Rymer's Foedera with Syllabus
January-March 1403

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

286-299

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: January-March 1403', Rymer's Foedera Volume 8, pp. 286-299. URL: http://british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115141 Date accessed: 23 October 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

January–March 1403

Syllabus EntryFoedera Text
1403. Jan. 11. The K. orders proclamation to be made throughout England that persons complaining of infractions of the truce with Flanders must appear before the council on Feb. 3. Westm.
O. viii. 286. H. iv. p. i. 38.
De Querelis proponendis super Attemptatis contra Treugas Flandriae.
An. 4. H. 4. Claus. 4. H. 4. m. 31. d.
Rex Vicecomiti Kantiae, Salutem.
Quia Ambassiatores Partium Flandriae,
Coram Nobis & Concilio nostro, pro Reformatione Dampnorum & Gravaminum Subditis earumdem Partium, per diversos Ligeos nostros, contra formam praesentium Treugarum, supra Mare illatorum & perpetratorum (ut dicitur) Prosequentes,
Diem essendi coram eodem Concilio nostro, in Crastino Purificationis beatae Mariae, proximò futuro, fecimus ex hac causa praefigi & assignari,
Tibi Praecipimus, firmiter Injungentes, quòd statim, visis Praesentibus, in Singulis Civitatibus, Burgis, Villis, Mercatoriis, ac Locis, in quibus aliqui Portus fore dinoscuntur, & alibi infra Ballivam tuam, ubi magis expediens fuerit & necesse, Publicè ex parte nostra Proclamari facias,
Quòd omnes & singuli Ligei nostri Regni nostri Angliae, sentientes se per illos de Flandria, contra formam dictarum Treugarum, fore Gravatos, sint coram dicto Concilio nostro apud Westmonasterium ad Diem praedictum, ad Querelas suas, versus praefatos Flandrenses, ibidem coram dictis Ambassiatoribus Proponendum & Demonstrandum,
Ubi eis & eorum cuilibet plenae & celeris Justitiae complementum, juxta rationis exigentiam, fieri volumus & exhiberi;
Et hoc nullatenus omittas.
Teste Rege apud Westmonasterium, Undecimo die Januarii.
Per Concilium.
Consimilia Brevia diriguntur singulis Vicecomitibus per Angliam, sub eadem Data
.
Jan. 11. The K. orders the wardens of the passage in the port of Dover and John earl of Somerset, captain of Calais, to prevent foreigners, except ambassadors, the K.'s servants, and merchants, coming to England. Westm.
O. vii. 286. H. iv. p. i. 39.
De non permittendo Alienigenas venire ad Praesentiam Regis.
An. 4. H. 4. Ibid. m. 27.
Rex Custodibus Passagii in Portu Villae Dovorriae Salutem.
Considerantes Dampna & Incommoda, quae Nobis & Regno nostro, per Subitos & Crebros Adventus Alienigenarum in Regnum nostrum praedictum, Nobis inconsultis, ante haec tempora evenerunt & verisimiliter poterunt evenire,
Vobis Praecipimus, firmiter Injungentes, nè aliquos Alienigenas, in Regnum nostrum Angliae venire proponentes, cujuscumque Statûs, Gradûs, Conditionis seu Nationis fuerint,
Ambassiatoribus, Nunciis, & Servientibus, Carissimi Fratris nostri, Regis Romanorum, necnon Militibus, Armigeris, & Valettis Alienigenis de Liberata & Familia nostris, ac etiam Mercatoribus notoriis, dumtaxat exceptis,
In Portu Villae praedictae de caetero applicantes, ab eadem Villa recedere permittatis quovis modo, quousque Vos, de Causa Adventûs hujusmodi Alienigenarum plenius informati, Nos aut Concilium nostrum de hujusmodi Causa plenariè Certificaveritis, & Nos aut idem Concilium nostrum velle nostrum vobis in hac parte plenariè fecerimus notificari,
Et hoc nullatenus omittas.
Teste Rege apud Westmonasterium, xi die Januarii.
Per ipsum Regem & Concilium.
Consimilia Brevia diriguntur Custodibus Passagii in Portubus subscriptis; videlicet,
Custodibus &c. in Portu Villae Sandewici &c.
Rex, Carissimo Fratri suo, Johanni Comiti Somersetiae, Capitaneo Villae Calesii, vel ejus Locumtenenti ibidem, Salutem.
Considerantes Dampna & Incommoda &c. ut supra usque ibi, in Portu Villae praedictae, & tunc sic, de caetero Eskippari, aut in Regnum nostrum praedictum per eundem portum venire permittatis &c. ut supra.
Teste ut supra.
Jan. 25. Letters of attorney for Richard bp. of Bangor, in Denmark, under the names of Thomas Waldly and Thomas Lynton. Westm.
O. viii. 287. H. iv. p. i. 39.
Pro Episcopo Bangorensi, in Dacia.
An. 4. H. 4. Franc. 4. H. 4. m. 25.
Ricardus Episcopus Bangorensis, qui, in Obsequio Regis, in partibus Daciae moratur, habet Literas Regis de generali Attornatu, sub nominibus Thomae Waldly, & Thomae Lynton, sub alternatione, ad lucrandum &c. in quibuscumque Curiis Angliae, per unum annum Duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxv die Januarii.
Cancellarius recepit Attornamentum ante Recessum ipsius Episcopi usque Reditum ejusdem Episcopi in Angliam.
March 4. The præconsuls and consuls of Lubeck request the restitution of a ship and goods taken by Symeke Deder.
O. viii. 287. H. iv. p. i. 39.
Litera Civitatis Lubec.
An. 4. H. 4. Pen. Cler. Pell. Ex Autogr.
Serenissimo Principi ac Serenissimo Domino, Domino Henrico Regi Angliae & Franciae & Domino Hiberniae, Excellentissimo Fautori & Promotori nostro gratioso & benigno, Promptissimam Servitutis & Complacentiae, cum omni reverentia, Voluntatem.
Serenissime Princeps, Fautor, Et Domine,
Celsitudini vestrae Regali Excellentissimae Praesentibus cupimus innotescere quòd infrascripti, nostri Concives & Mercatores, nobis exposuerunt Qualiter, in Autumpno proixmè elapso, quidam Nauclerus (nomine Meyekyno Meltsing) velificando de Malmoge Regni Daciae versus Flandriam, Mare petiit,
Cúmque pervenisset ex opposito Novi Castelli, supervenerunt nonnulli vestrae Dominationis Subditi, utpote quidam de Lynne & de Blacua (quorum Capitaneus fuit quidam dictus Symeke Deder) qui eundem Nauclerum & cum eo existentes hostiliter invaserunt, suamque Navim, cum Bonis in eadem existentibus, rapuerunt, & Homines captivaverunt,
Postea verò, Hominibus dimissis, cum Navi & Bonis praescriptis Secundum suae libitum voluntatis disposuerunt,
Hinc est quòd Ludekyn Smit, noster Concivis, Juramento suo corporali ritè praestito, confirmavit quòd Medietas Navis praescriptae, Necnon Decem & Septem Lastae Allecium, quae fuerunt in eadem Navi, sibi & suae Societati suisque veris Familiaribus Domesticis veraciter appertineant, &, ultra haec, Quatuor Lastae Allecium, quae etiam fuere in navi praedicta, specialiter suae Societati appertineant:
Insuper juraverunt alii, nostri Concives, quòd habuerint in Navi praedicta (videlicet)
Bertoldus de Northem Quatuor Lastas Allecium sibi soli,
Werneus Hoep Duas Lastas Allecium sibi soli,
Et Johannes Luneburgh Duas Lastas Allecium sibi & suis Familiaribus Domesticis,
Veraciter appertinentes, Extraneo nemine communicante:
Et quia praescripti, nostri Concives, Consecutioni praedictorum Bonorum personaliter interesse nequeant, meliori modo quo de jure potuerunt, Fecerunt, constituerunt, & ordinaverunt Meynekinum Meltsyng Nauclerum praescriptum, absentem tanquam praesentem, in suum verum, legitimum, & pleni-potentem Procuratorem & Nuncium Specialem,
Dantes & concedentes eidem plenam & liberam Potestatem, ac Mandatum speciale, ad Movendum, Percipiendum, Prosequendum, & Sublevandum Omnia & singula Bona, ipsis, ut praefertur, ablata,
Et generaliter omnia & singula faciendum & dimittendum quae ipsimet Constitutores efficere possent, si personaliter interessent, & quae in praemissis necessaria fuerint sive quomodolibet oportuna,
Gratum & Ratum habituri quicquid per antedictum Procuratorem Actum sive Dimissum fuerit in Praemissis,
Idcirco Majestati vestrae Regali Excellentissimae, Precibus humilibus, obsequiosè Supplicamus quatinus, vestrae Celsitudinis Subditos tales habere dignemini, ut Bona praescripta praenominato Meynekino Procuratori, nomine nostrorum Concivium praedictorum, restituant in effectu, suaque Dampna condignè refundant, eo quòd praescripti Mercatores, de Dominatiois vestrae Gratiâ & Favore, vestrorumque Subditorum merâ Amicitiâ & indubitatâ Securitate confisi, hujusmodi Violentiam & Excessum sibi accidisse minimè formidabunt,
Quare innata vestra Benignitas in hiis eo seriosiùs & efficaciùs se exhibeat, quatenus antedicti, nostri Concives & Mercatores, nostras Preces apud Serenitatem vestram sibi sentiant fuisse proficuas, pro quo ad vestrae Majestatis Obsequia & Complacentias erimus promptiores,
Desderamus etiam vestrum benignum Responsum super hiis nobis reformari.
Majestatem vestram Serenissimam, quantumlibet Praecepturam, conservet Rex Regum Sempiternùm.
Datum Anno Domini Milesimo Quadringentesimo Tertio, Dominicâ quâ INVOCAVIT Canitur, nostro sub Sigillo, Praesentibus, in Testimonium Praemissorum, tergo tenus impresso.
Vestrae Majestatis Excellentissimae
Humiles & sinceri Praeconsules & Consules Civitatis Lubicensis.
March 1. The K. confirms the grant by Joan duchess of Brittany of a pension of 1,000 livres to Joan viscountess of Rohan, dated Vannes, 1 Jan. 1402. Westm.
O. viii. 288. H. iv. p. i. 38.
Concessionum, per Ducissam Britanniae, Factarum, Confirmatio Regis.
An. 4. H. 4. Franc. 4. H. 4. m. 20.
Le Roi a touz ceux, qui cestes presentes Lettres verront ou orront, Saluz.
Nous avons veue & regarde la Tenure de certeins Lettres, par nostre treschier Compaigne la Roigne saitz, dessoutz les Paroles q'ensuent.
Johanne Fille De Roy De Navarre, Duchese de Bretaigne, Contese de Richemont, Tenante la Conte de Nantes par Cause de Donaire, Faisons savoir que,
De nostre propre Poair & liberalle Volente,
Pour les bons & agrebles Services, que Nous a faiz en temps passe (de quoy Nous tenons pour bien comptente) nostre treschere & tresamee Tante, Jehanne Fille de Roy de Navarre, Vicontesse de Rohan.
Et pour la grant Affinite & prochain Lignage qui est entre Nous & Elle,
Et pour & en Remuneracion de la bonne Paine & Diligence, que mist a pourchacer & procurer le Mariage de nostre treschier & tresame Seigneur (que Dieux absoille) & donons—
Ou quel Mariage, & durant ycelui, a plear a nostre Saveur que avons ensi Noble Lignee, au grant profit du Pais de Bretaigne, comme nostre treschir & tresame Filz le Duc de Bretaigne, & noz autres Enfanz Filz & Filles,
Et Nous ad tresamee, plusque nul autre, que la Volente & Pleisir de nostre dit treschier & tresame Seigneur estoit, s'il eust en plus longue Vie, fere pluseurs Guerredons & Avantages a nostre dit Tante pour Lui aider a sa Soustenance & Provision,
A ycelle nostre treschiere & tresamee Tante avons Done, & de fait Don nons, par pure Donnoison absolue non ravocable, le Nombre & Somme de Mille Livres de Rante Pansion, a les avoir celle nostre dite Tante, sa Vie durant, par chascun An, sur la Rente, Revenue, Profiz, & Esmolumens de la Rente de nostre Counte de Nantes, a nous apportenante, a estre Paiee a nostre dit Tante a Jammis, le Cours de sa Vie durant, comme dit est, aux Termes que ensuant (c'estassavoir) a chascune Fest de la Chandeleur la Somme de Quatre Cens Livres,
Et a chascune Fest de la Saint John Baptiste la Somme de Trois Cens Livres,
Et a chascune Fest de la Saint Michel en Monte Gargane la Somme de Trois Cens Livres,
A estre Paiee, aux diz Termes, a nostre dite Tante la dite Somme de Mille Livres de Rante Pansion, par la Main de nostre Receivoir General, sur noz Receptes de nostre Ordinaere de Nantes, & de la Prevoste; non obstant autres Charges & Pansions quelxconques Ordenances faites ou a fere sur celles Receptes & Revenues:
Donnant en Commandement a noz diz Receveur General & Particulers, qui a present sont, & qui pour le temps a leur seront, d'en faire Paiement bone & loyalle a nostre dit Tante, ou a ses Procureurs, Commis, ou Desputez, la dite Rante & Pansion, aux Termes desusdiz, pur chascun An, le Cours de sa Vie durant.
Et en tesmoign de ceo nous Lui avons baille ces Presentes Signe de nostre propre Seignet.
Donne a Vennes, le premier Jour de Januer, l'An Mil. Quatre Cens & Dous.
Nous la dite Donnoison avons en la forme & manere come elle est fait par nostre dite Compaigne, Lovons & Approvons & l'avons Ferme & Agreable, & de fait la Confermons en tant que mester est,
Et volons & avons Agreable que celle se tiengue en touz Poinz plainerement, & que nostre dite Tante en Joisse, sans aucun Defaut, & que bone Paiement & Loyall Lui en soit fait par chascun An, sans aucune Ravoquement ne Rappell, sa vie durant, & ce affions par ces Presents Seallees de nostre propre Seau, Donne en tel Lieu &c.
Nous de present, que l'Interesse que Nous avons en le dit Countee, a cause de Dower de nostre dit Compaigne, de nostre Grace especiale, & a la Supplication de mesme nostre Compaigne, le dit Doun & Graunt, tanque en nous est, Lovons, Approvons, Ratifions & Confermons, sicome les Lettres suisdiz resonablement tesmoignent & purportent.
En Tesmoignance de quele Chose Nous avons fait faire cestez noz Lettres Patentes.
Don. souz nostre Graund Seal a Westm. le Primer Jour de Marz.
March 7. Grant to Henry de Percy earl of Northumberland of the county of Douglas and the other lands belonging to the earl of Douglas at the time of his capture at Homeldon Hill, the lordship of Galway, and the town of Amande. Westm.
O. viii. 289. H. iv. p. i. 40.
Pro Comite Northumbriae, propter Merita in memorato Conflictu, de Remuneratione.
An. 4. H. 4. Scot. 4. H. 4. m. 13.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
Pensantes non modicos Labores & fructuosa Obsequia, Nobis & toti Regno nostro Angliae, per, carissimum Consanguineum nostrum, Henricum de Percy Comitem Northumbriae, retroactis temporibus, & praesertim in ultimo Viagio,
Super Scotos Inimicos nostros, dictum Regnum nostrum, pro finali Destructione Populi nostri ejusdem, nuperimè ingredi praesumentes, facto,
Multipliciter & laudabiliter perimpensa,
Et Volentes proindè ipsum Consanguineum nostrum, juxta Gestorum suorum laudabilium merita, prout Regiae convenit Dignitati, aliqualiter, licet non condignè, Praemiare,
De Gratia nostra speciali, ac ex certa Scientia & mero motu nostris, necnon de assensu totius Concilii nostri,
Dedimus & Concessimus, pro Nobis, & Haeredibus nostris, quantum in nobis est, eidem Consanguineo nostro, tàm totum & integrum Comitatum de Douglas, ac etiam Valles de Essedale, Lydesdale, Lawaterdale, Dominium de Selkeryk, & Forestam de Eteryk, cum omnibus quae ad Forestam illam pertinent, ac omnimoda alia Dominia, Castra, Pelas, Fortalitia, Maneria, Villas, Hameletta, Shelingas, Terras, Tenementa, Redditus, & Servitia, cum pertinentiis in Scotia, quae Willielmus, Jacobus, & Archibaldus, quondam Comites de Douglas, unquam tenuerunt, necnon omnia Terras & Dominia, quae Archibaldus nunc Comes de Douglas & Johanna Mater ejus, habuerunt in praedicta Terra Scotiae, die captionis ejusdem nunc Comitis de Douglas apud Homeldonhill,
Dominio de Galeway & Villâ de Amande, cum suis pertinentiis, dumtaxat exceptis & reservatis,
Quàm totum & integrum Comitatum & Dominium de Tevydale, ac omnimoda Castra, Pelas, Fortalitia, Maneria, Villas, Shelingas, Terras, Valles, Tenementa, Redditus, & Servitia, ad dicta Comitatum & Dominium de Tevydale qualitercumque & ubicumque spectantia sive pertinentia,
Castro & Villâ de Rokesburgh, ac Villâ de Olde Rokesburgh, cum suis pertinentiis in eisdem Villis de Rokesburgh & olde Rokesburgh, necnon Baroniâ de Spraweston, ac etiam Baroniis, Terris, Tenementis, & Dominiis, quae fuerunt Radulphi de Nevill nuper Domini de Raby, Johannis Filii ejus, seu Radulphi Filii dicti Johannis nunc Comitis Westmerlandiae, tàm infra dictum Comitatum de Tevydale quàm extra, necnon Feodis Militum, & Ad- vocationibus Ecclesiarum, Franchesiis, Libertatibus, ac aliis pertinentiis ad dictam Baroniam de Spraweston, ac etiam ad dictas Baronias, Terras, Tenementa & Dominia, quae fuerunt praedictorum Radulphi, Johannis, & Radulphi, vel alicujus eorumdem, infra eundem Comitatum de Tevydale vel extra, debitè spectantibus, similiter exceptis & penitus exclusis,
Quae quidem Comitatus, Dominia, Valles, Forestam, Castra, Pelas, Fortalitia, Maneria, Villas, Hameletta, Shelingas, Terras, Tenementa, Redditus, & Servitia, cum pertinentiis ex nutu & Munificentia Dei, ac cum Adminiculo & strenuo Labore ipsius Consanguinci nostri, Personam suam in Viagio praedicto, unà cum aliis Fidelibus nostris, viriliter fortunatis, Adepti sumus & Conquestati,
Habenda & Tenenda,
Unà cum Advocationibus Abbatiarum, Prioratuum, & aliarum Domorum Religiosarum, Dignitatum, Collegiorum, Praebendarum, Ecclesiarum, Vicariarum, Hospitalium, Capellarum, Cantariarum, ac aliorum Beneficiorum Ecclesiasticorum quorumcumque, Pensionibus, Portionibus, Regaliis, Regalitatibus, Jurisdictionibus Regalibus, ac mero & mixto Imperio, Franchesiis, Libertatibus, Liberis Consuetudinibus, Praerogativis, Feodis Militum, Scutagiis, Wardis Castri, Homagiis, Fidelitatibus, Wardis, Maritagiis, Releviis, Escaetis, Forisfacturis, Wayfs, Strayfs, Deodandis, Catallis Felonum & Fugitivorum, Puteis, Furcis, Curiis, & Cognitionibus quorumcumque Placitorum, tàm ad Coronam & Potestatem Regiam, quàm ad & inter alias Partes quascumque, infra dictos Comitatus de Douglas & Tevydale, Dominia, Valles, & Forestam praedicta (Exceptis Praeexceptis) spectantium & accidentium, per eundem Consanguineum nostrum, & Haeredes suos, & eorum Deputatos, Ministros, & Officiarios, juxta Consuetudinem Partium illarum, Gubernandis, Terminandis, Exequendis, & Executioni demandandis, Curiis Baronum, Visibus Franciplegii, Letis, Hundredis, Wapentachiis, Exitibus, Finibus, Amerciamentis, Redemptionibus, tàm Vitae & Membrorum, quàm aliarum Forisfacturarum & Transgressionum quarumcumque, Minera Plumbi, Stanni, & Ferri, Thesauris inventis, Feriis, Mercatis, Tolnetis, Panagiis, Passagiis, Custumis, & omnibus aliis Rebus ad Forum vel ad Mercatum pertinentibus, Pratis, Pasturis, Forestis, Boscis, Parcis, Chaceis, Landis, Warennis, Assartis, Purpresturis, Chiminagiis, Piscariis, Molendis, Moris, Mariscis, Turbariis, Aquis, Stagnis, Vivariis, Viis, Passagiis, & Communis, ac omnibus aliis Proficuis, Aisiamentis, Commoditatibus, & Emolumentis quibuscumque, tàm ad dicta Comitatus, Dominia, Valles, & Forestam, quàm ad omnia alia Castra, Pelas, Fortalitia, Maneria, Villas, Hameletta, Shelingas, Dominia, Terras, Tenementa, Redditus, & Servitia praedicta qualitercumque spectantibus sive pertinentibus (Exceptis omnibus Praeexceptis,)
Praefato Consanguineo nostro & Haeredibus suis, de Nobis & Haeredibus nostris, per Servitium unius Feodi Militis integri, IMPERPETUUM, videlicet, per Homagium & Fidelitatem, Wardam & Maritagium, Relevium & Scutagium, & alia quae ad Servitium Feodiunius Militis pertinent, adeò plenè, integrè, libere, & quietè, sicut aliquis Progenitorum nostrorum quondam Regum Angliae, seu aliquis Regum Scotiae, aut aliqui alii Possessores eorumdem Ea unquam, retroactis Temporibus, ante dictum Conquestum nostrum (Exceptis Praexceptis) habuerunt vel tenuerunt, seu habere vel tenere consueverunt;
Superioritate & Resorto Comitatuum, Vallium, Castrorum, Dominiorum, Fortalitiorum, & aliorum Locorum superiùs expressorum, & Subditorum eorumdem, ac etiam Forisfacturis, quae forsan occasione commissi Criminis Laesae Majestatis contingent vel evenire poterunt, Nobis & Haeredibus nostris specialiter & omnino Reservatis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, Secundo Die Martii.
Per Breve de Privato Sigillo.
March 4. Licence to Angelo, cardinal of St. Lawrence, to receive the archdeaconry of Exeter, he having resigned the deaconery of York, which the K. licenses Thomas Longley to receive. Westm.
O. viii. 291. H. iv. p. i. 40.
Pro Angelo Cardinali, de Archidiaconatu, licentia Regis.
An. 4. H. 4. Pat. 4. H. 4. p. 2. m. 34.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, Venerabilis Pater, Angelus, Tituli Sancti Laurentii, in Damaso, Presbiter Cardinalis,
Cui Dominus Summus Pontifex de Decanatu Ecclesiae Cathedralis Eborum, per Promotionem Richardi Clifford ad Episcopatum Bathoniensem & Wellensem tunc vacante, nuper providit ut dicitur,
Eundem Decanatum, in propria Persona sua, in Curia Romana, ac Walterus Cook, Archidiaconus Ecclesiae Exoniensis, eundem Archidiaconatum, in eadem Curia, per Procuratorem suum, in manus praefati Domini Summi Pontificis, aut alterius cujuscumque sufficientem Potestatem ad hoc habentis, dimittere & Resignare intendant, ut asserunt, in forma Juris,
Nos, de Gratia nostra speciali, Concessimus & Licentiam dedimus, pro nobis, & Haeredibus nostris, quantum in nobis est, tàm praefato Cardinali, quàm dilecto Clerico nostro, Thomae Longley quòd, Dimissis & Resignatis Decanatu & Archidiaconatu praedictis, in forma praedicta, idem Cardinalis de Archidiaconatu praedicto, dictusque Thomas de praefato Decanatu, Provisiones & Collationes, a praefato Summo Pontifice, ac Executionem earumdem Provisionum & Collationum in Curia Romana & alibi, seperatim prosequi & habere,
Et tàm praedicto Cardinali quòd ipse (factis primitùs per praefatum Dominum Summum Pontificem Collatione & Provisione praedicto Clerico nostro de praedicto Decanatu) dictum Archidiaconatum, quàm praefato Thomae quòd ipsum dictum Decanatum, vigore hujusmodi Provisionum & Collationum, acceptare,
Et idem Cardinalis ipsius Archidiaconatûs, praefatusque Thomas praedicti Decanatûs, corporalem Possessionem, per Se, & Procuratores, Notarios & Servientes suos, ac alios quoscumque de Consilio suo existentes, adipisci, & eis pacificè gaudere possint licitè & impunè, sine Occasione vel Impedimento Nostri vel Haeredum nostrorum, Justiciariorum, Escaetorum, Vicecomitum, aut aliorum Ballivorum, seu Ministrorum nostrorum vel Haeredum nostrorum quorumcumque;
Statuto de Provisoribus, Anno Regni Carissimi Consanguinei nostri Richardi nuper Regis Angliae defuncti Tertiodecimo, ac aliis Statutis Provisorum & Ordinationibus quibuscumque, in contrarium editis, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, Quarto Die Martii.
Per Breve de Privato Sigillo.
March 7. The K. appoints Henry prince of Wales his lieutenant in Wales. Westm.
O. viii. 291. H. iv. p. i. 41.
De Locum tenente Regis in partibus Walliae Constituto.
An. 4. H. 4. Ibid. m. 32.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
Pro sana Gubernatione partium Walliae, ac Marchiarum & Partium eisdem adjacentium, ac pro Resistentia Malitiae Rebellium nostrorum Partium praedictarum, qui nuper erga Nos contra Ligeantiam suam proditoriè Insurrexerunt, ordinare & providere volentes,
Ac de Fidelitate & Industria, Carissimi Primogeniti nostri, Henrici Principis Walliae pleniùs confidentes,
Constituimus ipsum Principem Locum nostrum tenentem in dictis Partibus Walliae.
Dantes eidem Principi plenam, Tenore Praesentium, Potestatem ad omnia & singula, quae ad Officium Locum nostrum tenentis in dictis Partibus Walliae pertinent, Faciendum & Excercendum,
Ac insuper, Assignavimus praefatum Principem ad omnes & singulos Homines, de Comitatibus Salopiae, Wygorniae, Herefordiae, & Gloucestriae Defensabiles, & ad Laborandum in Corpore Potentes, per Se, & Deputatos suos Monstrari & Arraiari Faciendum; Ita quòd ipsi Prompti sint & Parati, in meliori Arraiatione sua, ad dictos Rebelles nostros, in Defensionem Comitatuum & Marchiarum praedictorum, quotiens opus fuerit, Resistendum, juxta Legem & Consuetudinem Regni nostri Angliae, ac formam Statutorum in hac parte editorum, & prout ante haec tempora in casu consimili rationabiliter fieri consuevit:
Ac etiam ad inquirendum per Se & Deputatos suos, de tempore in tempus, per Sacramentum Proborum & Legalium Hominum de Comitatibus praedictis, tàm infra Libertates, quàm extra, per quos rei veritas melius sciri poterit, & ad ipsum Principem & Deputatos suos praedictos, omnibus viis & modis quibus melius sciverint vel potuerint, Informandum de omnibus & singulis Proditionibus, in dictis Partibus Walliae, tempore Insurectionis praedictae, seu postea, per quoscumque & qualitercumque factis sive perpetratis,
Ac de Nominibus omnium & singulorum, qui aliqua Victualia, sive Armatnras, vel aliqua alia, per quae dicti Rebelles nostri auxilium sive Confortationem habuerunt seu habere potuerint, ad dictos Rebelles nostros ante haec tempora miserunt, seu exnunc mitti fecerint quoquo modo, & ad eos, juxta eorum Demerita, prout justum fuerit, Castigandum & Puniendum,
Et, si qui dictorum Rebellium nostrorum pro Gratia nostra habenda, ex proprio motu suo, prosequi voluerint, tunc ad eos, juxta sanam discretionem ipsius Principis, ad Gratiam nostram Recipiendum;
Proviso semper quòd ipsi Arma & Armaturas sua quaecumque praefato Principi Sursum reddant, ac sufficientem Securitatem coram ipso Principe inveniant, & Sacramenta corporalia praestent, quòd ipsi quoscumque Capitaneos & Ductores suos, ac omnes illos qui eosdem Rebelles erga Nos insurgere procurârunt, coram Nobis aut praefato Principe, adcitiùs quo poterunt, in quantum Posse suum ad hoc attingit, ducent:
Damus autem universis & singulis Capitaneis, Castellanis, & eorum Loca tenentibus, Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, Ministris, & aliis Fidelibus & Subditis nostris Partium Marchiarum & Comitatuum praedictorum, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd eidem Principi in omnibus & singulis, quae ad Officium Locum nostrum tenentis in dictis Partibus Walliae pertinent, ac aliis Praemissis, faciendis & exequendis, Intendentes sint, Obedientes, Consulentes, & Auxiliantes prout decet, quotiens & quando, per ipsum Principem, super hoc, ex parte nostra, fuerint praemuniti.
In cujus &c. quamdiu Regi placuerit.
Teste Rege apud Westmonasterium, vij die Martii.
Per ipsum Regem & Concilium.
March 3. Commission to John lord de Lovell, Stephen, son of sir Henry le Scrop, Sir Henry FitzHugh, and seven others, to decide disputes relating to the capture of the prisoners at Humbledon. Westm.
O. viii. 292. H. iv. p. i. 41.
Super Prisonariis Captis in Conflictu de Humbledon.
An. 4. H. 4. Ibid. m. 33.
Rex, dilectis & fidelibus suis, Johanni Domino de Lovell, Stephano le Scrop Filio Henrici le Scrop Chivaler, Henrico Fitz Hugh Chivaler, Thomae Erpyngham Chivaler, Radulpho Euyr Chivaler, & Johanni Cheyne Chivaler, Magistro Johanni Neweton Clerico, Magistro Johanni Barnet Clerico, Magistro Thomae Stowe Clerico, & Magistro Alano Newerc Clerico, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, ut accepimus, quamplures Scoti, tàm per Gentes de Retinentia, Carissimi Fratris nostri, Radulphi Comitis Westmerlandiae, ipso ad tunc nobiscum in partibus Walliae existente, quàm per Gentes, Carissimorum Consanguineorum nostrorum, Henrici Comitis Northumbriae, & Henrici de Percy Filii, nuper in Bello de Humbeldon, Prisonarii capti extitissent,
Ac pro certis Prisonariis, ibidem captis, diversae Actiones, per quasdam Personas de Retinentia ipsorum Comitum & Henrici Filii, super Jure Captionis eorumdem Prisonariorum, & aliarum Materiarum incidentium, motae & movendae existant,
Nos,
Ad Supplicationem ipsius Comitis Westmerlandiae, & praesertim pro eo quod iidem Comites Judices nostri in Curia nostra Militari, ac dictus Henricus Filius Judex super hujusmodi Materiis in Marchiis Scotiae, existunt, ipsique in hujusmodi Actionibus, pro Interesse quod in hac parte habere praetendunt, honestè cognoscere non possunt,
Assignavimus vos Decem, Novem, Octo, Septem, Sex, Quinque, Quatuor, Tres, & Duos vestrûm (quorum aliquem vestrûm vos praefati Johannes Neweton, Johannes Barnet, Thoma & Alane unum esse volumus) ad Audiendum, Examinandum, Discutien- dum, & finaliter Terminandum omnia & singula Actiones, Causas, & Appellationes, per Gentes de Retinentia dictorum Comitum & Henrici Filii in hac parte mota vel movenda, unà cum suis Incidentibus, Emergentibus, Dependentibus, & Connexis quibuscumque, & ad Justitiam partibus praedictis, prout Jus & Lex Armorum exigunt & requirunt (omnimodis materiis Appellationum in hujusmodi Causis postpositis) Faciendum,
Et ideo vobis Mandamus quòd, ad certos &c. quos &c. quorum &c. ad hoc provideritis, circa Praemissa diligenter Intendatis, ac ea Faciatis, audiatis, examinetis, discutiatis, & terminetis in forma praedicta,
Damus autem praefatis Comitibus & Henrico Filio quòd vobis &c. quorum &c. in Executione praemissorum faciendâ & exequendâ, Intendentes sint & respondentes prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, ix die Martii.
Per Breve de Privato Sigillo.
March 10. The K. appoints his son Thomas de Lancaster his lieutenant in Ireland. Eltham.
O. viii. 293. H. iv. p. i. 41.
De Locumtenente in Terra Hyberniae.
An. 4. H. 4. Pat. 4. H. 4. p. 2. m. 34.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Nos,
De Fidelitate & Circumspectione, Carissimi Filii nostri, Thomae de Lancastre Senescalli Angliae plenius confidentes,
Constituerimus ipsum Filium nostrum Locumtenentem nostrum in Terra nostra Hiberniae, percipiendo & habendo in Officio illo juxta formam cujusdam Indenturae, inter Nos & praefatum Filium nostrum indè confectae,
Dantes eidem Filio nostro plenam Potestatem ad Pacem nostram, ac Leges & Consuetudines Terrae nostrae praedictae, Custodiendum, & custodire faciendum,
Et ad quaedam alia, in Literis nostris Patentibus, indè confectis, specificata, Faciendum, & Exequendum, prout in eisdem Literis pleniùs continetur,
Nos,
Ut idem Filius noster pro Conquestu, Expugnatione, & Resistentia, tàm Rebellium, quàm Inimicorum nostrorum Partium praedictarum, ac Regimine & Gubernatione Terrae praedictae meliùs, citiùs, & securiùs disponere valeat & ordinare,
Ex Gratia nostra speciali, Dedimus & Concessimus eidem Filio nostro omnimoda ac universa & singula Exitus & proficua, ad Nos, in Terra nostra praedicta, tàm de Civitatibus, Burgis, Villis, Castris, Dominiis, Terris, Tenementis, Redditibus, Feodis, Firmis Civitatum, & Villis firmis, Officiis, & aliis Possessionibus quibuscumque, quàm de Wardis, Maritagiis, Escaetis, Releviis, Libertatibus, Franchesiis, Finibus, Amerciamentis, Confiscationibus, Forisfacturis, Praestationibus, Custumis, Subsidiis, Quotis, Taxis, Tallagiis, ac aliis Rebus quibuscumque, quocumque nomine censeantur, tàm per Terram, quàm per Mare, provenientia, ad Nos qualitercumque de Jure debita, pertinentia, & spectantia,
Habenda, Percipienda, Colligenda & Levanda, ad Voluntatem & Opus ipsius Filii nostri per Se, Officiarios & Ministros suos proprios, a Festo Sancti Michaelis proximò praeterito quamdiu idem Filius noster Locum nostrum tenens fuerit sic ibidem, adeo plenè & integrè sicut Nos ea haberemus, & de Jure habere deberemus, si eadem in Manu nostra propria remanerent,
Ad ea, circa Defensionem Terrae praedictae, ac alia Onera, ibidem incumbentia, supportanda & facienda, prout melius sibi de avisamento Concilii sui videbitur expedire, Apponendum & Expediendum, quamdiu Locum nostrum tenens fuerit sic ibidem,
Absque Compoto, vel Ratiocinio, seu aliquo alio, Nobis, vel Haeredibus nostris, durante Termino praedicto, Reddendo seu Solvendo,
Concessimus insuper & Licentiam dedimus eidem Filio nostro quòd ipse, durante Termino praedicto, ad universas & singulas Ecclesias, Vicarias, Praebendas, Capellas, Dignitates, & alia Beneficia Ecclesiastica, Curata & non Curata, tàm in Ecclesiis Cathedralibus, quàm Collegiatis, ad Praesentationem, Collationem, seu Donationem nostras qualitercumque spectantia, quae vacant, seu imposterum vacare contigerint, Personas idoneas, quas sibi placuerit Praesentare, seu easdem donare valeat & conferre,
Ac statum & Possessionem omnium & singulorum, qui de aliquibus Beneficiis Ecclesiasticis, tam Dignitatibus, quàm aliis Beneficiis Ecclesiasticis quibuscumque, Possessionati existunt,
Ac Status & Possessiones quorumcumque Religiosorum & quorumcumque aliorum, tàm Clericorum, quàm Laicorum,
Ac quascumque Libertates, tàm Regales, quàm alias Libertates quascumque, & Franchesias, ac Privilegia, per Progenitores & Praedecessores nostros praedictos, aut alios quoscumque, ante haec tempora, facta vel concessa,
Prout sibi melius, de assensu & avisamento Concilii sui in Terra praedicta, videbitur expedire, Ratificandum, Approbandum, & Confirmandum,
Necnon ad Fidelitates & Renunciationes, quorumcumque Achiepiscoporum & Episcoporum, in eadem Terra in futurum constituendorum & ordinandorum, Nobis debitas, nomine nostro Recipiendum,
Et eis Temporalia sua in forma Juris Deliberandum,
Ac Homagia universorum & singulorum Tenentium nostrorum, in Terra praedicta, Nomine nostro Recipiendum,
Et Terras & Tenementa de Haereditate sua Deliberandum,
Et ad omnia alia & singula, Nomine nostro & pro Nobis, in dictâ Terrâ Faciendum, Exequendum, & Excercendum, quae Nos ipsi faceremus, si personaliter interessemus, etiam si Mandatum exigant magis speciale,
Ac insuper, pro meliori & saniori Gubernatione Terrae praedictae, de Gratiâ nostrâ praedictâ, Concessimus eidem Filio nostro, ac sibi, Tenore Praesentium, Damus & Committimus, plenam Auctoritatem & Potestatem quòd ipse omnes & singulos Officiarios & Ministros, tàm Cancellarium, Thesaurarium, Capitales Justiciarios, ad Placita coram Nobis tenenda, & de comuni Banco, Capitalem Baronem & alios Barones de Scaccario, & Custodem Rotulorum Cancellariae ibidem, quàm alios Officiarios & Ministros nostros quoscumque Terrae praedictae (Statum in Officiis suis in Feodo vel ad Terminum Vitae non habentes) ordinare, facere, & constituere, ac eosdem ab Officiis suis hujusmodi (exceptis praeexceptis) amovere & exonerare, & alios eorum loco deputare, facere, & constituere valeat quotiens, durante Termino praedicto, pro comodo & utilitate Terrae praedictae indiguerit, & sibi videbitur melius expedire,
Ita semper quòd idem Filius noster, durante Termino praedicto, Vadia & Feoda Officiariorum & Ministrorum nostrorum, ac Annuitates, per Nos & Progenitores nostros, super eisdem Exitibus percipienda, Concessa, ibidem solvat,
Ac omnia alia Onera, tàm Castrorum, Villarum, & Domorum nostrorum, quàm Haeredum infra Aetatem, & Custodiâ nostrâ existentium, in omnibus faciat, sustentet, & supportet, ac Haeredibus hujusmodi competentem Sustentationem inveniat, adeò & eodem modo sicut haec facere tenemur,
Et ad Officiarios & Ministros, tàm Thesaurariae, quàm alios quoscumque, qui sunt Computaturi, coram praefato Filio nostro & ejus Officiariis & Ministris, Computari Faciendum, & ad hujusmodi Compota Reddenda Compellendum,
Necnon ad Inquirendum sive inquiri faciendum, viis & modis quibus sibi meliùs videbitur faciendum, de quibuscumque Bonis & Catallis, quae fuerunt illorum Dominorum seu aliorum, qui nuper erga Nos forisfecerunt.
In cujus &c.
Teste Rege apud Eltham, decimo die Martii.
Per ipsum Regem.
March 10. Release for Richard Kyngeston, late dean of the chapel royal, for jewels and vestments belonging to the chapel, which he has delivered to Richard Prentys, now dean, with the exception of certain articles disposed of by the K.'s order. Westm.
O. viii. 294. H. iv. p. i. 42.
De Jocalibus & Vestimentis Capellae Regis.
An. 4. H. 4. Pat. 4. H. 4. p. 2. m. 27.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, dilectus Clericus noster, Richardus Kyngeston, nuper Decanus Capellae nostrae infra Hospitium nostrum, diversa Jocalia, Vestimenta, ac alia Ornamenta, & Bona pro eadem Capella nostra, de Johanne Boor, nuper Decano Capellae, carissimi Consanguinei nostri, Richardi, nuper Regis Angliae, Praedecessoris nostri, defuncti, per Indenturam recepisset,
Idémque Richardus eadem Jocalia, Vestimenta, Bona, & Ornamenta, dilecto Clerico nostro, Richardo Prentys, nunc Decano ejusdem Capellae nostrae, de Mandato nostro, integrè liberaverit,
Exceptis certis Rebus, quas de Mandato nostro, quod a nobis ore tenus habuit, diversis Personis, absque alio Waranto, liberavit, videlicet,
In Primis, Isabellae, nuper Reginae Angliae, Un Vestiment entier de rouge Tamata (c'estassavoir) Une Chesible, Deux Tunicles, Troys Aubes, Troys Amytz, Deux Stoles, Troys Fanons, Un Corporas, Un Caas de Satyn bloy pur le Corporas, Un Pelve, Un Front oue Crucifix Marie & Johan, Un Contrefront, un Towail oue la Parrure, troys Copes, deux Ridelies, quatre Draps d'Or ragmas, un Drap d'Jaspyn, un Drap pur la Lectrine, une Chalis oue Crucifix Marie & Johan Enamelez en la Pee, deux Cruettes, une Censere oue la Nief, deux Chandelers, une Sonette d'Argent dorrez, un Paxbred d'Argent dorrez, un Missall, & un Cofre pur garder les ditz Parcelx dedeinz.
Item, carissimo Filio nostro Principi Un Vestiment de Chemes (c'estassavoir) Un Front, un Contrefront, un Towaille ou la Parrure, deux Ridelles, une Chesible, deux Aubes, oue Amytz, Stoles, & Fanons, deux novelles Towailles pur l'Autier, iij Superaltaires, ij Corporas oue les Cases, ij Missales, un Chalice, deux Cruettes, un Paxbred, deux Chandelers, un Sonette d'Argent susorrez, un entier Vestiment rouge, qu'estoit al Counte de Kent, pur Prestre, Diakne, & Soubzdiakne, trois Copes, quatre Draps d'Or ragmas, deux Censers d'Argent d'orrez, une Nief d'Argent, vj Surplys, & deux Draps d'Or ragmas rouges, deliverez a Hertford un Chalice d'Argent enorrez, poise deux lib. de Troie, fait d'une Auncien Basyn liverez a Grant Garderobe pur meisme la faisure,
Item, carissimo Filio nostro Thomae Une Vestiment sengle appelle Rothurhith (c'estassavoir) une Front, Un Contrefront, deux Towailles oue la Parrure de Drap d'Or rouge, deuz Ridelles de tartaryn bloy & rouge raiez, Une Chesible, deux Aubes, deux Amitz, deux Stoles, deux Fanons, une Corporas oue le Caas, une Superaltaire, une Chalice ovec la Patyn Enamelez oue la Trinite, deux Cruettes, deux Chandelers, un Paxbred, un Sonette d'Argent susorrez, un Missal, un entier Vestiment de Drap d'oor de Cipre, le Champ de Baudekyn Noir & Vermile enorrez d'Arbres d'oor & de leuerers blanks, oue orfrais de Drap d'Or de Cipre bloys (c'estassavoir) vj Copes, un Chesible, deux Tunicles, troys Aubes, troys Amitz, deus Stoles, troys Fanons, un Frontell, un Front, & Contrefront, oue un Frontell, & oue la Towaill des Aiguelx & Corones, iij Draps d'Orle champ Noir & Sangwyn overez oue Popeiays d'Or, un Grant Chalice d'Argent dorrez, le Juggement gravez sur la Patine, une Crois d'Argent dorrez garnizes oue diuerses Pieres & Parrei, ut Portepaix d'Argent dorrez Enamelez de Vert oue le Crucifix Marie & Johan, un Berill garnizez d'Argent dorrez flat pur Reliques oue Crucifix amont, un Censer d'Argent & dorre garnez dez Trailes, un autre Encenser meindre d'Argent dorrez plain, un Nief d'Argent dorrez oue un Chastel devant, un grant Missall, le second foil comenceant in Dominicis vero, deux Draps d'Or ragmas rouge oue Arbres d'Or, deux Basines d'Argent dorrez chase des Solailes, & deux autres Basines d'Argent dorrez Enamelez en les fonns oue Seintz Piere & Poul pur un estop & l'esprengell, deux Cruettes, & autres necessaires pur le Chapell.
Item, carissimo Filio nostro Johanni Un Drap d'or de Cipre bloy, ij Towailles, un Corporas oue la Caas, un Portepaix d'Argent dorrez oue une Ymage de Seint Johan, une Pelue des Aiguels d'Or, & un Missall, un Chalice.
Item, carissimo Filio nostro Humfredo Un Vestiment de Drap d'Or le champ rouge onerez oue Cignes & Hindes, contenant deux Aubes, deux Amitz, deux Stoles, deux Fanons, oue une Front & Countrefront, une Chesible, deux Towailles oue un Frontell, un Corporas, un Superaltaire, un Chalice d'Argent dorrez, deux Cruettes faitz del Basine, contenuz entre les parcelle pur nostre dit Fitz le Prince, un Portpaix d'Argent dorrez Enamelez oue Marie & Johan, un Sonette d'Argent, & un Grant Missall.
Item, Carissimae Filiae nostrae Blancheae un entier Vestiment de Drap d'Or ragmas rouge & bloy del' Assumpcion de nostre Dame (c'estassaver) Trois Aubes, trois Amitz, deux Stoles, iij Fanons, ij Tunicles, deux Ridelles, une Chesible, iij Copes, un Front & Contrefront, un Towaille oue la Parure tout d'une suite, iv. Draps d'Or ragmas, un Peire Chandelers d'Argent enorez, un Estop oue le Springell d'Argent enorrez faitz des trois Anunciens Estoppes contenuz en les Grandez Endentures, un Crois oue un Crucifix d'Argent enorrez, une Chalice, deux Cruettes d'Argent enorrez faitz du dit Basine, & un Missall.
Item, carissimae Filiae nostrae Philippae un Vestiment des Chemes, un Front, un Contrefront, un Towaille oue la Parrure, deux Ridelles, un Chesible, deux Aubes oue Stoles, Amites & Fanons, deux Towailles, un Superaltaire, un Corporas oue le Caas, un Vestiment de Popeiays, un Front, un Contrefront, un Towaille oue la Parrure, deux Ridelles, un Cope, deux Aubes, deux Amitz, deux Stoles, deux Fanons, un Chesible, deux Tunicles, un Towaille, un Drap pur la letrine, un Corporas oue le Caas & Parures pur un Aube, un Fanon & Amite tout d'une sieute Embrodes oue Popeiaies, un Chalice d'Argent enorrez oue la Mageste gravez sur la Patine, deux Cruettes d'Argent les swages enorrez faitz de la Basine contenuz entre les Parcelles nostre ditz Fitz le Prince.
Item, as Dean & Collige de Wyndesore Vint & Deux Copes de Baudekyn bloy & rouge raiez, oue un Damise, noir, oue orfraies de Drap d'Or de Cipre, poudrez oue Lions d'Or.
Item, a l'Collige de Cantebrugge un entiere Vestiment rouge de Drap d'Or de Cipre, oue trois Copes, pur Prestre, Deakne, & Soubzdiakne.
Item, a Dame Isonde Standish Un entire Vestiment, pur Prestre, Deakne, & Subdeakne, de Drap d'Or ragmas rouge & bloy onerez oue Corps Christi, & une Cope de Suite.
Item, a l'Collige de Pountfreit Un entire Vestiment (c'estassavoir) iij Copes, une Chesible, ij Tunicles, iij Aubes, iij Amites, ij Stoles, deux Fanons oue Front, Frontell, & Contrefront de Drap d'Or oblank overez des rouges Bestes & Floures.
Item, a l'Ermite de Lancastre Un Chesible, Aube, Amite, Stole, & Fanon, deux Draps d'Or ragmas rouges, un Corporas, & un Towaille.
Item, a Biverle & Bridlyngton Deux Crois d'Or, les Pees d'Argent susorrez oue Rubies, Saphires, Diamantz, & Perlys.
Item, a l'Ermite de Depford Un Vestiment (c'estassavoir) une Chesible, Aube, Amite, Stole, & Fanon, deux Draps d'Or rouges de ragmas, un Towaille, un Caas oue le Corporas.
Item, a l'Grant Garderobe Trois Estoppes de Bruses oue un Springel, un Chandeler oue Deux Nees, Poisants xii l. iv Un. de Troie, pur faire l'Estoppe & Chandelers, deliverez a nostre dit Fille Blanche, & amender la Pee de l'Croys appellez Pynchon, & la Crois de Wodewoses, & deux Ymages de la Crois oue la Resurrection, ou la Pee & autres necessaires pur la Chapell.
Nos,
Volentes ipsum Richardum Kyngeston, tàm de dictis Vestimentis, Jocalibus, Bonis, & Ornamentis, praefato Richardo Prentys, quàm de dictis Vestimentis, Jocalibus, Bonis, & Ornamentis, ac aliis Rebus praedictis, Reginae & aliis Personis praedictis, ut praedictum est, liberatis, exonerari,
Eidem Richardo omnimodas Actiones, Querelas, & Impetitiones quascumque,
Quas erga ipsum, pro Vestimentis, Jocalibus, Bonis, Ornamentis, & aliis Bonis & Rebus supradictis, ac pro omnimodis aliis Vestimentis, Jocalibus, Bonis, & Ornamentis, per ipsum, tempore quo Decanus dictae Capellae nostrae infra Hospitium nostrum sic extitit, qualitercumque receptis, habemus, seu Nos aut Haeredes nostri erga eum in futurum habere poterimus,
Remittimus & Relaxamus, & ipsum indè penitùs Exoneramus & Acquietamus per Praesentes,
Nolentes quòd idem Richardus, ratione Praemissorum, per Nos vel Haeredes nostros, Justiciarios, Escaetores, Vicecomites, aut alios Ballivos seu Ministros nostros, vel Haeredum nostrorum quoscumque, futuris temporibus, Impetatur, inquietetur, molestetur in aliquo seu gravetur.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo die Martii.
Per Breve de Privato Sigillo.
March 10. The commonalty of Hamburg request the restitution of a ship taken by Symeke Dederum.
O. viii. 296. H. iv. p. i. 43.
Litera ab Hamburgensibus.
An. 4. H. 4. Ex Autogr.
Gloriosissimo Principi & Domino benignissimo, Domino Henrico Regi Angliae & Franciae, ac Domino Yberniae, Serenissimo Fautori & Promotori nostro gratioso, Humilimam Recommendationem & quicquid poterimus complacibilis Serviminis & Honoris pro beneplacito voluntatis.
Gloriosissime Princeps Et Domine Benignissime,
Quia Pium & Consonum est rationi testimonium perhibere veritati, hinc est quòd ad Regiae vestrae Majestatis aures gliscimus convolare per Praesentes,
Quòd, Constituti in nostra praesentia, discreti Viri, Johannes Melsing, Bernardus Vernyden, & Macquardus Godingh, nostri Concives, Viri fidedigni, Nobis exponere curârunt qualiter, tempore Autumpnali proximè effluxo, quidam Nauclerus Meynekinus Melsing Nomine, noster Concivis, Velificando de Portu Malmoge Regni Daciae versus Flandriam, Aequoris metas intravit, cumque pervenisset ex opposito Novi Castelli vestri Regni, supervenerunt nonnulli vestrae Excellentiae Subditi, utpote quidam de Lynne & de Blacna, quorum Capitaneus fuit quidam Symeke Dederum, qui praedictum Nauclerum & secum existentes in Navi hostili ac feroci Manu invaserunt, suamque Navim unà cum Bonis in ea existentibus & invectis violenter rapuerunt, &, Gravamen Gravamini accumulando, Homines captivaverunt, ac demùm Hominibus dimissis & rebus ipsorum evacuatis, praedictam Navim cum Bonis in Praedam abduxerunt, & de eis ad nutum ipsorum disposuerunt,
Unde (Serenissime Princeps) praedicti nostri Concives singulariter Singuli, medio suo Juramento erectis digitis eorumdem, coram nobis affirmârunt se in dicta Navi habuisse infrascriptas Partes Navis, & Alleca infrascripta, utpote Johannes Melsing praedictus octavam Partem Navis, Bernardus Vernyden octavam Partem Navis, Marquardus Godingh Quatuor Lastas Allecum, ad ipsos propriè & praecisè pertinentes, nullo alieno Hospite Partem in dictis Duabus Octavis Partibus Navis & Allecum quantitatibus optinente,
Insuper adjecit praefatus Johannes Melsing nobis exponendo qualiter praefatus Meynekinus Nauclerus Frater ejus carnalis, pronunc in Regno vestrae Dominationis degens, habuerit in dicta Navi Duas Lastas Allecum, & Quartam Partem dictae Navis, ac Heyno Schilt noster Concivis, pronunc absens, habuit in ea xviij. Conas Allecum ad ipsos veraciter, ut idem Johannes asseruit, pertinentes,
Verùm quia praescripti nostri Concives Consecutioni & Extorsioni praedictorum Bonorum propria in Persona interesse nequeant, praefatum Meynekinum Melsing Nauclerum, meliori modo & formâ quibus de Jure potuerunt, Fecerunt, Constituerunt, & Ordinaverunt, absentem tamquam praesentem, in suum verum & legitimum Procuratorem, Negotiorum suorum Gestorem, & Nuncium specialem, Dantes & Concedentes eidem plenam & liberam Potestatem & Mandatum speciale, ad Emovendum, Extorquendum, & Prosequendum dicta ablata si extant, aut Refusionem Pecuniarum dicta Ablata integrè compensantium,
Et generaliter omnia alia & singula in Praemissis Faciendum & Dimittendum, quae ipsi Constituentes facerent seu facere possent si personaliter interessent, & quae in Praemissis fuerint necessaria & oportuna,
Gratum & Ratum habituri quicquid per dictum Meynekinum Procuratorem eorum Actum, Gestum, seu Dimissum fuerit in Praemissis,
Ea propter MAJESTATEM VESTRAM REGIAM ET EXCELLENTIAM PRAECLARAM, tàm Prece humili quàm obnixâ, quantum possumus, ex animo deprecamur omnes, vestrae considerationis aciem ad Praemissa benignè extendentes, Celsitudinis vestrae Subditos praenotatos tales habere dignemini, ut Bona praescripta praenominato Meynekino, Procuratori nomine nostrorum Concivium, ad Jussionem vestram Regiam Restituant si extant, vel pro Pretio condigno & competenti prout justum visum fuit persolvant, occasionibus quibuslibet postergatis.
In hiis, SERENISSIME PRINCEPS, praeclara vestra Nobilitas adeò serosiùs ac operosiùs se exhibeat, ut antedicti nostri Concives Preces nostras apud Excellentiam vestram Regiam sibi gaudeant affuisse, pro quo ad vestrae Serenitatis Servimina & Benivolentias ac vestrorum Subditorum volumus, quantum in nobis possibile est, obligari vice versâ; Petentes vestrum Responsum benignum nobis super Praemissis reformari.
Dominus ipse, qui Sublimium Gubernator est & Rector, vestram Personam humilem piam & benignam diu in Terris per sui ineffabilem Miserecordiam conservare dignetur, ut Regnum vestrum de vestro felici Regimine in Bonis semper Actibus glorietur & prosperetur.
Dat. Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo Tertio, Mensis Martii Die Decimâ, nostro sub Sigillo Praesentibus Tergotenus impresso in Testimonium Praemissorum.
Vestrae Majestatis Serenissimae,
Humiles & sinceri Praeconsules & Consules Opidi Hemborgensis.
March 24. Commission to Thomas Stowe, dean of St. Paul's, John Barnet, John Honyngham, clerk, sir John Cheyne, and three others, to hear the appeal of Thomas Blethlowe against the sentence of the earl of Northumberland, constable of England, in favour of John Dowest. Westm.
O. viii. 298. H. iv. p. i. 43.
De Appellatione audienda.
An. 4. H. 4. Pat. 4. H. 4. p. 2. m. 35.
Rex, dilectis & fidelibus suis, Magistro Thomae Stowe Decano Ecclesiae Cathedralis Sancti Pauli London. Magistro Johanni Barnet Clerico, Magistro Johanni Honyngham Clerico, Johanni Cheyne Militi, Richardo Whityngton Armigero, Johanni Frome Armigero, & Willielmo Wilcotes Armigero, Salutem.
Sciatis quòd,
Cum in quadam Causa Pecuniaria,
Quae nuper in Curia nostra Militari, coram quodam Locumtenente Henrici de Percy Comitis Northumbriae Constabularii Angliae, in Curia praedicta, occasione certarum Peciarum ad valorem Quindecim Milium Doubles Auri, de Cuneo Regis Ispanniae, & aliorum Jocalium ad valorem Centum Librarum & ultra, inter Thomam Blethlowe Partem Actricem ex una parte, & Johannem Dowesto Patrem Ream ex altera,
Ac deinde, inter eundem Johannem Dowesto Partem Reconvenientem ex una parte, & praefatum Thomam Partem Reconventam ex parte altera,
Vertebatur ut dicitur,
Idem Locum tenens, in Causa praedicta procedens, Partique dicti Johannis plus debito favens, quandam Sententiam pro parte ejusdem Johannis & contra praefatum Thomam tulisset Diffinitivam,
Per quam dictum Johannem ab Impetitione dicti Thomae in hac parte diffinitivè absolvit, necnon eundem Thomam, in valore dictorum Quindecim Milium Doubles Auri ac aliis Jocalibus supradictis, ad valorem Centum Librarum, unà cum Dampnis & Expensis pro parte dicti Johannis factis & faciendis, sententialiter & diffinitivè Condempnavit,
Ac ipsum Thomam ad Satisfactionem Praemissorum compellendum fore adjudicavit & decrevit, minus justè, ut accepimus, in ipsius Thomae Dampnum non modicum & Gravamen,
A qua quidem Sententia, ac Dampnorum & Expensarum Condempnatione, caeterisque Gravaminibus omnibus & singulis, per partem dicti Thomae, ad Nos & nostram Audientiam, existit Appellatum, sicut per Instrumentum publicum super hoc confectum, & in Cancellariâ nostrâ exhibitum, plenius poterit apparere,
Quam quidem Appellationem idem Thomas intendit, ut asserit, prosequi cum effectu,
Et nobis supplicaverit ut sibi super Appellatione suâ praedictâ certos Judices sive Commissarios dare sive assignare dignaremur,
Nos,
Supplicationi hujusmodi, tanquam Juri consonum, annuentes, volentesque in hac parte fieri quod est justum, ac de vestris fidelitate & circumspectione pleniùs confidentes,
Vobis, Sex, Quinque, Quatuor, Tribus, & Duobus vestrûm (quorum aliquem vestrûm vos praefati Thoma, Johannes Barnet, & Johannes Honyngham, unum esse volumus) Committimus Vices nostras, & plenam, Tenore Praesentium, Potestatem & Mandatum speciale, ad Audiendum, Cognoscendum, & Procedendum in Causâ Appellationis hujusmodi, necnon in Causâ sive Negotio in hac parte principali, prout dictaverit ordo Juris, ipsamque cum suis Emergentibus, Dependentiis, & Connexis quibuscumque, secundum Juris exigentiam, Discutiendum & Fine debito Terminandum,
Ac etiam ad Testes quoscumque, per utramque partium praedictarum in dictâ Causâ Appellationis, seu Negotio principali, coram vobis judicialiter Producendo, si se dolo vel fraude, odio aut favore, seu aliàs injustè subtraxerint, Veritati testimonium perhibere, cum Poenae & Multae, alteriusque temporalis Cohertionis cujuslibet Potestate, Compellendum;
Et ideò vobis, Sex, Quinque, Quatuor, Tribus, & Duobus vestrûm (quorum aliquem vestrûm vos praefati Thoma, Johannes Barnet, & Johannes Honyngham unum esse volumus) Mandamus, quòd circa Praemissa diligenter intendatis, & ea faciatis & exequamini in formâ praedictâ;
Volumus etiam quòd si aliquis vel aliqui vestrûm inchoaverint vel inchoaverit procedere in Praemissis, alius vel alii vestrûm liberè procedere valeat & valeant in eisdem, licet Inchoantes absentes, Inchoans absens, fuerint vel fuerit, etiam nullo Impedimento impediti vel impeditus:
Damus autem dicto Constabulario ac Marescallo nostris, & eorum Locatenentibus, ac universis & singulis Officiariis, Ministris, Ligeis, Subditis, & aliis Fidelibus nostris, quorum interest, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd vobis, Sex, Quinque, Quatuor, Tribus, & Duobus vestrûm (quorum aliquem vestrûm vos praefati Thoma, Johannes Barnet, & Johannes Honyngham, unum esse volumus) in Praemissis faciendis & exequendis, prout ad ipsos pertinet, Intendentes sint, Respondentes, Consulentes, & Auxiliantes, & vestris Mandatis Obedientes, prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo quarto die Martii.
March 29. Licence to 13 Greeks, lately sent to the K. by the Emperor of Constantinople, to leave England. Eltham.
O. viii. 299. H. iv. p. i. 43.
Pro Graecis de Passagio.
An. 4. H. 4. Claus. 4. H. 4. m. 24.
Rex Custodibus Passagii in Portu Dovorriae vel Sandewici, Salutem.
Mandamus vobis quòd Tresdecim Graecos, Nobis, exparte Fratris nostri Imperatoris de Constantinopole, nuper missos, qui de Licentiâ nostrâ versus Partes Transmarinas profecturi sunt, in altero Portuum praedictorum, versus partes praedictas, cum Famulis, Equis, Bonis, & Hernesiis suis, absque aliquo de eis seu de eorum aliquo, pro Custumâ, nec aliâ Re quacumque, praeterquam pro Victualibus & aliis Rebus per eos ibidem ad opus suum Emendis, capiendis, ob Reverentiam praedicti Fratris nostri, liberè & absque impedimento nostro, vobis prius in contrarium directo, non obstante;
Dumtamen aliqua, Nobis seu Regno nostro Angliae Praejudicialia, secum non deferant quovis modo.
Teste Rege apud Manerium de Eltham, vicesimo nono die Martii.
Per ipsum Regem.