. 3. H. 4. p. 2. m. 9.
Rex, Venerabili in Christo Patri, H. eadem gratiâ, Episcopo Norwicensi, Salutem.
Quia pro certo intelleximus quòd quamplures Inimici nostri, quidam in partibus Transmarinis, & quidam in quibusdam Navibus supra Mare existentes, Regnum nostrum Angliae, & praecipuè Comitatum Suffolciae Invadere, & illud Ingredi, ac Ligeos nostros ejusdem Regni Debellare & Destuere intendunt.
Nos,
Malitiae suae in hac parte obviare volentes,
Assignavimus vos ad Clerum Comitatûs praedicti, tàm infra Libertates, quàm extra, Levandum & Congregandum, ipsúmque Arraiandum, & in Arraiatione hujusmodi, in singulis Locis Comitatûs praedicti, tàm per Costera Maris, quàm alibi ubi necesse fuerit, ponendum,
Ità quod prompti sint & parati ad Resistendum Malitiae Inimicorum nostrorum quorumcumque, quotiens & quando Regnum nostrum praedictum ibidem invadere praesumpserint, sicque Dampnum sive Destructio aliqua, per Malitiam Inimicorum nostrorum hujusmodi, aliqualiter ibidem non proveniat;
Et ideò vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter Intendatis, & ea faciatis & exequamini in Forma praedicta:
Damus autem Universis & singulis Ligeis & Fidelibus nostris hujusmodi Cleri in Comitatu praedicto, tàm infra Libertates, quàm extra, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd vobis in Executione praemissorum Intendentes sint, Consulentes, & auxiliantes prout decet.
In cujus &c. quamdiu Regi placuerit duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, xiv die Julii.
Per Concilium.
Eodem modo assignatur praefatus Episcopus in Comitatu Norffolciae sub eadem Data;
Per Concilium
Eodem modo assignatur Th. Cantuariensis Archiepiscopus, totius Angliae Primas, in Comitatu Kantiae, sub eadem Data.
Per Concilium.
Eodem modo assignatur E. Episcopus Exoniae in Comitatu Devoniae, sub eadem Data.
Per Concilium.
July 17. Commission to Robert Gosholm, William Lee, and two others, to arrest workmen to fortify East Tilbury in Essex. Westm.
O. viii. 271. H. iv. p. i. 33.
Pro Hominibus Villae de Est Tilbury.
An. 3. H. 4. Ibid. m. 7.
Rex, Dilectis sibi, Roberto Gosholm, Willielmo Lee, Nicholao Denys, & Johanni Archer, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm dilecti Ligei nostri Homines Villae de Est Tilbury in Comitatu Essexiae, Considerantes quàm magna Deperdita, Dampna, & Destructiones, quae eidem Villae, per Applicationem Francigenarum & aliorum Inimicorum ibidem, temporibus retroactis evenerunt, majoraque, Processu temporis, tàm ibidem, quàm Partibus Adjacentibus, per hujusmodi Inimicos, praesertim cum nulla alia Applicatio alibi per magnum spatium existat, verisimiliter evenire formidantes, nisi super hoc congruum Remedium celeriùs apponatur, pro hujusmodi Deperditis, Dampnis, & Destructionibus evitandis, & ut caeteri, super Costeras Maris Habitantes, conformiter facere corda assumant hilariora, Villam praedictam per Costeram Maris, cum quodam Muro Terrae, Garettis, aliisque modis, quibus poterunt, in parte fortificare proponant & intendant ut accepimus,
Nos, Attendentes Piam Intentionem Hominum praedictorum, ac quamplura Bona & Commoda, quae Villae & Partibus praedictis, per dicti Propositi Complementum, poterunt redundare, & ut Inimici nostri, coram dicta Villa de die in diem velantes, cùm de Fortificatione hujusmodi ejusdem Villae Notitiam habuerint, Aquam Thamisiae modo Guerrino de caetero intrare magis timeant & evitent,
Ad Supplicationem ipsorum Hominum, ac propter Indigentiam, Paupertatem, & Inopiam eorumdem,
Assignavimus vos, Tres, & Duos vestrûm, ad tot & tales Laboratores & Artifices, quot pro Expeditione & Perfectione Operis praedicti necessarii fuerint, tàm infra Libertates, quàm extra (Feodo Ecclesiae dumtaxat excepto) Eligendum & capiendum, & eosdem Laboratores & Artifices, in Operatione illa, pro Denariis praedictorum Hominum, eis in hac parte, prout inter ipsos Homines & praefatos Laboratores & Artifices poterit rationabiliter concordari, promptè solvendis, Ponendum, ibidem quamdiu indiguerit moraturos;
Et ideo vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter Intendatis, & ea faciatis & exequamini in Forma praedicta,
Damus autem universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Constabulariis, Ballivis, Ministris, Laboratoribus, & Artificibus, ac aliis Fidelibus & Subditis nostris, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd vobis, Tribus, vel Duobus vestrûm, in Praemissis faciendis & exequendis, Pareant, obediant, & intendant prout decet.
In cujus &c. per unum Mensem duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, xvij. die. Julii.
Per Concilium.
July 31. The sheriffs of Nottingham and Leicester and four others, and the chancellor of the palatinate of Lancaster, are ordered to summon men-at-arms and archers to meet the K. at Shrewsbury, to repel the insurrection of Owen Glyndourdy. Ten other sheriffs are ordered to send men to meet the earl of Stafford and other lords at Hereford, and the prince of Wales at Chester. Westm.
O. viii. 271. H. iv. p. i. 33.
De festinando ad Regem, contra Wallenses.
An. 3. H. 4. Claus. 3. H. 4. p. 2. m. 6. d.
Rex, Vicecomiti Notinghamiae, Salutem.
Recolentes qualiter dilecti Ligei nostri Milites, Armigeri, ac alii homines Defensabiles Comitatûs tui, ex eorum benivolentia & sincera affectione, nobiscum in Partibus Walliae, ad Malitiam & Proterviam Owini Glyndourdy, ac aliorum Rebellium nostrorum partium illarum Reprimendum & Resistendum, de Mandato nostro jampridem interfuerunt, unde eis non immeritò gratulamur,
IntendentÉsque in Propria Persona nostra versus easdem Partes Manu forti, ad hujusmodi Rebelles nostros, qui in Montibus, Boscis, & aliis Locis Secretis priùs latitabant, quamquamad hoc propter temporis brevitatem adtunc vacare nequivimus (cum Deo adjutorio) Insequendum & Destruendum, nos iteratò transferre infra breve, & ibidem per quindecim dies pro nostri & Regni nostri quiete & tranquillitate, in finalem Destructionem Rebellium praedictorum, ut speramus, continuare;
Tibi Praecipimus firmiter injungentes quòd statim, visis Praesentibus, in singulis Civitatibus, Burgis, & Villis Mercatoriis, ac aliis Locis in Balliva tua ubi magis expedire videris, Publicè ex parte nostra Proclamari facias, quòd Omnes & Singuli Milites, Armigeri, & Sagittarii, ac alii homines Defensabiles Comitatûs tui, super Fide & Ligeantia suis, ac sub Forisfactura Omnium quae Nobis forisfacere poterunt, bene & sufficienter Arraiati; ac Armis aliisque Hernesiis, & Victualibus muniti, videlicet, quilibet eorum juxta Statûs sui exigentiam, penes Praesentiam nostram apud Salopiam se trahent, properent, & festinent, Ita quòd sint ibidem, vicesimo septimo die Augusti proximo futuro ad ultimum, Nobiscum in Obsequio nostro, versus Partes praedictas, ex Causis Praemissis profecturi; Et hoc super Fide & Ligeantia tuis, ac sicut Nos, & Honorem nostrum, Defensionémque dicti Regni nostri diligis, nullatenus omittas.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxxi die Julii.
Per ipsum Regem & Consilium.
Consimilia Brevia diriguntur subscriptis mutatis mutandis, sub eadem Data; videlicet,
Vicecomiti Leicestr.
Vicecomiti Northampton.
Vicecomiti Bukingham.
Vicecomiti Lincoln.
Vicecomiti Cantebr. & Hunt.
Cancellario Regis in Comitatu suo Palatino Lancastr
.
Rex, Vicecomiti Oxon. & Berk. Salutem.
Recolentes qualiter &c. ut supra usque ibi, penes Praesentiam & tunc sic, Edmundi Comitis Stafford, & Ricardi Comitis Warrwicae, ac Dominorum de Grey, d'Audeley, Bergeveny, & Berkeley, apud Civitatem Herefordiae se trahant, properent, & festinent, ita quòd sint ibidem, Vicesimo Septimo die Augusti proximò futuro ad ultimum, in Comitiva ipsorum Comitum & Dominorum, in Obsequio nostro, versus Partes praedictas, ex Causis praemissis profecturi, Et hoc &c. ut supra.
Teste ut supra.
Per ipsum Regem & Concilium.
Consimilia Brevia diriguntur Vicecomitibus subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Vicecomiti Gloucestr.
Vicecomiti Hereford.
Vicecomiti Wigorn.
Vicecomiti Warr.
Vicecomiti Staff.
Vicecomiti Somers.
Vicecomiti Bristoll
.
Rex, Vicecomiti Derbiae, Salutem.
Recolentes &c. ut supra usque ibi, juxta statûs sui exigentiam & tunc sic penes Praesentiam Carissimi Filii nostri Henrici Principis Walliae, apud Civitatem Cestriae, se trahant, properent, & festinent, ita quòd sint ibidem, Vicesimo Septimo die Augusti proximò futuro ad ultimum, in Comitiva praefati Principis, in obsequio nostro, Versus Partes praedictas, ex Causis praemissis, profecturi, & hoc sub Fide &c. ut supra.
Teste ut supra.
Per ipsum Regem & Concilium.
Consimile Breve dirigitur Vicecomiti Salopiae, sub eadem Data
.
Aug. 4. The K. orders the sheriff of Lincoln to send men to resist the expected invasion by the duke of Albany and the earl of Douglas. Ravensdale.
O. viii. 272. H. iv. p. i. 33.
De Festinando contra Scotos.
An. 3. H. 4. Viag. 3. H. 4. m. 26.
Rex, Vicecomiti Lincolniae, Salutem.
Licet nuper, per Breve nostrum, inter caetera, Tibi Praeceperimus quòd in singulis Civitatibus, Burgis, & Villis Mercatoriis, ac aliis Locis in Comitatu praedicto, ubi expediens foret & necesse, Publicè ex parte nostra Proclamari faceres quòd omnes & singuli Milites, Armigeri, & Va- letti de Comitatu praedicto, super Fide & Ligeantia suis, ac sub Forisfactura omnium quae nobis forisfacere poterunt, meliori & securiori modo quo sciverunt, se Parent, arraient, & Armis muniant, videlicet, quilibet eorum juxta statûs sui exigentiam, ipsíque sic Parati, Arraiati & Muniti, penes Praesentiam nostram apud Salopiam, ad certum diem in dicto Brevi contentum, se traherent, ad Proficiscendum nobiscum versus partes Walliae, ad Proterviam & Malitiam Owini Glyndourdy, ac aliorum Rebellium nostrorum de Partibus illis, qui contra Nos & Majestatem nostram Regiam proditoriè Insurrexerunt (Deo dante) Reprimendum & virilius Resistendum, prout in Brevi praedicto pleniùs continetur,
Quia tamen jam Noviter informamur quòd Dux Albaniae, & Comes de Douglas, cum magna Multitudine Scotorum snimicorum nostrorum, Regnum nostrum Angliae, ad Mala quae poterunt Nobis, & Ligeis nostris dicti Regni nostri, Inferendum, citra Festum Assumptionis beatae Mariae proximò futurum vel citò postea Ingredi intendunt,
Tibi Praecipimus firmiter Injungentes quòd statim, visis Praesentibus, in singulis Civitatibus, Burgis, & Villis Mercatoriis, ac aliis Locis infra Ballivam tuam ubi melius expedire videris, exparte nostra publicè Proclamari facias quòd praedicti Milites, Armigeri, & Valetti in Forma praedicta, Parati, Arraiati & Muniti, versus Marchias Scotiae, cum inde, per Custodes earumdem Marchiarum ex parte nostrâ, fuerint praemuniti, se trahant, properent, & festinent, ad malitiam & Proterviam dictorum Inimicorum nostrorum (Deo adjutorio) Reprimendum & virilius Resistendum, dictâ Proclamatione, per te praetextu dicti Brevis nostri tibi prius sic directi factâ, non obstante: & in Casu quo dicti Inimici nostri infra dictum Regnum nostrum non venerint, aut si venerint, & Viagium super dictis Inimicis nostris infra tale tempus fieri contigerit, quòd praefati Milites, Armigeri, & Valetti, penes Praesentiam nostram, usque Villam nostram Salopiae, citra primum diem Septembris proximò futurum, aliqualiter venire possint, tunc iidem Milites, Armigeri, & Valetti, sic Parati, Arraiati, & Muniti, penes Praesentiam nostram, usque dictam Villam Salopiae, citra praedictum primum diem Septembris ad ultimum accedant, nobiscum in Excercitu nostro versus dictas partes Walliae profecturi, ad Malitiam dictorum Rebellium nostrorum ibidem Reprimendum, & eos (Deo dante) penitùs Destruendum; Et hoc sub Periculo quod incumbit nullatenus omittas.
Teste Rege apud Maneriam de Ravenesdale, Quarto die Augusti.
Per ipsum Regem.
Aug. 11. The commonalty of Bruges to the K.'s council, requesting the release of Paul Kengiard and John Willes of Ostend.
O. viii. 273. H. iv. p. i. 34.
De Attemptatis contra Treugas, queremonia Flandrensium.
An. 3. H. 4. Pen. Cler. Pell.
Nobiles Ac Praepotentes Viri.
Per plures nostras alias Literas, honorabilibus Viris, Majori, Aldermannis, ac Consiliariis Civitatis Londoniae, Dampna, Jacturas, & Gravamina, Coopidanis & nonnullis aliis Vicinis nostris, per incolas partium Regni Angliae, contra Treugarum Foedera nuper illata, innotuimus,
Sperantes quòd, juxta benignas & gratiosas, excellentissimi Principis, Regis Angliae Literas, Patriae Flandriae perpluries missas, ipsis nostris Opidanis & Vicinis Restitutio fieri deberet improtractim,
Cessantibusque Spoliis ac cunctis Novitatibus, Pax & Tranquillitas, inter praedictas Patrias (Angliae, scilicet, & Flandriae) juxta ipsarum Treugarum Tenorem, peramplius servarentur incorruptae,
Prout ad vestrum non dubitamus auditum pervenisse,
Cujus tamen effectum nullum assequi vidimus vel videmus adhuc, set potius contrarium experimur luculenter,
Praesertim de Paulo Kengiard, qui, occasione Prosecutionis circa Recuperationem Dampnorum suorum, cum Literis praefati Excellentissimi Principis, necnon Ammiraldi Angliae, pridem factae, captivus detinetur in Portsmude, prout per nostras alias Literas praefatis de Londonio exposuimus evidenter,
Et de Johanne Willes paupere Piscatore de Osthende, qui versus Plagas Septentrionales Maris, pro Allecibus capiendis, nuper per nostris tamen, ipsâ die Sanctorum Jacobi & Christofori ultimò praeteritâ (videlicet) de- cimus sextus, & cum Adolescentibus quatuor, Captus per Anglicos, &, prout didicimus, unà cum quadam alia Nave de Briel, partium Hollandiae, quam iidem Anglici illo tunc ceperant, ad Portum de Hul, quanquam tamen, ad primam vocem ipsorum Anglicorum, idem Johannes Willes VELUM SUUM DECLINAVIT, ductus fuit.
Et quia (Nobiles & Egregii viri) ista Patriae Flandriae durissima, ymo amplius plenè intolerabilia sunt, Circumspectiones vestras, omni qua possumus & valemus affectione, deprecamur, ac, Justitiâ exigente, requirimus & postulamus quatinus,
Prosequendo bonam & favorabilem Mentem, quam praefatus excellentissimus Princeps habet, &, ut per suas Literas liquet, erga Patriam Flandriae tenere intendit,
Et attento quòd Subditi praefati Excellentissimi Principis (cujuscumque sint Statûs vel Conditionis) in Patria Flandriae benigniter foventur, ac favorabiliter tractantur,
Tantum facere dignemini ut praefatae Novitates cessent, nec consimiles in Habitatores Partium Flandriae ammodò fiant, verùm praedicti Captivi, unà cum Bonis & Rebus suis, liberè expediantur,
In hoc (potentes viri) facientes, & ita effectivos vos exhibentes, prout in Nobilitatibus vestris fiduciam gerimus ampliorem;
Nobis quid inde factum fuerit, si placet, rescribentes.
Valeant Magnificentiae vestrae in Christo Jhesu.
Scriptum die xi Mensis Augusti.
Burgimagistri, Scabini & Consules Villae Brugensis in Flandria.
Dorso.
Nobilibus ac Praepotentibus Viris, Dominis Consiliariis Excellentissimi Principis & Domini Regis Angliae, ac Domini Hiberniae Londoniae Residentibus.
Aug. 14. Agreement by indenture between the English and French commissioners for the preservation of the truce. Lenlinghem.
O. viii. 274. H. iv. p. i. 35.
Appunctuamenta, super Treugis Franciae.
An. 3. H. 4. Ex Autogr.
Haec Indentura,
Facta apud Lenlinghen, Die xiv Mensis Augusti, Anno Domini Millesimo Quadringentesimo Secundo,
Inter, Reverendum in Christo Patrem, Dominum Johannem Episcopum Carnotensem, ac Honorabiles Dominos, Dominos Reginaldum de Trya, Dominum de Serifontaine, Admiraldum Franciae, Johannem de Poupaincourt primum Praesidentem Parliamenti, Johannem de Hangesto Dominum de Henguevilla, Milites & Consiliarios, & Magistrum Johannem de Sanctis Cancellarium Ecclesiae Ambianensis Secretarium, pro parte Franciae, ex una Parte, &, Reverendum in Christo Patrem Dominum Johannem Roffensem Episcopum, ac Honorabiles Dominos, Dominum Willielmum Heron Dominum de Say Militem, Magistrum Richardum de Holm Canonicum Eboracensem, & Johannem Vrbani Locumtenentem & Procuratorem Admirallorum Angliae, pro parte Angliae, ex altera,
Ambaxiatores & Nuncios, in Marchiis Picardiae, inter Boloniam & Calesium, pro Reparatione Attemptatorum, tàm per Mere, quàm per Terram, contra formam Treugarum praesentium, olim inter Regna Franciae & Angliae, (videlicet) Anno Domini Millesimo Trecentesimo, Nonagesimo Quinto Initarum, destinatos,
Testatur quòd,
Ut ipsae Treugae in suo Robore perseverent & consistant, & nè per nonnullorum Perversorum utriusque Partis cupidam ac etiam affectatam Malitiam (quae jam in tantum invaluit quòd per eos, contra Treugas praefatas, multa Dampna, in Praejudicium ipsarum Partium & Subditorum earumdem, perpetrata fuere) amplius contra Treugas ipsas valeat Imposterum aliqualiter attemptari,
Praefati Ambaxiatores & Nuncii, per Utramque Partium praedictarum destinati, in vim Potestatis eis attributae, pro Conservatione Tranquillitatis & Pacis Regnorum praedictorum, ac etiam Dominiorum, Incolarum, & Subditorum eorumdem (Dumtamen ad omnia Infrascripta voluntas & consensus Dominorum utriusque dictarum partium Interveniant) Appunctuaverunt invicem ea quae secuntur,
Et Primo, quòd omnes Mercatores, Marinarii, & Piscatores utriusque Regnorum praedictorum, ab utraque parte Capti quacumque occasione sive causâ, liberè & absque Exactione & Solutione cujuscumque Financiae, pro Compo- sitionibus aut Redemptionibus, sint penitùs expediti: Et si qui Capti, sive in Carceribus inclusi, sive aliàs detenti, seu qualitercumque elargiti a Carceribus exierint, seu ab eorum Elargimento Recesserint, a dictorum Carcerum & cujuslibet Aresti aut Elargimenti Infractione, & a quibusvis Poenis, eis pro dictis Arresto seu Elargimento tenendis impositis, & per eos Promissis, etiam si ad hoc & propter hoc fuerint Obligati, Quitti permaneant assemper & Immunes, absque eo quod deinceps horum Occasione, per quoscumque capi debeant, arrestari, seu aliàs in Personis sive bonis quomodolibet molestari,
Item, quòd si qui Depraedatores seu Robatores supra Mare capti sint & detenti, per utramque Partium praedictarum, lstâ primâ vice de Gratia liberentur; Restituendo Laesis ea quae ab eis depraedârunt, si extant.
Item, quòd omnia Navigia, quomodocumque vocata, quacumque occasione, per utramque dictarum Partium & per quoscumque ipsarum capta, contra formam Treugarum praedictarum, & confessata, erunt Illis, quorum sunt, effectualiter Restituta; & ad hoc Captores ac etiam Detentores Rigidè compellentur: Pro quorum Navigiorum Restitutione prosequendâ & habendâ, ubicumque fuerint, illi, quorum interest & intererit, securè poterunt adire ambo Regna praedicta, & quodlibet eorumdem, absque novo salvo Conductu qualicumque.
Item, quòd omnia Bona, & Mercimonia, sive Mercandisiae, ab utrâque dictarum Partium, contra formam dictarum Treugarum capta & confessata, plenè, & liberè, & absque aliquali Diminutione seu Retentione, illis, a quibus capta fuerint, Restituentur,
Et quoad Bona & Mercimonia sive Mercandisias capta supra Mare, de & pro quibus Partes in ista praesenti Congregatione contrariè Remanserunt, vel de & pro quibus Dissensio aliqualis inter Partes orta est, sive imposterùm orietur,
Etiam & quoad Casus seu Articulos, in Rotulis Attemptatorum, per utramque Partium earumdem traditis, inscriptos, de quibus Partes nondum sunt Appunctuatae,
Commissarii per Admirallos Regnorum praedictorum, &, si opus fuerit, per Constabularium de Dovure, Magistrum Quinque Portuum Angliae, si & in quantum tangere poterit Jurisdictionem dictorum Quinque Portuum, vel eorum Locatenentes, deputabuntur, qui de & super Casibus & Querelis praedictis veritatem inquirent, & super hoc se informabunt diligenter, de ipsisque Summariè & de plano cognoscent, & per eorum Sententias vel aliter Partibus, infra Primam Diem Mensis Maii proximò venturam, si fieri poterit, ministrabunt & facient quod fuerit Rationis,
De hiis verò, de quibus Quaestiones interim determinari non poterunt, Partes per Admirallos, aut Magistrum Quinque Portuum, (in quantum ipsum, Ratione suae Jurisdictionis, tangere poterit) vel eorum Locatenentes supradictos, aut eorum Commissarios, citabuntur Compariturae, dictâ die primâ Mensis Maii, proximò futurâ, apud dictum Locum de Lenlinghem, coram Ambaxiatoribus, Nunciis, aut Commissariis, quos Dominis utriusque Partis ad hoc committere & destinare placuerit, propositurae & dicturae quicquid propter hoc & super hoc dicere & proponere voluerint, & super hiis Recepturae Justitiae complementum.
Quâ die Admiralli, & Magister Quinque Portuum praedictorum, seu eorum Locatenentes, Referent seu Remittent Informationes & Processus, super Praemissis factos, ut ibidem sit, per praefatos, Ambaxiatores, & Nuncios, seu Commissarios, super Praemissis, Determinatum & Decisum, prout fuerit Rationis:
Verùm, quoad Attemptata facta per Terram, Conservatores dictarum Treugarum, ab utraque Parte deputati (quilibet eorum (videlicet) in Partibus in quibus Deputati sunt) super dictis Attemptatis Partes audient, essque Justitiam ministrabunt,
De Querelis verò, quae per ipsos Conservatores, infra dictam primam diem Mensis Maii, proximò futuram, non fuerint Appunctuatae, Conservatores ipsi Informationes & Processus facient, eásque, ad dictam diem, coram dictis Ambaxiatoribus, & Nunciis, seu Commissariis Referent aut Remittent, ut per eos tunc, prout aequitatis fuerit, Partibus, propter hoc ad dictam Diem citatis, super hiis Justitia ministretur.
Item, ut Treugae praedictae, secundum earum formam & tenorem, de caetero serventur illaesae, Treugae praedictae de novo per Ambo Regna praedicta Publicabuntur, poteruntque Personae quaecumque, Mercatores, & aliae (cujuscumque Statûs aut Conditionis exi- sterint) Ire & Navigare liberè, pacificè, & securè, secundum formam dictarum Treugarum per Terram & per Mare, pro Mercandisiis, seu Mercimoniis, & quibuscumque aliis suis Negotiis excercendis, absque eo quòd in hoc per quemcunque, quavis occasione sive causâ, valeant aut debeant quomodolibet Impediri.
Item, quòd Infractores ipsarum Treugarum punientur secundum formam earumdem.
Item, quòd aliqui, Banniti a Regnis praedictis, neque Depraedatores supra Mare, in aliquibus Portuum aut Navigiorum ipsorum Regnorum nullatenus Recipientur neque Receptabuntur; Quinymo si contigerit ipsos in aliquo dictorum Portuum vel alibi Reperiri, statim per Admirallos, vel Magistrum Quinque Portuum (si in Jurisdictione sua Reperti fuerint) vel eorum Locatenentes, vel per Justiciarios locorum capientur, de ipsisque fiet Justitia condecens, per eos ad quos spectabit, juxta formam Treugarum praedictarum,
Proclamabiturque, in omnibus Portubus Amborum Regnorum praedictorum, quòd nullus aliquem ipsorum Bannitorum aut Depraedatorum receptet, nulla Victualia aut alia Necessaria sibi ministret, nec eis praestet Auxilium, Consilium, aut Favorem; & hoc sub Poena Corporis & Bonorum.
Item, quòd omnes Marchae & Reprisaliae, per utramque Partium praedictarum, temporibus retroactis, quavis occasione sive causâ, concessae, Cessabunt omnino, eruntque Revocatae, Cassatae, & penitùs Anullatae, unà cum omnibus Litteris, pro & super Marchis & Reprisailiis supradictis, per quemcumque seu quoscumque utriusque Partis, quavis auctoritate concessis,
Quódque de caetero aliquae Marchae seu Reprisailliae nullatenus concedentur, nisi Domino superiore Partis, contra quam fiet Querimonia, primitùs Sommonito seu debite Requisito,
Bona quoque, & Mercimonia, seu Mercandisiae quaecunque, vigore dictarum Marcharum & Reprisailliarum, hucusque concessarum, capta & arrestata, Partibus laesis Restituentur integrè cum effectu.
Item, quòd, dictis Treugis durantibus, omnes Mercatores, & aliae Personae (cujuscumque Statûs aut Conditionis) poterunt ire per Regna praedicta, juxta formam ipsarum Treugarum, sine novo salvo Conductu,
Et, si qui petierint salvum Conductum ab aliquo Dominorum praedictorum seu Officiariorum eorumdem sibi dari, concedetur Petentibus sine difficultate quacumque,
Et, ut voluntas utriusque Dominorum praedictorum (Utrum (videlicet) contenta in praesenti Indentatura sibi placebunt?) per utramque dictarum Partium possit sciri, quaelibet Pars Nunciorum praedictorum voluntatem Domini sui (Pars, videlicet, Franciae apud Calesium, & Pars Angliae apud Boloniam) penes Capitaneos dictorum Locorum in scriptis Remittet, vel ipsi Domini Ambaxiatores seu Nuncios suos, apud dictum locum de Lenlinghem, propter hoc, si voluerint, destinabunt in Festo Sancti Michaelis proximò futuro, vel citius interim si fieri poterit quovismodo.
In quorum Testimonium praefati Ambaxiatores Nuncii Franciae praesentem Indentaturam propriis suis manibus signaverunt, cum appositionibus Sigillorum cujuslibet eorumdem, Anno & Die praedictis.
Johannes Episcopus Carnoten.
R. de Trie.
De Poupaincourt.
Jh. de Hangest.
J. de Sanctis.
Sub Quinque Sigillis penden. a caudis Pergam. & Pergam. obductis
.
Aug. 15. The commonalty of Bruges again complain of the detention of John Willes.
O. viii. 276. H. iv. p. i. 35.
Literae Flandrensium Queremoniales.
An. 3. H. 4. Penes Cleric. Pell.
Reverendi Ac Potentes Domini,
Invalescentibus Querelis Opidanorum nostrorum, necnon aliorum multorum Vicinorum nostrorum, Habitatorum Partium Flandriae, super Dampnis eisdem illatis per Anglicos, super Maris distan Misimus nuper ad Magnificentias vestras Victorem de Leffinghe, Servitorem nostrum, suppliciter exorantes ut super praedictis Dampnis eisdem Habitatoribus Flandriae velletis de Remedio providere oportuno,
Cui Dominationes vestrae, ut idem nobis retulit, gratiosè respondistis, Intentionis Excellentissimi Principis & Domini Regis Angliae, ac Dominorum sui Concilii, non esse ut alicui habitatorum Partium Flandriae Dampna aliqua inferrentur, &, si quae perpetratae fuerint, illorum fieret Restitutio digna,
Mandâstisque Litteras fieri Dominis Consiliariis praefati Excellentissimi Principis, Londoniae existentibus, ut praemissis providerent, Dampna, Habitatoribus Flandriae per Anglicos illata, eisdem Reddi facientes cum effectu;
Super quo (Reverendi ac Potentes Domini) Magnificentias vestras, quantum possumus & valemus, Regratiamur;
Quanquam tamen de Restitutione aliquâ, praefatis Habitatoribus factâ, nondùm aliqua percipimus Nova, verùm in contrarium scimus aliquos, & maximè
Paulum de Kengiard & Henricum Clais, Zone de Monekereede, occasione prosequutionis Bonorum suorum factae, fuisse Captivatos apud Portsmude per Richardum Specier,
Scimus etiam, post praefatarum Litterarum vestrarum confectionem, Johannem Willes pauperem Piscatorem de Oosthend, & Quindecim ex Sociis suis, & Quatuor Pueros, omnes tamen Inermes, & VELUM SUUM, ad primum clamorem Anglicorum DECLINANTES, ipsâ die Sanctorum Jacobi & Christopheri, ultimò praeterita, Captos & Ductos fuisse apud Hull,
Et quia continuatio talium Oppressionum nedùm dura sed & qua siintolerabilis, praesertim cùm per habitatores ipsos Flandriae, nulla est commissa supra Anglicos Novitas, quinimo, quotquot sunt liberè & expeditè inter Nos hodiernâ die conversantur, sicut umquam fecerunt temporibus retroactis,
Quibus omnibus attentis, Reverentias ac Potentias vestras, multarum Precum instantiâ duximus rogitandas quatinus, Justitiae & aequitatis intuitu, &, ut praefati Excellentissimi Principis vestraeque gratiosae & amicabiles Litterae, juxta bonum & salubre vestrorum Propositum, effectui mandentur, tantum facere dignemini, ut praefatae Novitates & consimiles amodò cessent, & factae, prout decet, restituantur, in hoc, Magnifici Domini, facientes & ita effectivos vos exhibentes ut in Nobilitatibus vestris fiduciam gerimus ampliorem:
Reverendi Ac Potentes Domini,
Altissimus vestras conservet Dominationes prosperè & votivè.
Scriptum die decimo quinto Mensis Augusti.
Burgimagistri, Scabini, & Consules Villae Burgensis in Flandria.
Dors.
Reverendis ac Potentibus Viris Dominis Consiliariis, Excellentissimi Principis & Domini, Domini Regis Angliae, Tractatui apud Lullinghem ad prius Deputatis
.
Aug. 24. Licence for Louis bp. of Volterra [Wltranensis], papal collector in England, to export a bed, clothes, and plate. Westm.
O. viii. 277. H. iv. p. i. 35.
Pro Episcopo Wltranensi.
An. 3. H. 4. Claus. 3. H. 4. p. 2. m. 3.
Rex Custodibus Passagiorum Londoniae, Dovorriae, vel Sandewici, ac Collectoribus Custumarum & Subsidiorum suorum, necnon Scrutatoribus suis in eisdem Portubus, Salutem.
Mandamus vobis quòd, Venerabilem Patrem, Lodowicum Episcopum Wltranensem (Collectorem Sanctissimi Patris Bonifacii Papae Noni in Regno nostro Angliae) Unum Lectum & Unum Tapetum de Rubio Worstede brouderatum,
Et Unum Lectum de Worstede nigro & blodio cum Curtinis,
Unam Peciam Panni de Sangwyn,
Duas Duodenas de Birettis,
Duo Vestimenta Serica simplicia usitata pro uno Sacerdote tantum,
Diversas Vestes & Robas usitatas,
Quinque Ciphos Argenti Coopertos & Deauratos,
Et Septem alios Ciphos Argenti (quorum Duo sunt Cooperti) Unam Pelvim Argenti,
Unum Spiceplate Argenti,
Unum Turribile Argenti pro Altari,
Unum parvum Tabernaculum Auri,
Duo Paria Cultellorum,
Unum parvum Par de Paternosteres Auri,
Quatuor Anulos Auri,
Et Unum Portiforium de usu Romano, sua quae Valorem Sexaginta Librarum non excedunt, sicut idem Episcopus coram Nobis in Cancellaria nostra Sacramentum praestitit corporale,
In aliquo Portuum praedictorum, versus partes exteras per Se, & Servientes suos quoscumque, absque Custuma seu Subsidio indè ad opus nostrum capiendis, absque impedimento aliquo, quandocumque sibi placuerit, citra Festum Sancti Michaelis proximò futurum, mittere & traducere permittatis,
Aliquo Mandato nostro, vobis prius in contrarium directo, non obstante.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo quarto die Augusti.
Sept. 22. The K. forbids the earl of Northumberland and Henry de Percy, wardens of the West and East March, the earl of March, Ralph lord Greystok, and four others, to dispose of the prisoners taken at Hemeldon near Wollore, in co. Northumberland. Westm.
O. viii. 278. H. iv. p. i. 35.
Super Victoria contra Scotos, & de Captivis ad Financiam non ponendis.
An. 3. H. 4. Ibid. m. 4.
Rex carissimo Consanguineo suo Henrico de Percy Comiti Northumbriae ac Custodi de la Westmarche versus Scotiam, Salutem.
Quia jampridem Vos, ac, dilecti & fideles Consanguinei nostri, Henricus de Percy Filius vester, Georgius de Dunbarre Comes Marchiae Scotiae (coadunatis vobis quibusdam aliis Fidelibus nostris) Scotis, ac aliis Inimicis nostris, in non modico numero insimul Congregatis, qui nuper Regnum nostrum Angliae propè Marcheas Scotiae, ad Ligeos nostros ejusdem Insultandum & pro viribus destruendum, Ingressi fuerant, apud Hemeldon juxta Wollore in Comitatu Northumbriae feliciter Obviâstis, ac eos, in Reditu suo versus Terram Scotiae (sicut placuit Altissimo, qui cuncta ratione gubernat, ac singula singulis fortunatè dividit prout vult) viriliter Debellâstis, quosdam ipsorum Inimicorum nostrorum de Guerra capiendo, & quamplures eorumdem poena Mortis trucidando, sicut per Literas vestras, nobis transmissas, certitudinaliter informamur,
Undè humili & devoto Animo Gratias multiformes Domino referimus & condignas, vobis praeterea pro labore & diligentia vestris, in hac parte adhibitis, non immeritò gratulamur,
Quibusdam certis & urgentibus de Causis, Nos ad praesens moventibus, Vobis Mandamus, districtè Injungentes, nè aliquem Scotum, seu alium (cujuscumque Dignitatis, Statûs, Gradûs, seu Nationis fuerit) ibidem Captum, & sub Custodia vestra existentem, ad Financiam sive Redemptionem ponatis, nec extra dictam Custodiam vestram, per quamcumque Sacramenti praestationem, seu quamvis aliam Securitatem vel Colorem, deliberetis quovis modo, donec aliud indè a nobis habueritis in Mandatis:
Nolumus tamen nec Intentionis nostrae existit Vos, seu quemvis alium Ligeum nostrum, de quocumque Jure, in Personis, vel Rebus aliquorum Prisonariorum, ad locum praedictum de Guerra captorum, praetenso seu praetendendo, colore praesentis Mandati nostri, excludi seu aliqualiter defraudari;
Et hoc in singulis Locis infra Marchiam praedictam, ubi expediens fuerit & necesse, ex parte nostra notificari & publicari faciatis, ut alii, qui Viagio praedicto interfuerunt, effectum Mandati & Intentionis nostrorum praedictorum penes se meliùs teneant & observent, ac teneri & observari faciant.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo secundo die Septembris.
Per ipsum Regem & Concilium.
Ibid
.
Rex, Carissimo Consanguineo suo, Henrico de Percy le Fitz, Custodi de la Estmarche versus Scotiam, Salutem.
Quia jampridem vos, ac dilecti & fideles Consanguinei nostri, Henricus de Percy Comes Northumbriae Pater vester, & Georgius de Dunbarre Comes Marchiae Scotiae, coadunatis vobis, &c. ut supra usque ibi, Trucidando, & tunc sic, sicut Literas praefati Patris vestri nobis transmissas, &c. ut supra.
Teste ut supra.
Per ipsum Regem & Concilium.
Ibid
.
Rex, dilecto & fideli Consanguineo suo, Georgio de Dunbarre Comiti Marchiae Scotiae, Salutem.
Quia jampridem vos, ac dilecti & fideles Consanguinei nostri, Henricus de Percy Comes Northumbriae, & Henricus de Percy Filius ejus, coadunatis vobis, &c. ut supra usque ibi, Trucidando, & tunc sic, sicut per Literas praefati Comitis Northumbriae nobis transmissas, &c. ut supra usque ibi, condignas, & tunc sic, quibusdam certis & urgentibus de Causis, &c. ut supra usque ibi, defraudari, & tunc sic.
Teste ut supra.
Rex, dilecto & fideli suo Radulpho Baroni de Greystok, Salutem.
Quia jampridem, dilecti & fideles Consanguinei nostri, Henricus de Percy Comes Northumbriae, Henricus de Percy Filius suus, & Georgius de Dunbarre Comes Marchiae Scotiae, coadunatis sibi, &c. ut supra mutatis mutandis.
Teste ut supra.
Consimilia Brevia diriguntur subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Henr. Fitz Hugh Chivaler.
Radulpho de Yeier Chivaler.
Locum tenenti Regis de Rokesburgh.
Constabular. de Dunstanburgh
.
Sept. 28. Warrant for the renewing of the wax covering the corpse of Edward I. in Westminster Abbey. Westm.
O. viii. 279. H. iv. p. i. 36.
De Cera circa Corpus Regis E. renovanda.
An. 3. H. 4. Claus. 3. H. 4.
Rex Thesaurario & Camerariis suis, Salutem.
Mandamus vobis quòd Ceram, existentem circa Corpus, celebris memoriae, Domini E. nuper Regis Angliae Progenitoris nostri, in Ecclesia beati Petri Westmonasteriensi humatum, de Denariis nostris renovari faciatis, prout hactenus fieri consuevit.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo octavo die Septembris.
Oct. 13. Licence to sir William de Roos, sir Richard de Grey, and others, to treat with Owyn de Glyndour for the ransom of sir Reginald de Grey of Ruthyn. Westm.
O. viii. 279. H. iv. p. i. 36.
Super Financia solvenda Owino de Glendor.
An. 4. H. 4. Pat. 4. H. 4. p. 1. m. 28.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, dilectus & fidelis noster, Reginaldus de Grey de Ruthyn Chivaler per Owynum de Glyndour Proditorem nostrum Captus existat,
Ac idem Owynus praedictum Reginaldum diri Carceris Imprisonamento affecerit, & indies afficere non desistat, ad Compellendum dictum Reginaldum Proditioni ipsius Owyni, quam ipse contra Ligeantiam suam & nostram Regiam Magestatem proposuit, consentire, cui quidem Proditioni praefatus Reginaldus consentire omninò recusavit,
Praefatúsque Owynus concessisset praedicto Reginaldo quòd ipse ad Redemptionem Decem Milium Marcarum (solvenda, videlicet, Sex Milia Marcarum indè in die Sancti Martini proximo futuro) se ponere, ac Primogenitum suum & alios in Obsides pro Residuo Summae praedictae mittere possit,
Nos (ad Supplicationem ipsius Reginaldi) Concessimus ei Licentiam quòd ipse se Redimere, & praefato Owyno dictam Summam Decem Milium Marcarum solvere, & Obsides pro parte hujusmodi Redemptionis ponere possit,
Et ulterius Concessimus & Licentiam Dedimus Willielmo de Roos Chivaler, Richardo de Grey Chivaler, Willielmo de Wilughby Chivaler, Willielmo de Zouche Chivaler, Hugoni Huls Chivaler, Johanni Herny, Willielmo Vaus, Johanni Lee, Johanni Longeford, Thomae Payn, & Johanni Elnestowe, & eorum cuilibet, necnon universis & singulis Ligeis nostris, quòd ipsi prosequi cum praedicto Owyno, & Concilio suo tractare & communicare, & id, quod in Auxilium Redemptionis praedictae validum fuerit, expedire possint,
Et eisdem Ligeis nostris quòd ipsi dare, concedere, colligere, & levare possint quicquid de Bonis suis, in Auxilium Redemptionis praedictae, dare, concedere, & accomodare voluerint, absque Impetitione nostri, vel Haeredum nostrorum in futurum, ex Causis praedictis, Tenore Praesentium, similiter Licentiam dedimus specialem.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo tertio die Octobris.
Per Breve de Privato Sigillo.
Oct. 18. The K. orders John earl of Somerset, captain of Calais, and sir John Crofte, captain of Merk, to publish the recent agreement between the English and French commissioners. Westm.
O. viii. 279. H. iv. p. i. 36.
De Appunctuamento Proclamando.
An. 4. H. 4. Claus. 4. H. 4. m. 37.
Rex, Carissimo Fratri suo, Johanni Comiti Somersetiae, Capitaneo Villae nostrae Calesii, vel ejus Locum tenenti ibidem, ac Johanni Crofte Chivaler, Capitaneo Castri de Merk, Salutem.
Quibusdam certis de Causis, nos intime moventibus, vobis & cuilibet ve- strûm Injungimus & Mandamus quòd, infra Quatuor Dies, post Receptionem hujus Mandati, Appunctuamentum apud Lenlyngham, inter Ambassiatores Regnorum Angliae & Franciae ultimo factum (cujus Tenorem vobis mittimus Praesentibus interclusum) in Villa praedicta, ac in singulis locis infra Marchias Picardiae, ubi melius expedire videritis, Publicari & Proclamari faciatis, juxta effectum ejusdem;
Proviso semper quòd iidem Ambassiatores Franciae eadem Die, quâ hujusmodi Proclamatio pro parte nostra fieri debeat, consimilem Proclamationem in Marchiis praedictis, pro parte Adversarii nostri Franciae, omnino fieri faciant;
Et hoc nullatenus omittatis.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo octavo die Octobris.
Per Concilium.
Oct. 24. Protection for Robert James of Wilburgham, going in the retinue of Thomas de Percy, earl of Worcester, to conduct the Q. Joan from Brittany. Westm. Also for John Milton. Westm. Nov. 10.
O. viii. 280. H. iv. p. i. 36.
De Protectionibus super Conductione Johannae Reginae.
An. 4. H. 4. Franc. 4. H. 4. m. 26.
Robertus James de magna Wilburgham, qui, in Obsequium Regis, in Comitiva, dilecti Consanguinei & fidelis Regis, Thomae de Percy Comitis Wygorniae, ad partes Britanniae profecturus est, pro Conductione, carissimae Consortis Regis, Reginae ad Regnum Angliae, habet Literas Regis de Protectione (cum Clausula volumus) per Quarterium Anni duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo quarto die Octobris.
Per Billam de Privato Sigillo.
Johannes Melton
Squier, qui, in Obsequium Regis, pro salva Conductione, carissimae Consortis Regis, Reginae versus Regnum Regis, Angliae, ad partes Britanniae profecturus est, habet Literas Regis de Protectione (cum Clausula volumus) per Quarterium Anni duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo die Novembris.
Per Billam de Privato Sigillo.
Oct. 26. The K. orders Robert Gowe, his almoner, to collect deodands, and expend them in alms. Westm.
O. viii. 280. H. iv. p. i. 36.
Pro Elemosinario Regis, super Deodondis Colligendis.
An. 4. H. 4. Pat. 4. H. 4. p. 1. m. 24.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
Considerantes qualiter omnimodae Deodandae, tàm per Terram, quàm per Mare, infra Regnum nostrum Angliae emergentes, Eleemosinario Hospitii nostri pro tempore existenti pertinent, & ab antiquo pertinuerunt & pertinere deberent, ad eas circa Sustentationem Elemosinae nostrae expendendum & applicandum,
Quódque, pro defectu Collectionis & Levationis earumdem Deodandarum, quamplures earumdem, per plures Gentes, ad usus suos proprios levatae & subtractae existunt, in nostri Praejudicium non modicum, & Eleemosinae nostrae praedictae Diminutionem,
Assignavimus, dilectum Clericum nostrum, Robertum Gowe, nunc Eleemosinarium Hospitii nostri praedicti, ad Levandum & Colligendum, per Ipsum, & Deputatos suos, de tempore in tempus, omnimodas hujusmodi Deodandas, ad Nos debitas & pertinentes, ubicumque tàm infra Libertates, quàm extra, fuerint inventae, & easdem Deodandas debitè Expendendum & Applicandum circa Sustentationem Eleemosinae nostrae praedictae, prout ante haec tempora fieri consuevit:
Damus autem universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Coronatoribus, Constabulariis, & aliis Officiariis & Ministris nostris quibuscumque, tàm infra Libertates, quàm extra, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd eidem Roberto, & Deputatis suis praedictis, in hujusmodi Deodandis debitè levandis & colligendis, Intendentes sint & Auxiliantes, prout decet,
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo sexto die Octobris.
Per Breve de Privato Sigillo.
Nov. 4. Pardon for John Ikelyngton. (See 4 Nov. 1400.) Westm.
O. viii. 281. H. iv. p. i. 37.
Pro Johanne Ikelyngton de Pardonatione.
An. 4. H. 4. Pat. 4. H. 4. p. 1. m. 21.
Rex Omnibus, ad quos, &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, Carissimus Dominus & Consanguineus noster Richardus, nuper Rex Angliae, Praedecessor noster, defunctus, dùm in sceptris agebat, diversas Pecuniarum Summas (videlicet) Sexaginta & Quinque Milia Marcarum, ac Nongentas Quadraginta & Sex Marcas, Quatuor Solidos, & Quatuor Denarios, necnon quamplura Bona & jocalia, ad magnam Summam se extendentia, custodiae, dilecti Clerici nostri, Johannis Ikelyngton, pro tunc unius Clericorum ipsius nuper Regis, nuper commisisset, ac praefatum nuper Regem eidem Johanni ore tenus injunctum fuisset quòd ipse easdem Pecuniarum Summas, bonauque & jocalia praedicta, simul, aut per Parcellas, Personis, per eundem nuper Regem, eidem Johanni per certa intersigna, &c. prout supra Dat. apud Westmonst. 4 Nov. 1400.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, quarto die Novembris.
Per ipsum Regem in Parliamento.
Nov. 7. Obligation for 80 marks, from sir Thomas Hauley and Richard Hauley of Langeton to Richard Lancaster K. at arms. Westm.
O. viii. 281. H. iv. p. i. 37.
Pro Lancastre, Rege Armorum.
An. 4. H. 4. Claus. 4. H. 4. m. 38. dors.
Thomas Hauley
Chivaler, & Richardus Hauley de Langeton, RECOGNOVERUNT Se, & utrumque eorum in solidum, debere Richardo Lancastre Regi Armorum Quaterviginti Marcas,
Solvendas ei (videlicet) Quinque Marcas indè ad Festum Sancti Martini proximò futurum,
Quinque Marcas indè ad Festum Purificationis beatae Mariae tunc proximò sequens,
Quinque Marcas inde ad Festum Pentecostes tunc proximò sequens,
Et Quinque Marcas indè ad Festum Sancti Petri, quod dicitur ad vincula, extunc proximò sequens,
Et sic, de Anno in Annum, & de Termino in Terminum, quousque dictae Quaterviginti Marcae fuerint plenariè persolutae;
Et, nisi fecerint, concedunt quòd dicta Pecunia levetur de Terris & Catallis suis in Comitatu Lincolniae & alibi.
Teste Rege apud Westmonasterium, septimo die Novembris.
Nov. 8. Protection for Benedict Wylman, going to Brittany to conduct the Q. to England. Also for John Topclif, serjeant-at-arms, in the retinue of John earl of Somerset. Westm. Nov. 12.
O. viii. 281. H. iv. p. i. 37.
De Protectionibus super Conductione Reginae.
An. 4. H. 4. Franc. 4. H. 4. m. 27.
Benedictus Wylman, qui, in Obsequium Regis, pro salva Conductione, carissimae Consortis Regis, Reginae in Regnum Regis Angliae, ad partes Britanniae profecturus est, ibidem in eodem Obsequio Regis moraturus, habet Literas Regis de Protectione (cum Clausula volumus) per Unum Quarterium Anni Duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, octavo die Novembris.
Per Billam de Privato Sigillo.
Ibid. m
. 26.
Johannes Topclif, Serviens Regis ad Arma, qui, in Obsequium Regis, in Comitiva, Carissimi Fratris Regis, Johannis Comitis Somersetiae, pro salva Conductione, carissimae Consortis Regis, Reginae versus Regnum Regis Angliae, adpartes Britanniae profecturus est, ibidem in eodem Obsequio moraturus, habet Literas Regis de Protectione (cum Clausula volumus) per Quarterium Anni duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, duodecimo die Novembris.
Per Billam de Privato Sigillo.
Nov. 9. The K. orders the sheriffs of London to issue a proclamation that petitions are to be presented to him on Wednesdays and Fridays, at certain places and hours to be appointed. Westm.
O. viii. 282. H. iv. p. i. 37.
De Petitionibus expediendis.
An. 4. H. 4. Claus. 4. H. 4. m. 37. d.
Rex Vicecomitibus Londoniae, Salutem.
Pro majori quiete & tranquillitate Personae nostrae Regiae, ac omnium & singulorum Ligeorum nostrorum, pro Expeditione quorumcumque Negotiorum, per Petitiones suas penes praesentiam nostram de caetero prosequi volentium, de avisamento Concilii nostri Volumus & Ordinavimus,
Quòd omnes & singuli hujusmodi Ligei nostri exnunc, singulis Septimanis, per Duos Dies (videlicet) per Diem Mercurii & Diem Veneris dumtaxat, certis Locis & Horis, eis eisdem Diebus ex parte nostra limitandis, penes Praesentiam nostram seu aliorum, quos ad hoc, Vice & Nomine nostris, deputaverimus, pro hujusmodi Negotiis suis prosequendis accedant,
Petitiones suas indè Nobis, aut aliis ex hac causa sic deputandis, singillatim porrecturi,
Ubi eis & eorum singulis plenam & celerem Expeditionem Negotiorum suorum praedictorum, aut Responsum competens, juxta Casûs sui & Rationis exigentiam, de tempore in tempus, proculdubio fieri volumus & exhiberi;
Et ideò vobis Praecipimus, firmiter injungentes, quòd statim, visis Praesentibus, Praemissa, in singulis locis Civitatis praedictae & Suburbiorum ejusdem, ubi magis expediens fuerit & necesse, publicè ex parte nostra Proclamari & Notificari faciatis, ad finem quòd Nos, caeteris Diebus residuis, Deductibus & aliis Occupationibus nostris honestis quietiùs intendere poterimus & vacare;
Et hoc nullatenus omittatis.
Teste Rege apud Westmonasterium, nono die Novembris.
Per ipsum Regem & Concilium.
Nov. 18. The captains of Calais, Guisnes, and Hammes are appointed conservators of the truce in Calais, Artois, Picardy, and Flanders. Westm.
O. viii. 282. H. iv. p. i. 37.
De Conservatoribus Treugarum constitutis.
An. 4. H. 4. Franc. 4. H. 4. m. 25.
Le Roi as, noz chiers & foialx, les Capitains des Villes & Chasteaux de Calais, Guines, & Hames, ou leurs Lieuxtenantz, estans pour le temps, Salutz.
Savoir vous faisons qui Nous,
Confiantz pleinement de voz Sen, Loialte, & Avisement,
Vous avons Fait & Ordeigne, Faisons & Ordeignons, jointement & severalment, Conservatours des Trieues,
Darreinement Prises & Accordez.
Par les Messages de Sire Richard n'adgairs Roi d'Angletterre, & les Messages de nostre Adversaire de France, de l'Auctorite de dit n'adgairs Roi, & de nostre dit Adversaire.
Entre mesme le n'adgairs Roi pur Luy, & le Roialme d'Engleterre, ses Terres, Seignuries, Soubgies, & Allies, & nostre dit Adversaire de France pur Luy, son Roialme, ses Terres, Seigneuries, Soubgies, & Alliez pretensez, solonc la forme de mesmes les Trieues,
Donantz & Commettantz a vous, & a chescun de vous, par le Tenour de cestes Presentes, Poair & pleine Poissance d'icelles Trieus, es Paiis & Marches de Calais, d'Artois, de Piquardie, de Flandres, & des autres Paiis illeques adjacens, Tenir & Garder, & faire Tenir & Garder, en toutz lour Articles, par toutz noz Soubgies & Allies, sanz les enfreindre,
Et que des Attemptatz & autres Choses, faitz encontre ycelles Trieues, si nulles y soient, vous Coneissez & Enquerrez sommerment & de plein, sanz long Proces,
Et tout ceo, que par noz ditz Soubgiez & Allies, ou ascun de eux, vous troverez issint estre Fait ou Attempte contre les ditz Trieues (que Dieu ne veulle) Reparez, ou facez Reparer & Redrescer sanz delay, & Remettre en Estate due,
En Constreinantz a ceo noz ditz Soubgiez & Allies, qu'il appartiendra, par prise de Corps & des Biens, & par toutz autres voies & remedies covenables,
Et de Requerer, & faire Requerer la Partie des ditz Adversairs, & toutz autres as quez il appartiendra, par force de mesmes les Treues, d'Amender, Redresser, & duement Reparer toutz maners des Attemptatz & Mesprisions, si nulles y soient, faitz, par la Partie de noz ditz Adversairs, envers Nous, noz Soubgies, & Alliez en quelconque manere, sibien par Terre, come par Meer, contre la fourme des ditz Trieues, & de la Prorogation & Confirmacion ent faitz.
En Tesmoignaunce de quele Chose, a ycestes Presentes nous avons fait mettre nostre Grand Seal.
Don. a West. le xviij. jour de Novembre.
Nov. 20. Pardon to the counties of Northumberland and Cumberland, for escapes of felons, fines, tenths, fifteenths, and other dues. Westm.
O. viii. 283. H. iv. p. i. 37.
Pro Comunitate Comitatuum Northumbriae & Cumbriae.
An. 4. H. 4. Pat. 4. H. 4. p. 1. m. 9.
Rex Omnibus Ballivis & Fidelibus suis, ad quos &c. Salutem.
Supplicârunt Nobis Comunitates Regni Nostri Angliae (per Petitionem suam in praesenti Parliamento nostro exhibitam) ut, in Relevationem Comitatuum nostrorum Northumbriae, Cumbriae, & Novi Castri super Tynam,
Pro diversis Dampnis & Deperditis suis, quae ipsi jam tardè, per Scotos Inimicos nostros (videlicet) per graves Equitaturas & Arsuras per eosdem Scotos, ac graves Equitaturas per Homines Comitatuum praedictorum versus Scotiam, ac etiam per Districtiones Bonorum & Catallorum, & Villarum ibidem, ac Pontium per subitos Aquarum Impetus & Inundationes Diruptionem, sustinuerunt,
Ac pro eo quòd quamplures Naves Villae Novi Castri super Tynam, benè Vitellatae, & super Mare Armatae, ac Vigiliae Nocturnae, per Centum Personas, super Muros ejusdem Villae, pro Munitione & Defensione Villae praedictae & partium adjacentium, Sumptibus & Expensis Hominum ejusdem Villae, sustentatae fuerunt,
Ac etiam pro eo quòd quamplura alia Dampna & Deperdita, tàm per Locum nostrum tenentem in partibus illis, cum grandi Excercitu suo jam tardè, quàm per alios grandes Excercitus, quae per antea quampluribus Personis Comitatuum praedictorum multotiens evenerunt, per quod quamplures Personae Comitatuum praedictorum extra eosdem Comitatus fugerunt, & se abinde, ut asseritur, retraxerunt & elongaverunt,
Dictis Tribus Comitatibus, & cuilibet Personae eorumdem Comitatuum, omnimoda Escapia Felonum, Fines, Exitus, & Amerciamenta, ac etiam omnimodas Decimas & Quintasdecimas, necnon Debita, Praestita, & Compota quaecumque, ac Arreragia Decimarum, Quintarumdecimarum, Praestitorum, & Compotorum, Terminatorum & non Terminatorum, pardonare & laxare gratiosè dignaremur istâ vice,
Nos,
Praemissa omnia & singula intimè considerantes,
Ac volentes proindè cum eisdem Comitatibus & qualibet Persona eorumdem, ut ipsi ad comitatus illos Redeundi, & in eisdem, pro majori Securitate Partium illarum, pro Terris & Haereditatibus suis, in eisdem Partibus jam Destructis, excolendis, Inhabitandi & Commorandi voluntatem assumant hillariorem, gratiosè providere,
De Gratia nostra speciali, & ad Supplicationem Communitatum praedictarum, de assensu Praelatorum, Procerum, & Magnatum in eodem Parliamento nostro nobis assistentium,
Pardonavimus & Relaxavimus eisdem Comitatibus, & cuilibet Personae eorumdem Comitatuum, omnimoda Escapia Felonum, Fines, Exitus, & Amerciamenta, ac etiam omnimodas Decimas, Quintasdecimas, necnon Debita, Praestita, & Compota quaecumque, ac Arreragia Decimarum, Quintarumdecimarum, Praestitorum, Compotorum, Terminatorum, & non Terminatorum, ut praedictum est,
Nolentes quòd iidem Comitatus, vel aliqua Persona eorumdem Comitatuum, ratione Praemissorum, per Nos, vel Haeredes nostros, seu Ministros nostros quoscumque, futuris temporibus, Impetantur, molestentur in aliquo, seu graventur.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo die Novembris.
Per Petitionem in Parliamento.
Dec. 6. The consuls of the Hanse Towns write to the K. in favour of James Bodeker of Stettin, whose ship has been taken by the mayor of Bayonne. Lubeck.
O. viii. 284. H. iv. p. i. 38.
Litera Hanzae Theutonicae.
An. 4. H. 4. Ex Autogr.
Humili Servitiorum nostrorum Recommendatione, cum omni reverentia praeoblata, SERENISSIME PRINCEPS, FAUTOR, ET DOMINE:
Scripsimus aliàs vestrae Regiae Majestati nostras Litteras; pro Jacobo Bodeker Cive Stetinensi, Ostensore Praesentium, occasione cujusdam Navis & aliorum Bonorum, sibi per Majorem Bayonae suosque Complices ablatorum,
Super quibus vestrae Celsitudinis Litteras Responsivas,
Inter caetera continentes qualiter, nostrae Supplicationi benigniter inclinati, vestrum Regale Mandatum praefato Majori direxeritis, sibi prorsus jubendo ut, eodem viso Mandato, dictam Navim, cum omnibus Bonis in eadem deprehensis, absque frivolae dilationis retardatione quacumque, Restitueret indilatè, quòd, si secus fecerit, Poenis in eum & secum Perticipes uteremini gravioribus compellendo,
Per eundem Jacobum nobis praesentatas, eis quibus decuit Honore & Reverentiâ recepimus, eidem vestrae Celsitudini perimmensas gratiarum Actiones pro eisdem referentes.
Verùm, ut ab eodem Jacobo intelleximus, iidem Major & sui Complices, vestrae Dominationis Litteras & Mandatum minimè advertentes, frivolasque Excusationes quaerentes ipsum fore Frisonem, & ob hoc sibi Ablata restituere negaverunt,
Hinc quod Testimonio, Honorabilium Virorum, Proconsulum & Consulum Stetinen. sufficienti didicimus saepedictum Jacobum Bodeker non fore Frisonem, sive de Frisonum Natione, sed ipsum esse Civem Stetinensem, & de Terra Illustrium Principum Ducum Stetinen. oriundum,
Idcirco Majestati vestrae Excellentissimae obsequiosè & attentè supplicamus quatinus, Justitiae & Aequitatis intuitu, nostrarúmque Servitutis & Petitionis consideratione, praedictos Majorem & suos Complices tales habere dignemini, ut saepedicto Jacobo sibi Ablata, absque ulteriori dilatione, restituant seu satisfaciant pro eisdem,
In hiis itaque vestra Regalis & innata Benignitas tàm favorabiliter quàm benigniter se exhibeat, quemadmodum de ea confidentiam gerimus singularem, desiderantes nobis super hiis vestrum benivolum reformari Responsum.
Majestatem Vestram, nobis quantumlibet Praecepturam, Conservet Altissimus.
Scriptae sub Sigillo Civitatis Lubicensis, quo ad praesens utimur, Anno Domini Milesimo, Quadringentesimo tertio, ipso Die Beati Nicolai Confessoris Gloriosi.
Vestrae Dominationis sinceri Nuncii Consules Civitatum Maritimarum Hansethautonicae, in Dat. Praesentium Lubeck ad Placita Congregati,
Dors.
Invictissimo & Serenissimo Principi ac Domino, Domino
Henrico Angliae & Franciae Regi ac Domino Hyberniae, Excellentissimo Fautori nostro promotivo & benigno, suoque Nobili Concilio.
Dec. 30. The K. orders the restitution of a barge laden with wine, belonging to Cherbourg, taken by William Prince, then captain of the earl of Arundel. Westm.
O. viii. 284. H. iv. p. i. 38.
Super Bargea capta, per Capitaneum Comitis Arundellae.
An. 4. H. 4. Claus. 4. H. 4. m. 33.
Rex, dilecto & fideli suo, Thomae de Rempston, Admirallo suo versus partes Occidentales Angliae, aut ejus Locum tenenti, vel eorum Deputatis, Salutem,
Cùm quaedam Bargea,
Capitanei & Burgensium Villae de Chirebourgh. cum Vinis, per ipsos ad opus suum emptis, nuper Carcata,
Per Willielmum Prince, Ligeum nostrum, tunc Capitaneum cujusdam Bargeae, carissimi & fidelis Consanguinei nostri, Comitis Arundellae, supra Mare capta fuisset indebitè & injustè,
Ac postmodùm vos (praefate Admiralle) virtute cujusdam Mandati nostri, eandem Bargeam, Villae praedictae, Magistro ejusdem,
Captâ prius a praefato Magistro sufficienti Securitate, de Restituendo Bargeam illam vobis (praefate Admiralle) seu Deputatis vestris, nisi carissima Consors nostra, Regina, per Literas suas Patentes, testificari vellet quòd dicta Bargea & Vina, in eadem Bargea capta, praedictorum Capitanei & Bur- gensium, & nullius alterius Extiterunt,
Deliberari feceritis,
Nos,
Tàm ad Instantiam & Supplicationem dictae Consortis nostrae, quàm ad Supplicationem praedictorum Capitanei & Burgensium, ac consideratione Justitiae, & pro eo quòd iidem Capitaneus & Burgenses Subditi Carissimi Fratris nostri Regis Navarrae existunt,
Et pro eo quod eadem Consors nostra per Literas suas, Nobis nuper destinatas, benè & clarè testificata fuit quòd dicta Bargea & Vina, tempore Captionis eorumdem, praedictorum Capitanei & Burgensium & nullius alterius extiterunt,
Vobis Mandamus, firmiter Injungentes, quòd statim, visis Praesentibus, omnes illos, qui hujusmodi Securitatem invenerunt, & Plegios suos quoscumque, de eadem Securitate & de Obligationibus inde factis, si quae fuerit erga Nos & Ministros nostros quoscumque, sine difficultate aliqua, penitùs exonerari & indè quietos esse faciatis,
Et hoc nullatenus omittatis.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxx die Decembris.
Per Breve de Privato Sigillo.
Rex Willielmo Prince, nuper Capitaneo cujusdam Bargeae Thomae Comitis Arundellae, Salutem.
Cùm quaedam Bargea, &c. ut supra usque ibi, nuper Carcata, & tunc sic, per Te supra Mare capta fuisset indebitè & injustè,
Ac postmodum Admirallus noster versus partes Occidentales, virtute cujusdam Mandati nostri &c. ut supra mutatis mutandis usque ibi, deliberari, & tunc sic, fecerit,
Et Nos, tàm ad instantiam &c. ut supra usque ibi extiterunt & tunc sic, per Breve Mandaverimus praefato Admirallo, aut ejus Locum tenenti, seu eorum Deputatis, quòd omnes illos qui hujusmodi Securitatem &c. ut supra usque ibi imperpetuum & tunc sic, Tibi, super Fide & Ligentia tuis, quibus nobis teneris, Praecipimus, firmiter Injungentes, quod Deputatis praedictorum Capitnei & Burgensium plenam Restitutionem Duodecim Doliorum, unius Pipae, & Quatuor Roundelettorum Vini, aut Satisfactionem pro eisdem, per Te, de Vinis praedictis sic captis, & ad Opus & Dispositionem tui detentis, sine dilatione, prout justum fuerit, habere facias;
Et hoc sub Poena antedicta nullatenus omittas.
Teste ut supra.
Per idem Breve.
Petition of Thomas earl of Arundel, for payment of the wages of his mariners, when going to conduct the Q. to England.
O. viii. 285. H. iv. p. i. 38.
Forma Petitionis praedicti Comitis.
Anotre Tresexcellent Et Tresredoute Seigneur Le Roy.
Le Roy ad Grante Par Avys de Son Conseil.
An. 4. H. 4. Ex Autogr.
Supplie Thomas Counte d'Arundelle,
Que come,
Ab Temps del Viage pur Quere nôtre Dame la Roigne en Bretaigne, par Commandement de vôtre Prive Sealle, al dit Counte & a son Conseil direct,
Il fuist Chargee pur avoir sa Nief & Balinger prest & Bien Estuffez dez Mariners & de Vitailles & d'autres Armures, as ditz Nief & Balinger Appurtenauntz (C'estassavoir) de xxxvj Mariners, Les quex sount Paiez du dit Counte de lour Gages,
Et les queux lour Gages fuirent trove duez al dit Counte par le Clerc dez Niefs, & les Clerz del Resceyt, par Commandement del Tresorier adonque esteant xxviil. viii s.
De quelle Somme le dit Counte ad une Bille Enseallee,
Que Plese a vôtre Roialle Majestee, de Charger le Tresorer de paier la dicte Somme ab dit Counte, ou a Johan Sperston son Attourne, Issint que mesme le Johan le purra Paier la ou il est Assigne par le dit Counte appaier.
Que Dieux vous aye en sa Garde, & vous Doigne bon Vie & Long.
Le Conte de Somerset.
Dors.
Soit Monstree la Bille Ensealle de la quele est fait Mention dedeinz
.