Rymer's Foedera with Syllabus
April-June 1405

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

393-402

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: April-June 1405', Rymer's Foedera Volume 8, pp. 393-402. URL: http://british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115148 Date accessed: 28 July 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

April–June 1405

Syllabus EntryFoedera Text
April 6. The K. orders the collectors of customs and subsidies at Sandwich to allow the exportation of four fothers [of lead] bought by the K. of Portugal. S. Alban's.
O. viii. 393. H. iv. p. i. 80.
Pro Rege Portugaliae.
An. 6. H. 4. Claus. 6. H. 4. m. 13.
Rex Collectoribus Custumarum & Subsidiorum suorum in Portu Villae Sandewici, Salutem.
Mandamus vobis quòd Quatuor Fodheras, ad opus, Carissimi Fratris nostri, Regis Portugaliae infra Regnum nostrum Angliae emptas & provisas, versus Regnum Portugaliae per Attornatos sive Deputatos ipsius Fratris nostri, absque Custuma seu Subsidio indè ad opus nostrum solvendo, duci & cariari permittatis; aliquo Statuto sive Ordinatione, in contrarium factis, non obstantibus.
Teste Rege apud Villam de Sancto Albano, vj die Aprilis.
Per ipsum Regem.
April 25. Power for Ralph earl of Westmoreland, William Gascoigne, Ralph de Euere, Richard Redman, and two others, to receive the adherents of the earl of Northamberland into the K.'s grace, for certain fines, except Richard, son of George Darell, Richard Wilkinson of Astynby, and five others. Pontefract.
O. viii. 394. H. iv. p. i. 80.
De Adhaerentibus Comitis Northumbriae, pro Finibus Regi solvendis, ad Gratiam recipiendis.
An. 6. H. 4. Viag. 6. H. 4. m. 14.
Rex, carissimo Fratri suo, Radulpho Comiti Westmerlandiae, Willielmo Gascoigne, Radulpho de Euere, Ricardo Redman, Roberto Waterton, & Johanni Conyers, Salutem.
Sciatis quòd,
Licet nonnulli Ligei nostri, nuper in Comitiva Henrici nuper Comitis Northumbriae, Rebellis & Proditoris nostri, in ultimo Adventu suo in Regnum nostrum Angliae, contra nostram Regiam Magestatem & eorum Ligeantiam proditoriè se levaverint & insurrexerint,
Quidamque Ligeorum nostrorum hujusmodi eidem nuper Comiti, ad iniquum Propositum suum perimplendum, adhaerentes & consiliantes fuerint,
Nos tamen, Pietate moti,
Contra hujusmodi Ligeorum nostrorum Malitiam, Gratiam & Benignitatem offerre & demonstrare volentes,
De vestrisque Fidelitate & Circumspectione pleniùs confidentes,
Assignavimus vos, Quinque, Quatuor, Tres, & Duos Vestrûm (quorum Vos, praefate Roberte, unum esse volumus) ad Tractandum nomine nostro cum quibuscumque hujusmodi Ligeis nostris, Gratiam & Pacem nostras in hac parte petere volentibus,
Ricardo Filio Georgii Darell, Ricardo Wilkynson de Astynby, Willielmo Wynlayton, Johanne Caperon, Thoma Brigham, Johanne de Wath de Astynby, & Johanne Ra aliàs dicto Johanne Roo, dumtaxat exceptis,
Super rationabilibus Finibus, inter vos & ipsos Ligeos nostros (exceptis praeexceptis) pro levatione, Insurrectione, Adhaesione & Consilio praedictis, concordandis, & Nobis, juxta Concordiam praedictam, per Ligeos nostros hujusmodi solvendis,
Assignavimus etiam Vos, praefate Roberte, ad omnes & singulos Fines praedictos, cum sic concordati fuerint, ab eisdem Ligeis nostris, de tempore in tempus, Recipiendum, & Nobis indè ad Scaccarium nostrum fideliter Respondendum,
Dantes Vobis &c. quorum &c. unum esse Volumus, plenam, tenore Praesentium, Potestatem, Auctoritatem, & Mandatum speciale promittendi, nomine nostro, universis & singulis Ligeis nostris praedictis (exceptis praeexceptis) postquam hujusmodi Fines in Forma praedicta solverint, Cartas nostras de Pardonatione sibi pro Levatione, Insurrectione, Adhaesione, & Consilio praedictis, sub Magno Sigillo nostro fieri & haberi,
Volentes quòd, super certificatione vestrâ &c. (quorum &c. unum esse volumus) Cancellario nostro Angliae, pro tempore existenti, in hac parte faciendâ, idem Cancellarius noster Cartas nostras hujusmodi fieri faciet in Forma supradicta,
Ita semper quòd iidem Ligei nostri (exceptis praeexceptis) Fines praedictos in Forma praedicta faciant & solvant, & pro hujusmodi Cartis nostris penes praefatum Cancellarium nostrum, citra Primum diem Augusti proximò futurum, prosequantur cum effectu;
Et ideò Vobis Mandamus quòd circa Praemissa & eorum expeditionem Intendatis in Forma praedicta.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum de Pountfreyt, xxv die Aprilis.
Per ipsum Regem.
April 26. Proclamation of the above-mentioned commission to be made by the sheriffs of York and Northmberland, the bp. of Durham, the abp. of York, and the duke of York. Pontefract.
O. viii. 394. H. iv. p. i. 80.
De Proclamatione super praedictis Finibus.
An. 6. H. 4. Ibid.
Rex Vicecomiti Eborum, Salutem.
Cùm nuper nonnulli Ligei nostri &c. ut supra usque ibi, & Consiliantes fuerint, & tunc sic, Ac Nos, pietate moti &c. ut supra usque ibi, demonstrare volentes & tunc sic.
Assignaverimus, carissimum Fratrem nostrum, Radulphum Comitem Westmerlandiae, ac, Dilectos & Fideles nostros, Willielmum Gascoigne &c. Quinque, Quatuor, Tres, & Duos eorum (quorum praefatum Robertum unum esse Volumus) ad Tractandum &c. ut supra usque ibi, super rationabilibus Finibus, & tunc sic inter ipsos, Comitem, Willielmum, &c. quorum &c. unum esse Volumus, & ipsos Ligeos nostros (exceptis praeexceptis) pro Levatione &c. ut supra usque ibi solvendis & tunc sic,
Et Dederimus eisdem, Comiti &c. quorum &c. plenam Potestatem, Auctoritatem, & Mandatum speciale, &c. ut supra usque ibi, & haberi, & tunc sic,
Et Voluerimus quòd super Certificatione ipsorum Comitis &c. quorum &c. Cancellario nostro Angliae pro tempore existenti &c. ut supra mutatis mutandis usque ibi cum effectu, & tunc sic, prout in Literis nostris Patentibus, indè confectis, pleniùs continetur,
Tibi Praecipimus quòd in Locis, infra Ballivam tuam, tàm infra Libertates, quàm extra, ubi expediens fuerit & necesse, ex parte nostra publicè Proclamari & Pronunciari facias,
Quòd omnes & singuli hujusmodi Ligei nostri (exceptis praeexceptis) penes praefatos, Comitem &c. quorum &c. super hujusmodi Finibus tractaturi accedant,
Ita quòd Fines praedictos in Forma praedicta faciant & solvant,
Et pro hujusmodi Cartis nostris penes dictum Cancellarium nostrum, citra praedictum primum diem Augusti, prosequantur sicut praedictum est, si sibi viderint expedire,
Et hoc, sub Periculo quod incumbit, nullatenus omittas.
Teste Rege apud Castrum de Pountfreyt, xxvj die Aprilis.
Per ipsum Regem.
Consimilia Brevia diriguntur subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Venerabili in Christo Patri Thomae, eadem gratiâ, Episcopo Dunolmensi, quòd Proclamari demandet infra Libertatem Dunolmensem in Forma praedicta.
Venerabili in Christo Patri
H. Archiepiscopo Eborum &c. infra Libertatem de Hexham.
Carissimo Consanguineo suo
Edwardo Duci Eborum &c. infra Libertatem de Tyndale.
Vicecomiti Northumbriae
.
May 11. Commission to sir William Esturmy and others to treat with Conrad de Jungingen, master general of the Teutonic order, concerning the redress of injuries. Westm.
O. viii. 395. H. iv. p. i. 80.
De Tractando cum Magistro Ordinis Theutonicorum.
An. 6. H. 4. Franc. 6. H. 4. m. 2.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
De Fidelitate, probitate, & circumspectione, dilectorum nobis, Willielmi Esturmy Militis, Magistri Johannis Kyngton Clerici, & Willielmi Brampton Civis Londoniae, plenissimè confidentes,
Ad Tractandum & Conveniendum Cùm, Nobili ac Potente Sacrae Religionis Viro, Fratre Conrado de Jungingen, Magistro Generali Ordinis beatae Mariae Theutonicorum Jerusolimitano, seu ipsius Ambassiatoribus vel Nunciis quibuscumque, sufficientem Potestatem & Mandatum speciale ad hoc habentibus, super quibuscumque Quaestionibus, Contentionibus, Dampnis, Injuriis, Excessibus, Riotis, Discordiis, & Debatis,
Inter Nos, Ligeos, & Subditos nostros, & illos de Prucia, & alios dicti Magistri Subditos quoscumque, ratione vel occasione Arestationum Navium ac aliorum Vasorum, Captionum Bonorum & Mercandisarum, nomine Marquae seu Reprisaliarum, aut alio quovis modo vel occasione quacumque, motis mutuò & exortis,
Et hujusmodi Quaestiones, Contentiones, Dampna, Injurias, Excessus, Riotas, Discordias, & Debatas Reformandum, Redressandum, Sedandum, Sopiendum, Finiendum, Pacificandum, ac de & super eisdem Componendum,
Quaecumque etiam Transgressiones, Dampna, Mesprisiones, Excessus, Violentias, & Injurias, per Nos, Ligeos, vel Subditos nostros, dicto Magistro Generali, vel ipsius Subditis, quovis modo, indebitè attemptata, facta, vel illata, Reformandum, Reparandum, Restaurandum & Emendandum,
Consimilésque Restitutiones, Reparationes, Restaurationes, & Emendationes de praefato Magistro, & Deputatis suis, pro Se & Subditis suis quibuscumque, pro Nobis & Subditis nostris, Requirendum, Petendum, & Recipiendum,
Necnon ad Tractandum ulterius, Concludendum, & Conveniendum cum eodem Magistro, aut Ambassiatoribus & Nunciis suis praedictis, super quibuscumque Confoederationibus, Ligis, & Amicitiis specialibus, temporalibus, vel perpetuis, inter Nos, Ligeos, Subditos, Regna, & Dominia nostra quaecumque, ex unâ, & ipsum Magistrum, Subditos, Patrias, & Dominia sua quaecumque, ex parte altera ineundis,
Ac de Communicationibus, inter Subditos, hinc indè, in Mercimoniis & aliis licitis, securè & amicabiliter faciendis,
Ac super omnibus & singulis Articulis, quantumcumque specialibus, qui Ligas, Confoederationes, seu Amicitias, inter Nos & praedictum Magistrum Firmandas, aut hujusmodi Quaestiones, Contentiones, Dampna, Injurias, Excessus, Riotas, Discordias, & Debatas, mutuò Reformandas, concernere poterunt quovis modo, cum eorum Incidentibus, emergentibus, dependentibus, & connexis,
Quaecumque insuper Dies & Loca, ad Expeditionem Praemissorum, in Parte vel in toto, necessaria vel oportuna, Praefigendum, Limitandum, & Assignandum, ac in eos & ea Conveniendum & Concordandum,
Necnon omnia & singula, quae sic Tractata, Conventa, Promissa, Reformata, Finita, Terminata, & Concordata fuerint, cum omni Securitate, debitâ & honestâ in hoc Casu & hac Vice, Nomine nostro, firmiter & inviolabiliter Observandum, Vallandum, & Firmandum,
Consimilemque Securitatem, pro Nobis & Nomine nostro, Petendum, Stipulandum, & Recipiendum,
Jurandumque in Animam nostram quòd Nos Tractata, Conventa, & Concordata, Promissa, Reformata, Finita, & Terminata in hac parte, Rata habebimus, & Grata pariter & Accepta, nec aliquid Procurabimus vel Faciemus, per quod Tractata, Conventa, Concordata, Promissa, Reformata, Finita, Terminata, & Concessa hujusmodi, effectu debito frustrari poterunt, seu quomodolibet impediri,
Ac Juramentum consimile ab eodem Magistro aut Deputatis suis Petendum, Exigendum, & Recipiendum,
Caeteraque omnia & singula Faciendum, Excercendum, & Expediendum quae in Praemissis & circa ea seu eorum aliquod necessaria fuerint vel quomodolibet oportuna, ac quae qualitas & natura hujusmodi Negotii exigunt & requirunt, & quae nosmet ipsi facere possemus si personaliter interessemus, etiam si talia forent quae Mandatum exigerent quantumcumque speciale,
Ipsos, Willielmum Esturmy, Johannem Kyngton, & Willielmum Brampton conjunctim & Duos eorumdem, nostros veros, legitimos, & indubitatos Procuratores, Negotiorum Gestores, Commissarios, Deputatos, & Nuncios speciales, Facimus, Creamus, Ordinamus, Deputamus, & Constituimus per Praesentes,
Promittentes Nos Ratum, Gratum, & Firmum perpetuò habituros totum & quicquid per praedictos, Williemum Esturmy, Johannem Kyngton, & Willielmum Brampton, aut Duos eorumdem, Actum, Gestum, seu Procuratum fuerit in Praemissis.
Dat. in Palatio nostro Westm. sub Magni Sigilli nostri testimonio, Undecimo die Mensis Maii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo quinto, Regni verò nostri Anno Sexto.
Per ipsum Regem.
May 13. Commission to the above-named to treat with the merchants of the Hanse. Westm.
O. viii. 396. H. iv. p. i. 81.
De Tractando cum Comunitate Societatis de Hansa.
An. 6. H. 4. Ibid. m. 3.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De fidelitate, probitate, & circumspectione, dilectorum nobis, Willielmi Esturmy Militis, Magistri Johannis Kyngton Clerici, & Willielmi Brampton Civis Londoniensis plenissimè confidentes,
Ad Tractandum & Conveniendum cum Comunitate Societatis Mercatorum de Hansa, ipsorumque Nunciis & Procuratoribus quibuscumque, sufficientem Potestatem & Mandatum speciale ad hoc habentibus, super quibuscumque Quaestionibus, Contentionibus, Dampnis, Injuriis, Excessibus, Riotis, Discordiis, & Debatis,
Inter Nos, Ligeos, & Subditos nostros, & illos de Communitate Societatis praedictae, communiter, vel divisim, ratione vel occasione Arestationum Navium ac aliorum Vasorum, Captionum Bonorum & Mercandisarum nomine Marquae seu Reprisaliarum, aut alio quovis modo, vel occasione quacumque, motis mutuò & exortis,
Et hujusmodi Quaestiones, Contentiones &c. prout supra mutatis competenter mutandis.
Dat. in Palatio nostro Westm. sub Magni Sigilli nostri Testimonio, xiij die Mensis Maii, Anno Domini Millesimo Quadringentesimo quinto, Regni verò nostri Anno Sexto.
May 21. The K. informs Thomas abp. of Canterbury of the victory of John earl of Somerset, captain of Calais, over the count of S. Pol at Merk, and requests him to appoint thanks-givings. Westm.
O. viii. 397. H. iv. p. i. 81.
Super Comite de Sancto Paulo & Exercitu Gallicorum Subjugatis.
An. 6. H. 4. Claus. 6. H. 4. m. 10.
Rex, Venerabili in Christo Patri, Thomae, eadem Gratiâ, Archiepiscopo Cantuariensi, totius Angliae Primati, Salutem.
Dùm Omnipotentis Dei immensa Beneficia, Nobis, licet immeritis, postquam Regni nostri Gubernacula suâ miseratione suscepimus, in variis Periculis, quibus expositi fuimus, exhibita, devotâ consideratione pensamus, intra mentis nostrae interiora, multipliciter commovemur quo Retributionis genere tantae immensitatis Benivolentiae assurgere valeamus ad Actiones aliquas Gratiarum,
Et eo, inter caetera, praesertim quòd Protervum, ac Notorium, & Manifestissimum Inimicum nostrum Comitem de Sancto Paulo, ac nonnullos alios Dominos, Milites, & Armigeros, aliosque Homines defensabiles de Regno Franciae,
In multitudine gravi & copiosa, ad Castrum nostrum de Merk, aliaque Castra & Fortalitia nostra, in partibus illis, ex diuturna eorum Provisione & Malitia praecogitata, Invadenda & Destruenda nuperimè adunatos & conventos,
Cum Carissimo Fratre nostro Johanne Comite Somersetiae, Capitaneo Villae nostrae Calesii, ac paucis Ligeis nostris, in comparatione dictorum Adversariorum, sibi adhaerentibus (inopinatius relictis variis eorum Armaturis & Hernesiis) ad Fugam compulit, Assistentiúmque multimodos Neci subjecit, & eorum quamplures dictis Ligeis nostris (ad nostri & dicti Regni nostri commodum non modicum & honorem) humanitùs subjugavit, Financiis prout convenit mancipandos;
Set quia sanè conspicimus quòd non est dignus Dandis, qui Gratias non agit pro Datis, & volentes proinde, pro tantae Visitationis excellentia, non fortè Ingratitudinis (quod absit) vitio accusemur, sibi, qui tanta Nobis contulit, & conferet, ut speramus, in futurum, sincera Laudum Praeconia effundi prout decet, praecipuè cùm non habeat alia quodammodo Creatura quibus, pro Impensis & Imponendis, respondeat Creatori,
Vestram Paternitatem & Devotionem affectuosius precibus requirimus & rogamus quatinus,
Attentis Praemissis, ac grandibus Periculis, quibus Nos, ob Ecclesiae Anglicanae & Regni Defensionem, cum Filiis nostris Carissimis, ac aliis pluribus Regni nostri Proceribus, saepius exposuimus, ac exponimus in praesenti,
Suffraganeos vestros, ac Religiosos, & alios Subditos vestros universos vestrae Provinciae, ad Devotionem suam erga Summum Regem elevandam, eo specialius, quo sciveritis & poteritis (tantâ habitâ & exigente Causâ) inducatis cum effectu, ut ipsi apud altissimum, de quo omnis Gratia & Bona procedunt, tota mentis solicitudine Preces & Orationes devotissimè infundant, & devotis Precibus, & Intercessionibus, ac Processionibus, & Missarum Celebrationibus, aliisque eorum Suffragiis, quibus indubiè adjuvari confidimus, ad Dei Gratiam continuandum & impetrandum, pro Nobis & Statu Ecclesiae & Regni praedictorum, ac pro dictis Filiis & Proceribus nostris, assiduè assistant apud Deum,
Ut ipse Statum Nostri, ac Ecclesiae, & Regni praedictorum, conservare dignetur pacificum & tranquillum, & in Agendis nostris Successum prosperum, Expeditionemque felicem, ex suâ ineffabili Gratiâ, etiam cuntis in suis Necessitatibus ultra condignum largifluâ, tribuat & concedat.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxj die Maii.
June 2. Safe conduct for David earl of Craford. Doncaster.
O. viii. 397. H. iv. p. i. 81.
Pro Comite de Craford.
An. 6. H. 4. [..] H. 4. m. 4
Rex, per Literas suas Patentes, usque Primum Diem Septembris proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, David Comitem de Craford de Scotia, penes Personam Regis, in Regnum Regis Angliae, ad quaecumque Negotia sua ibidem expedienda, cum Centum Hominibus, Armatis sive non Armatis, Equitibus vel Peditibus, in Comitiva sua, veniendo, ibidem morando, & exindè versus Partes suas proprias redeundo, ac Equos, Armaturas, & Hernesia sua quaecumque;
Proviso semper quòd idem Comes, in introitu suo cujuslibet Villarum Firmatarum dicti Regni Regis, praesentes Literas Regis de salvo Conductu Majoribus, Ballivis, sive Custodibus earumdem demonstret,
Et quòd ipse, aut Homines praedicti, sive eorum aliquis, praesenti salvo Conductu Regis durante, quicquam, quod in Regis seu Regni Regis praedicti Praejudicium, aut Populi Regis ejusdem Dampnum sive Inquietationem cedere valeat, non faciant seu facere praesumant quovis modo.
Teste Rege apud Doncastre, secundo die Junii.
Per ipsum Regem.
June 3. The K. orders John Stanley and Roger Leche to take possession of the city of York. Pontefract.
O. viii. 398. H. iv. p. i. 81.
De Civitate Eborum in Manu Regis Capienda & Seisienda.
An. 6. H. 4. Fin. 6. H. 4. m. 9.
Rex, Dilectis & Fidelibus suis, Johanni Stanley, & Rogero Leche, Salutem.
Sciatis quòd,
Quibusdam certis & notabilibus de Causis, Nos ac Statum Regni nostri Angliae intimè concernentibus,
Assignavimus vos conjunctim, & divisim, ad Civitatem nostram Eborum, unà cum omnibus & singulis Libertatibus, Franchesiis, & Privilegiis,
Civibus Civitatis illius per Progenitores & Praedecessores nostros, quondam Reges Angliae, ac Nos, ante haec tempora, concessis & confirmatis,
In manus nostras Capiendum & Seisiendum,
Et ad Civitatem illam, cùm sic in manus nostras capta & seisita fuerit, salvò & securè, quousque aliud indè a nobis habueritis in Mandatis, Nomine nostro Custodiendum & Gubernandum;
Et ideò vobis, & alteri vestrûm, Mandamus quòd circa Praemissa diligenter intendatis, & ea faciatis & exequamini in Formâ praedictâ:
Damus autem universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Ministris, & aliis Fidelibus, & Subditis nostris, tàm infra Libertates, quàm extra, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd vobis, & alteri vestrûm, in Executione Praemissorum, Intendentes sint, Consulentes, Auxiliantes, & Obedientes, prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum de Pountfreyt, tertio die Junii.
Per ipsum Regem.
[June 3.] The K. orders John and William Stanley to take possession of the Isle of Man.
O. viii. 398. H. iv. p. i. 82.
De Castro & Insula de Man in Manum Regis Capiendis & Seisiendis.
An. 6. H. 4. Ibid.
Rex, Dilectis & Fidelibus suis, Johanni Stanley, & Willielmo Stanley, Salutem.
Sciatis &c. ut supra usque ibi, divisim, & tunc sic, ad Castrum & Insulam de Man, cum Pertinentiis, in manus nostras Capiendum & Seisiendum,
Et ad ea, cùm sic in manus nostras capta & seisita fuerint, salvò & securè, quousque aliud indè a nobis habueritis in mandatis, nomine nostro custodiendum;
Et ideò vobis, & alteri vestrûm, mandamus quòd circa Praemissa &c. ut supra usque ibi, praedicta, & tunc sic,
Damus autem universis & singulis Probis Hominibus & Fidelibus nostris, in Insula praedicta, quòd vobis, & alteri vestrûm, &c. ut supra.
Teste ut supra.
June 11. Protection for John de Myles, John Hope, and eight others in the retinue of sir William de Stanley. Ripon.
O. viii. 398. H. iv. p. i. 82.
De Protectionibus, super praedicta Insula in Manum Regis capienda.
An. 6. H. 4. Pat. 6. H. 4. p. 1. m. 18.
Johannes de Myles, qui, in Obsequium Regis, ad partes Insulae de Man, ad Seisiendum & Capiendum Castrum & Insulam praedictam in manum Regis, profecturus est ibidem, in Comitiva, dilecti & fidelis Militis Regis, Willielmi de Stanley, super salva Custodia Castri & Insulae praedictorum moraturus, ha- bet Literas Regis de Protectione (cum Clausula volumus) &c.
Teste Rege apud Rypon, undecimo die Junii,
Per Billam de Privato Sigillo.
Consimiles Literas Regis de Protectione habent subscripti; videlicet,
Johannes Hope.
Johannes de Tildesley.
Johannes Whitmore.
Gilbertus Cleg.
Johannes Lytherland.
Willielmus de Stanley
Armiger.
Hugo le Mascy de Com Cestr. Armiger.
Ricardus le Mascy de Honford Armiger de Com Cestr.
Wilielmus de Stanley
Miles.
June 4. The K. orders his son John, constable of England, and Ralph earl of Westmoreland, wardens of the east and west marches, to seize the castles and possessions of Henry earl of Northumberland. Pontefract.
O. viii. 399. H. iv. p. i. 82.
De Castris Comitis Northumbriae in Manum Regis Seisiendis.
An. 6. H. 4. Fin. 6. H. 4. m. 8.
Rex, carissimo Filio suo, Johanni Constabulario Angliae, & Custodi Marchiarum Regni nostri Angliae, versus partes Scotiae, in Partibus de la Estmarche, Salutem.
Sciatis quòd,
Quibusdam certis & Notabilibus de Causis, Statum nostrum ac Salvationem Regni nostri Angliae intimè concernentibus,
Assignavimus vos ad omnimoda Castra, Maneria, Dominia, Terras, Tenementa, & Possessiones Henrici Comitis Northumbriae, in Comitatu Northumbriae, ac alibi in dictis partibus de la Estmarche, cum Pertinentiis, necnon omnia Bona & Catalla ipsius Comitis, infra Castra, Maneria, Dominia, Terras, Tenementa, & Possessiones praedicta inventa, in manus nostras Capiendum & Seisiendum,
Et ea salvò & securè, quousque aliud a nobis indè habueritis in Mandatis, nomine nostro Custodiendum, & custodiri faciendum;
Et ideò vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter intendatis, & ea faciatis & exequamini in Forma praedicta:
Damus autem Capitaneis & Custodibus Castrorum, ac Maneriorum, Dominiorum, Terrarum, & Tenementorum praedictorum, & eorum Loca tenentibus, necnon universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, Ministris, & aliis Fidelibus & Subditis nostris, tàm infra Libertates, quàm extra, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd vobis, in Praemissis faciendis & exequendis, in Forma praedicta, Intendentes sint, Consulentes, & Auxiliantes, ac vestris Mandatis Obedientes, prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum de Pon freyt, quarto die Junii.
Per ipsum Regem.
Consimiles Literae diriguntur carissimo Fatri Regis
Radulpho Comiti Westmerlandiae, Custodi Marchiarum Regni Regis Angliae, versus partes Scotiae, in partibus de la Westmarche, in Comitatibus Cumbriae & Westmerlandiae, & alibi in dictis Partibus de la Westmarche, sub eadem Data.
Per ipsum Regem
.
June 6. The K. orders Thomas earl of Arundel and Thomas Beaufort to execute the offices of constable and marshal of England during the absence of the said officers in the north. Bishopsthorp.
O. viii. 399. H. iv. p. i. 82.
De Officiis Constabularii & Marescalli Excercendis.
An. 6. H. 4. Viag. 9. H. 4. m. 19.
Rex, carissimo Consanguineo suo, Thomae Comiti Arundellae, ac, carissimo Fratri suo, Thomae Beaufort, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Constabularius & Marescallus nostri Angliae, in Obsequio nostro, in partibus Borealibus adeò occupati existant, quòd ad ea, quae ad hujusmodi Officia Constabularii & Marescalli Angliae pertinent, excercenda ad praesens vacare non possunt,
Nos,
De Fidelitate, Circumspectione, & Industria vestris, pleniùs confidentes,
Assignavimus vos, praefate Comes, ad ea omnia & singula, quae ad dictum Officium Constabularii, vosque, praefate Thoma Beaufort, ad ea omnia & singula, quae ad dictum Officium Marescalli Angliae pertinent, Loco ipsorum Constabularii & Marescalli nostrorum Angliae, in absentia sua faciendum & excercendum, secundum Legem & Consuetudinem Regni nostri Angliae & Curiae nostrae Militaris;
Et ideò vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter intendatis, & ea faciatis & exequamini in forma praedicta:
Damus autem universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, Ministris, & aliis Fidelibus & Subditis nostris, tàm infra Libertates, quàm extra, Tenore Praesentium, firmiter in mandatis quòd vobis, in Executione Praemissorum, Intendentes sint, Consulentes, & Auxiliantes, ac vestris mandatis Obedientes, prout decet.
In cujus &c. quamdiu nobis placuerit duraturas.
Teste Rege apud Bisshopesthorp juxta Eborum, sexto die Junii.
Per ipsum Regem.
June 10. Grant of the manors of Chippeston and Sherwode to George de Dunbarre, earl of March. Ripon.
O. viii. 400. H. iv. p. i. 82.
Pro Comite Marchiae Scotiae.
An. 6. H. 4. Claus. 6. H. 4. m. 4.
Rex Vicecomiti Notynghamiae, & Escaetori suo in eodem Comitatu, Salutem.
Considerantes bonum Servitium, quod, dilectus & fidelis Consanguineus noster, Georgius de Dunbarre, Comes Marchiae Scotiae, Nobis, de die in diem, ad magna Costagia sua, impendit,
Vobis Praecipimus quòd praedicto Consanguineo nostro de Manerio de Chippeston & Shirwode, cum omnibus Pertinentiis suis, ad praedictum Manerium spectantibus, juxta effectum & propositum Literarum nostrarum Patentium, eidem Consanguineo nostro super hoc confectarum, absque difficultate quacumque, plenam Deliberationem habere faciatis; aliqua Ordinatione sive Proclamatione, in contrarium factis, non obstantibus.
Teste Rege apud Ryponn, x die Junii.
Per Breve de Privato Sigillo.
June 10. The K. orders the sheriff of Yorkshire to summon the lords, knights, &c. to meet him at Newcastle, as he hears that the earl of Northumberland is at Berwick with other traitors. Ripon.
O. viii. 400. H. iv. p. i. 82.
De Festinando contra Comitem Northumbriae.
An. 6. H. 4. Ibid. m. 6. d.
Rex Vicecomiti Eborum, Salutem.
Ex nonnullorum fidedignorum insinuatione ad nostrum pervenit auditum quòd Henricus Comes Northumber landiae, ac quamplures alii, Proditores nostri, Complices & Fautores sui, Inimicis nostris Scotiae adhaerentes, infra Castrum & Villam nostra Berewici, cum non modica multitudine hujusmodi Inimicorum nostrorum, existunt, Dampna quae poterunt Fidelibus Ligeis nostris Partium adjacentium inferendo,
Nos,
Tàm pro Castigatione Proditorum nostrorum hujusmodi, quàm pro Resistentia Malitiae Proditorum & Inimicorum nostrorum praedictorum, in hac parte, providere volentes,
Tibi Praecipimus, firmiter injungentes, quòd statim, visis Praesentibus, in singulis locis, infra Ballivam tuam, tàm infra Libertates, quàm extra, ubi magis expediens fuerit & necesse, ex parte nostra, publicè proclamari facias,
Quòd omnes & singuli Domini, Milites, Armigeri, & Valetti, Homines Defensabiles, & Potentes ad Laborandum, penes Personam nostram, ad proficiscendum nobiscum versus dictam Villam nostram Berewici, ex causa praedicta, sub forisfactura omnium quae nobis forisfacere poterunt, properent & festinent; ita quòd prompti sint & parati, apud Villam nostram Novi Castri super Tynam, in adventu nostro ibidem;
Et hoc nullatenus omittas.
Teste Rege apud Ryponn. Decimo die Junij.
June 11. The K. orders the sheriffs of Yorkshire, Lincolnshire, and four others, to proclaim a protection for the adherents of the abp. of York and the earl marshal until Michaelmas, that they may apply for pardons. Ripon.
O. viii. 401. H. iv. p. i. 83.
Pro Adhaerentibus Archiepiscopi Eborum, de recipiendo ad Gratiam.
An. 6. H. 4. Ibid.
Rex Vicecomiti Eborum, Salutem.
Quia, ut accepimus, quamplures Ligei nostri, qui nuper fuerunt in Comitiva Archiepiscopi Eborum, & Comitis Marescalli, qui contra Regalem Magestatem nostram insurrexerunt, & Campum tenuerunt, ad diversa Loca infra Comitatum praedictum fugierunt, ad Domos suas ace- dere aut appropinquare, prae timore mortis, non audentes,
Quamquam aliqui eorumdem Ligeorum nostrorum, per Vim & contra Voluntatem suam, in Comitiva praedictorum Archiepiscopi & Comitis sic esse, compulsi fuissent, ut dicitur,
Ac Nos,
Pietate moti in hac parte, volentes eisdem Ligeis nostris Gratiam, majorem vel minorem, facere secundum quod nobis expediens & melius videbitur faciendum, Facto & Mesprisione cujuscumque Ligeorum nostrorum praedictorum in hac parte considerato,
De Gratiâ nostrâ speciali, cepimus omnes & singulos Ligeos nostros praedictos, ac omnia Bona sua, in Protectionem & Defensionem nostras speciales, usque Festum Sancti Michaelis proximò futurum, ad finem quòd iidem Ligei, ad sciendum qualem Gratiam eisdem Ligeis nostris facere volumus (videlicet) per Fines, vel alio modo, penes Nos interim prosequi possint,
Nolentes quòd iidem Ligei nostri, aut aliqui eorumdem, per Nos, seu Ministros nostros quoscumque, occasione praemissâ, interim arestentur, molestentur, seu quovis modo graventur.
Tibi Praecipimus quòd in omnibus & singulis locis, infra Comitatum praedictum, ubi magis expediens fuerit & necesse, Praemissa ex parte nostra publicè proclamari facias, & ad Notitiam omnium & singulorum Ligeorum nostrorum Comitatûs tui deduci facias.
Teste meipso apud Rypon, undecimo die Junii.
Per ipsum Regem.
Consimilia Brevia diriguntur Vicecomitibus subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Vicecomiti Lincoln.
Vicecomiti Noting.
Custodibus Civitatis Eborum seu eorum Locatenentibus.
Vicecomiti Westmerl.
Vicecomiti Cumbr.
Vicecomiti Northumbr
.
June 12. Grant to Henry prince of Wales of the castle, manor, and lordship of Framlingham, forfeited by Thomas Moubray, late earl marshal. Ripon.
O. viii. 401. H. iv. p. i. 83.
Pro Henrico Principe Walliae.
An. 6. H. 4. Pat. 6. H. 4. p. 2. m. 18.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd (de Gratia nostra speciali) Concessimus, carissimo Filio nostro, Henrico Principi Walliae, in Auxilium Sustentationis Statûs sui, Castrum, Manerium, & Dominium de Framlyngham, quae ad manus nostras, ratione Forisfacturae Thomae Moubray, nuper Comitis Marescalli, devenerunt,
Habenda eidem Principi Castrum, Manerium, & Dominium praedicta, a tempore mortis praedicti nuper Comitis, pro Termino Vitae suae, vel quamdiu eadem Castrum, Manerium, & Dominium in manibus nostris extiterint,
Cum omnibus Terris, Tenementis, Redditibus, Servitiis, Curiis, Franchesiis, Libertatibus, ac omnibus aliis Rebus, dictis Castro, Manerio, & Dominio quoquo modo & in quibuscumque Locis pertinentibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Rypon, duodecimo die Junii.
Per ipsum Regem.
June 21. Restitution of the temporalities to Thomas de Spofforth, abbot of S. Mary's, York. Durham.
O. viii. 402. H. iv. p. i. 83.
Pro Abbate Beatae Mariae Eborum.
An. 6. H. 4. Viag. 6. H. 4. m. 17.
Rex Escaetori suo in Comitatu Eborum, Salutem.
Cùm, dilectus nobis in Christo, Custos Spiritualitatis Archiepiscopatûs Eborum (Sede vacante) Electionem, nuper factam in Ecclesia Conventuali beatae Mariae Eborum de, dilecto nobis in Christo, Fratre Thoma de Spofforth, Commonacho ejusdem Domûs, in Abbatem Domûs illius (cui prius Regium Assensum adhibuimus & Favorem) confirmaverit, sicut per Literas Patentes ipsius Custodis, nobis indè directas, nobis constat,
Nos, Confirmationem illam acceptantes, cepimus Fidelitatem ipsius Electi, & Temporalia ejusdem Abbatiae, prout moris est, Restituimus eidem;
Et ideò Tibi Praecipimus quòd eidem Electo Temporalia praedicta, cum Pertinentiis, in Balliva tuâ, Liberes in forma praedicta; salvo Jure cujuslibet.
Teste Rege apud Duresme, vicesimo primo die Junii.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
in Civitate Eborum.
Escaetori Regis in Com. Lincoln.
Escaetori Regis in Com. Cantebr.
Escaetori Regis in Comitatibus Norff. & Suff.
Escaet. Regis in Cumbr. & Westmerl
.
Et Mandatum est Militibus, &c.
June 25. The K. appoints Richard Kyngeston to the prebend of S. Mary, Beverley. Newcastle-upon-Tyne.
O. viii. 402. H. iv. p. i. 83.
Pro Praebendario Beverlaci.
An. 6. H. 4. Ibid. m. 25.
Rex Omnibus ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Dedimus & Concessimus, dilecto Clerico nostro, Ricardo Kyngeston Praebendam ad Altare beatae Mariae, in Ecclesia Collegiata Beverlaci, vacantem, & ad nostram Donationem spectantem, ut dicitur, HABENDAM cum suis Juribus & Pertinentiis.
In cujus, &c.
Teste Rege apud Villam Novi Castri super Tynam, vicesimo quinto die Junii.
Per ipsum Regem.
Et Mandatum est Custodi Spiritualitatis Archiepiscopatûs Eborum (Sede vacante) quòd ipsum Ricardum ad Praebendam praedictam admittat, & ei Stallum in Choro, & Locum in Capitulo, ratione Praebendae illius, prout moris est, assignari faciat.
Teste ut supra.
Per ipsum Regem.
Et Mandatum est Capitulo Ecclesiae praedictae, quòd eidem Ricardo Stallum in Choro, & Locum in Capitulo, ratione Praebendae illius, prout moris est, assignent.
Teste ut supra.
Per ipsum Regem.