Rymer's Foedera with Syllabus
January-March 1406

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

426-436

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: January-March 1406', Rymer's Foedera Volume 8, pp. 426-436. URL: http://british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115151 Date accessed: 17 September 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

January–March 1406

Syllabus EntryFoedera Text
1406. Jan. 1. Licence to 10 clerks, nominated by Richard bp. of Salisbury, to sue to the papal court for reversions to benefices. Westm.
O. viii. 426. H. iv. p. i. 93.
Super Gratiis Expectativis Licentia Regis.
An. 7. H. 4. Pat. 7. H. 4. p. 1. m. 19.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, ut accepimus, Venerabilis Pater, Richardus Episcopus Sarum desideret & intendat quosdam Clericos nostros & similiter ipsius Episcopi, discretos & virtuosos, ad beneficia Ecclesiastica, ad collationem suam spectantia, cùm vacaverint, promovere,
Nos (ad Supplicationem dicti Episcopi) de Gratiâ nostrâ speciali, Concessimus & Licentiam Dedimus quòd Decem Personae, discretae & virtuosae, Graduatae & non Graduatae, per ipsum Episcopum, tàm de Clericis nostris quàm de suis propriis nominandae, Gratias speciales Expectativas & Provisiones, super quibuscumque Dignitatibus, Canonicatibus, Praebendis, Officis, ac aliis Beneficiis Ecclesiasticis quibuscumque, ad ipsius Episcopi Collationem spectantibus, a Sede Apostolicâ valeant, & earum quaelibet valeat & possit, impetrare, & hujusmodi Beneficia acceptare, & per Executores & Subexecutores suos hujusmodi Gratiarum, ac Notarios, & alios quoscumque de Consilio suo, Processus in hac parte facere, & Possessionem eorumdem Beneficiorum capere & continuare, ac eis gaudere, Executiones eorumdem per se, & quoscumque alios de Consilio suo, quae in hac parte necessaria fuerint & oportuna, ubicumque in Curiis Christianitatis & alibi, facere, habere, & prosequi, absque impetitione, molestatione, occasione, seu impedimento nostri vel Haeredum nostrorum,
Statuto de Provisoribus, Anno Regni Domini Richardi nuper Regis Angliae secundi post Conquestum Tertio decimo edito, aut aliquibus aliis Statutis seu Ordinationibus, in contrarium factis, non obstantibus,
Et ulterius, de uberiori Gratia nostra, quantum in nobis est, ex certa scientia nostra, Volumus & Concedimus ut hujusmodi Decem Personae, per ipsum Episcopum qualitercumque nominandae, in Assecutione quorumcumque Beneficiorum, in Ecclesia sua Cathedrali Sarum Vacaturorum, seu ad Collationem dicti Episcopi spectantium, Vigore Literarum nostrarum praesentium, Voluntatis, & Concessionis, omnibus aliis Personis, aliquas Licentias regias Provisionum aliquorum Beneficiorum, ad Collationem ipsius Episcopi spectantium, exequendarum, de caetero optenturis, quantum ad Executiones sive Expeditiones hujusmodi Licentiarum, praeferantur,
Sive dictis Decem Personis, aut earum alicui, per Sedem Apostolicam Provideri, sive per praefatum Episco- pum Collatione, jure Patronatûs sui, seu ordinariè provideri, vel eas aut earum aliquam promoveri contigerit,
Ita quòd plenaria Executio Collationum sive Provisionum hujusmodi Beneficiorum, dictis Decem Personis, & earum cuilibet, sive eis, aut earum alicui, per Sedem Apostolicam, sive per praefatum Episcopum, qualitercumque Collationes seu Provisiones illae factae erunt per eundem Episcopum, & similiter per Decanum & Capitulum dictae Ecclesiae Sarum, absque Impedimento, seu Inquietatione, aut Impetitione aliquarum aliarum Personarum hujusmodi, Licentias sic de caetero optenturum, aut ipsarum Procuratorum, Complicum, seu Fautorum, aut aliorum quorumcumque, in omnibus, prout moris est, fiat & fieri possit,
Non obstantibus quibuscumque Licentiis Regiis, aliquibus Personis, quoad Provisiones Beneficiorum, ad Collationem dicti Episcopi spectantium, concedendis, quas Effectum seu Executionem aliqualem, quantum ad Beneficia, dictis Decem Personis seu earum alicui sic providenda seu conferenda, aut Executiones inde, aliquo modo habere nolumus nec sortiri, set Executiones hujusmodi Licentiarum concedendarum penitùs & omnino deferri, suspendi, & restringi Volumus, quousque praedictae Decem Personae, ut est dictum, promoveantur, & eis & earum cuilibet provideatur in forma supradicta,
Omnibus & singulis, quorum interest seu interesse poterit, inhibentes, ac sub gravi Indignatione nostra, & Periculo in Casu hujusmodi incumbenti, Mandantes & Injungentes ne quicquam, praetextu aliquarum Licentiarum, eis, seu eorum alicui, sic concedendarum, per se, vel alios quoscumque, attemptent, faciant, vel prosequantur, quod in derogationem vel praejudicium praesentium Voluntatis & Concessionis nostrarum cedere poterit ullo modo.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, primo die Januarii.
Per ipsum Regem.
Jan. 2. The K. orders P. bp. of Lincoln to examine and arrest magicians, fortune tellers, &c. Westm.
O. viii. 427. H. iv. p. i. 93.
De Sortilegis capiendis.
An. 7. H. 4. Pat. 7. H. 4. p. 1. m. 22.
Rex, Venerabili in Christo Patri, P. eadem gratiâ, Episcopo Lincoluiensi, Salutem.
Quia datum est nobis intelligi, quòd quamplures Sortilegi, Magici, Incantatores, Nigromantici, Divinitores, Arioli, & Phitones infra Dioecesim vestram existunt, qui diversa horribilia & detestabilia indies perpetrant, & quamplures de Populo nostro, infra Dioecesim praedictam, suis Malificis Artibus perverti & diffamari faciant dampnabiliter & inique,
In Populi nostri Commotionem, & Sanctae Matris Ecclesiae scandalum, ac Fidei Catholicae Subversionem manifesta,
Unde quampluria Incommoda & Inconvenientia infra Dioecesim praedictam ante haec tempora evenerunt, & majora, quod absit, evenire formidantur infra breve, nisi de Remedio oportuno per Potestatem regiam celerius ordinetur,
Nos,
Hujusmodi incommodis & inconvenientiis obviare, ac Fidem Catholicam (cujus sumus & esse Volumus Defensores) Impugnantes, juxta eorum demerita, puniri &, quantum ad Nos attinet, Castigari volentes,
Assignavimus vos ad omnes & singulos hujusmodi Sortilogos, Magicos, Incantatores, Nigromanticos, Divinitores, Ariolos, & Phitones, ubicumqu eos infra Dioecesim praedictam, tàm infra Libertates, quàm extra, inveniri contigerit, coram vobis seu sufficientibus Deputatis vestris, quotiens necesse fuerit, Evocandum & diligenter Examinandum,
Et eos, cùm indè legitimè Convicti fuerint, vel prius, si vobis videbitur faciendum, Prisonis Committendum, in eisdem detinendos, quousque a suis Malificiis hujusmodi resipiscant, aut Nos pro eorum Deliberatione aliter duxerimus ordinandum,
Et ideò vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter intendatis, & ea faciatis & exequamini in Forma praedicta:
Damus autem universis & singulis, tàm Viris Ecclesiasticis, quam Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, ac aliis Ministris & Fidelibus nostris, in singulis Comitatibus infra Dioecesim praedictam, tàm infra Liber- tates, quàm extra, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd vobis & Deputatis vestris hujusmodi, in Praemissis Faciendis & Exequendis, Pareant & Intendant, prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, ij die Januarii.
Jan. 8. Licences to Louis bp. of Volterra, papal collector, and James de Hugolins of Naples to export plate, cloth, and other goods. Westm.
O. viii. 428. H. iv. p. i. 93.
Pro Nuncio Papae.
An. 7. H. 4. Claus. 7. H. 4. m. 32.
Rex, Custumariis suis in Portubus Civitatis nostrae Londoniae, ac Villarum nostrarum Suthamptoniae, Dovorriae & Sandewici, necnon Custodibus Passagiorum in eisdem Portubus, Salutem.
Mandamus vobis quòd, Venerabilem Patrem, Ludowicum Episcopum Vulterannensem, Nuncium Apostolicum, & Collectorem suum in Anglia,
Quandam Pelvem sive Bacile de Argento,
Duo Lavacra, ad tenendum Vinum, Argentea,
Duodecim Pecias cum Quatuor Cooperculis Argenteis,
Tres Cuppas sive Ciphos de Argento deauratos,
Duo Tabernacula de Auro valoris Octo Librarum,
Quoddam parvum Vas de Argento deauratum,
Duos Calices cum Duabus Patenis Argenteis,
Quoddam Deosculatorium pro Pace Argenteum,
Duos Cultellarios cum Cultellis,
Tres Pannos Laneos novos pro Indumento Famularium suorum,
Duos Lectos cum Curtinis,
Quoddam Missale,
Unum Par Pater Noster de Ambre,
Certos Annulos, ad valorem Decem Marcarum,
Necnon vesturas, Indumenta, & Lectilia ejusdem Venerabilis Patris ac Familiarium & Servientum suorum,
Versus partes Transmarinas, absque Custuma nobis inde solvenda, mittere seu traducere permittatis; aliquo Mandato nostro, vobis in contrarium directo, non obstante;
Dumtamen aliqua, Nobis seu Regno nostro Angliae praejudicialia, colore praesentis Mandati nostri, minimè transferantur.
Teste Rege apud Westmonasterium, Octavo Die Januarii.
Per ipsum Regem.
Rex, Custumariis suis &c. ut supra usque ibi Mandamus vobis quòd, Jacobum de Hugolins de Neopolea, Tria Barella cum Vessellamento Stanneo in eisdem incluso, Duodecim Pecias vel Duodenas Pannorum de Factura Essexiae, ac certa Candelabra, & Bacilia sive Pelves, & Lavacra de Aere sive de Electro, versus partes &c. ut supra.
Teste ut supra.
Per ipsum Regem.
Jan. 20. The K. exempts Alfonso count of Barcellis, son of the K. of Portugal, who is about to visit England, from the payment of customs to the amount of 100l. Westm.
O. viii. 428. H. iv. p. i. 93.
Pro Filio Regis Portugaliae.
An. 7. H. 4. Ibid.
Rex, Collectoribus Custumarum suarum in Portu Villae Suthamptoniae, Salutem.
Volentes Alfonso Comiti de Barcellis, Filio Regis Portugaliae, ac quibuscumque Militibus, qui cum eodem Comite infra Regnum nostrum Angliae jam tardè venerunt, Gratiam facere specialem,
Vobis Mandamus quòd praefatos Comitem & Milites de Custuma nostra, Nobis de Bonis & Mercandisis, quae infra idem Regnum nostrum secum adduxerunt, debita, usque ad Summam Centum Librarum tantum, Quietos esse permittatis,
Et si quid de eisdem Comite & Militibus, infra Summa praedictam, vel usque ad eandem Summam, de Custuma, Nobis pro Bonis & Mercandisis praedictis debita, receperitis, eosdem Comitem & Milites indè restitui & resolvi faciatis indilatè,
Proviso semper quòd, si hujusmodi Custuma, Nobis pro Bonis & Mercadisis praedictis debita, dictam Summam Centum Librarum excedat, tunc Nobis de Superplusagio hujusmodi Custumae, dictam Summam Centum Librarum excedente, fideliter respondeatis, ut est justum.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo die Januarii.
Per ipsum Regem.
Jan. 24. Safe conducts for John de Boyas, the Queen's secretary, coming to England, and for Thomas and Geoffrey de Floville, masters of a ship laden with lampreys and other things for the Q. Westm.
O. viii. 429. H. iv. p. i. 94.
De Salvis Conductibus, & de Lampredis pro Regina.
An. 7. H. 4. Franc. 7. H. 4. m. 14.
Rex, per Literas suas Patentes, per unum Annum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales Johannem de Boyas, Secretarium, Carissimae Consortis Regis, Reginae Angliae, infra Regnum Regis Angliae, cum Quatuor Personis in Comitiva sua, penes Praesentiam ejusdem Consortis Regis, ad Comunicandum cum ea pro Dote sua Britanniae, ac aliis Negotiis suis, tàm per Terram, quàm per Mare, veniendo, & exindè redeundo, necnon Equos, Bona, Res & Hernesia sua quaecumque; dumtamen Quicquam, quod in Regis, seu Coronae suae, aut Populi sui Praejudicium cedere valeat, non attemptent, nec attemptari praesumant quovis modo.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo quarto die Januarii.
Per ipsum Regem.
Rex, per Literas suas Patentes &c. ut supra usque ibi speciales, & tunc sic, Thomam de Floville, & Galfridum de Floville, Magistros cujusdam Navis vocatae Navis beatae Mariae de Vuner, ac Navem illam cum Decem & Octo Personis in eadem Navi existentibus, versus Praesentiam Carissimae Consortis Regis Reginae Angliae, cum Lampredis & aliis necessariis pro eadem Consorte Regis providendis, supra Mare velando, & infra Regnum & Potestatem Regis veniendo, ibidem morando, & exinde redeundo, necnon Apparatum & Hernesia Navis praedictae quaecumque;
Dumtamen &c. ut supra mutatis mutandis.
Teste ut supra.
Per ipsum Regem.
Jan. 30. Safe conduct for Archibald, eldest son of the earl of Douglas, and the other hostages for the earl. Westm.
O. viii. 429. H. iv. p. i. 94.
Super Hostagiamento Comitis de Douglas.
An. 7. H. 4. Scot. 7. H. 4. m. 2.
Rex, per Literas suas Patentes, usque primum diem Maii proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales,
Archebaldum Primogenitum Comitis de Douglas,
Johannem Stewart
Filium Ducis Albaniae,
Henricum Comitem Orkadiae.
Primogenitum Comitis de Crauford,
Jacobum de Douglas
, Fratrem praedicti Comitis de Douglas Scutiferum,
Jacobum de Douglas de Dalketh Filium Chivaler,
Willielmum de Grame Chivaler,
Walterum de Halyburton Scutiferum,
Dominum de Drilton,
Willielmum de Douglas
de Nidisdale Chivaler,
Willielmum de Douglas de Drumlanrig Chivaler,
Johannem de Seton Chivaler,
Willielmum de Sincler Chivaler,
Et Simonem de Glendowyn Chivaler,
In Regnum Regis Angliae, cum Quinquaginta Personis in eorum Comitiva, tàm per Castra, Villas firmatas, quàm alia Fortalitia quaecumque, veniendo, ibidem morando, & exindè, cum eorum Equis, Bonis, Rebus, & Hernesiis suis quibuscumque, absque Malo, Dampno, Molestatione, vel Impetitione aliqua, in Corporibus, Bonis, seu Rebus suis praedictis, ad partes suas proprias redeundo,
Nolens idem Rex quòd ipsi, ratione Marquae, Reprisaliae, Debiti, Compoti, Conventionis, seu alterius Contractûs cujuscumque, ad Sectam sive Prosecutionem aliquorum Ligeorum Regis, aut aliorum, capiantur, arestentur, imprisonentur, inquietentur, molestentur in aliquo seu graventur,
Proviso semper quòd ipsi Praesentes Literas Regis de salvo Conductu, in Ingressu vel ante Egressum cujuslibet Villarum firmatarum, Majoribus, Constabulariis, sive Custodibus earumdem demonstrent,
Et quòd ipsi aliqua, Nobis, seu Coronae Regis, aut Regno Regis praejudicialia, sive aliquibus Ligeis Regis Dampnosa, non prosequantur, aut prosequi vel attemptari facere praesumant quovis modo.
Volt tamen idem Rex quòd, quam citò praedicti, Archibaldus, Johannes, Henricus, Primogenitus Comitis de Crauford, Jacobus, Jacobus, Willielmus, Walterus, Willielmus, Johannes, Willielmus, & Simon, Obsides pro praedicto Comite de Douglas devenerint, praesentes Literae Regis de salvo Conductu penitùs cessent & nullius sint Vigoris vel Effectûs.
Teste Rege apud Westmonasterium, tricesimo die Januarii.
Per ipsum Regem.
Feb. 7. Commission to sir Robert Umfravill and others to treat for a truce with Scotland. Westm.
O. viii. 430. H. iv. p. i. 94.
De Tractando super Treugis Scotiae.
An. 7. H. 4. Ibid. m. 3.
Henricas, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, Omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Provida Circumspectione & Industria, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Roberti Umfravill Chivaler, Johannis de Mitford Chivaler, & Johannis de la More Armigeri, intimè confidentes,
Ipsos, & Duos eorum, nostros veros & legitimos Procuratores, Negotiorum Gestores, Deputatos, ac Nuncios speciales Facimus, Creamus, & Constituimus per Praesentes,
Dantes & Concedentes eisdem Procuratoribus, Deputatis, & Nunciis nostris Auctoritatem, plenamque & liberam Potestatem, ac Mandatum, tàm generale, quàm speciale, Conveniendi, Loquendi, Communicandi, & Tractandi, pro nobis & Nomine nostro, ac pro Regnis, Terris, Dominiis, Subditis, & Ligeis nostris quibuscumque, cum Advesario nostro Scotiae, seu ejus in hac parte Procuratoribus, Nunciis, seu Deputatis, sufficientem Potestatem ab ipso Adversario nostro habentibus, de Veris & firmis Treugis, ac Guerrarum Sufferentiis, & Abstinentiis generalibus vel particularibus, tàm per Terram, quàm per Mare,
Seu de Treugis, nuper inter Nos & Adversarium nostrum praedictum sub certa Forma habitis, Prorogandis, Melioribus Forma, Modo, & Conditione quibus sciverint aut poterunt, per tanti temporis spatium, quantum eis placuerit, seu melius videbitur expedire, duraturis, cum omnibus Clausulis, Conditionibus, Modificationibus, & Circumstantiis, quae necessariae & expedientes fuerint & concordatae,
Caeteráque alia & singula Excercendi, Faciendi, & Expediendi, quae in Praemissis, & circa ea necessaria fuerint vel etiam quomodolibet oportuna,
Promittentes Nos Ratum, Gratum, & Firmum habituros quicquid per dictos Procuratores nostros Actum, Gestum, Procuratumvè fuerit in Praemissis, vel aliquo Praemissorum.
Dat. in Palatio Regis Westm. sub Magni Sigilli sui Testimonio, Septimo Die Februarii, Anno Regni nostri Septimo.
Per ipsum Regem.
Feb. 18. The K. orders his treasurer of war to deduct the 100l. granted to the son of the K. of Portugal from the subsidy. Westm.
O. viii. 430. H. iv. p. i. 94.
Pro Regis Portugaliae Filio.
An. 7. H. 4. Claus. 7. H. 4. m. 31.
Rex, Thesaurar. Guerrarum suarum, Salutem.
Volentes Alfonso Comiti de Barcellis, Filio Regis Portugaliae, ac quibuscumque Militibus, qui cum eodem Comite infra Regnum nostrum Angliae jam tardè venerunt, Gratiam facere specialem,
Vobis Mandamus quòd praefatos Comitem & Milites de Subsidio, de Bonis & Mercandisis, quae infra idem Regnum nostrum secum adduxerunt, debito, usque ad Summam Centum Librarum tantum, in Portu Suthamptoniae, Quietos esse permittatis,
Et, si quid de eisdem Comite & Militibus, infra Summam praedictam, vel usque ad eandem Summam, de Subsidio, sic pro Bonis & Mercandisis praedictis debito, receperitis, eosdem Comitem & Milites indè restitui & resolvi faciatis indilatè,
Proviso semper quòd, si hujusmodi Subsidium, sic pro Bonis & Mercandisis praedictis debitum, dictam Summam Centum Librarum excedat, tunc de Superplusagio hujusmodi Subsidii, dictam Summam Centum Librarum excedente, fideliter respondeatur, ut est justum.
Volumus enim quòd dicta summa Centum Librarum in summâ, nobis pro guerris nostris, in partibus borialibus nuper habitis, de Subsidio hujusmodi debitâ, deducatur.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo octavo die Februarii.
Per ipsum Regem.
Feb. 20. Licence to Louis bp. of Volterra to leave England either from Dover, London, Orwell, or Sandwich. Westm.
O. viii. 431. H. iv. p. i. 94.
Pro Nuncio Papae.
An. 7. H. 4. Ibid. m. 17.
Rex, Custodibus Passagii in Portu Londoniae, Dovorriae, Orewell, vel Sandewici, Salutem.
Mandamus vobis quòd Lodowicum Episcopum Vulterannensem, Apostolicae Sedis Nuncium & Collectorem in Angliâ (qui de Licentia nostra versus Curiam Romanam profecturus est) in aliquo Portuum praedictorum, versus Curiam praedictam, cum Viginti & Quinque Servientibus, & Viginti & Quinque Servientibus, & Viginti & Quinque Equis suis, ac aliis Bonis & Hernesiis suis, liberè & absque impedimento aliquo transire permittatis; aliquo Mandato nostro, vobis prius in contrarium directo, non obstante,
Dùm tamen aliqua, Nobis seu Regno nostro Angliae praejudicialia, secum non deferat quovis modo.
Teste Rege apud Westmonasterium, Vicesimo Die Februarii.
Per ipsum Regem.
March 1. Fresh indenture between the K. and Thomas of Lancaster, the K.'s son, steward of England, for the lieutenancy of Ireland, the original indenture having been lost. Westm.
O. viii. 431. H. iv. p. i. 95.
Super Locumtenentia Hiberniae.
An. 7. H. 4. Ex Orig. Penes Cler. Pell.
Ceste Endenture,
Fait parentre nostre Seignur le Roy d'Une Part, Et Monsieur Thomas de Lancastre son Filz, Seneschall d'Engleterre, d'autre part,
Tesmoigne Que,
Par tant que le dit Thomas ad Casuelment Parduz l'une Partie de l'Endenture, N'adgairs faite parentre nostre dit Seignur le Roy & Lui, de la Lieutenancie de la Terre d'Irlande, a durer pur un Certain Temps, que n'est uncore finiz,
Et ad fait Promesse a nostre dit Seignur le Roy que, par Force de la dite Endenture, il ne voet prendre, ne ne prendra Avantage desore en avant, coment quele soit Trouez,
Et que, en Cas que le serra Trouez, il la ferra restituer en l'Office de Prive Seal nostre dit Seignur le Roy, pur y estre Cancellee & Dampnee, come ENDENTURE que desore en avant n'avera, ne ne portera, nul effect ne Force en aucune manere,
Si ad ore mesme nostre Seignur le Roy Ordenez & Constitut le dit Thomas a demorer devers Lui son Lieutenant de la dite Terre par Dousze Ans prochain venantz,
De la quele Terre il avera pleinement la Governance durantz mesmes les Dousze Ans,
Preignant le dit Thomas, de nostre dit Seignur le Roy, pur Lui & pur touz les Gentz qu'il Retendra ovesque Lui pur les Guerres, & pur le Governement de la Terre avantdite, Sys Milles Livres par An,
Et serra le dit Thomas Paiez de Trois Milles Livres es Mains, & de les autres Trois Milles Livres Residues a la Quinzeine de Seint Johan le Baptistre prochein venant, pur un An entier, par les mains des Tresorers pur la Guerre Assignez,
Et, apres le dit An finiz, serra le dit Tomas Paiez de Mille & Cynk Centz Livres au Commencement de chascun Quarter durantz les Dousze Ans susditz,
Et serra mesme celui Thomas tenuz d'avoir Continuelement, en sa Compaignie, sur la Sauve Garde de la dite Terre, Cent Hommes d'Armes, & Deux Centz Archers, des Reseantz du Roiaume d'Engleterre, & de Gager tieux & a tantz de Persones, Englois de la dite Terre, de Temps en Temps, selonc sa discretion, come lui semblera mestier, pur faire Chivachees sur les Rebeux illoeques, durant son Terme avanrdit,
Et en Cas que aucun des Paiementz susditz, a faire au dit Thomas, lui soit aderere nient Paiez par un Moys, apres aucun des Termes de Paiementz, a luy dessus Limitez, adonqes voet nostre dit Seignur le Roy que le dit Thomas soit Excusez, si lui plerra, devers nostre dit Seignur le Roy, de les Lieutenancie & Governance de mesme la Terre, CESTE ENDENTURE non obstante,
Et avera mesme celui Thomas sufficeante Eskippeson, pur Lui, & pur ceux de sa Retenue, pur lour Passage & Repassage de la Meer, as Coustages de nostre dit Seignur le Roy;
Et, en cas que mesme nostre Seignur le Roy, ou Monsieur le Prince, Vigne en propre Persone en la dite Terre, Adonques voet mesme nostre Seignur le Roy que le dit Thomas usera l'Office de Chief Justice de la dite Terre, & qu'il eit l'entierre Some avantdite pur Lui & pur tout sa Retenue durantz les ditz Dousze Ans, la Venue de nostre dit Seignur le Roy, ou de mon dit Seignur le Prince, non obstant:
Et, en Cas que, deinz les ditz Dousze Ans, il plest a nostre dit Seignur le Roy d'envoier par le dit Thomas, soit il pur lui Envoier en Gascoigne, ou as autres Parties, ou par autre Cause, adonques mesme cellui Thomas avera Poair sufficeante, de nostre dit Seignur le Roy, de Faire & Ordener un Deputee sufficeant en la dite Terre d'Irlande en sa Absence, pur qui il vorra Respondre, & a qi nostre dit Seignur le Roy se vorra Agreer:
Et, en Cas qu'il plest a nostre dit Seignur le Roy, a cause de sa Venue, ou de mon dit Seignur le Prince, en la dite Terre, de Descharger le dit Thomas de les Lieutenancie & Governance de la Terre susdite, qu'adonqes le dit Thomas eit due Garnissement, par Brief de nostre dit Seignur le Roy, par un Demy An avant la Descharge de l'Office de Lieutenancie de la Terre avantdite:
Et serra mesme celui Thomas tenuz de faire Monstrer des ditz Cent Hommes d'Armes, & Deux Centz Archers, de Temps en Temps, devant cellui, ou ceux, que nostre dit Seignur le Roy voet a ce assigner,
En Tesmoignance de quele Chose, a la Partie de CESTE ENDENTURE, demorante devers le dit Thomas, nostre dit Seignur le Roy ad FAITE mettre son Prive Seal.
Don. a Westm. le primer Jour de Marz, l'An du Regne de nostre dit Seignur le Roy Septisme.
Sub Privato Sigillo, Cerâ Rubeâ expresso.
March 11. Licence to Henry bp. of Bath to sell his lordship of Dornon in Aquitain. Westm.
O. viii. 432. H. iv. p. i. 95.
Licentia Alienandi in Vasconia.
An. 7. H. 4. Vasc. 7. H. 4. m. 6.
Rex Omnibus, ad quos, &c. Salutem.
Sciatis quòd Concessimus & Licentiam Dedimus, Venerabili in Christo Patri, Henrico Episcopo Bathoniensi, Domino Dominii Dornon. in Patria nostra Aquitaniae, quòd ipse Dominium praedictum, cum Fortalitio & omnibus aliis pertinentiis, Cuicumque, plus pro eisdem Offerenti, qui de Obedientia nostra existit, Alienare & Vendere possit.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xi die Martii.
Per Breve de Privato Sigillo.
March 22. Power for Henry bp. of Winchester, Thomas lord de Camoys, John de Norbury, and John Cateryk, treasurer of Lincoln, to treat for truce with France. Westm.
O. viii. 432. H. iv. p. i. 95.
De Potestatibus ad Tractandum cum Adversario Franciae.
An. 7. H. 4. Franc. 7. H. 4. m. 9.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem in Domino Sempiternam.
Noverit Universitas vestra quòd,
Ad Honorem Dei, ac Sanguinis Christiani effusionem, Malaque ac Dampna irreperabilia evitanda, quae, stante Guerra inter Nos & Adversarium nostrum de Francia, verisimiliter & sine dubio poterunt evenire, prout jam veraciter evenerunt, sicut transacti temporis cursus edocet manifestè,
Inclinamur & assentimus ad Tractandum cum dicto Adversario nostro de Francia,
Et, ob hanc Causam, Mittimus de praesenti, versus partes Picardiae, Reverendum in Christo Patrem, Dominum Henricum, Dei gratiâ, Wyntoniensem Episcopum, Fratrem nostrum Carissimum, ac dilectos & fideles nostros, Thomam Dominum de Camoys, Johannem de Norbury Armigerum, & Magistrum Johannem Cateryk Thesaurarium Ecclesiae Cathedralis Lincolniae,
De quorum fidelitate, discretione, & industria plenius confidentes, ipsis Quatuor simul, vel Tribus eorumdem (quorum unus omnino sit praedictus Reverendus Pater Frater noster Carissimus) Dedimus, Concessimus, & Commisimus, ac Damus, Concedimus, & Committimus per Praesentes sufficientem Auctoritatem, plenamque ac liberam Potestatem, & Mandatum, generale ac speciale, pro Nobis & Nomine nostro, necnon pro Subditis, Colligatis, & Confoederatis, Regnis, Terris & Dominiis nostris, citra & ultra Mare,
De & super omnibus & singulis Contentionibus, Quaestionibus, Litibus, Querelis, Guerris, Debatis, Demandis, & Discordiis quibuscumque, cum omnibus suis Circumstantiis, Incidentibus, Emergentibus, Dependentibus, & Connexis, inter Nos, Subditos, Colligatos, & Confoederatos nostros, Regna & Dominia nostra, citra & ultra Mare, ex una parte, & dictum Adversarium nostrum de Francia, Subditos, Colligatos, Confoederatos, & Dominia sua ex parte altera, qualitercumque motis vel habitis,
Necnon de & super quarumcumque Treugarum, in hac parte initarum, Violationibus, ac earum Reformationibus, & contra earum formam Attemptatorum Reparationibus & Emendis dandis, faciendis, & recipiendis, quibuscumque locis & temporibus oportunis,
Cum dicto Adversario nostro, seu ejus sufficientibus, Deputatis, vel Deputandis in hac parte, Conveniendi, Tractandi, Componendi, Paciscendi, Transigendi, ac finaliter Concordandi,
Necnon Treugas, Tollerantias, & Abstinentias, generales, speciales, seu particulares, tàm per Terram, quàm per Mare, simul vel seperatim, melioribus viis, modo, & forma quibus fieri possit, tamdiu & tanto tempore duraturas secundum quod dicto reverendo Patri Fratri nostro Carissimo, ac dictis, Thomae, Johanni, & Johanni, ipsis Quatuor simul, vel Tribus eorundem (quorum idem Reverendus Pater Frater noster Carissimus omninò unus sit) placebit in eventum, cum dicto Adversario nostro de Francia, sufficienter Deputatis, seu Deputandis ab eodem, Ineundi, Ordinandi, Faciendi, Perficiendi, Capiendi, & Concedendi, cum quibuscumque Clausulis, Conditionibus, Modificationibus, & Circumstantiis necessariis, utilibus, vel oportunis,
Ac etiam Commissarios, seu certos Deputatos, Gardianos, Judices, seu Conservatores, tot & tales, ac in locis ubi expedire videbitur, pro stabili, firma, & fideli Conservatione Treugarum, Tollerantiarum, & Abstinentiarum hujusmodi, ac pro debita Reformatione & Reparatione omnium & singulorum, quae contra vim, formam, & effectum ipsarum Treugarum, Tollerantiarum, & Abstinentiarum qualitercumque attemptari contigerit in futurum, Dandi, Deputandi, Constituendi, Praeficiendi & Ordinandi,
Necnon quòd Nos, pro Nobis, Haeredibus & Successoribus, ac Subditis, Colligatis, & Confoederatis nostris, Treugas, Tollerantias, Abstinentias, & Ordinationes, quascumque & qualescumque circa Praemissa, per praesentes Commissarios, seu Deputatos nostros, omnes Quatuor simul, vel Tres eorumdem (dum tamen praefatus reverendus Pater & Frater noster Carissimus unus eorum sit) cum dicto Adversario nostro, vel suis in hac parte sufficienter Deputatis, seu Deputandis, faciendas, ordinandas, conveniendas, concedendas, & habendas, cum suis omnibus Clausulis, Modis, Conditionibus, Circumstantiis, & Appendentiis quibuscumque, firmè, fideliter, & inviolabiliter observabimus, & quantum in nobis est observari faciemus,
Necnon de debitè Reformando & Reparando totum, & si quid in contrarium per Partem nostram, quod absit, contigerit attemptari, in Animam nostram, sub verbo regio, ac tactis etiam Sacrosanctis Evangeliis, Jurandi, ac quodlibet aliud genus liciti Sacramenti, Nomine nostro & pro Nobis, Praestandi,
Necnon quascumque Cautiones solitas & honestas exponendi, dictumque Adversarium nostrum, Deputatos, vel Deputandos ab eodem, consimiliter jurare Petendi & Audiendi,
Hujusmodique Treugas, Tollerantias, Abstinentias, Ordinationes & Conventiones quascumque, Personis & Locis quibuscumque, ubicumque, & quandocumque expedire videbitur, Insinuandi, Notificandi, Proclamandi, & Publicandi, Insinuari, Notificari, Publicari, & Proclamari faciendi & mandandi,
Necnon omnia alia & singula Agendi, Exercendi, & Expediendi quae in Praemissis vel circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, etiam si de se Mandatum exigant speciale, & altioris naturae fuerint quàm Capitula expressata, ac quae & qualia nosmet ipsi facere possemus si personaliter ibidem essemus,
Promittimus etiam bonâ fide, verbo regio, & sub attestatione divini Judicii, Nos, pro Nobis, Haeredibus, Successoribus, Subditis, Colligatis, & Confoederatis nostris quantum in nobis est, Ratum, Gratum, & Firmum perpetuis temporibus habituros Totum & Quicquid per hujusmodi Commissarios, seu Deputatos nostros, quatuor simul, vel Tres eorumdem (quorum unus sit omnino praefatus Reverendus Pater Frater noster Carissimus) unà cum dicto Adversario nostro de Francia, Deputatis, seu Deputandis ab eodem, Actum, Factum, Ordinatum, Concordatum, vel Conventum fuerit in Praemissis vel in aliquo Praemissorum, & exponimus Cautionem,
Eaque omnia & singula, per Literas nostras, & sub Magno Sigillo nostro, Ratificabimus & Confirmabimus quotienscumque ad hoc fuerimus debitè requisiti.
In cujus rei testimonium has Literas nostras Patentes fieri, & Magni Sigilli nostri munimine fecimus roborari.
Datum in Palatio nostro Westmonasterii xxij die Martii.
Per ipsum Regem.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Noverit Universitas vestra &c. ut supra usque ibi, finaliter concordandi, & tunc sic, hujusmodique Treugas, ut praemittitur, captas seu initas, in eventum quo in aliqua sui parte fuerint defectivae, obscurae, diminutae, vel superfluae, Corrigendi, Augendi, & Minuendi, ac in formam bonam, justam, & rationabilem, secundum quod eis Quatuor simul, vel Tribus eorum per se (quorum unus omnino sit praefatus Reverendus Pater Frater noster Carissimus) expedire videbitur, Reducendi ac Redigendi, Juramentumque quodcumque, licitum & honestum, in Animam nostram, tactis Sacrosanctis Evangeliis, ac etiam in verbo Regio praestandi,
Quascumque Cautiones, solitas & honestas, Nomine nostro & pro Nobis, Exponendi,
Necnon omnia alia & singula &c. ut supra usque in Finem.
In cujus &c.
Dat. ut supra.
Per ipsum Regem.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Noverit Universitas vestra, &c. ut supra usque ibi, Dominiis nostris, citra & ultra Mare, & tunc sic, quibuscumque locis & temporibus oportunis, cum dicto Adversario nostro de Francia &c. ut supra usque in Finem.
In cujus &c.
Dat. ut supra.
Per ipsum Regem.
March 22. Power for Henry bp. of Winchester to treat for a perpetual peace with France. Westm.
O. viii. 434. H. iv. p. i. 96.
Pro Episcopo Wintoniensi ad Tractandum de Pace perpetua.
An. 7. H. 4. Franc. 7. H. 4. m. 9.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem in Domino sempiternam.
Noverit Universitas vestra quòd Nos, Reverendum in Christo Patrem, Dominum Henricum, Dei gratiâ, Wyntoniensem Episcopum, Fratrem nostrum Carissimum (de cujus Fidelitate, Circumspectione, & Industria plenam in Domino fiduciam optinemus) nostrum verum, certum, & indubitatum Commissarium, ac pro Nobis, Regnis, Dominiis, & Subditis, ac Colligatis & Confoederatis nostris quibuscumque, Deputatum specialem, melioribus viis, modo, & forma quibus possumus, Ordinamus, Facimus, Constituimus, Creamus, & Praeficimus per Praesentes,
Dantes & Concedentes eidem, reverendo Patri, Fratri nostro Carissimo plenam & liberam Auctoritatem, Potestatem, & Facultatem, ad Honorem Dei evitationemque sanguinis Christiani, de, pro, & super firma, stabili, & perpetuâ Pace,
Habendâ inter Nos, Haeredes, Successores, & Subditos, ac Colligatos, & Confoederatos nostros quoscumque, Regnaque & Dominia nostra, citra & ultra Mare, ex una parte, & Adversarium nostrum de Francia, Haeredes, Successores, & Subditos, ac Colligatos, & Confoederatos suos, ac Dominia sua ex altera,
Quibuscumque Diebus & Locis oportunis, cum dicto Adversario nostro, ejusve sufficienter Deputatis seu Deputandis in hac parte, Conveniendi, Tractandi, Componendi, & finaliter Concordandi, necnon quascumque vias inductivas, ac media licita & honesta, ad hujusmodi Pacem pro perpetuo firmandam & stabiliendam, Offerendi & Prosequendi,
Ulteriusque Faciendi, Excercendi, & Expediendi quae in Praemissis vel circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, etiam si in se Mandatum exigant speciale,
Promittimus etiam, bonâ fide, & verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum perpetutis temporibus habituros Totum & Quicquid, per dictum Reverendum Patrem, Fratrem nostrum carissimum, Actum, Factum, Conventum, seu Concordatum fuerit in Praemissis, vel in aliquo Praemissorum, & exponimus Cautionem.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras Patentes fieri, & Magni Sigilli nostri munimine fecimus roborari.
Dat. in Palatio nostro Westm. vicesimo secundo die Martii.
Per ipsum Regem.
March 22. Power for Henry bp. of Winchester to contract a marriage between Henry prince of Wales and a daughter of the K. of France. Westm.
O. viii. 435. H. iv. p. i. 96.
Ad Tractandum de Sponsalibus.
An. 7. H. 4. Franc. 7. H. 4. m. 9.
Rex, Reverendo in Christo Patri, Domino Henrico, eadem gratiâ, Wyntoniensi Episcopo, Fratri nostro carissimo, Salutem in Domino sempiternam.
Ad Contrahendum Matrimonium, seu Sponsalia, nomine Henrici Principis Walliae, Ducis Cornubiae, & Comitis Cestriae, Filii nostri Primogeniti, & pro ipso, cum aliqua de Filiabus Adversarii nostri de Francia, in quam idem Primogenitus noster consentire voluerit,
Necnon de Dote, Donatione, propter Nuptias, & aliis quibuscumque, circa praesentem materiam quomodolibet necessariis, utilibus, vel oportunis,
Cum quibuscumque Personis, ad hoc sufficienter Deputatis seu Deputandis, Tractandi, Componendi, & Concordandi, caeteraque omnia & singula Faciendi, Excercendi, & Expediendi, quae in hoc casu necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, praefato Henrico Primogenito nostro, & vobis etiam, Reverende Pater (de cujus fidelitate, circumspectione, & industria plenam in Domino fiduciam optinemus) plenam & liberam Potestatem ac Licentiam specialem, quantum in Nobis est & ad Nos pertinet, Committimus & Concedimus per Praesentes.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras Patentes fieri, & Magni Sigilli nostri munimine fecimus roborari.
Dat. in Palatio nostro Westm. vicesimo secundo die Martii.
Per ipsum Regem.
March 24. Letters of attorney for Henry bp. of Winchester, in the names of Thomas Langley, chancellor of England, and Thomas lord Furneval, treasurer of England; also in the names of Thomas Chauciers and Richard Wyot. Westm.
O. viii. 435. H. iv. p. i. 96.
Pro dicto Episcopo, ad partes Transmarinas profecturo.
An. 7. H. 4. Ibid. m. 11.
Carissimus Frater Regis, Henricus Episcopus Wyntoniensis, qui, in Obsequium Regis, de Mandato Regis, versus partes Transmarinas profecturus est, habet Literas Regis de Generali Attornato, sub Nominibus Thomae Langley Cancellarii Angliae, & Thomae Domini de Furneval Thesaurarii Angliae, sub alternatione, ad lucrandum &c. in quibuscumque Curiis Angliae, per unum Annum duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo quarto die Martii.
Cancellarius recepit Attornamentum usque Reditum Constituentis in Angliam.
Idem carissimus Frater Regis sub nominibus Thomae Chauciers & Richardi Wyot, &c. ut supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo quarto die Martii.
Cancellarius recepit Attornamentum &c. ut supra.
March 25. Grant of 100 marks to sir Walter Hungerford for feats of arms with a knight of France at Calais. Westm.
O. viii. 436. H. iv. p. i. 96.
Super Facto Armorum.
An. 7. H. 4. Pat. 7. H. 4. p. 2. m. 41.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
De Gratia nostra speciali, & Consideratione Magnorum Custuum, qui, Dilectus & Fidelis Miles noster, Walterus Hungerford, in Servitio nostro, ante haec tempora, habuit & fecit,
Et specialiter jam tardè apud Villam nostram Calesii, ubi ipse, cum uno Milite Franciae, ad Honorem nostrum & Regni nostri, in Armis habuit faciendum,
Concessimus ei illas Centum Marcas,
Nobis debitas de Annuitate Centum Marcarum, quas, Dilectus & Fidelis Miles noster, Johannes Aysjshle percipit de Nobis, ad Terminum Vitae suae, per manus Constabularii & Firmarii Castri & Villae nostrorum de Marlebergh, causâ Resumptionis ejusdem Annuitatis & aliarum in manus nostras virtute Parliamenti nostri, apud Coventre nuper tenti,
Habendas praedictas Centum Marcas de Dono nostro.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo quinto die Martii.
Per Breve de Privato Sigillo.