Rymer's Foedera with Syllabus
April-June 1403

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

299-311

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: April-June 1403', Rymer's Foedera Volume 8, pp. 299-311. URL: http://british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115142 Date accessed: 18 April 2014. Add to my bookshelf


Highlight

(Min 3 characters)

April–June 1403

Syllabus EntryFoedera Text
April 10. Grant of one penny a day to Elizabeth, a converted Jewess, daughter of the Rabbi Moyses, bp. of the converted Jews. Westm.
O. viii. 299. H. iv. p. i. 44.
Pro Filia Raby Moyses Episcopi Judaeorum.
An. 4. H. 4. Pat. 4. H. 4. p. 2. m. 32.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de Gratiâ nostrâ speciali, Concessimus Elizabethae, Filiae Rabi Moyses Episcopi Judaeorum Conversae, Unum Denarium per Diem,
Ultra Unum Denarium, quem eadem Elizabetha, ut Una Judaeorum ad Fidem Christianorum Conversa, per manus Custodis Domûs Conversorum Londoniae, de Summâ, pro hujusmodi Conversis, ad Scaccarium percipiendâ, assignatâ, singulis Diebus percipit,
Habendum & Percipiendum dictum Denarium diurnum, per Nos eidem Elizabethae, Tenore Praesentium concessum, unà cum dicto altero Denario diurno, quem, ut est dictum, percipit de Dictâ Summâ pro dictis Conversis assignatâ, per Manus Custodis Domûs praedictae pro tempore existentis, ad totam Vitam ipsius Elizabethae.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo die Aprilis.
Per ipsum Regem.
April 24. Safe conduct for John de Saulx, councillor of the duke of Burgundy. Westm.
O. viii. 299. H. iv. p. i. 44.
Pro Consiliario Ducis Burgundiae.
An. 4. H. 4. Franc. 4. H. 4. m. 16.
Rex, per Literas suas Patentes, per Decem Septimanas duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem & Defensionem suas speciales, Magistrum Johannem de Saulx Consiliarium Ducis Burgundiae,
In Regnum Regis Angliae penes Praesentiam suam ac carissimae Consortis suae Reginae, cum Duodecim Equitibus in Comitiva sua, quibusdam certis de Causis, veniendo, ibidem morando, & exindè ad partes suas proprias redeundo, necnon Bona, Res, & Hernesia sua quaecumque.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo quarto die Aprilis.
Per ipsum Regem.
April 27. Commission to John earl of Somerset, captain of Calais, sir Hugh Lutterell, his lieutenant, John Urban, lieutenant of the admirals, and William de Pilton, canon of Bridgeworth, to treat with French commissioners for redress of injuries. Westm.
O. viii. 300. H. iv. p. i. 44.
De Attemptatis Reformandis.
An. 4. H. 4. Franc. 4. H. 4. m. 16.
Rex, Dilectis & Fidelibus suis, Johanni Comiti Somersetiae, Fratri nostro carissimo, Capitaneo Villae nostrae Calesii, Hugoni Lutterell Militi Locum tenenti ipsius Capitanei ibidem, Johanni Urban Locum tenenti Admirallorum nostrorum, & Magistro Willielmo de Pilton Canonico Ecclesiae Collegiatae de Bruggenorth, Salutem.
Habito pridem Tractatu, de & super nonnullis Attemptatis, tàm per Terram in partibus Picardiae & Normanniae, quàm per Mare,
Inter, Reverendum Patrem, Dominum Johannem Episcopum Roffensem, Willielmum Heron Dominum de Say, Ricardum Holm Canonicum Eborum, & vos (praefate Johannes Urban) Commissarios nostros ex parte nostra, & Venerabilem Patrem, Johannem Episcopum Carnotensem, R. de Tria Admirallum, J. de Poynpayncourt primum Praesidentem Parliamenti, J. de Hangest Dominum de Hugeville Consiliarium, & J. de Sanctis Secretarium Franciae, Commissarios ex parte Consanguinei nostri Franciae aliàs Deputatos,
De Mense Augusti ultimo praeterito apud Lullygnham,
Inter Commissarios praedictos fuit & est Appunctuatum quòd,
Si quae essent contra Treugas, inter, celebris memoriae, Dominum Ricardum quondam Regem Angliae nostrum immediatum Praedecessorem, & Consanguineum suum protunc Franciae, captas, tàm per partes praedictas Picard. & Norman. quàm per Mare, Attemptata, quae inter tempus illud & primum diem Mensis Maii, proximò futurum, per Admirallos seu Conservatores Partis utriusque, non possent Diffiniri seu Terminari,
Ipsa tunc Attemptata hujusmodi, per Commissarios, tam per Partem nostram, quàm Consanguinei nostri Franciae praedicti, ad dictum primum diem Mensis Maii, Commissarios pro parte sua deputandos, apud Lullyngham, praedicto primo die Mensis Maii, congruè Reparentur, & Justitia fieret cuicumque in hac parte Querelanti,
De vestris igitur Fidelitate, Prudentiâ, & Discretione in Domino plurimùm confidentes,
Ad Cognoscendum, Procedendum, Statuendum, & Ordinandum, cum Commissariis ipsius Consanguinei nostri Franciae, ipso primo die Mensis Maii, ad hoc per ipsum Deputandis, cum Continuatione & Prorogatione Dierum extunc sequentium, de & super Attemptatis hujusmodi,
Ipsaque Attemptata contra Treugas praedictas debitè Reformandum & Reparandum,
Ipsumque primum diem Mensis Maii ad alium diem ulteriorem, de Consensu ipsorum Commissariorum Consanguinei nostri, si necesse fuerit, Prorogandum & Continuandum, cum omnibus suis Incidentibus, Emergentibus, Dependentibus, & Connexis,
Vobis conjunctim, aut Duobus vestrûm divisim, Tenore Praesentium, Committimus Potestatem;
Promittentes, verbo nostro Regio, Ratum & Gratum Nos firmiter perpetuò habituros quicquid vos omnes, aut Duo vestrûm, in hac parte duxeritis, aut duxerint, peragendum, per Praesentes,
In quorum omnium Testimonium has Literas nostras vobis communiter, & divisim, ac omnibus & singulis quorum in hac parte interest, seu interesse poterit in futurum, fieri fecimus Patentes, Magni Sigilli nostri appensione Communitas.
Dat. in Palatio Regis Westm. vicesimo septimo die Aprilis.
Per ipsum Regem.
April 28. Commission to Henry bp. of Bath and Wells, the earl of Somerset, William Heron, lord Sey, sir Thomas Rempston, admiral of the West, and Nicholas de Rysseton, to treat for redress of injuries. Westm.
O. viii. 300. H. iv. p. i. 44.
De Tractando super Appunctatis apud Lulingham.
An. 4. H. 4. Ibid. m. 15.
Rex Omnibus ad quos, &c. Salutem.
Cùm pridem,
Inter Ambassiatores nostros ex una, & Ambassiatores Consanguinei nostri Franciae ex altera,
Apud Lullynhen, de Mense Augusti ultimo praeterito,
Inter caetera, fuerit Appunctatum,
Quòd si Admiralli Partis utriusque, ac Custos Quinque Portuum Regni nostri Angliae, Querelas & Attemptata per Partes praedictas contra Tenorem Treugarum,
Inter, celebris memoriae, Ricardum nuper Regem Angliae & Franciae, Praedecessorem nostrum immediatum, & praefatum Consanguineum nostrum aliàs initarum,
Vicissim tradita & liberata, citra tunc primum diem Mensis Maii proximò futurum, Terminare, Reparare, aut Diffinire non possent,
Quòd tunc certi nostri Commissarii seu Deputati, tàm ex parte nostra, quàm ipsius Consanguinei nostri parte sui Commissarii seu Deputati, quos nobis hinc indè placeret transmittere, tàm per Terram in partibus Picardiae & Normandiae, quàm per Mare, praefato die Mensis Maii, in Loco praedicto convenirent ad Vacandum & Intendendum circa Reparationem seu Reformationem Attemptatorum hujusmodi contra Treugas praedictas, minimè, ut praemittitur, expeditam, prout Tenor ejusdem Appunctamenti exigit & requirit,
Nos,
Appunctamentum hujusmodi, quantum ad nos attinet, adimpleri volentes,
Ac de Fidelitate, Prudentiâ, & Circumspectione, Venerabilis Patris, Henrici Episcopi Bathoniensis & Wellensis, carissimi Fratris nostri Johannis Comitis Somersetiae Capitanei Villae nostrae Calesii, aut sui Locum tenentis, Willielmi Heron Domini de Say, Thomae Rempston Admiralli nostri in le West Militis, ac Magistri Nicholai de Rysseton utriusque Juris Doctoris, & eorum cujuslibet, plenariè confidentes,
Ad Conveniendum & Tractandum, Die & Loco praedictis, cum Continuatione, & Prorogatione, seu alia quacumque mutua Assignatione Dierum sequentium, cum Nunciis, aut Deputatis, seu Commissariis, quocumque nomine censeantur, ipsius Consanguinei nostri Franciae, de & super Praemissis, quatenus dictas partes Picardiae & Normandiae, ac Mare, necnon & ex habundanti Insulas nostras de Jerneseye & Gernesey concernunt,
Attemptatáque hujusmodi quaecumque, infra Partes easdem, contra formam & effectum dictarum Treugarum, per quoscumque Partis Adversae, debitè reformari Petendum, Requirendum, & Obtinendum,
Necnon ad consimilem Reformationem & Reparationem pro parte nostra Faciendum & Ordinandum, Ordinarive Faciendum,
In Praemissisque omnibus & singulis summariè & de plano, absque strepitu seu figurâ Judicii, solâ Facti veritate dumtaxat inspectâ, Procedendum, Cognoscendum, & ea Fine debito Terminandum,
Ac Verba obscura & Clausulas ambiguas, in eisdem Treugis contenta, de consensu Partis adversae, si oportuerit, Declarandum & Interpretandum,
Ac Clausulas alias oportunas (salvâ tamen substantâ earumdem Treugarum) eisdem Addendum,
Ipsas quoque Treugas debitè proclamari faciendum,
Ac omnes & singulas Literas, super Marqua sive Reprisalia, si quae auctoritate nostrâ vel aliàs, dictis Treugis durantibus, factae fuerint & concessae, si oporteat, Revocandum & Adnullandum,
Et Bona ac Personas quaecumque, Vigore illarum Literarum capta, Personis, a quibus capta fuerunt, Restitui, ac Liberari sine aliâ Redemptione Faciendum,
Necnon caetera omnia & singula Faciendum, Excercendum, & Expediendum, quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, & quae qualitas & natura Negotiorum hujusmodi exigunt & requirunt, & quae nos faceremus seu facere possemus si personaliter ibidem essemus, etiam si talia sint quae Mandatum magis exigunt speciale,
Ipsos Quinque, Quatuor, Tres, & Duos eorum, & quemlibet eorum per se & in solidum, nostros veros, legitimos, ac indubitatos Procuratores, Negotiorum Gestores, & Nuncios speciales Facimus, Ordinamus, & Constituimus per Praesentes;
Promittentes, in verbo Regio, Nos Ratum & Gratum perpetuò habituros quicquid per eosdem Procuratores aut Nuncios nostros, aut Duos eorumdem, Actum, Gestum, seu Procuratum fuerit in Praemissis & singulis Praemissorum.
Dat. sub Magni Sigilli Regis Testimonio apud Palatium Regis Westm. xxviij die mensis Aprilis.
Per ipsum Regem & Concilium.
April 28. Commission to the same persons to demand the residue of the ransom of K. John of France. Westm.
O. viii. 302. H. iv. p. i. 44.
Commissio ad Petendum Pecunias debitas, pro Redemptione Johannis olim Regis Franciae.
An. 4. H. 4. Ex Autogr.
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, Omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De fidelitate, prudentiâ & Circumspectione, Venerabilis Patris, Henrici Episcopi Bathoniensis & Wellensis, carissimi Fratris nostri Johannis Comitis Somersetiae Capitanei Villae nostrae Calesii, aut sui Locum tenentis, Willielmi Heron Domini de Say, Thomae Remston Admiralli nostri in le West Militis, ac Magistri Nicholai de Rysseton utriusque Juris Doctoris, plenariè confidentes,
Ad quascumque Pecuniarum Summas, pro Redemptione, recolendae memoriae, Johannis quondam Francorum Regis adhuc debitas, exigendum,
Et super Solutione earumdem oportunas & solempnes Requisitiones Faciendum,
Easque Pecunias cum quibuscumque Debitis liquidis legitimè Compensandum,
Ipsos conjunctim, & divisim, nostros veros, & legitimos, & indubitatos Procuratores, Negotiorum Gestores, & Nuncios speciales Facimus, Ordinamus, & Constituimus per Praesentes;
Promittentes, in Verbo Regio, Nos Ratum & Gratum perpetuò habituros quicquid, per eosdem Procuratores, aut aliquem eorumdem, Actum, Gestum, seu Procuratum fuerit in Praemissis, & singulis Praemissorum.
Dat. sub Magni Sigilli nostri Testimonio apud Palatium nostrum Westm. vicesimo octavo die Mensis Aprilis, Anno Regni nostri Quarto.
Per ipsum Regem & Concilium.
Bubbewyth.
Sub Magno Sigillo de cerâ albâ pendente a caudâ Pergamenae
.
May 5. The K. orders proclamation to be made throughout England that the commissioners for the redress of injuries will meet at Lenlingham on May 22. Westm.
O. viii. 302. H. iv. p. i. 45.
De Attemptatis Reformandis.
An. 4. H. 4. Claus. 4. H. 4. m. 11. d.
Rex Vicecomiti Kantiae Salutem.
Quia certos Ambassiatores nostros usque Lenlyngham, in partibus Picardiae, pro debitâ Reformatione quorumcumque Attemptatorum,
Contra formam praesentium Treugarum, tàm Ligeis & Subditis nostris per Francigenas & eorum Alligatos, quàm eisdem Francigenis & eorum Alligatis praedictis per dictos Ligeos & Subditos nostros, supra Mare, hinc indè factorum & illatorum,
Petendâ & optinendâ destinare intendimus infra breve,
Tibi Praecipimus, firmiter injungentes, quòd statim, visis Praesentibus, tàm in singulis Portubus, quàm in aliis Locis, in Ballivâ tuâ, ubi magis expediens fuerit & necesse, tàm infra Libertates, quàm extra, publicè ex parte nostrâ proclamari facias,
Quòd omnes & singuli Ligei & Subditi nostri, qui se, contra formam dictarum Treugarum, per Francigenas seu eorum Alligatos praedictos, sentiunt fore Gravatos, & qui quicquam erga Francigenas & Alligatos praedictos minus ritè Attemptaverint, sint per se, aut per Procuratores seu Attornatos suos, sufficientem Potestatem ab ipsis habentes, apud Lenlyngham, vicesimo secundo die Maii proximò futuro,
Ad Petendum, Faciendum, & Recipiendum quod, de Avisamento tàm Ambassiatorum nostrorum praedictorum, quàm Ambassiatorum Adversarii nostri Franciae (qui illuc ad diem praedictum ex hac Causâ convenient) Ordinatum fuerit & Concordatum in Praemissis;
Et hoc nullatenus omittas.
Teste Rege apud Westmonasterium, Quinto die Maii.
Per Concilium.
Consimilia Brevia diriguntur Vicecomitibus Comitatuum subscriptorum sub eadem Data; videlicet,
Surr. & Sussex.
Suthampt.
London.
Wilts
.
Somers. & Dors.
Devon.
North.
Bedf. & Buk.
Canterb. & Hunt.
Lincoln.
Cornub.
Bristol.
Rotel.
Norff. & Suff.
Essex & Hertf.
Eborum.
Civitatis Eborum.
Northumbr.
Cumbr.
Gloucestr.
Hereford.
Villae Novi Castri super Tynam.
Notyngh. & Derb.
Westmerl.
Wygorn.
Salop
.
May 27. Safe conduct for Peter Fernand, secretary to the K. of Castile. Westm.
O. viii. 303. H. iv. p. i. 45.
Pro Secretario Regis Castellae.
An. 4. H. 4. Franc. 4. H. 4. m. 17.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Festum omnium Sanctorum proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Petrum Fernand Secretarium, carissimi Fratris Regis, Regis Castellae & Legionis, in Regno Regis jam existentem, per Regnum Regis, usque quemcumque Portum sibi placuerit, se divertendo, ibidem Eskippando, & exindè versus Regnum praefati Fratris Regis, tàm per Terram, quàm per Mare, transeundo, ac Quatuor Familiares suos Equites in Comitiva sua, necnon Equos, Jocalia, Bona, Res, & Hernesia sua quaecumque.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxvij die Maii.
June 6. The K. orders Edward duke of York, warden of Jersey and Guernsey, to repress the rebellion in those islands. Westm.
O. viii. 303. H. iv. p. i. 45.
De Rebellibus Justificandis.
An. 4. H. 4. Ibid.
Rex, Dilecto Consanguineo & Fideli suo, Edwardo Duci Eborum, Custodi Insularum de Jeresey & Gernesey, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, ut accepimus, quamplures Malefactores & Rebelles nostri, Insularum praedictarum, se in diversis Conventiculis congregârunt, ad quamplura Rebelliones, Inobedientias, & alia Mala, contra Nos ac Ligeantiae suae Debitum, nisi eorum Malitiae citiùs resistatur, ibidem facienda & perpetranda, in Nostri Contemptum, ac Pacis nostrae Laesionem, necnon Populi nostri, in Partibus illis, Dampnum gravissimum & Commotionem manifestam,
Nos,
Pro Punitione Malefactorum & Rebellium praedictorum, ac pro Tranquillitate & Quiete Populi nostri ibidem, providere volentes, & de vestris Fidelitate & Circumspectione pleniùs confidentes,
Assignavimus Vos ad Malitiam ipsorum Malefactorum & Rebellium, per vos & Ministros vestros (viis & modis quibus vobis melius fore videbitur faciendum) Resistendum,
Ipsosque Malefactores & Rebelles, ac alios nobis & Ministris nostris in hac parte Inobedientes, juxta sanas discretiones vestras, super Commissis suis, de tempore in tempus, Justificandum, Castigandum, & Puniendum;
Et ideò Vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter Intendatis, & ea faciatis & exequamini in forma praedicta:
Damus autem universis & singulis Officiariis, Ministris, & aliis Ligeis & Fidelibus nostris Insularum praedictarum, Tenore Praesentium, firmiter in Manddatis quòd Vobis & Ministris vestris praedictis, in Executione Praemissorum, Intendentes sint, Consulentes, Auxiliantes, Obedientes, & Respondentes quotiens & quando per vos, seu Ministros vestros praedictos, super hoc ex parte nostra fuerint requisiti, seu aliquis eorum requisitus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vjdie Junii.
Per Concilium.
June 12. The K. orders John Hanley of Dartmouth, John Raumaerd of Dover, and 16 others, to appear before Nicholas Risheton and John Urban, to answer the complaints of the Flemings. Westm.
O. viii. 303. H. iv. p. i. 45.
De Comparendo coram Ambassiatoribus apud Calesium.
An. 4. H. 4. Claus. 4. H. 4. m. 12.
Rex Johanni Hanley de Dertemuth, Salutem.
Quia in quodam Appunctuamento,
Septimo die Martii proximò praeterito, inter Concilium nostrum ex una parte, & Nuncios pro parce Flandriae ex altera parte, apud Westmonasterium facto,
Inter caetera continetur quòd,
Propter Absentiam tuam & aliarum certarum Personarum, de quibus iidem Nuncii, in quibusdam Articulis, dicto Concilio nostro porrectis, Conquesti fuerunt, pro Dampnis & Captionibus Bonorum, per Te & Personas praedictas, Flandrensibus illatis, ut dicitur, & de quibus iidem nuncii Restitutionem & Satisfactionem condignam petierunt,
Negotium illud usque Primum diem Julii proximò futurum apud Calesium prorogatum existit, ut Tu & aliae Personae praedictae legitimè, aut personaliter, seu aliis viis & modis, sive per Edictum, Citaremini ad Comparendum tunc ibidem, coram certis Commissariis nostris & per dictas partes Flandriae ad hoc deputandis, de & super Conquestionibus praedictis Responsuri, ulteriusque Recepturi quod est justum,
Quódque eodem modo facient Ambassiatores praedicti de & super certis Articulis, eis traditis, querelas Anglicorum contra Flandrenses continentibus,
Nosque, dilectum Clericum nostrum Nicholaum Rissheton Legum Doctorem, ac Johannem Urban, Commissarios nostros in hac parte Deputavimus, & eos ad dictam Villam nostram Calesii Destinavimus ex hac Causa,
Tibi Praecipimus quòd Tu, in propria Persona tua, sive per Procuratorem tuum, sufficientem in hac parte, coram praefatis Commissariis, apud dictam Villam nostram Calesii, dicto Primo die Julii, juxta formam & effectum Appunctuamenti praedicti, Compareas si tibi videris expedire, super Conquestionibus praedictis in forma praedicta Responsurus ulteriusque receptur. quod justum fuerit in hac parte,
Et hoc sub incumbenti periculo non omittas.
Teste Rege apud Westmonasterium, xij die Junii.
Per ipsum Regem & Concilium.
Consimilia Brevia diriguntur subscriptis sub eadem Data; videlicet,
Johanni Raumaerd, de Dovorr.
Marco Mixtan, de Fawy.
Willielmo Prince.
Simoni vel Henrico Paye.
Johanni Spicer, de Portsmuth.
Richardo Spicer, de Portsmuth.
Willielmo Kicheley.
Willielmo Bliet.
Richardo Bric, de Hull.
Johanni Trieman, de Rye, Magistro cujusdam Bargeae Angliae.
Roberto Boult, de Dertmuth.
Thomae Partrick.
Michaeli Rochel.
Willielmo Counce.
Willielmo Flete.
Johanni Kyghley Armigero.
Richardo Brette, de Hull
.
June 16. The K. orders the sheriffs of Gloucester, Shropshire, Worcester, and Hereford to summon the knights and esquires of their respective counties to join the prince of Wales to resist Owyn Glyndoury. Westm.
O. viii. 304. H. iv. p. i. 46.
Pro Principe Walliae, de Intendendo.
An. 4. H. 4. Claus. 4. H. 4. m. 13.
Rex Vicecomiti Gloucestriae, Salutem.
Quia,
Tàm per Literas, quàm ex Insinuatione credibilium Personarum, de Consilio Carissimi Filii nostri Principis, in Partibus Walliae jam existentium,
Certitudinaliter informamur quòd Owynus Gleyndourdy ac alii Rebelles nostri Partium illarum, pro defectu Victualium, cum non modico Posse, usque ad Marchias earumdem Partium versus Regnum nostrum Angliae Subitò venire intendunt pro Victualibus ibidem quaerendis, & ad Partes illas Devastandum, ac Ligeos & subditos nostros earumdem, quod absit, Destruendum,
Nos,
Pro Salva Custodia earumdem Partium, ac Securitate Ligeorum & Subditorum nostrorum praedictorum, providere volentes,
Tibi Praecipimus, firmiter Injungentes, quòd statim, visis Praesentibus, in Singulis Locis, infra Ballivam tuam, ubi magis expediens fuerit & necesse, Publice ex parte nostra Proclamari facias,
Quòd Omnes & singuli Milites & Armigeri, Terras & Tenementa in Comitatu praedicto ad Valentiam Centum Solidorum, ac Valetti & alii Ligei nostri quicumque Terras & Tenementa in eodem Comitatu ad Valorem Quadraginta Solidorum habentes, versus Comitatum praedictum cum omni festinatione possibili se trahant, properent, & festinent, ibidem continuè moraturi, ad Resistendum Malitiae & Proterviae ipsorum Rebellium nostrorum in casu quo ipsi Partes illas ingredi seu eas invadere praesumpserint,
Quodque iidem Milites, Armigeri, Valetti, & alii Ligei nostri praefato Filio nostro Principi, Locumtenenti nostro in dictis Partibus Walliae, Intendentes sint, Consulentes, Obedientes, & Auxiliantes prout decet, quotiens & quando debitè fuerint praemuniti aut requisiti, seu aliquis eorum fuerit praemunitus sive requisitus ex parte nostra;
Et hoc nullatenus omittas.
Teste Rege apud Westmonasterium, Sextodecimo die Junii.
Consimilia Brevia diriguntur Vicecomitibus subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Vicecomiti Salop.
Vicecomiti Wigorn.
Vicecomiti Hereford
.
June 16. Conrad de Jungingen, master general of the Teutonic Order, informs the K. that he is about to send ambassadors concerning the capture of Prussian ships by the English. In Castro S. Maria.
O. viii. 305. H. iv. p. i. 46.
De Nunciis a Magistro Ordinis Jerosolimitani.
An. 4. H. 4. Ex Autogr. Pen. Cler. Pell.
Humili recommendatione, cum indefessis Obsequiis ad quaevis beneplacita Regiae celsitudinis, antemissâ,
Serenissime Princeps, Magnifice Domine, Ac Gratiose Et Dilecte.
Literis altidignae Magnificentiae vestrae, novissimè nobis directis, in se fortuitum in Maris Fluctibus Congressum vestratuum & nostrorum, quinymò ob id quarundam Navium & Rerum Detentionem, nostratibus a vestris Subditis factam, continentibus, cum devota Reverentia, susceptis, ac earum per omnia continentiâ sanè intellectâ, e quibus, ponderatis erga Nos vestris Serenissimis Exhibitionibus, intimas Gratiarum referimus actiones.
Inter caetera scribentes ubi subjungitis quòd, si quos Nuncios nostros, plenam Potestatem habentes, pro dicto vel aliis resarciendis Negotiis & c. miserimus, de eventu praedictae Displicentiae explicitè magis instructi, poterunt Nos in reditu clariùs informare.
Quamobrem (SERENISSIME GRATIOSE DOMINE) dignum Arbitramur, pro hiis & aliis Negotiis decidendis, Nuncios nostros, Plenè & potestativè in dictis Factis informatos, ad inclitam Serenitatis vestrae Magnificentiam, quanto cito poterimus, destinare, qui, de praetactis, & aliis quampluribus Dampnis notabilibus, Nostratibus exhibitis, exponendo, clarius informabunt,
Humiliter & devotè Supplicantes quatinus, Nomine nostri, eorum Querelas & Negotia, cum innata Regia Mansuetudine, vestra Serenitas dignetur attentius audire, nostrosque Subditos Pauperes sub Alis Defensae regalis tueri auxiliis promotivis, nè tam Dampnabilem Jacturam suarum Rerum incidant & incurrant, cum, multiplicatis vicibus, coram nobis, de vestris, notabiliter magna, tàm Rerum, quàm Corporum, a Ligiis nostris Dampna sint exposita,
Quorum Clamoribus totiens excitati cogimur tam intentis precibus pulsare vestram Magnificentiam, nobis praedilectam,
Undè, nostrorum obsequiorum intuitu, cupientes ut eadem vestra praeclaritas velit in bonum Amicitiae, sicut plenè confidimus, ad integrum Resartire, quibus ad Vicissitudinem mutuam Nos, quantum valebimus, obligamus,
Vestrae Serenitatis Personam incolumem feliciter diuturno tempore conservare dignetur gratia Salvatoris.
Datum in Castro Sanctae Mariae, xvi die Mensis Junii, Anno Domini Millesimo Quadringentesimo Tertio.
Frater Conradus de Jungingen Ordinis beatae Mariae Theutonicorum Jerosolimitan. Magister Generalis.
Dors.
Praeclarissimo Principi 'ac magnifico Domino, Domino Henrico Regi Angliae & Franciae & Domino Hiberniae Domino nostro gratioso
.
June 27. Treaty with France by indenture, for the preservation of the truce. Lenlinghem.
O. viii. 305. H. iv. p. i. 46.
Forma Treugarum Franciae.
An. 4. H. 4. Ex Autogr.
Haec Indentura,
Facta apud Lulinghem, die Mercurii Vicesimâ Septimâ Mensis Junii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo Tertio,
Inter, Reverendum in Christo Pa- trem, Dominum Johannem Episcopum Carnotensem, ac, Honorabiles Dominos, Dominos, Johannem de Hangesto, Dominum de Heugvevilla, Ancellum de Longovillari, Dominum de Angoudessent, Milites, Consiliarios, & Magistrum Johannem de Sanctis, Cancellarium Ecclesiae Ambianensis, Secretarium, pro parte Franciae ex una parte, Et, Reverendum in Christo Patrem, Dominum Henricum Bathoniensem & Welle usem Episcopum, ac, Honorabiles Dominos, Dominos, Thomam Rampston Admirallum Angliae versus le West, Willermum Heron Dominum de Say, Milites, & Magistrum Nicolaum de Risseton, utriusque Juris Prosessorem, pro parte Angliae ex alterâ,
Ambaxiatores & Nuncios, in Marchiis Picardiae inter Boloniam & Calesium, pro Reparatione Attemptatorum, tàm per totum Mare, quàm per Terram, in partibus Picardiae & Normanniae, contra formam Treugarum praesentium, olim inter Regna Franciae & Angliae, viz. Anno Domini Millesimo Trecentesimo, Nonagesimo quinto, initarum, destinatos,
Testatur quòd, ut ipsae Treugae in suo robore perseverent & consistant, & nè, per nonnullorum Perversorum utriusque Partis cupidam ac etiam affectatam Malitiam (quae jam in tantum invaluit, quòd per eos contra Treugas praefatas multa Dampna, in praejudicium ipsarum Partium, & Subditorum, perpetrata fuere) amplius contra Treugas ipsas valeant imposterùm aliqualiter attemptari, praefati Ambaxiatores & Nuncii per utramque Partium praedictarum destinati, in vim Potestatis eis attributae, pro Conservatione Transquillitatis & Pacis Regnorum praedictorum, ac etiam Dominorum, Incolarum, & Subditorum eorumdem, APPUNCTAVERUNT invicem ea quae secuntur,
Et Primo, quòd omnes Mercatores, Marinarii, Piscatores, & alii Subditi Amborum Regnorum praedictorum (cujuscunque Statûs, Conditionis, aut Sexûs existant) ab utrâque Parte capti, tàm per Terram, quàm per Mare, quâcunque occasione sive causâ, contra formam dictarum Treugarum, liberè & absque Exactione & Solutione cujuscumque Financiae, pro Compositionibus aut Redemptionibus, sint penitus effectualiter Liberati,
Dictique Prisonarii, sic Liberati, illi (videlicet) de Regno Franciae detenti in Angliâ apud Calesium, & illi de Angliâ detenti in Franciâ apud Boloniam, in Primâ die proximi Mensis Septembris realiter adducentur;
Et per Conservatores Treugarum seu Admirallos utriusque partis, vel eorum Locatenentes, aut alios pro Parte cujuslibet dictorum Dominorum in suo Dominio, seu per utramque partem Ambaxiatorum ipsorum Deputatos aut Deputandos (qui propter hoc in praesenti Loco de Lenlinghem, in quintâ die dicti Mensis Septembris, invicem convenient) taxabuntur rationabiliter Expensae quas fecerunt tàm in Carceribus in quibus detenti fuerunt, quàm veniendo ad dicta Loca:
Et Promittent Conservatores, & Admiralli, vel eorum Locatenentes, aut alii Deputati praedicti, dictam Taxationem facere bonâ fide & sine dolo, statum Personarum attendendo;
A dieque praesenti, in antea, nullus dictorum Prisonariorum ponetur neque compelletur ad Redemptionem aliqualem:
Et, si quis ipsorum Prisonariorum ad Redemptionem positus fuerit tempore praeterito, & ipsam Redemptionem, vel Partem ipsius non solverit, de caetero a dicta Redemptione, etiam totali & a parte, siqua solvi remanserit, quitti penitùs remanebunt: Interim autem tractabuntur, & conservabuntur honestè, & cum omni tutamento personarum earumdem:
Et, si qui Capti, sive in Carceribus Inclusi, sive alias Detenti, seu qualitercumque Elargiti, a Carceribus exierint, seu ab Elargimento eis concesso recesserint, a dictorum Carcerum, & cujuslibet Arresti, aut Elargimenti infractione, & a quibusvis Poenis, pro dicto Arresto seu Elargimento tenendis, impositis, & per eos promissis (etiamsi ad hoc & propter hoc fuerint obligati) Quitti permaneant assemper & immunes; absque eo quòd deinceps, horum occasione, per quoscunque capi debeant, arrestari, seu aliàs in Personis sive Bonis quomodolibet molestari,
Item, quòd, si qui Depraedatores, Piratae, Praedones sive Robatores supra Mare per utramque Partium praedictarum, a tempore dictarum Treugarum, usque ad diem praesentis Indenturae Capti sint, & Detenti, Personae ipsorum, istâ vice, de Gratiâ liberabuntur realiter cum effectu: Et postea partes (quibus Dampna intulerunt) poterunt eos prosequi, juxta formam Treugarum ipsarum, super Restitutione Bonorum & Rerum, per eos ab ip- sis Depraedatorum & Depraedatarum, & de Dampnis per eos propter hoc passis, si sua crediderint interesse:
Et, si qui, post datam praesentis Indenturae, capti fuerint per utramque Partium praedictarum, quoad illos servetur forma Treugarum praedictarum.
Item, quòd omnia Navigia, quomodocunque vocata, quâcunque occasione, per utramque dictarum Partium, & per quoscunque ipsarum capta, contra formam Treugarum praedictarum, & confessata, erunt illis, quorum sunt, effectualiter Restituta, & ad hoc Captores ac etiam Detentores rigidè compellentur:
Pro quorum Navigiorum Restitutioone prosequenda & habenda, ubicumque fuerint, Illi, quorum interest & intererit, securè poterunt adire ambo Regna praedicta, & quodlibet eorumdem, absque novo Salvo conductu qualicunque,
Item, quòd omnia Bona, & Mercimonia, sive Mercandisiae, ab utraque dictarum Partium contra formam dictarum Treugarum capta & confessata, plenè, & liberè, & absque aliquali Diminutione seu Retentione Illis, a quibus capta fuerunt, restituentur:
Et quoad Bona & Mercimonia, sive Mercandisias capta supra Mare,
De & pro quibus Partes, in ultimâ Congregatione, in dicto loco de Lenlinghem (viz. in Mensibus Julii & Augusti, Anni proximò praeteriti) & in Congregationibus praecedentibus, inter Ambaxiatores utriusque Regnorum praedictorum facta, contrariè remanserunt, vel de & pro quibus Dissensio aliqualis inter Partes orta est, sive imposterùm orietur,
Etiam & quoad Casus seu Articulos, in Rotulis Attemptatorum per utramque Partium earumdem, in dictâ ultimâ Congregatione, traditos in Scriptis, de quibus Partes nondum sunt Appunctuatae,
Commissarii per Admirallos Regnorum ipsorum, &, si opus fuerit, per Constabularium de Douvre, Magistrum Quinque Portuum Angliae (si & in quantum tangere poterit Jurisdictionem dictorum Quinque Portuum, vel eorum Locatenentium) deputabuntur; qui de & super Casibus & Querelis praedictis veritatem inquirent, & super hiis se informabunt diligenter, de ipsisque summariè & de plano cognoscent, & per eorum Sententias vel aliàs Partibus, infra Primum Diem Mensis Martii proximò futuri, si fieri poterit, ministrabunt & facient quod fuerit Rationis:
De hiis verò, de quibus Quaestiones interim determinari non poterunt, Partes per Admirallos, aut Magistrum Quinque Portuum (in quantum ipsum ratione suae Jurisdictionis tangere poterint) vel eorum Locatenentes, aut Commissarios supradictos, citabuntur compariturae dictâ die primâ Mensis Martii proximò futuri, apud dictum locum de Lenlinghem, coram Ambaxiatoribus, Nunciis, aut Commissariis (quos Dominis utriusque Partis ad hoc committere & destinare placuerit) Propositurae & Dicturae quicquid super hoc & propter hoc dicere & proponere voluerint, & super hiis recepturae Justitiae complementum:
Quâ die Admiralli, & Magister Quinque Portuum praedictorum, seu eorum Locatenentes, referent seu remittent Informationes & Processus, super Praemissis factos, ut ibidem sit per praefatos Ambaxiatores, Nuncios, seu Commissarios super hiis determinatum & decisum prout fuerit Rationis:
Verùm, quoad Attemptata, facta per Terram, Conservatores dictarum Treugarum, ab utrâque Parte deputati (quilibet eorum, videlicet, in Partibus in quibus deputati sunt) super dictis Attemptatis Partes audient, eisque Justitiam ministrabunt;
De Querelis verò, quae per ipsos Conservatores, infra dictam primam diem Mensis Martii proximò futuram, non fuerint Appunctuatae, Conservatores ipsi Informationes & Processus facient, eosque ad dictam diem coram dictis Ambaxiatoribus, & Nunciis, seu Commissariis referent, aut remittent, ut per eos tunc, prout aequitatis fuerit, Partibus, ad dictam diem citatis, super hiis Justitia ministretur.
Item, quòd, ut ipsae Treugae, secundum earum formam & tenorem, de caetero serventur illaesae, Treugae praedictae de novo per Ambo Regna praedicta publicabuntur; Poteruntque Personae quaecunque Mercatores, & aliae (cujuscunque Statûs, aut conditionis existant) ire & navigare liberè, pacificè, & securè, secundum formam dictarum Treugarum, per ambo Regna praedicta, per Terram, & per Mare, pro Mercandisiis, seu Mercimoniis, & quibuscunque aliis suis Negotiis exercendis, absque eo quòd in hoc per quemcunque, quâvis occasione sive causâ, valeant aut debeant quomodolibet impediri.
Item, quòd Infractores ipsarum Treugarum punientur secundum formam earundem.
Item, quòd aliqui, Banniti a Regnis praedictis, neque Piratae, Praedones, seu Depraedatores supra Mare, in aliquibus Portuum aut Navigiorum, ipsorum Regnorum, nullatenus recipientur, neque receptabuntur:
Quinymò, si contingerit ipsos in aliquo dictorum Portuum vel alibi reperiri, statim per Admirallos, vel Magistrum Quinque Portuum (si in Jurisdictione sua reperti fuerint) vel eorum Locatenentes, vel, in eorum absentiâ seu negligentiâ, per Justiciarios locorum capientur; de ipsisque fiet Justitia condecens per eos ad quos spectabit, juxta formam Treugarum praedictarum:
Proclamabiturque, in omnibus Portubus dictorum Amborum Regnorum, quòd nullum ipsorum Bannitorum, Piratarum, seu Depraedatorum quis Receptet, nulla Victualia aut alia eis necessaria sibi ministret, nec eis praestet Auxilium, Consilium, aut Favorem; Et hoc sub Poena Corporis & Bonorum.
Item, quòd omnes Marchae, & Reprisailliae, per utramque dictarum Partium, a die Datae dictarum Treugarum citra, quâvis occasione sive causâ concessae, cessabunt omnino, eruntque Revocatae, Cassatae, & penitùs Anullatae, unà cum omnibus Litteris, pro & super Marchis & Reprisaliis supradictis, per quemcunque seu quoscunque utriusque Partis quâvis Auctoritate concessis; & quoad hoc servabitur forma Treugarum praedictarum.
Item, quòd, dictis Treugis durantibus, omnes Mercatores & aliae Personae (cujuscunque Statûs aut Conditionis) poterunt ire per Regna praedicta, juxta formam ipsarum Treugarum, sine novo salvo Conductu; Et, si qui petierint salvum Conductum ab aliquo Dominorum praedictorum, seu Officiariorum eorumdem, sibi dari, Petentibus sine difficultate quâcunque concedetur.
Item, pro majori Securitate utriusque Regnorum praedictorum, & ut Mare omnibus dictis Subditis, in eo navigare volentibus, deinceps sit securum, fuit insuper inter dictos Ambaxiatores concordatum quòd, quamcitiùs fieri poterit, in omnibus Portubus dictorum Regnorum Proclamabitur quòd, infra dictam Primam Diem dicti proximi Mensis Septembris, omnia Navigia Armata utriusque Regnorum dictorum, quae sunt & erunt supra Mare, confestim reducantur ad Portus realiter cum effectu; Et hoc sub magnis Poenis contra Inobedientes & ab eis exigendis.
Item, quòd Conservatores Treugarum amborum Regnorum in quantum concernet Terram, & Admiralli ipsorum Regnorum, necnon dictus Magister Quinque Portuum, in quantum concernet Mare, jurabunt, ad Sancta Dei Euvangelia, quòd ipsi, & quilibet ipsorum, in suâ Potestate & Jurisdictione, quàm citiùs & quàm diligentiùs fieri poterit, postquam aliqua Persona vel aliquae Personae unius Partis conqueretur seu conquerentur de aliquo Dampno, seu aliquibus Dampnis, sibi illatis per aliquem, vel aliquos Partis alterius, praefatae Parti Conquerenti, seu Partibus Conquerentibus super hoc, secundum quòd fuerit Rationis, promptam Justitiam ministrabunt, compellentque, aut compelli facient, omnibus viis & modis ad hoc condecentibus, Illum vel Illos, qui dicta Dampna fecerit aut fecerint, ad ea Restituendum Parti laesae vel Partibus laesis; favore, amore, odio, fraude, & dolo cessantibus quibuscumque.
Item, quòd dictis Admirallis, Custodi Quinque Portuum Angliae, omnibusque Senescallis, Ballivis, Praepositis, ac aliis Justiciariis, & Officiariis amborum Regnorum praedictorum, quocumque nomine censeantur, Custodibusque dictorum Portuum dictorum Regnorum, per utrumque Dominorum praedictorum, in suo Dominio praecipietur & mandabitur quòd, si aliquis Pirata, Praedo, vel Malefactor, seu aliqui Piratae, Praedones, vel Malefactores, supra Mare, contra formam dictarum Treugarum, ex unâ, vel alterâ parte, in aliquâ seu aliquo Civitatum, Villarum, Districtuum, vel Portuum suae Jurisdictionis devenerit seu devenerint, statim Admiralli, & Custos Quinque Portuum praedicti, quilibet in suâ Jurisdictione, vel eorum Locatenentes, aut, in eorum absentiâ seu negligentiâ, Senescalli, Baillivi, Praepositi, aliique Justiciarii, Officiarii, & Custodes Portuum amborum Regnorum supradictorum, ipsum Piratam, Praedonem, vel Malefactorem, seu ipsos Piratas, Praedones, vel Malefactores, cum omnibus Bonis eorum, Navibus, Bargiis, baleneriis, & aliis Navigiis quibuscunque, & quocunque nomine censeantur, tàm suis Propriis (si quae habeant) quàm per eos Captis, Raptis, seu Depraedatis, capiant & detineant, aut capi & detineri faciant, & in tutâ Custodiâ deputari; de Bonisque & aliis superiùs designatis Inventarium legitimum faciant, aut fieri faciant, & ea omnia & singula in tuto etiam custodiri, ad conservationem Juris illorum, quorum intererit, quousque per Dominum Superiorem, cui subierunt, vel ejus Officiarium, vel Officiarios, ad quos spectabit, aliud super hoc fuerit ordinatum.
Item, quòd omnia & singula, in praesenti Indenturâ contenta, & declarata, per omnes Portus utriusque Regnorum praedictorum, infra dictam primam diem dicti proximi Mensis Septembris, Publicabuntur, ut ad omnium Notitiam valeant devenire.
Item, quòd Admiralli, Custos Quinque Portuum, Senescalli, Baillivi, Praepositi, caeterique Justiciarii, & Officiarii, necnon alii Custodes Portuum amborum Regnorum supradicti, Jurabunt, ad Sancta Dei Evangelia, quòd ipsi, & eorum quilibet, contenta in Articulis suprascriptis, benè & fideliter observabunt, & observari facient posse suo; fraude & dolo cessantibus quibuscumque.
Item, Protestatum est, per utramque Partem Ambaxiatorum praedictorum, quòd pro Praemissis, nec per Praemissa, aut eorum aliqua, non intendunt aliquid innovare in Treugis praedictis, nec contra formam ipsarum; ymo quòd ipsae Treugae in omnibus suis Punctis & Articulis integrae remaneant & illaesae, absque innovatione quâcunque.
In quorum Testimonium praefati Ambaxiatores seu Nuncii Franciae praesentem Indenturam propriis suis manibus signaverunt, cum appositionibus Sigillorum cujuslibet eorundem, Anno & Die praedictis.
Johannes Episcopus Carnoten,
J. de Hangest,
A. de Longviller,
J. de Sanctis.
Sub Sigillis Commissariorum praedictorum de cerâ rubrâ, pendentibus a caudis pergamenae
.
June 27. Conventions for the meeting of commissioners for the release of prisoners. Lenlinghem.
O. viii. 309. H. iv. p. i. 47.
De Liberatione Prisonariorum.
An. 4. H. 4. Ex Autogr.
Inter Ambaxiatores partis Franciae & Angliae, in praesenti Congregatione, apud Lenlinghem, pro Reparatione Attemptatorum, factorum contra Treugas, factâ, Appunctuatum est quòd,
Pro Expediendis & Liberandis Mercatoribus, Piscionariis, & aliis Personis, per utramque Partem captis, contra formam Treugarum praedictarum, & taxandis Expensis eorumdem, prout in Articulo, in Appunctuamento generali inter ipsos Ambaxiatores facto, de hoc faciente mentionem in scripto, continetur,
Quilibet Dominus Partium praedictarum Duos aut Tres Notabiles probos viros pro parte suâ deputabit, qui venient & erunt personaliter, Quintâ Die proximi Mensis Septembris (videlicet) Illi pro parte Franciae Boloniam, & illi pro parte Angliae Calesium, cum potestate sufficienti expediendi & liberandi dictos Prisonarios, & taxandi dictas Expensas benè & fideliter bonâ fide, juxta formam Appunctuamenti praedicti; favore, amore, & odio cessantibus quibuscumque:
Habebuntque illi de Franciâ dandi salvum conductum illis de Angliâ, & illi de Angliâ illis de Franciâ, pro Conveniendo insimul, sufficientem potestatem.
Scriptum in loco de Lenlinghem die vicesimâ septimâ Mensis Julii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo Tertio, sub Signis Manualibus Ambaxiatorum praedictorum.
Johannes Episcopus Carnoten.
Johannes de Hangest.
A. de Longviller.
J. de Sanctis
.
Promiserunt insuper Ambaxiatores Franciae mittere Calesium, infra decem Dies, immediatè Datam praesentis Cedulae secuturos, Literas Salvi Conductûs, Sigillo Regis Domini sui Sigillatas, pro Nunciis, pro parte Angliae destinandis versus Confoederatos dictae Partis, in formâ sub quâ factus est Salvus conductus, pro parte Angliae praedictâ, dictis Nunciis pro parte Franciae versus Regnum Scotiae destinandis.
Durabitque dictus Salvus conductus usque ad primum Diem Martii proximum, tradeturque in Calesio Magistro Nicolao de Risseton, vel Johanni Urbani, aut alteri ipsorum.
Scriptum ut supra.
Nomina vero Nunciorum Angliae mittendorum versus dictos Confoederatos, tradita sunt Ambaxiatoribus Franciae supradictis.
J. de Sanctis.
Le xxvij Jour de Juillet, l'An Quatre Cens & Trois, fu Appoinctie, entre les Messages de France, & d'Angleterre, que l'en Crie a Lenlinghem que tous ceulx, qui aurons a faire pour aucuns Attemptas, fais d'une Part & d'autre, par la Terre, viegnent au dit Lieu de Lenlinghem, & la tronveront les Conservateurs des Trieues de chacune partie, qui feront raison aux Parties le v jour de Septembre prochain venant.
Aussi que tous les Prisonniers, Marchans, & Pescheurs, de chacune Partie, seront amenez, ceulx de France qui sont en Angleterre a Calais, & ceulx d'Angleterre qui sont en France a Bouloigne, le premier jour de Septembre, prochain venant, & seront delivrez le dit v jour de Septembre, par ceux qui y seront deputez, pour quoy ilz soient ceulx qui les vouldront pouchacier & qui pour ce y auront a faire.
J. de Sanctis.
June 27. Negotiations of the French and English ambassadors concerning the challenge sent by the duke of Orleans to the K. Lenlinghem.
O. viii. 310. H. iv. p. i. 48.
Instrumentum super Provocatione Ducis Aureolonensis.
An. 4. H. 4. Ex Autogr.
In Dei Nomine Amen.
Per praesens Publicum Instrumentum pateat universis quòd,
Anno ab Incarnatione ejusdem, secundum Cursum & Computatonem Ecclesiae Anglicanae, Millesimo, Quadringentesimo tertio, Indictione Undecimâ. Pontificatûs sanctissimi in Christo Patris & Domini nostri, Domini Bonifacii divinâ providentiâ Papae Noni Anno quarto decimo, Die Mercurii Vicesimo Septimo Mensis Junii,
Constituti, Venerabiles in Christo Patres, Strenui Milites, & alii viri circumspecti, videlicet,
Venerabilis in Christo Pater & Dominus, Dominus Henricus Dei gratiâ Bathoniensis & Wellensis Episcopus, Domini, Willielmus Heroun Dominus de Say, Senescallus Domûs excellentissimi in Christo Principis & Domini, Domini Henrici Dei gratiâ Regis Angliae & Franciae & Domini Hiberniae, Thomas Remeston Admirallus in partibus Occidentalibus Angliae praedictae, & Magister Nicholaus Rysseton, utriusque Juris Doctor, pro parte Regni Angliae,
Ac Johannes Carnotensis Episcopus, Johannes de Hanguest Dominus de Hengueville, Ancell de Longuiller Dominus de Augondessent, Magister Johannes de Sanctis, pro parte Regni Franciae,
Ad Tractandum de Pace seu Treuga inter dicta Duo Regna, necnon ad Reformandum & Puniendum Attemptata, Gravamina, & Defectus, per Gentes utriusque Regni injustè illata & facta, caeteraque faciendum & expediendum quae in hujusmodi Tractatu necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, Ambassiatores seu Nuncii,
Prout in eorumdem Ambassiatorum seu Nunciorum Commissionibus, de quibus ac earum tenoribus mihi Notario subscripto ac Testibus subscriptis sufficienter constabat atquc constat, plenius continetur,
In mei notarii publici & Testium subscriptorum Praesentia,
Qui quidem Ambassiatores seu Nuncii, inter Se, de diversis Materiis, & Primò ac Principaliter de quadam Materiâ seu Requestâ praetensâ Armorum Domini Ducis Aurialensis, Excellentissimo in Christo Principi & Domino Domino Regi Angliae & Franciae ac Domino Hiberniae memorato litteratoriè factâ & scriptâ, sicut pluries antea, pro tunc Communicantes,
Et, an hujusmodi Materia seu Requesta, caeteraque in ea parte per dictum Dominum Ducem excercita, habita, & facta, pro Attemptato contra formam Treugarum, inter dicta duo Regna ultimo captarum, debeant reputari & inter eosdem Adjudicari, diversimodè altercantes?
Tandem, dictus Reverendus Pater, Dominus Episcopus Bathoniensis & Wellensis, Ambassiator seu Nuncius memoratus, palam, publicè, & apertè dixit tunc ibidem, quod aliàs proposuisset & allegasset pluries in eodem Tractatu, quòd hujusmodi Materia sive Requesta fuisset & esset, ac fuit & est manifestum Attemptatum contra formam Treugarum praedictarum;
Et quòd ipse idem Reverendus Pater a memoratis Ambassiatoribus, pro parte Regni Franciae, an hujusmodi Materia sive Requesta caeteraque, ut praefertur, inde secuta, de Voluntate & Consensu Regis praetensi eorumdem Ambassiatorum, pro parte Regni Franciae praedicti? seu de Voluntate & Consensu Dominorum, Ducum, Comitum, & aliorum, Concilium altum dicti Regis praetensi, praefatorum Ambassiatorum, pro parte Regni Franciae, dùm idem Rex praetensus Francorum in sua Infirmitate solitâ laboraret, Facientium, processisset? pluries interrogasset,
Et Responsum eorumdem Ambassiatorum, pro parte Regni Franciae, saepedictorum super hoc instanter petivisset, & quod adhuc ad hujusmodi Interrogationem & Petitionem sufficienter Responsum per eosdem Ambassiatores, pro parte Franciae, non fuisset,
Idem Reverendus Pater Dominus Episcopus Bathon. & Wellen. Ambassiator antefatus, iteratò & ex superhabundanti, ab eisdem Ambassiatoribus, pro parte Regni Franciae, antedictis ad Interrogationem & Petitionem suas supradictas Responsionem interrogavit & petiit clariorem atque congruentem:
Ad quas verò Interrogationem & Petitionem, tunc ibidem, ut praefertur, ultimò habitas, praefatus Dominus de Hengueville, Ambassiator praenominatus, cum Avisamento, ut mihi Notario & Testibus subscriptis apparuit, Collegarum suorum Ambassiatorum, pro parte Regni Franciae, praedictorum, Dixit & Respondebat per verba sequentia, vel saltem consimilia in effectu; videlicet,
Quod Dominus suus Ligeus, saltem per Concilium suum, & per certos Duces Regni Franciae praedicti, mandârunt sibi Dicere & Respondere ad Praemissa, quòd Treugas captas numquam infregerunt: nec infringere intendebant, nec umquam infringent in futurum, set ipsas Treugas inviolabiliter observare volebant: & aliter nolebant, prout nec volunt, Respondere:
Ad quam verò Responsionem, sic, ut praemittitur, per dictum Dominum de Hengueville emissam, statim Reverendus Pater Dominus Bathon. & Wellen. Episcopus, Ambassiator praedictus, diversis rationibus proposuit & allegavit quòd hujusmodi Responsio non fuit clara, neque ad Propositum congrua;
Undè, cum Avisamento Collegarum suorum praedictorum, praefatos Ambassiatores Regni Franciae idem Reverendus Pater requisivit, & exhortabatur quòd plenior Responsio reservaretur usque ad primum diem Martii proximò futurum, seu celerius si Dominus eorum reconvalesceret, per eosdem tunc referenda,
Ad quae idem Dominus de Hengueville, unà cum suis Collegis Coambassiatoribus, dixit & asseruit quòd, si Dominus illorum Millesies reconvalesceret, numquam ipse seu Duces praedicti darent aliam Responsionem, quòd ista Responsio deberet sufficere; cùm excludat Materiam Attemptatorum quoad Requestam praedictam, insuper affirmantes.
De & super quibus omnibus & singulis, idem Reverendus Pater Episcopus Bathon. & Wellen. Ambassiator memoratus, requisivit me Notarium Publicum subscriptum super Praemissis conficere unum seu plura Publicum seu Publica Instrumentum seu Instrumenta.
Acta sunt haec, prout suprascribuntur & recitantur, in Cancello Ecclesiae de Lulyngham, inter Boloniam & Calisium situatae, sub Anno, Indictione, Pontificatu, Mense, & Die praedictis,
Praesentibus,
Strenuo Milite Domino Willielmo Heyroun Domino de Say, Dunolmensis Dioecesis,
Et,
Provido Viro Johanne Urban de Calic, Literato,
Cum aliis Testibus ad Praemissa vocatis specialiter & rogatis.
Et ego Willielmus Bildeston Clericus Norwicensis Dioecesis, Publicus Auctoritate Apostolicâ Notarius, praemissis omnibus & singulis, dum sic, ut praemittitur, sub Anno, Indictione, Pontificatu, Mense, Die, & Loco praedictis, agerentur & fierent, unà cum praenominatis Testibus praesens per sonaliter interfui, eaque omnia & singula sic fieri vidi & audivi, per aliumque fidelem scribi feci, publicavi & in hanc publicam formam redegi, Signoque & Nomine meis solitis & consuetis signavi rogatus & requisitus in Testimonium omnium Praemissorum.
Et Constat michi Notario praedicto de Dictionibus Sanctissimi in secundâ Lineâ interlineatis, & de Resurâ in vicesimâ quartâ Lineâ, & de Dictionibus Dunolmensis Dioecesis, in penultimâ Lineâ, interlineatis & factâ, quas hic approbo ego Notarius antedictus.