Rymer's Foedera with Syllabus
January-March 1405

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

381-393

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: January-March 1405', Rymer's Foedera Volume 8, pp. 381-393. URL: http://british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115147 Date accessed: 02 October 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

January–March 1405

Syllabus EntryFoedera Text
1405. Jan. 10. The K. grants to Q. Joan his share of the ransom of the prisoners taken by sir John Cornewaille. Westm.
O. viii. 381. H. iv. p. i. 75.
De Prisonariis captis.
An. 6. H. 4. Pat. 6. H. 4. p. 1. m. 14.
Rex Omnibus, ad quos, &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, dilectus & fidelis Miles noster, Johannes Cornewaille certos Inimicos nostros,
Qui nuper, juxta Villam nostram de Dertemuth, tempore quo ibidem applicuerunt, Invasionem fidelibus Ligeis nostris in partibus illis facientes, Capti extiterant,
Tàm ad opus nostrum, quàm ad opus suum, nuper Emisset,
Nos, de Gratia nostra speciali, Concessimus, Carissimae Consorti nostrae Johannae Reginae Angliae omne illud quod ad Nos, de Prisonariis praedictis, & de eorum Redemptionibus, pertinet (videlicet) in Medietate eorumdem,
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, x die Januarii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Jan. 12. Protection for Ralph Tuder, in the retinue of John earl of Somerset, captain of Calais. Westm.
O. viii. 382. H. iv. p. i. 75.
Pro Radulpho Tuder.
An. 6. H. 4. Franc. 6. H. 4. m. 11.
Radulphus Tuder Armiger, qui in Obsequio Regis, in Comitiva, Carissimi Fratris Regis, Johannis Comitis Somer setiae, Capitanei Villae Regis Calesii, in Partibus Picardiae, super salva Custodia ejusdem Villae, moratur, habet Literas Regis de Protectione (cum Clausula volumus) per unum Annum duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xij die Januarii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Jan. 12. Ratification of Owin [Glendourdy], prince of Wales, of the treaty with France, dated 14 June 1404. Lampadarn.
O. viii. 382. H. iv. p. i. 75.
Owini de Glendourdy Ratificatio Confoederationum Franciae.
An. 6. H. 4. Infr. Bibl. Cot. Tit. A. 3.
Owinus, Dei Gratia, Princeps Walliae, Universis, has Literas nostras Inspecturis, Salutem.
Noverit Universitas vestra Nos Literas Patentes Infrascriptas,
Ligam & Confoederationem, inter Illustrissimum Principem Dominum Karolum, Dei Gratiâ, Francorum Regem, & Nos, per Procuratores suos & nostros in hac parte initas & contractas, Continentes,
Recepisse in haec Verba,
Nos Jacobus de Bourbonio Comes Marchiae, Procurator & Nuncius specialis, Serenissimi Principis, Domini Metuendissimi, Domini Karoli, Dei Gratiâ, Francorum Regis,
Et Nos Griffinus Yonge Decretorum Doctor, Cancellarius, & Johannes de Hangmer, Scutifer, Consanguinei, Ambaxiatores, Procuratores, & Nuncii speciales, Illustris & Metuendissimi Domini nostri, Owini Principis Walliarum,
Prout de Potestatibus & Procuratoriis, utrique nostrûm Datis per Dominos nostros supradictos, plenè constat,
Per Literas Patentes ipsorum Dominorum, Quarum Tenores inferius sunt Inserti, ad infra scripta a dictis Dominis specialiter Deputati & Commissi,
Notum Facimus Universis quòd Nos, virtute Mandatorum dictorum Dominorum nostrorum Regis & Principis, & Potestatum per eos Nobis attributarum & datarum, de & super Ligis, Confoederationibus, & Amicitiis, inter ipsos Dominos Regem & Principem Jurandis & Firmandis, invicem Convenimus in certis Capitulis seu Articulis, continentibus Formam quae sequitur & Tenorem,
Primo, Quòd ipsi Domini Rex & Princeps erunt amodò adinvicem conjuncti, confoederati, uniti, & alligati Vinculo veri Foederis & verae Amicitiae, &c. prout supra Dat. 14. Jun. 1404. usque haec verba; viz.
Nos verò, Factum dictorum Procuratorum nostrorum in hac Parte Ratum & Gratum habentes, Ligam & Confoederationem praemissas, quantum in Nobis est, Ratifficamus & Confirmamus per Praesentes.
In cujus Rei Testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Datum in Castro nostro del Lampadarn, xij die Januarii, Anno Domini Millesimo Quadringentesimo Quinto, & Principatûs nostri Sexto.
Collatio facta.
Jan. 17. The K. orders the collectors of the subsidy to allow Edward Cigale and other Genoese merchants to retain subsidies to the amount of 1,000 marks in payment of their loan. Westm.
O. viii. 383. H. iv. p. i. 76.
Pro Mercatoribus de Janua.
An. 6. H. 4. Claus. 6. H. 4. m. 24.
Rex, Collectoribus suis Subsidiorum, Lanarum, Coriorum, &c. Salutem.
Cùm, dilecti Nobis, Edwardus Cigale, Lodowicus de Valettariis, Georgius Cataneus, Percivalis Stanconus, Thomas Ceba, Damianus de Nigro, Opicinus Spynola, Baptista de Furnariis, Babilanius de Vynaldis, & Jacobus Spynola, Mercatores de Janua, ac eorum Socii, & Attornati, Mille Marcas, pro Expeditione Guerrarum nostrarum, ac Defensione Regni nostri Angliae, Nobis grato animo nuper Mutuaverint,
Et Nos (pro celeri Resolutione Pecuniae praedictae providere volentes) per Literas nostras Patentes Concesserimus, pro Nobis, & Haeredibus nostris, Mercatoribus praedictis quòd ipsi Subsidia quaecumque,
Tàm de quibuscumque Mercandisis, per ipsos, seu eorum aliquem, in Regnum nostrum Angliae in Carracis, Navibus, sive aliis Vasis quibuscumque in Portu praedicto, aut in Portubus Londoniae & Sandewici, aut eorum aliquo, Adducendis, quàm de Lanis, Coriis, Pellibus lanutis, Pannis, ac aliis Mercandisis quibuscumque, per ipsos extra idem Regnum in eisdem Portubus aut eorum aliquo Educendis, nobis debita,
Factis inde Indenturis inter eosdem Mercatores & Collectores nostros hujusmodi Subsidiorum, pro tempore existentes, Summas dictorum Subsidiorum, Lanarum, Coriorum, Pellium lanutarum, Pannorum, & Mercandisarum, sic Adducendorum & Educendorum, continentibus,
In manibus suis propriis, usque ad dictam Summam Mille Marcarum, integrè Custodiant, Retineant, & Conservent,
Absque Solutione aliquorum Subsidiorum, de Lanis, Coriis, Pellibus lanutis, Pannis, & Mercandisis praefatis, Collectoribus aut aliis, praetextu aliquorum Mandatorum, Literarum, Assignationum, sive Concessionum, per Nos in contrarium factorum sive faciendorum quovis modo,
Prout in Literis nostris praedictis plenius continetur,
Vobis Mandamus quòd ipsos Mercatores Subsidia quaecumque,
Tàm de quibuscumque Mercandisis, per ipsos seu eorum aliquem in dictum Regnum nostrum Angliae, in Carracis, Navibus, sive aliis Vasis quibuscumque in dicto Portu Suthamptoniae, Adducendis, quàm de Lanis, Coriis, Pellibus lanutis, Pannis, ac aliis Mercandisis quibufcumque, per ipsos extra idem Regnum in eodem Portu Educendis, nobis debita,
Factis indè Indenturis inter Vos & praefatos Mercatores, Summas dictorum Subsidiorum Lanarum, Coriorum, Pellium lanutarum, Pannorum, & Mercandisarum per ipsos sic Adducendorum & Educendorum continentibus,
In manibus suis propriis, usque ad dictam Summam Mille Marcarum integrè, absque Solutione aliquorum Subsidiorum, de Lanis, Coriis, Pellibus lanutis, Pannis, & Mercandisis suis hujusmodi, Custodire, retinere, & conservare permittatis, juxta Tenorem Literarum nostrarum praedictarum, in Persolutionem ejusdem Summae Mille Marcarum;
Et Nos vobis indè, in Compotis vestris, ad Scaccarium nostrum, debitam Allocationem habere faciemus.
Teste Rege apud Westmonasterium, xvij die Januarii.
Jan. 24. Similar order for Nero and John Victoris and other Florentine merchants. Westm.
O. viii. 383. H. iv. p. i. 76.
Pro Mercatoribus de Florentia.
An. 6. H. 4. Ibid. m. 25.
Rex Collectoribus &c. ut supra Salutem.
Cùm, dilecti Nobis, Nero & Johannes Victoris, Franciscus Turnoboni, Dominicus Cachini, Johannes Rolandyn, Philippus de Albertis, Mercatores de Florentia, ac eorum Socii, & Attornati, Quingentas Marcas, pro Expeditione Guerrarum nostrarum & defensione Regni nostri praedicti, nobis grato animo nuper mutuaverint,
Et (nos pro celeri resolutione pecuniae praedictae providere volentes) per literas nostras Patentes concesserimus, pro Nobis, & Haeredibus nostris, Mercatoribus praedictis quòd ipsi Subsidia quaecumque &c. prout supra mutatis competenter mutandis.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxiv die Januarii.
Et erat Patens.
March 4. The K. grants to his son Humfrey certain arms, furniture, &c. for his use in Hadley Castle. Westm.
O. viii. 314. H. iv. p. i. 76.
De Stuffura pro Castro de Hadlegh.
An. 6. H. 4. Pat. 6. H. 4. p. 1. m. 5.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de Gratia nostra speciali, Concessimus, Carissimo Filio nostro, Humfredo Parcellas & Hernesia subscripta, pro Stuffura Castri nostri de Hadlegh ordinata, videlicet,
Viginti & quinque Doublettes,
Viginti & quatuor Jakkes,
Sex Basynettes,
Septem Vysers,
Undecim Palettes,
Viginti & Tria Paria Cirotecarum de Plate,
Tresdecim Loricas,
Quinque Aventailles,
Quadraginta Arcus,
Centum & Quatuor Bundellos de Bykeryngtakell,
Decem Balistas,
Quatuor Cophinos cum Quarellis,
Tria Banderikes,
Viginti & novem Pavisses, cum Armis Sancti Georgii depictos,
Et Quindecim Pavisses, cum Armis Oxon. & Deverosse depictos,
Tria Standarda,
Unum Vexillum cum Armis Regis,
Unum Cadum pro Armatura,
Unam Tabulam pro Altari, cum diversis Ymaginibus depictam,
Unum longum Ferrum pro Gunnis opturandis,
Unum parvum Plumbum, ad similitudinem unius Tubbae factum,
Diversas Parvas Pecias Telarum Plumbi,
Unum Par Bilancium de Ferro,
Quatuor veteres Tabulas pro Camera & Aula, cum Septem longis Formellis & quatuor curtis Formellis,
Unum vetus Cupburd.
Duo Grossa Plumba in Fornacibus posita, cum Uno Parvo Plumbo,
Unam Crucem Processionariam de Auricalco,
Duo Chargeours,
Quinque Duodenas Discorum
Tres Duodenas & Octo Sausarias de Peutre,
Duas Magnas Ollas, cum Quatuor Parvis Ollis, de Aere, cum Uno Magno Chaufour,
Quinque Patellas,
Tres Cacabos Aereos,
Quatuor Pelves,
Duo Lavatoria de Auricalco,
Unam Creacram,
Quatuor Verna ferrea,
Unum Par de Rakkes,
Unam Craticulam,
Unum Fyrepanne,
Duo Paria de Andeins,
Unum Fryngpanne ferreum,
Unam Scalam,
Unum Lectrum,
Duo Desques,
Et Tria Paria Tristellorum, Habendorum de Dono nostro.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, quarto die Martii.
Per ipsum Regem.
March 4. Instructions for Henry bp. of Bath, Ralph earl of Westmoreland, Henry lord FitzHugh, and six others, to demand redress of injuries from Scotland. Westm.
O. viii. 384. H. iv. p. i. 76.
Instructiones pro Tractatu Scotiae.
L'Instruccion, donee a l'Onurable Piere en Dieu Henri Evesque de Baath, Rauf Conte de Westmerland, Henri Sire Filz Hugh, Rauf de Yuere, Robert Umfravill, Thomas Colville, Johan de Mitford, Chivalers, Mestre Alein Newerk Clerc, & Rouland Vaux Esquier, Commissairs & Deputez du Roy nostre Soverain Seigneur, alantz de present vers les Marches d'Escoce, pur y Convenir & Treter ovesque les Commissairs & Deputez de l'Adversaire d'Escoce.
An. 6. H. 4. Ex Autogr.
Primerement, que les ditz Commissairs & Messages, pur la Partie d'Engleterre, Requirent le Roy d'Escoce, & ses Commissairs & Deputez pur sa Partie, d'Acomplir les Trieues, prises a Lenlyngham l'An du Grace Mille, Troiscens, quatrevyntz & d'entre Richard n'adgairs Roy d'Engleterre & son Adver saire de France, & ses Alliez; as queles Trieues le Roy d'Escoce estoit Consentuz & Jurez.
Item, de Requirer les Commissairs, pur la Partie d'Escoce, de Reparer touz les Attemptatz faitz encountre la fourme. des dites Trieues, & en especial de Demolir, Abatre, & Mettre a Terre touz les Chastelx & Forteresses, faitez de Novel, ou Reparez durantes les Trieues susdites.
Item, de Requirer les Commissairs, pur la partie d'Escoce, d'Accomplir la Contenue d'un Article en les dites Trieues, que comence, s'acune Forteresse, d'une Part ou de l'autre, que les Enhabitantz, demourantz plus pres les Chastelx du Roy d'Engleterre, que les Chastelx de la Partie Adverse, paieront au Seignur ou Capitein les Devoirs duz d'auncientee,
Et en Cas que les ditz Commissairs, de la Partie Adverse, ne vuillent accomplir celle Request, touchant l'Article susdit, q'adonques les ditz Commissairs pur la Partie d'Engleterre, se passent, en plus honeste manere qu'ils purront, desouz la susdite Prorogacion, & facent appointer aucun autre Jour de Assemble des Commissairs de chescune Partie pur plus avant proceder a Declacion des Articles & Parols obscurez, selonc la bone discrecion des Commissairs susditz.
En tesmoignance de quele Chose, a cest presente Instruccion nostre dit Seigneur le Roy ad fait mettre ses Grand & Prive Sealx, & auxi son Signet.
Don. a Westm. le quart jour de Mars, l'An du Regne de nostre dit Seigneur le Roy Sisme.
March 5. Power for the commissioners above named to treat for a peace or truce. Westm.
O. viii. 385. H. iv. p. i. 76.
De Commissariis super praefato Tractatu constitutis.
An. 6. H. 4. Ex Autogr.
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De fidelitate, circumspectione, discretione, & providentiâ, Venerabilis Patris, Henrici Bathoniensis & Wellensis Episcopi, ac, dilectorum & fidelium nostrorum, Radulphi Comitis Westmerlandiae Fratris nostri carissimi, Henrici Domini Fitz Hugh, necnon Radulphi de Tuer, Roberti Vmfravylle, Thomae Colvyle, Johannis Mitford, Militum, ac Magistri Alani Newerk Clerici, & Rollandi Vaux Armigeri, pleniùs confidentes,
Ipsos Novem, Octo, Septem, Sex, Quinque, & Quatuor eorum, Constituimus, Deputavimus, & Ordinavimus, Facimus, Deputamus, & Ordinamus pariter per Praesentes, ex certâ nostrâ scientiâ & deliberato consilio, nostros veros & speciales Nuncios, Commissarios & Deputatos,
Dantes & Concedentes eisdem, Episcopo, Comiti, henrico, Radulpho de Yuer, Roberto, Thomae, Johanni, Alano, & Rollando, Novem, Octo, Septem, Sex, Quinque, & Quatuor eorum, nostram plenam Potestatem & speciale Mandatum ad Tractandum, Conveniendum, & Concordandum, nomine nostro & Regni nostri,
Cum Adver sario nostro Scotiae, seu quibuscunque Deputatis aut Commissariis suis, similium Statûs & Numeri, sufficientem Potestatem ab eodem Adversario nostro Scotiae habentibus, apud Haudenstank, vicesimo quarto die Mensis Martii proximo post Datam Praesentium, cum Continuatione & Prorogatione Dierum sequentium & Locorum per eosdem faciendis,
Super bonâ, verâ, & finali Pace, habendâ pro perpetuo, inter Nos & Regnum nostrum, ac Subditos, & Confoederatos nostros, ex parte una, & dictum Adversarium nostrum & Regnum Scotiae, ac Subditos, & Confoederatos suos ex parte alterâ,
Vel super Treugis, generalibus aut particularibus, capiendis & firmandis, tàm per Terram, quàm per Mare, certo tempore, inter ipsos concordando, fideliter duraturis,
Necnon ad omnes Terminos, Clausulas, Ambiguitates, & Obscuritates quascunque, qui sunt, videntur, opinantur, vel reputantur a quibuscunque, in Treugis, olim captis, tàm apud Lenlyngham, inter, Serenissimos Principes & Dominos, Dominos, Ricardum tunc Regem Angliae Praedecessorem nostrum, & Karolum Consanguineum suum & nostrum Franciae, necnon deindè, apud Haudenstank, inter, Serenissimos Principes & Dominos, Dominos, Johannem, bonae memoriae, tunc Aquitanniae & Lancastriae Patrem nostrum, ex parte Domini Ricardi tunc Regis Angliae Praedecessoris nostri, David de Rothesay, ex parte dicti Adversarii nostri Scotiae, Duces, aliosque Commissarios, eis hinc- inde adjunctos, ad bonum, justum, legitimum, sanum, & sanctum Intellectum interpretandum & declarandum,
Insuper ad declarandum, & declarari audiendum, & petendum Fines, Limites, Terminos, & Bundas Terrarum & Possessionum, Quae & Quales, cum eacum Cultoribus & Habitatoribus, in vim dictarum Treugarum & cujusliber earum, ad Castra de Rokesburgh, Berwico, Gedeworth, & alia omnia Castra & Fortalitia nostra ac Subditorum nostrorum quorumcumque, super & in Marchiis inter Angliae & Scotiae Regna, ac infra Regnum Scotiae praedictum situata, debeant pertinere,
Ac hujusmodi Limites, Fines, Terminos, & Bundas Ponendum & firmiter ac clarè Statuendum in eisdem,
Ac etiam ad Tractandum de & super Reparationibus, & ad Reparandum repararíve faciendum pro parte nostra,
Reparationésque ab adversa parte Audiendum, Petendum, & Recipiendum eorum, si quae fuerint hinc inde Attemptata quaecumque, post & contra Treugas praedictas & earum aliquam,
Necnon ad Requirendum praefatos Commissarios & Deputatos dicti nostri Adversarii Scotiae, conjunctim, seu divisim, ut Prosternant & Demolliantur, Prosternive ac Demolliri faciant cum effectu, Castra & Fortalitia, contra formam Treugarum hujusmodi Facta seu Reparata,
Omniaque alia, post & contra praedictas Treugas Attemptata, Reparent & Reforment,
Necnon ad Dandum & Concedendum salvum & securum Conductum, seu salvos & securos Conductus, Commissariis, Ambassiatoribus, Nunciis, seu Deputatis Adverfarii nostri Scotiae praedicti, cum ipsorum Gentibus, durante Tractatu praedicto, quotiens dictis nostris Commissariis aut Nunciis videbitur expedire,
Ac, insuper, ad omnia alia & singula Tractandum, faciendum, & concordandum, quae circa Praemissa seu quodlibet Praemissorum aut eorum Expeditionem necessaria fuerint vel oportuna, etiam si Mandatum exigant magis speciale,
Ratum, Gratum, & Firmum habituri quicquid praedicti, Episcopus, Comes, Henricus, Radulphus de Yuer, Robertus, Thomas, Johannes, Alanus, & Rollandus, Novem, Octo, Septem, Sex, Quinque vel Quatuor eorum (quorum Quatuor alterum praedictorum Episopi & Comitis unum esse volumus) Nomine nostro, fecerint in Praemissis aut aliquo Praemissorum.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Westmonasterium, Quinto Die Martii, Anno Regni nostri Sexto.
Per ipsum Regem.
Wakeryng.
Sub Sigillo Magno, cerâ albâ expresso, pendente a cauda pergamenae
.
March 6. Writs to John Hende, mayor of London, and the escheators of London, Norfolk, and Suffolk, and ten others, to seize the property of Edward duke of York, who has been arrested in consequence of certain matters confessed by him before the council. Westm.
O. viii. 386. H. iv. p. i. 77.
Super Arestatione Ducis Eborum.
An. 6. H. 4. Claus. 6. H. 4. m. 16.
Rex, dilecto sibi, Johanni Hende, Majori Civitatis suae Londoniae, & Escaetori suo in eadem Civitate, Salutem.
Cùm nuper, pro quibusdam Magnis, & Notabilibus de Causis, coram Nobis & Magno Concilio nostro, apud Westmonasterium ultimò tento, per Edwardum Ducem Eborum Cognitis & Confessatis, ipsum Ducem fecerimus Arestari,
Nos eâ de Causâ,
Pro Indempnitate nostrâ, ac pro salvâ Custodiâ Bonorum & Catallorum ipsius Ducis in hac parte prospicere volentes,
Vobis, de Avisamento & Assensu Concilii nostri, Mandamus quòd omnia & singula Castra, Terras, Tenementa, Redditus, & Possessiones, ac Bona & Catalla praedicti Ducis quaecunque, in Balliva vestra, in Manum nostram capi & seisiri, ac tàm Bona & Catalla illa, quàm Exitus & Proficua, de hujusmodi Terris, Tenementis, Redditibus, & Possessionibus provenientia, salvò & securè Custodiri faciatis, quousque aliud indè duxerimus demandandum;
Et hoc, sub Periculo quod incumbit, nullatenus omittatis.
Teste Rege apud Westmonasterium, sexto die Martii.
Per ipsum Regem & Concilium.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Escaetori Regis in Comitatibus Norff. & Suff.
Escaet. Regis in Com. Essex. & Hertf.
Escaet. Regis in Com. Lincoln.
Escaet. Regis in Com. Ebor.
Escaet. Regis in Com. Cumbr. & Westmerl.
Escaet. Regis in Com. Kanc. & Midds.
Escaet. Regis in Com. Wiltes.
Escaet. Regis in Com. Sutht.
Escaet. Regis in Com. Somerst.
Escaet. Regis in Com. Dorset.
Escaet. Regis in Com. Norhampt. & Rotel
.
March 22. Writ to John Peraunt, sergeant-at-arms, to seize the islands of Guernsey, Jersey, Sark, and Alderney, and the castles and possessions therein, belonging to the duke of York. Westm.
O. viii. 387. H. iv. p. i. 77.
De Insulis Jeresey, Gernesey, &c. in Manum Regis seisiendis.
An. 6. H. 4. Fin. 6. H. 4. m. 11.
Rex, Dilecto sibi, Johanni Peraunt, Servienti suo ad Arma, Salutem.
Scias quòd,
Cùm Nos nuper, quibusdam certis de causis, coram Nobis & Concilio nostro apud Westmonasterium, per Edwardum Ducem Eborum Cognitis & Confessatis, ipsum Ducem fecerimus arestari,
Nos,
Volentes pro Indempnitate nostra in hac parte, ac pro salva Custodia Castrorum, Dominiorum, Terrarum, Tenementorum, Bonorum, & Catallorum, ac aliarum Possessionum ejusdem Ducis quarumcumque providere,
Et de fidelitate & circumspectione tuis pleniùs confidentes,
Assignavimus Te ad Insulas de Jeresey, Gernesey, Serke & Aurney, ac Castra, Dominia, Terras, Tenementa, & Possessiones, ac Bona & Catalla praedicti Ducis quaecumque, in Insulis praedictis, in Manus nostras Seisiendum, & ea salvò & securè, unà cum Exitibus eorumdem, quousque aliud indè duxerimus ordinandum, custodiendum;
Et ideo tibi Praecipimus quòd circa Praemissa diligenter intendas, & ea facias & exequaris in Formâ praedictâ:
Damus autem universis & singulis Ballivis, Juratis, Officiariis, Ministris, Probis Hominibus, ac aliis Fidelibus, Ligeis, & Subditis nostris Insularum praedictarum, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis, quòd Tibi, in Executione Praemissorum, Intendentes sint, Consulentes, Obedientes, Respondentes, & Auxiliantes, prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo secundo die Martii.
Per ipsum Regem & Concilium.
Edward duke of York requests the lords of the council to mediate with the K. for him, as he has been in prison for 17 weeks.
O. viii. 387. H. iv. p. i. 77.
Petitio memorati Ducis.
Aus Honneures Seigneurs, lez Prelatz, Seigneures Tempereles, Officers, & autres de l'Onnurable Conseil nôtre Tresredoubte & Souverein Seigneur le Roy.
An
. 6. H. 4. Penes Cleric. Pell.
Supplie Edward Duc d'Everwyk que,
Come il ait Baille une Supplication a Messire Johan Pelham pour la presenter a nôtre Tressouverein Seigneur le Roy,
Que Plese a voz Noblesses & Sages Discretions Considerer la Disaise & Pesantie en queux il est & q'il ad souffert par xvij Semaigns & plus, & sur ce veoir sa dicte Supplication,
Et,
Si a voz Haultz Discretions soit Advis qu'en icelle ne soit rien contre les Treshaultz & Roialx Estat & Mageste de nôtre Souverain Seigneur susdit, ne voz Treshonneures Estatz, as queux il ne vouldroit nulement venir ne penser al' encontre,
Que plaiser soit a vous Honneures Seigneures & Sires d'estre bones Mediateurs, vers nôtre dit Souverain Seigneur, pour la bonne & gracieuse Expedition d'icele,
Et ce en l'Onnour de Dieu, & pour Conservation de Raison & Droiture.
Petition of Philippa duchess of York, requesting the K. to make some allowance to her husband, who is in the custody of John Pelham at Pevensey Castle.
O. viii. 388. H. iv. p. i. 78.
Petitio Ducissae.
A nôtre Tresredoubte & Souverein Seigneur nôtre Seigneur le Roy & a son Honnourable Conseil,
An
. 6. H. 4. Ibid.
Supplie Humblement vôtre Humble Liege & Sugjete Phelippe d'Everwyk que,
Come, par vôtre Comaundement, son Tresredoubte Seigneur le Duc d'Everwyk ad este, & uncore est en la Garde & Gouvernement de Messire Johan Pelham, deyns la Chastel de Pevensey, sans rien du soen dount estre sustenu,
Que Plese a vôtre Excellence & Mageste Royal considerer coment que toutz ses Terres sount Seisses en voz Mayns, & sur ce Luy Ordenner & Assigner ce, que par Advys de vôtre Honnourable Conseil suisdit vous semblera resonable pour sa Sustenaunce, si bien pour tout le Temps q'il y ad este, come pour le Temps q'il serra illeoques, entendu q'il est si pres du Noble Sanc, dont vous Tressouverein Seigneur estez Estreyt.
March 8. Licence to Walter Grendon, prior of S. John of Jerusalem in England, to leave England for three years. Westm.
O. viii. 388. H. iv. p. i. 78.
Pro Priore Hospitalis Sancti Johannis Jerosolymae.
An. 6. H. 4. Franc. 6. H. 4. m. 9.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd (de Gratia nostra speciali) Concessimus & Licentiam Dedimus, dilecto Nobis in Christo, Waltero Grendon, Priori Hospitalis Sancti Johannis Jerusalem in Anglia, quòd ipse, in propria Persona sua, in partibus Exteris pro Defensione Christianorum morari, & se extra Regnum nostrum Angliae per Tres Annos proximò futuros absentare possit, si sibi placuerit per tantum tempus inibi commorari.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, octavo die Martii.
Per ipsum Regem.
March 8. Safe conduct for William Grame, lord of Kyencardyn, John Styward, lord of Lorn, sir William Borthwyk, and sir Adam Forster coming to the K.'s presence. Westm.
O. viii. 388. H. iv. p. i. 78.
De Prisonariis Scotiae.
An. 6. H. 4. Scot. 6. H. 4. m. 5.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Festum Nativitatis Sancti Johannis Baptistae proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Willielmum Grame Dominum de Kyencardyn, Johannem Styward Dominum de Lorn, Willielmum Borthwyk, & Adam Forster, de Scotia Milites, in Regnum Regis Angliae, penes praesentiam Regis, cum Quadraginta Servientibus & Quadraginta Equis, ac Hernesiis suis, se divertendo, & cum Comite de Fyf & Comite Douglas, cum Rege existentibus, super certis Materiis, Status suos contingentibus (habita prius Licentia Regis) communicando, ac exindè ad partes Scotiae, tàm per Terram, quàm per Mare redeundo.
Teste Rege apud Westmonasterium, octavo die Martii.
Per Billam de Privato Sigillo.
Feb. 20. The K. appoints his son Thomas de Lancaster as his admiral. Westm.
O. viii. 388. H. iv. p. i. 78.
De Admirallo constituto.
An. 6. H. 4. Pat. 6. H. 4. p. 1. m. 4.
Rex universis & singulis Vicecomitibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitate & Circumspectione, carissimi Filii nostri, Thomae de Lancastre, pleniùs confidentes,
Constituimus ipsum Filium nostrum Admirallum nostrum,
Dantes eidem Filio nostro plenam, Tenore Praesentium, Potestatem Audiendi Querelas omnium & singulorum, de hiis quae Officium Admiralli tangunt,
Et Cognoscendi in Causis Maritimis, & Justitiam Faciendi, ac Delinquentes juxta eorum Demerita castigandi, puniendi, & incarcerandi, & Incarceratos, qui deliberandi fuerint, deliberandi,
Necnon ad Naves & Naviculas Guerrinas, quot necessariae fuerint, cujuscumque sint Portagii, quotiens necesse fuerit, congregandi, & Marinarios & alios, pro Navibus & Naviculis illis necessarios, eligendi & capiendi, & in eisdem ponendi,
Et ad hujusmodi Marinarios, qui Rebelles vel Contrariantes suerint in hac parte, debitè compescendi & castigandi,
Et ad omnia alia, quae ad Officium Admiralli pertinent, in hac parte Faciendum & Excercendum, prout de Jure & secundum Legem Maritimam fuerit faciendum,
Et ad omnes illos, quos idem Filius noster ad hoc idoneos noverit existere, quotiens ipse ad hoc vacare non poterit, ad Praemissa omnia & singula facienda, Loco ipsius Filii nostri, Substituendum & Deputandum, prout ei melius expedire videbitur;
Et ideò vobis Mandamus quòd eidem Filio nostro, ac Substitutis & Deputatis suis praedictis, in praemissis omnibus & singulis faciendis, Intendentes sitis, Consulentes, & Auxiliantes quotiens & prout per ipsum Filium nostrum, vel Substitutos aut Deputatos suos praedictos, super hoc fueritis praemuniti, vel fuerit aliquis vestrûm praemunitus, ex parte nostrâ.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo die Februarii,
Per ipsum Regem & Concilium.
Account of the wages of the fleet, consisting of 20 large ships, 20 barges, and 20 balengers, for the voyage of the said admiral.
O. viii. 389. H. iv. p. i. 78.
Pro Viagio dicti Admiralli.
An. 6. H. 4. Pen. Cler. Pell.
Monsieur Thomas Filz du Roy, avera avec luy, en la Voiage sur le Meer, 700 Homes d'Armes (des queux le dit Seigneur Thomas mesmes, 2 Countz, 12 Baneretts, 80 Chivalers, 605 Esquiers) & 1400 Archers;
Et,
Pur l'Eskippeson de luy ses Gents d'Armes & Archers avantditz,
Enprimis, 20 Granz Niefs de Toure.
Item, 20 Barges.
Item, 20 Balengers.
Item, a chescun de eulx double Eskippeson,
Item, autiel sufficient des Vitailles come plest au Roi & a son Tressage Conseil assigner & ordeigner pour ycell:
Les Gages de 15 Banerettz, par estimacion, chescun, pur un Quarter, preignant le jour 4s.
274 l.
Item, pour 80 Bachelers pour mesme le temps chescun preignant le jour 2s.
728 l.
Item, pour 605 Homes d'Armes, pour mesme le tempz, chescun preignant le jour 1s.
2752 l. 15 s.
Item, pour 1400 Archers pour mesme le tempz, chescun preignant le jour 6d.
3180l.
Item, pour la regard de chescun 30 Homes d'Armes, pour mesme le tempz,
1309l. 2s. 4d.
Summa total 8243l. 17s. 4d.
March 11. Protection for John Wynelescombe, sir William Graunston, and 43 others, in the retinue of Thomas of Lancaster, the K.'s son, admiral of England and lieutenant of Ireland. Westm.
O. viii. 389. H. iv. p. i. 78.
Super Profecturis in eodem Viagio.
An. 6. H. 4. Franc. 6. H. 4. m. 9.
Johannes Wynelescombe, qui, in Obsequium Regis, in Comitivâ, carissimi Filii Regis, Thomae de Lancastre, Senescalli & Admiralli Angliae, & Locum tenentis Regis Hiberniae, in uno Viagio supra Mare profecturus est, ibidem in eodem Obsequio super salva Maris custodia moraturus, habet Literas Regis de Protectione (cum Clausula volumus) per dimidium Annum duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, undecimo die Martii.
Per Billam de Privato Sigillo.
Consimiles Literas habent subscripti; videlicet,
Willielmus Graunston, Miles.
Richardus Predeaus, de Orcherton Armiger.
Johannes Harepath.
Hugo Tort.
Walterus Berde
de Com. Devon.
Egidius Predeaus.
Thomas Leget
de Plimmouth.
Petrus Pesmerch.
Simon Payn.
Johannes Hoor.
Willielmus Dominus de Echyngham.
Thomas Akeden.
Henricus Akeden.
Willielmus Burton.
Reginaldus Cobeham
, Miles.
Richardus Hawton.
Robertus Tripplowe.
m
. 8.
Johannes Cassons.
Robertus Spellow.
Johannes Talbot
Armiger.
Johannes Newebryght Armiger.
Richardus Stowt Armiger.
Willielmus Stowt Armiger.
Willielmns Clipston Armiger.
Richardus Crise Armiger.
Johannes Coyff Armiger.
Nicholaus Couley.
m
. 7.
Willielmus Gernays.
Henricus Clerc.
Willielmus Blakeney.
Willielmus Echyngham
Miles (aliàs dictus Willielmus Dominus de Echyngham Miles) de Com. Sussex.
Willielmus Culpeper Armiger.
Henricus Akeden.
Simon Payn.
Thomas Hewysh.
Alanus Claymond
de Frampton de Com. Lincoln.
Willielmus Breton Senior Armiger.
Nicholaus de Holand Armiger.
Johannes Scardeburgh Armiger.
m. 5.
Willielmus Stout Tapicer Civis London (aliàs dictus Willielmus Stoute Civis & Tapicerus, aliàs dictus Willielmus Stoute Tapicere.)
Thomas Molynton Baro de Wemme.
Willielmus de Marny
Miles.
Johannes Scardeburgh Armiger (alias dictus Johannes Scardeburgh Clericus de Hoton Paynell in Com. Eborum.)
Johannes Tannefeld
de Eborum.
March 11. Letter from Henry prince of Wales to the K. his father, informing him of his victory over the Welsh rebels, who had burnt part of the town of Grosmont. Hereford.
O. viii. 390. H. iv. p. i. 79.
Litera Principis ad Regem, de Wallensibus profligatis.
An. 6. H. 4. Infra Bib. Cot. Clsop. F. 3.
Moun Tresredoubte Et Tressoverein Seigneur Et Piere,
Le plus humblement, que en Mon Cuer je scey penser, me Recomande a vôtre Roiale Majestee, humblement requerant vòtre graciouse Benison.
Mon Tresredoute Et Tressoverein Seigneur Et Piere,
Je supplie vraiement que Dieu Monstre graciousement pour vous son Miracle en toutes Parties, loez soit il en toutes ses Oeures; Car Mescredy le xi jour de cest present Moys de Mars, voz Rebelx, des Parties de Glomorgan, Morgannok, Uske, Netherwent, & Overwent, feurent Assemblez a la Nombre de Oyt Mille Gentz pur leure Aconte demesme,
Et s'en alerent le dit Mescredy, par Matyn, & arderent Part de vôtre Ville de Grosmont, dedeinz vôtre Seigneurie de Monmouth & Jennoia,
Tantost hors Moun Treschier Cousin, le Sire de Talbot, & Mon Petit Meigne de Mon Hostel, & a eux assemblerent voz Foialx & Vaillans Chivalers William Neuport & Johan Greindre, les queux ne feurent q'un tres petit Povoir en tous, mes il est bien voirs, que la Victoire n'est pas en la Multitude de People (& ce feut bien monstre illoeques) mes en la Puissance de Dieu.
Et illoeques, par l'Aide de la Benoit Trinitee, voz Gens avoient le Champe, & Vainquerent tous les ditz Rebelx, & Occirent de eux, par Loiall Aconte, en le Champe, a leure Revenue de la Chace, aucuns dient viii c. & aucuns dient Mille, sur Peine de lour vie; nientmeins, soit il l'un ou l'autre, en tiel Aconte, je ne vuille pas contendre.
Et, pour vous Enformer pleinement de tout cest Fait, je vous envoie une Homme de Credence en ce Cas, Mon Loiall Serviteur, le Pourtour de ceste, qui feut a le Fait, & fist tresagreablement son Devoir, si comme il fait a tout Temps,
Et, tiels Amendes Dieu vous a ordenne pour l'Arsure de Quatre Maisons de vôtre susdite Ville:
Et Prisoners ne feurent pris forsque un, qui feu un Grant Chiefteyn entre eulx, Luy quel je vous voudroie avoir envoie, mes il ne poet Chivacher uncore a son Aise.
Et, touchant la Gouvernance quele je me propose affaire apres cestes, plese a vôtre Hautesse adjouster ferme Credence a le Portour de cestes en ce qu'il monstrera a mesme vôtre Hautesse de ma Part.
Et pri a Dieu qu'il vous Sauve tousdys en Joye & Honneur, & moy Doynt pour vous folacer en haste ovec autres bonnes Nouvelles.
Escrit a Hereford le dit Mescredy deinz Nuyt.
Vôtre Treshumble & Obeissant Filz,
Henry.
Au Roy mon Tresredoute & Tressoverein Seigneur & Piere
.
March 12. Commission to Richard bp. of Bangor, Nicholas de Rysheton, auditor of the apostolic palace, sir Thomas Pykworth, lieutenant of Calais, and sir Thomas Swynford to treat with France for redress of injuries. Westm.
O. viii. 391. H. iv. p. i. 79.
Super Attemptatis Reformandis.
An. 6. H. 4. Franc. 6. H. 4. m. 8.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo Secundo, Mensis Julii die vicesimâ septimâ, inter Ambassiatores Angliae & Franciae, sufficientem Potestatem habentes, pro Reformatione Attemptatorum utriusque Partis destinatos.
In quadam Congregatione apud Lenlyngham, pro Reparatione Attemptatorum, ultro eitroque contra Treugas factorum, inter alia, fuisset Concordatum ac Appunctuatum quòd, &c. prout supra de Dat. 12 Nov. usque haec verba; viz.
Nos,
Appunuctamenta praedicta, quatenus ad Nos attinet, adimpleri volentes,
De Fidelitate, Circumspectione, & Industria, Reverendi Patris, Domini Richardi, Dei gratiâ, Bangorensis Episcopi, necnon, dilectorum & fidelium nostrorum, Magistri Nicholai de Rysheton utriusque Juris Professoris Palatii Apostolici Causarum Auditoris, & Thomae Pykworth Locumtenentis Villae Calesii, ac Thomae Swynford, Militum, pleniùs confidentes,
Ad Conveniendum cum Ambassiatoribus, pro parte Franciae, pro Se, &c. prout supra de Dat. 12 Nov. usque haec verba; viz.
Ipsosque Episcopum, Nicholaum, Thomam, & Thomam, Quatuor, Tres & Duos eorum, nostros veros, & legitimos, ac indubitatos Ambassiatores, Commissarios, Negotiorum nostrorum Gestores, Procuratorésque, & Nuncios speciales, Facimus, Ordinamus, Creamus, & Constituimus per Praesentes,
Promittentes, in verbo regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum perpetuò habituros quicquid per eosdem Ambassiatores & Commissarios nostros, Quatuor, Tres, & Duos eorum, Actum sive Gestum fuerit in Praemissis omnibus & singulis Praemissorum.
Dat. in Palatio nostro Westm. sub Magni Sigilli nostri testimonio, duodecimo die Martii.
Per ipsum Regem.
March 12. Commission to the same persons and others to treat with the ambassadors of the duchess of Burgundy. Westm.
O. viii. 391. H. iv. p. i. 79.
De Tractando, super Appunctuamentis Flandriae.
An. 6. H. 4. Ibid. m. 7.
Rex Universis & singulis, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
Considerantes Impedimentum Comunis Mercandisiae inter nostrum Regnum Angliae ac Patriam & Comitatum Flandriae (quae etiam toti Christianitati Incrementum ac Commodum non modicum solebat afferre) Necnon adversitates diversas, & praesertim sanguinis Christiani effusionem, ac alia Pericula, non faciliter numerabilia, verisimiliter evenire, nisi Injuriae, unà cum Dampnis illatis ultro citroque, fuerint Reformatae,
Ad Honorem Die Omnipotentis necnon ad Incrementum Communis Mercandisiae, ac ad utilitatem Christianorum totius Reipublicae,
De fidelitate, Circumspectione, & industria, Reverendi Patris, Domini Richardi, Dei gratiâ, Bangorensis Episcopi, necnon, fidelium & dilectorum nostrorum, Thomae Picworth Militis Locumtenentis nostrae Villae Calesii, Thomae Swynford, Willielmi Hoo, Militum, Magistri Nicholai de Rissheton utriusque Juris Professoris Causarumque Sacri Palatii Apostolici Auditoris, Johannis Urban, Perini le Loharenc, & Richardi Oldyngton, Armigerorum, pleniùs confidentes,
Ad Conveniendum cum Ambassiatoribus & Nunciis pro parte, Carissimae Consanguineae nostrae, Dominae Margaretae Ducissae Burgundiae Comitissae Flandriae, &c. prout supra de Dat. 12 Novembris, usque haec verba; viz.
Ipsos, Episcopum, Thomam, Thomam, Willielmum, Nicholaum, Johannem, Perinum, & Richardum, Octo, Septem, Sex, Quinque, Quatuor, Tres, & Duos eorum, nostros veros, & legitimos, ac indubitatos Ambassiatores, Commissarios, Negotiorum nostrorum Gestores, Procuratoresque & Nuncios speciales, Facimus, Ordinamus, Creamus, & Constituimus per Praesentes;
Promittentes, in verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum perpetuò habituros quicquid per eosdem Ambassiatores & Commissarios nostros, Octo, Septem, Sex, Quinque, Quatuor, Tres, & Duos eorum, Actum sive Gestum fuerit in Praemissis omnibus, & singulis Praemissorum.
Datum in Palatio nostro Westmonasterii, sub Magni Sigilli nostri Testimonio, duodecimo die Martii.
Per ipsum Regem.
March 14. Restitution of the temporalities to Henry bp. of Winchester, late bp. of Lincoln. Berk-hampstead.
O. viii. 392. H. iv. p. i. 79.
De Restitutione Temporalium Wynton.
An. 6. H. 4. Pat. 6. H. 4. p. 2. m. 31.
Rex, dilecto sibi, Johanni Hende, Majori Civitatis suae Londoniae ac Escaetori suo in eadem Civitate, Salutem.
Cùm Dominus Summus Pontifex Henricum, nuper Lincolniae Episcopum, a vinculo, quo eidem Ecclesiae tenebatur, absolverit, ipsumque ad Ecclesiam Wyntoniensem vacantem, auctoritate Apostolicâ, transtulerit, & in Episcopum dictae Ecclesiae Wyntoniensis praefecerit & Pastorem,
Sicut, per Literas Bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, nobis indè directas, nobis constat,
Nos,
Pro eo quòd idem Episcopus omnibus & singulis verbis, in dictis Literis Bullatis contentis, Nobis & Coronae nostrae praejudicialibus, coram nobis palàm & expressè renunciavit, & Gratiae nostrae humiliter se submisit, volentes cum eo in hac parte agere gratiosè,
Cepimus Fidelitatem ipsius Episcopi, & Temporalia dicti Episcopatûs Wyntoniensis, prout moris est, Restituimus eidem;
Et ideò Tibi Praecipimus quòd eidem Episcopo Temporalia praedicta, cum Pertinentiis, in Balliva tuâ, Liberes in forma praedicta; salvo Jure cujuslibet.
Teste Rege apud Castrum suum de Berkhamstede, decimo quarto die Martii.
Per ipsum Regem.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Escaetori suo in Com. Surr.
Escaetori suo in Com. Sutht.
Escaetori suo in Com. Wiltes.
Escaetoti suo in Com. Oxon.
Escaetori suo in Com. Berk.
Escaetori suo in Com. Buk.
Escaetori suo in Com. Somers
.
Et Mandatum est Militibus, &c.
March 27. Restitution of the temporalities to Philip bp. of Lincoln, late abbot of Leicester. ...
O. viii. 392. H. iv. p. i. 79.
De Restitutione Temporalium Lincolniae.
An. 6. H. 4. Ibid.
Rex, Escaetori suo in Comitatu Lincolniae Salutem.
Cùm Dominus Summus Pontifex Henricum, nuper Episcopum Lincolniensem, a vinculo, quo eidem Ecclesiae tenebatur, absolvens, ipsum ad Ecclesiam Wyntoniensem, tunc vacantem, auctoritate Apostolicâ, duxerit Transferendum,
Et eidem Ecclesiae Lincolniensi de persona, dilecti nobis in Christo, Philippi, tunc Abbatis de Leycestre, providerit, ipsumque in Episcopum ejusdem loci Lincolniae praefecerit & Pastorem,
Sicut per Literas bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, nobis indè directas, nobis constat,
Nos,
Pro eo quòd idem Episcopus Lincolniensis omnibus & singulis verbis, in dictis Literis Bullatis contentis, nobis & Coronae nostrae praejudicialibus, coram nobis palàm & expressè Renun- ciavit, & Gratiae nostrae humiliter se submisit, volentes cum eo in hac parte agere gratiosè,
Cepimus Fidelitatem ipsius Episcopi Lincolniensis, & Temporalia ejusdem Episcopatûs, unà cum Exitibus & Proficuis, indè a Quartodecimo die Martii ultimò praeterito perceptis, Restituimus eidem;
Et ideo Praecipimus quòd eidem Episcopo Lincolniensi Temporalia praedicta, cum pertinentiis, in Balliva tua, unà cum Exitibus & Proficuis praedictis, sine dilatione Liberes in forma praedicta; Salvo Jure cujuslibet.
Teste meipso apud xxviij die Martii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis sub eadem Data; videlicet.
Escaetori Regis in Com. Oxon.
Escaetori Regis in Com. Bed. & Buk.
Escaetori Regis in Com. North.
Escaetori Regis in Com. Cantebr. & Hunt.
Escaetori Regis in Com. Hertf.
Escaetori Regis in Com. Notyngh.
Escaetori Regis in Com. Rotel.
Escaetori Regis in Com. Leyc
.
Johanni Hende Majori Civitatis Regis Londoniae & Escaetori suo in eadem Civitate.
Et Mandatum est Militibus &c.
March 29. Safe conduct for Walter Catelayn of France coming to England concerning the ransom of sir James de Heylly. Westm.
O. viii. 393. H. iv. p. i. 80.
Super Financia Jacobi de Heylly.
An. 6. H. 4. Franc. 6. H. 4. m. 7.
Rex, per Literas suas Patentes, usque ad Festum Assumptionis beatae Mariae proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem & Defensionem suas speciales, Walterum Catelayn Francigenam, ac Duos Valettos suos in Comitiva sua, in Regnum Regis Angliae veniendo, Solutionem Redemptionis ac alia Negotia Jacobi de Heylly Chivaler Magistri sui faciendo, ibidem morando, & abinde ad partes suas proprias redeundo, & deindè in dictum Regnum Regis Angliae ex hiis causis revertendo, & ab eodem Regno versus partes suas praedictas iterùm redeundo, necnon Equos & Apparatum, ac alia Bona ipsorum Walteri & Valettorum suorum praedictorum licita,
Dumtamen idem Walterus ac Valetti sui praedicti benè, honestè, & pacificè se gerant, & quòd Praesentes Literas Regis de salvo Conductu, ante introitum suum in loca Firmata, Ostendant,
Et quòd ipsi, colore Praesentium, aliqua Regi seu Regno suo Angliae praejudicialia secum non deferant,
Et quod aliqua Bona seu Catalla, aliquorum Inimicorum Regis inter Bona ipsius Walteri ac Valettorum suorum praedictorum non comprehendantur seu contineantur,
Et quòd quicquam, quod in Regis seu Coronae suae praejudicium cedere valeat, non attemptent seu attemptari faciant quovismodo.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxix die Martii.
Per ipsum Regem.