Rymer's Foedera with Syllabus
April-June 1406

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

436-444

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: April-June 1406', Rymer's Foedera Volume 8, pp. 436-444. URL: http://british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115152 Date accessed: 24 July 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

April–June 1406

Syllabus EntryFoedera Text
April 5. Commission to Richard lord de Grey and the prior of Ewenny to receive the fines from Welsh rebels. Westm.
O. viii. 436. H. iv. p. i. 96.
De Recipiendo Rebelles ad Gratiam per Fines & Redemptiones.
An. 7. H. 4. Ibid. m. 39.
Rex, Dilecto & Fideli Consanguineo suo, Ricardo Domino de Grey, ac, Dilecto sibi in Christo, Priori de Ewenny, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm constituerimus, carissimum Filium nostrum Primogenitum, Henricum Principem Walliae Locum nostrum tenentem in partibus Suthwalliae & Northwalliae, ac Marchiis Regni nostri Angliae eisdem partibus adjacentibus, a Data Praesentium, usque ad Festum Sancti Martini in Yeme proximò futurum,
Et, inter alia, dederimus praefato Primogenito nostro plenam Potestatem ad omnes & singulos Rebelles nostros, Partium & Marchiarum praedictarum (ad Gratiam nostram gratis venire & eam petere volentes) ad eandem Gratiam,
Per Fines & Redemptiones, ad opus nostrum, illis, quos ad hoc deputari fecerimus, per Contrarotulationem, dilecti nobis, Johannis Bodenham (quem ad hujusmodi Contrarotulationem faciendam similiter Deputavimus) solvendos, pro Vita, Terris, Tenementis, & Possessionibus, ac Bonis, & Catallis suis, sive pro eorum Vita tantum, habendis,
Juxta Discretionem praefati Primogeniti nostri, ac Substitutorum & Deputatorum suorum, in hac parte Recipiendum & Admittendum,
Et eis, & eorum cuilibet, Pardonationem de Secta Pacis nostrae, ad Nos pertinente, tàm generaliter, quàm specialiter, pro omnimodis Proditionibus, Insurrectionibus, Rebellionibus, Feloniis, Adhaesionibus, Transgressionibus, Mesprisionibus, & Malefactis quibuscumque, per ipsos in Partibus & Marchiis praedictis factis & perpetratis, Faciendum, & Firmam Pacem nostram eis indè concedendum,
Ac eis Terras, Tenementa, & Possessiones sua hujusmodi, si necesse fuerit, Dandum, Concedendum, & Liberari Faciendum,
Ac super hoc Literas Patentes, sub proprio Sigillo ipsius Primogeniti nostri, eis indè in forma debita fieri faciendum,
Ita quòd quilibet eorum, qui hujusmodi Literas de Pardonatione pro vita sua, aut de Donatione & Concessione Terrarum, Tenementorum, & Possessionum suorum, sic habuerit, antequam Liberationem indè habeat, talia Feoda pro eisdem Literis, qualia pro Magno Sigillo nostro in Casu consimili solvuntur, ad opus nostrum solvat, prout in Literis nostris Patentibus, indè confectis, pleniùs continetur,
Nos (de Fidelitate & Circumspectione vestris pleniùs confidentes) Assignavimus vos tàm ad omnes & singulos hujusmodi Fines & Redemptiones, cùm per praesatum Primogenitum nostrum sic factae fuerint, quàm omnia & singula Feoda, Nobis de hujusmodi Literis, cùm sic Sigillatae existant, debita, quamdiu nobis placuerit, durante Termino praedicto, ad opus nostrum, per Contrarotulationem praedictam in formâ praedicta, Recipiendum, & ea, quousque aliter a nobis indè habueritis in Mandatis, salvò & securè Custodiendum;
Et ideò vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter intendatis, & ea faciatis & exequamini in formâ praedictâ:
Damus autem universis & singulis, quorum interest, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis, quòd vobis, in Praemissis, in forma praedicta, faciendis & excercendis, pareant, obediant, & intendant, prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, quinto die Aprilis.
Per ipsum Regem.
April 5. The K. appoints John Bodenham comptroller of the fines above mentioned. Westm.
O. viii. 437. H. iv. p. i. 97.
Super Contrarotulatione praedictorum Finium.
An. 7. H. 4. Ibid.
Rex, dilecto sibi, Johanni Bodenham, Salutem.
Scias quòd,
Cùm constituerimus, carissimum Filium nostrum Primogenitum, &c. ut supra mutatis mutandis usque ibi, pleniùs continetur, & tunc sic,
Nos (de fidelitate & circumspectione tuis pleniùs confidentes) assignavimus Te ad quoscumque Receptores nostros Finium, Redemptionum, & Feodorum hujusmodi, super Summis Denariorum, per ipsos in hac parte Recipiendorum, quamdiu nobis placuerit, durante termino praedicto, Contrarotulandum, & Nobis & Concilio nostro de Summis illis, de tempore in tempus, Certificandum;
Et ideò tibi Praecipimus quòd circa Praemissa diligenter intendas, & ea facias & exequaris in forma praedicta:
Damus autem praefatis Receptoribus, & omnibus aliis, quorum interest, quòd tibi, in Praemissis, in Forma praedicta, faciendis & exercendis, pareant, obediant, & intendant.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, quinto die Aprilis.
Per ipsum Regem.
April 6. Safe conduct for Alexander earl of Marre coming to England to perform feats of arms with Edmund earl of Kent. Westm.
O. viii. 437. H. iv. p. i. 97.
De Factis Armorum.
An. 7. H. 4. Scot. 7. H. 4. m. 2.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Festum Sancti Michaelis, proximò futurum, duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum Regis, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Alexandrum Comitem de Marre de Garvianch de Scotia, infra Regnum Regis Angliae, tàm per Villas firmatas, quàm alibi, ad certa Facta Armorum cum, carissimo Consanguineo Regis, Edmundo Comite Kantiae, in praesentia Regis, faciendum & perimplendum, cum Quadraginta Personis, Armatis, sive non Armatis, in Comitiva sua, veniendo, ibidem morando, & exindè ad propria redeundo,
Dùm tamen idem Comes de Marre, ad introitum suum cujuslibet hujusmodi Villarum firmatarum, praesentes Literas Regis de salvo Conductu Majoribus, Ballivis, sive aliis Custodibus & Gubernatoribus earumdem Villarum demonstret,
Et quòd ipse, aut Personae praedictae, Regi, aut Regno Regis praedicto (praesenti salvo Conductu Regis durante) Damphum vel Praejudicium aliqua non faciant, aut fieri procurent quovis modo.
Teste Rege apud Westmonasterium, sexto die Aprilis.
Per ipsum Regem.
April 6. The K. orders the mayor and sheriffs of London, and the mayors and bailiffs of Newcastle-upon-Tyne, and 19 other towns, to arrange for the fulfilment of the covenant made in parliament for committing the custody of the sea to merchants. Westm.
O. viii. 437. H. iv. p. i. 97.
De Concordia, in Parliamento stabilita, quod Mercatores habeant Custodiam Maris.
An. 7. H. 4. Claus. 7. H. 4. m. 10.
Rex Majori & Vicecomitibus Londoniae, Salutem.
Cùm, in praesenti Parliamento nostro, de assensu Dominorum Spiritualium & Temporalium, ac Comunitatum Regni nostri Angliae, in eodem Parliamento existentium, Concordatum existat.
Quòd Mercatores Regni nostri praedicti habeant Custodiam Maris, a primo die Maii proximò futuro, usque ad Festum Sancti Michaelis extunc proximò sequens per unum Annum integrum,
Ac pro Custodia illa percipiant Tres Solidos de quolibet Dolio Vini, Duodecim Denarios de Libra, ac etiam quartam partem Subsidii Lanarum, Coriorum, & Pellium lanutarum, a primo die Aprilis ultimò praeterito usque ad dictum Festum Sancti Michaelis, quod erit in unum Annum,
Ita quòd iidem Mercatores inveniant supra Mare certos Homines de Guerra sufficienter munitos,
Et quòd dicti Mercatores tantam Summam, quantam dicta Tonagium, Pondagium, & Quarta Pars, a Festo Purificationis beatae Mariae ultimò praeterito usque praedictum primum diem Aprilis, attingunt, habeant & percipiant de Tribus aliis Partibus praedictis praedicti Subsidii Lanarum, Coriorum, & Pellium lanutarum, post dictum primum diem Maii Eskippandorum,
Et quòd iidem Mercatores Compotum fidelem reddant de omni eo quod ipsi per tempus praedictum recipient de Tonagio, Pondagio, & Quarta Parte praedictis,
Quódque unus Collectorum hujusmodi Tonagii, Pondagii, & Subsidii, in quolibet Portu dicti Regni Nostri, ad Nominationem nostram, & alter eorumdem Collectorum ad Nominationem ipsorum Mercatorum, fiant & assignentur, prout in Concordia praedicta pleniùs continetur,
Nos,
Volentes Concordiam praedictam in omnibus observari & perimpleri,
Vobis Praecipimus, firmiter injungentes, quòd, vocatis coram vobis tàm Aldermannis Civitatis praedictae, quàm aliis Mercatoribus ejusdem Civitatis, quos vobis magis expediens videbitur evocandos, de comuni Consilio & Assensu vestris, Concordiam praedictam ita providè, discretè, & festinè, juxta effectum ejusdem, quantum ad vos attinet & fuerit faciendum, Perficiatis, Impleatis, & exequamini,
Nè, per Negligentiam & Tepiditatem vestras in hac parte, Concordia hujusmodi laedatur, adnichiletur, sive impediatur, Dampnúmque seu Periculum aliquod eâ occasione Nobis, aut Regno nostro praedicto, seu Ligeis nostris ejusdem, eveniat ullo modo;
Et hoc, sicut Statum & Prosperitatem nostri, & Regni nostri praedicti, ac Rempublicam totius Populi nostri ejusdem, diligitis, Indignationemque nostri, & Pericula, quae indè sequi possunt, si Praemissa non feceritis, evitare volueritis, nullatenus omittatis.
Teste Rege apud Westmonasterium, sexto die Aprilis.
Consimila Brevia diriguntur subscriptis; videlicet,
Majori de Novo Castro super Tynam,
Custodi Civitatis Eborum.
Majori & Ballivis Villae Regis de Kyngeston super Hull.
Majori Stapulae & Ballivis Villae de Sancto Botolpho.
Majori & Ballivis Civitatis Lincoln.
Majori & Aldermanno Villae de Lenn. Episcopi.
Majori & Vicecomitibus Civitatis Norwici.
Ballivis Villae Jernemuth.
Ballivis Villae Gippewici.
Constabulario Castri Dovorr. & Custodi Quinque Portuum.
Majori Villae de Suthampton.
Majori & Vicecom. Villae Bristoll.
Ballivis & Burgensibus Villae de Scardeburgh.
Aldermannis & Burgensibus de Beverlaco.
Ballivis Villae de Whitby.
Majori & Ballivis Villae de Hertilpole.
Majori & Ballivis Villae Notyngh.
Ballivis Villae de Barton super Humbre.
Majori & Ballivis Villae de Grymesby.
Aldermanno Villae Grantham
.
April 13. Safe conduct for John bp. of Chartres, Jodn Hangest, lord of Heugueville, William Bourratarii, and John de Sancts, French ambassadors, going into Picardy. Eltham.
O. viii. 438. H. iv. p. i. 97.
Pro Ambassatoribus Franciae.
An. 7. H. 4. Franc. 7. H. 4. m. 10.
Le Roi a toutz noz Lieutenantz &c. Salut & Dilection.
Savoir vous faisons que,
Come nostre Adversaire de France eit ordeigne envoire, es parties de Picardie, le Reverent Pier en Dieu, Johan Evesque de Chartres, Johan Hangest Seignur de Hengueville, Meistre Guilliam Bourratarii Doctour en Lois, & Meistre Johan de Sancts Secretaire de nostre dit Adversaire, & autres ses Messages & Deputees,
Pur Traiter, ovesque noz Messages, de Paix ou de Trieues, entre Nous, noz Roialmes, Subgitz, Amys, Alliez, & Adherens, d'une parte, & nostre dit Adversaire, ses Subgiez, Alliez, Amys, & Adherentz, d'autre part,
Nous avons pris & mys, preignons & mettons, les ditz, Evesque, Johan, Guilliam, & Johan, & les autres Messages & Deputez suisditz, & chescun d'eux, ovesque lours Gentz, Familiers, Chivalers, Esquiers, Clers, & Valletz, venant en lour Compaignie, ou aillours pur cause du dit Traitie, jesques au Nombre de Trois Centz Parsones de nostre dit Adversaire, de qeconqe estat ou condicion q'ils soient, a Chival ou a Pie, lours Chivalx, Monoye, Hernoys, ou autres Biens quelconqes, en noz Sauve garde & Seur conduyt, Protection, Tuition, & Defense especialx, en venant es partes de Picardie pur le Fait de Trete, & la demourant & retournant vers les parties de France, par Mere, & par Terre, tout ensemble, ou par Parties, sicome bone leur semblera, & si souvent come il leur plerra pur la Cause dessuisdite, jusqes au primer jour de Juyn proschein venant,
Si Donnons en Mandement & Commandons estroitement a vous noz Lieutenantz, &c. prout in similibus de Conductu Literis.
Et Nous Promettons en bon foie Tenir, & faire Tenir, Ferme, & Estable, & Vaillable cest present Sauf Conduyt,
Et que, s'il avenoit aucune Chose estre fait au contraire, Nous en ferons faire entier Restitucion, Satisfaction, & Amende a ceulx qi serroient Offenduz ou Dommage, & Deliverance des Parsones, si aucunes estoient Pris, ou Arrestez (que ja ne soit) si tost come sur ce serrons requis, toutes Fraudes, & Malengyne, Difficultees, Oppinion, & tout Contradiction, & delay cessans, ne pur quelconque Chose avenue, ou que puisse avenir, ne serra que Nous ne Tiegnons & Facions Tenir cest present nostre saus Conduyt, selonc la forme & teneure.
Don. souz nostre Grand Seal, a nostre Manoir de Eltham, le xiij jour d'April, l'An de Grace Mille, Quatre Centz & Sys, & de nostre Regne Seoptisme.
Par le Roy.
April 28. The K. appoints as admiral of the North Nicholas Blakburne, nominated by the merchants. Westm.
O. viii. 439. H. iv. p. i. 97.
De Admirallo constituto per Mercatores Regi nominato.
An. 7. H. 4. Pat. 7. H. 4. p. 2. m. 35.
Rex universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Ministris, Dominis, Magistris, & Marinariis Navium, ac aliis Fidelibus & Subditis suis, tàm infra Libertates, quàm extra, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, in praesenti Parliamento nostro, de assensu Dominorum Spiritualium & Temporalium, ac Communitatum Regni nostri Angliae, in eodem Parliamento nostro existentium, concordatum existat,
Quòd Mercatores Regni nostri praedicti habeant Custodiam Maris, a primo die Maii proximò futuro usque ad Festum Sancti Michaelis proximò sequens, & ab eodem Festo Sancti Michaelis extunc proximò sequens, per unum Annum Integrum,
Ita quòd iidem Mercatores inveniant, supra Mare, certos Homines, de Guerrâ sufficienter munitos, prout in Concordiâ praedictâ pleniùs continetur,
Quódque Duae sufficientes Personae, una (videlicet) earum ex parte Australi, & altera earum ex parte Boreali, qui, per Commissionem nostram, talem Potestatem, qualem Admiralli ante haec tempora rationabiliter habere consueverunt, habeant, quòd Malefactores, si qui fuerint, Justitiari faciant, per praefatos Mercatores nominentur,
Nos,
De Fidelitate, dilecti nobis, Nicholai Blakburne (nobis per praefatos Mercatores pro parte Boreali in hac parte nominati) pleniùs confidentes,
Constituimus ipsum Admirallum nostrum Flotae Navium ab Ore Aquae Thamisiae versus partes Boreales,
Dantes ei plenam, Tenore Praesentium, Potestatem Audiendi Querelas omnium & singulorum de hiis, qui Officium Admiralli tangunt, & Cognoscendi in Causis Maritimis, & Justitiam faciendi, ac Delinquentes juxta eorum Demerita Castigandi, Puniendi, & Carcerandi, & Incarceratos, qui deliberandi fuerint, Deliberandi,
Necnon Naves & Naviculas Guerrinas necessarias, cujuscumque Portagii fuerint, quotiens necesse fuerit, congregandi, & Marinarios ac alios, pro Navibus & Naviculis illis necessarios, Eligendi, Capiendi, & in eisdem Ponendi, & ad hujusmodi Marinarios, qui Rebelles vel Contrariantes fuerint in hac parte, debitè compescendi & castigandi,
Et ad omnia alia, quae ad Officium Admiralli pertinent, in hac parte, Faciendi & Excercendi, prout de Jure & secundum Legem maritimam fuerit faciendum,
Et ad sufficientes & idoneas Personas, quotiens ipse ad hoc vacare non poterit, ad Praemissa omnia & singula facienda, loco ipsius Nicholai, Substituendi & Deputandi,
Et ideò vobis mandamus quòd eidem Nicholao, Substitutis & Deputatis suis hujusmodi, in Praemissis omnibus & singulis faciendis, Intendentes sitis, Consulentes & Auxiliantes, quotiens & prout per ipsum Nicholaum, seu Substitutos aut Deputatos suos hujusmodi super hoc fueritis praemuniti, vel aliquis vestrûm fuerit praemunitus ex parte nostrâ:
Proviso semper quòd idem Nicholaus, aut Substituti seu Deputati sui hujusmodi, quicquam contra formam Statuti, in Parliamento Domini Ricardi nuper Regis Angliae Secundi post Conquestum, Anno Regni sui Quintodecimo tento, editi, colore praesentium Literarum nostrarum, non faciant nec attemptent ullo modo.
In cujus &c. quamdiu dicti Mercatores Custodiam Maris juxta Concordiam praedictam habuerint duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo octavo die Aprilis.
Per ipsum Regem.
May 8. The K. orders the seneschal of Aquitain and the constable of Bourdeaux to send to him John Bolomer and Bertram Usana of Bourdeaux, the former having appealed to him. Westm.
O. viii. 440. H. iv. p. i. 98.
Super Duello habendo.
An. 7. H. 4. Vasc. 7. H. 4. m. 10.
Rex, Senescallo suo Aquitaniae, ac Constabulario suo Burdegaliae, & eorum Locatenentibus, Salutem.
Ex parte, dilecti Ligei nostri, Johannis Bolomer, Burgensis Burdegaliae, nobis est, graviter conquerendo, monstratum quòd,
Cùm ipse nuper, in Curiâ nostrâ Civitatis praedictae, coram Guillielmo Domino de le Sparre, tunc Gubernatore Civitatis praedictae, & Willielmo Faryngton Chivaler, Constabulario ejusdem Civitatis, impetierit & accusaverit Bertramum Usana, Mercatorem & Burgensem Civitatis praedictae, de eo quòd idem Bertramus quaedam Mala Verba, Nos, & Coronam nostram, ac Patriam nostram Aquitanniae, & praesertim dictam Civitatem nostram Burdegaliae, intimè concernentia, dixisse debuerat,
Ac postmodùm, habito Processu, in hac parte, in Curiâ praedictâ, inter Partes praedictas, in Formâ Juris, in eadem Curiâ, per Duodecim Menses jam elapsos, consideratum fuisset quòd Duellum inter Partes praedictas ex causâ Praemisâ haberetur, quódque dies & locus eis super hoc assignarentur,
Et, licet praefatus Johannes vos, praefate Senescalle, saepiùs requisierit quòd eidem Johanni ac praefato Bertramo certos diem & locum, juxta considerationem praedictam, super hoc assignaretis, vos tamen hujusmodi diem & locum Partibus praedictis, juxta Juris exigentiam, hucusque assignare denegâstis, & ipsum Johannem ex hâc causâ multipliciter inquietari & molestari fecistis, in ipsius Johannis Dampnum non modicum & Gravamen,
A quibus quidem Justitiae Denegatione, Inquietatione, & Molestatione, ac aliis Gravaminibus sibi in hac parte, ut asserit, illatis, ad Nos & Audientiam nostram appellavit, sicut per Instrumentum Publicum, super hoc confectum, & nobis exhibitum, pleniùs poterit apparere,
Quam quidem Appellationem praefatus Johannes, ut asserit, prosequi intendit cum effectu,
Et Nobis supplicavit ut ei Justitiae complementum in hac parte fieri jubere dignaremur,
Nos (Supplicationi praedictae annuentes) vobis Mandamus, firmiter injungentes, quòd tàm praedictum Johannem, quàm praefatum Bertramum, in propriis Personis suis, venire, necnon Impetitionem & Accusationem praedictas, cum omnibus ea tangentibus, mitti facias coram Nobis, in propriâ Personâ nostrâ, citra Festum Sancti Michaelis proximò futurum ad ultimum, sub Sigillo vestro vos praefate Senescalle, sive vestri Locum tenentis, unà cum hoc Brevi, ut Nos Justitiae complementum Partibus praedictis super Praemissis fieri jubere valeamus;
Et hoc, sub Periculo incumbenti, nullatenus omittatis.
Teste Rege apud Westmonasterium, octavo die Maii.
Per ipsum Regem.
May 25. Safe conduct for John lord of Brederode. Westm.
O. viii. 441. H. iv. p. i. 98.
Pro Domino de Brederode.
An. 7. H. 4. Franc. 7. H. 4. m. 6.
Rex, per Literas suas Patentes, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Carissimum Consanguineum Regis, Johannem Dominum de Brederode, de partibus Holandiae, infra Regnum Regis Angliae, cum Viginti Personis Equitibus, in Comitiva sua, veniendo, ibidem morando, & exinde versus partes suas proprias redeundo, necnon Bona, Res, & Hernesia sua quaecumque,
Proviso semper quòd idem Johannes, in Praemissis faciendis, nichil per se, vel suos faciat vel attemptet per quod Dampnum, Praejudicium, vel Periculum aliquod Regi, aut Regno suo, seu Ligeis suis evenire poterit ullo modo.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxv die Maii.
Per ipsum Regem.
June 1. Safe conduct for Tanguy Chastell, prisoner of John de Lancaster, the K.'s son, and his two servants, going to Brittany. Westm.
O. viii. 441. H. iv. p. i. 98.
Pro Tanguido Chastell.
An. 7. H. 4. Ibid.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Festum Nativitatis beatae Mariae proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Tanguy Chastell de Britannia Armigerum, Prisonarium, Carissimi Filii Regis, Johannis de Lancastre, ac Alanum Quatrehiewe, & Herneum Posselyn, Servientes ipsius Tanguy, in Regno Regis Angliae existentes, versus partes britanniae, tàm per Terram, quàm per Mare, se divertendo, & Transeundo, necnon praefatos, Alanum & Herneum in dictum Regnum Regis, cum Redemptione ejusdem Tanguy, penes praefatum Filium Regis deferendâ, & ei solvendâ, Redeundo, ibidem ex hac causa morando, & ad Partes suas praedictas redeundo, ac Res, Equos, & Hernesia sua quaecumque,
Dùm tamen iidem, Tanguy, Alanus, & Herneus, aliqua Regi, seu dicto Regno suo, praejudicialia non deferant, nec quicquam, quod in Regis aut Ligeorum suorum Dampnum vel Praejudicium cedere valeat, infra idem Regnum Regis faciant, nec facere vel attemptare praesumant quovis modo.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, Primo die Junii.
Per ipsum Regem.
June 8. Licence to Philip de Albertis of Lombardy, dwelling in London, to send letters of exchange for 2,500 marks for the payment of the first fruits of the see of Durham. Westm.
O. viii. 441. H. iv. p. i. 98.
De Litera Cambii facienda.
An. 7. H. 4. Claus. 7. H. 4. m. 15.
Rex Philippo de Albertis Lumbardo, in Civitate Regis Londoniae commoranti, Salutem.
Ut quandam Literam Cambii Sociis tuis, in Partibus Exteris commorantibus, de Duobus Milibus & Quingentis Marcis, Venerabili in Christo Patri, H. Episcopo Bathoniensi & Wellensi, seu ejus Procuratoribus, pro Primis Fructubus Episcopatûs Dunolmensis, in partibus praedictis solvendis, licitè facere valeas, Licentiam tibi, Tenore Praesentium, duximus Concedendam;
Dùm tamen Aurum praedictum, seu aliquod aliud Aurum vel Argentum, in Massa vel Moneta, colore praesentis Mandati nostri, non transmittas, seu transmitti facias, sub Forisfactura ejusdem.
Teste Rege apud Westmonasterium, octavo die Junii.
Per ipsum Regem.
June 9. The K. assigns for the expenses of his household the goods forfeited by Richard le Scrop, late abp. of York, the fine of John Wellys, parson of Perpondesherst (Hurstpierpoint) in co. Sussex, and the farm of the same church. Westm.
O. viii. 442. H. iv. p. i. 98.
Pro Expensis Hospitii Regis.
An. 7. H. 4. Pat. 7. H. 4. p. 2. m. 28.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd assignavimus, pro Expensis Hospitii nostri, Bona & Catalla, quae fuerunt Ricardi le Scrop, nuper Archiepiscopi Eborum, & quae, occasione Rebellionis ipsius Ricardi, nobis sunt forisfacta, ac de valore Viginti Librarum, quae infra Hospitium ipsius nuper Archiepiscopi apud Westmonasterium existunt, sicut per quandam Inquisitionem, coram certis Commissionariis nostris, super Johanne Maysham, jam tardè Escaetore nostro in Comitatu Middlesexiae, captam, pleniùs apparet prout informamur,
Et ulterius assignavimus praedicto Hospitio nostro, pro Expensis ejusdem, Decem Libras, Nobis de Firma Ecclesiae de Perpondesherst in Comitatu Sussexiae, occasione Utlagariae, in Johannem Wellys, Personam ejusdem Ecclesiae, de Felonia indictatum, ad Sectam nostram promulgatae, debitas,
Ac etiam Firmam Decem Librarum per Annum, de Ecclesia praedicta, pro hujusmodi Expensis, quamdiu eadem Firma in Manibus nostris fuerit ex Causa supradicta.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, ix die Junii.
Per Breve de Privato Sigillo.
June 19. The several sheriffs are ordered to summon Henry de Percy, late earl of Northumberland, and Thomas late lord Bardolfe, before the K., Westm.
O. viii. 442. H. iv. p. i. 98.
De Comparendo coram Rege.
An. 7. H. 4. Claus. 7. H. 4. m. 8. d.
Rex Vicecomiti Kantiae, Salutem.
Cùm per Dominos Temporales Regni nostri Angliae, in praesenti Parliamento nostro existentes, de avisamento & assensu nostris, Ordinatum existat quòd Proclamatio, per totum Regnum nostrum Angliae, publicè fiat,
Quòd Henricus de Percy nuper Comes Northumbriae, & Thomas Bardolfe nuper Dominus de Bardolfe, in propriis Personis suis compareant, & reddant coram Nobis in propria Persona nostra, citra Quindenam Sancti Johannis Baptistae proximò futuram, ad Respondendum de quibusdam Proditionibus, erga ipsos in Parliamento praedicto declaratis, & ad Standum Recto coram Nobis & praefatis Dominis in hac parte,
Et si praedicti Henricus & Thomas comparuerint, & se reddiderint coram Nobis, in forma praedicta, citra Quindenam praedictam, tunc iidem Henricus & Thomas sub salva & secura Custodia ponantur, quousque ad Responsum suum inde coram Nobis & praefatis Dominis venire possint,
Et, in Casu quo praedicti Henricus & Thomas citra Quindenam praedictam non comparuerint, nec se reddiderint coram nobis in forma praedicta, tunc iidem Henricus & Thomas sint & teneantur Convicti de Proditionibus praedictis per Considerationem Parliamenti supradicti,
Nos,
Volentes Ordinationem & Considerationem praedictas effectui debito mancipari,
Tibi Praecipimus, firmiter Injungentes, quòd statim, visis praesentibus, in singulis locis, in Balliva tua, ubi melius expedire videris, ex parte nostra publicè Proclamari facias,
Quòd praedicti Henricus & Thomas, in propriis Personis suis, compareant, & se reddant coram Nobis in propria Persona nostra citra Quindenam praedictam, ad Respondendum de Proditionibus praedictis & ad Standum Recto coram Nobis & praefatis Dominis in hac parte, sub Poena Convictionis supradictae, juxta formam Ordinationis supradictae,
Et Nos de Diebus & Locis Proclamationis praedictae, cùm sic facta fuerit, in Cancellaria nostra, sub Sigillo tuo, distinctè & apertè, sine dilatione, reddas certiores; hoc Breve Nobis remittens.
Teste Rege apud Westmonasterium, xix die Junii.
Consimilia Brevia diriguntur singulis Vicecomitibus per Angliam.
June 22. John Elyngeham, sergeant-at-arms, is ordered to provide shipping for the passage of the K.'s daughter, Philippa Q. of Denmark, going thither. Westm.
O. viii. 443. H. iv. p. i. 99.
Pro Philippa Regina Daciae.
An. 7. H. 4. Pat. 7. H. 4. p. 2. m. 24. d.
Rex, Dilecto sibi, Johanni Elyngeham, Servienti suo ad Arma, Salutem,
Scias quòd Assignavimus Te ad Decem Naves & Quatuor Balingeras, in Portubus Londoniae & Lenn, ac super Costeris Maris, in Comitatu Norffolciae existentes, pro Transitu ac salva & secura Conductione, Carissimae Filiae nostrae, Philippae Reginae Daciae, Sweciae, & Norwegiae, versus easdem partes,
Necnon ad tot Magistros & Marinarios, quot pro Gubernatione earumdem Navium & Balingerarum sufficere poterunt, tàm infra Libertates, quàm extra, pro Denariis nostris, in hac parte rationabiliter solvendis, Arestandum & Capiendum,
Et ideò Tibi Praecipimus quòd circa Praemissa diligenter intendas, & ea facias & exequaris in Forma praedicta:
Damus autem tàm Universis & Singulis Vicecomitibus, Majoribus, Constabulariis, Ballivis, & Ministris nostris, quàm Magistris, Marinariis, & Possessoribus Navium & Balingerarum praedictarum, ac aliis quorum interest, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis, quòd tibi, in Executione Praemissorum, Intendentes sint & Auxiliantes, prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo secundo die Junii.
Per Concilium.
June 28. Grant to Henry bp. of Winchester, Thomas Longley, chancellor of England, Nicholas Bradshawe, and Thomas Shelford, clerk, of the 1,000l. due from the dean and chapter of London, for the custody of the temporalities of that see. Westm.
O. viii. 443. H. iv. p. i. 99.
Super Custodia Episcopatus Londoniae.
An. 7. H. 4. Ibid. m. 17.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Dominus E. quondam Rex Angliae, Progenitor noster, per Literas suas, nuper Concesserit, pro se & Haeredibus suis, quòd tunc Decanus & Capitulum Ecclesiae Cathedralis Sancti Pauli Londoniae, & eorum Successores, in singulis Vacationibus Episcopatûs Loci illius, quotiens (videlicet) ipsum Episcopatum extunc vacare contingeret, haberent & tenerent Custodiam Episcopatûs illius, & omnium Temporalium ejusdem, cum omnibus Rebus & Bonis, ad Episcopatum praedictum qulitercumque spectantibus, adeo plenè & integrè sicut Episcopi Loci illius eundem Episcopatum & Temporalia ejusdem, cum omnibus Rebus & Bonis, ad eadem pertinentibus, sede plenâ, aliquibus tunc retroactis temporibus, habere & tenere consueverunt, vel idem Progenitor noster, aut Haeredes sui, Custodiam illam, cum omnibus Rebus & Bonis praedictis, temporibus Vacationum illarum, habere posset vel deberet, si in manu sua retenta fuissent, Reddendo sibi & Haeredibus suis, pro qualibet Vacatione Episcopatûs illius, si per unum Annum integrum duraret, Mille Libras, ad quas idem Episcopatus taxatur Annuatim,
Et, si Vacatio Episcopatûs praedicti duraret ultra unum Annum, tunc Decanus & Capitulum Ecclesiae illius, pro Rata Temporis, quo Vacatio illa ultra Annum duraverit, de praedictis Mille Libris plus solvant, &, si minori tempore duraret quàm per unum Annum, tunc pro Rata temporis illius, de praedictis Mille Libris minus solvant, prout in Literis praedictis pleniùs continetur,
Nos, de Gratia nostra speciali, ex certa scientia & proprio motu nostris, Dedimus & Concessimus, carissimo Fratri nostro, Henrico Episcopo Wyntoniensi, ac, Dilecto Clerico nostro, Thomae Longeley Cancellario nostro Angliae, Nicholao Bradshawe Armigero, & Thomae Shelford Clerico, quicquid ad Nos pertinet de dicta summa Mille Librarum, seu de Rata ejusdem, a Festo Sancti Johannis Baptistae ultimò praeterito, quamdiu praesens Vacatio Episcopatûs praedicti duraverit,
Habendum & Percipiendum, per manus Decani & Capituli ejusdem Ecclesiae, ad Usum, Opus, & Proficuum, dilecti Clerici nostri, Nicholai Bubbewyth, in Episcopum Loci praedicti Electi, de Dono nostro,
Volentes ulteriùs & Concedentes quòd iidem, nunc Decanus & Capitulum, qui Custodiam praedictam, vigore Concessionis praefati Progenitoris nostri, in praesenti Vacatione ejusdem Ecclesiae, habent, praefatis, Episcopo Wyntoniensi, Thomae, Nicholao, & Thomae, omne id, quod ad Nos pertinet, aut pertinere debet, de dicta summa Mille Librarum, aut de Rata ejus- dem, dicto Festo Sancti Johannis, quam diu praesens Vacatio Episcopatûs praedicti duraverit, ad Usum, Opus, & Proficuum praedicta, de tempore in tempus, liberent & persolvant,
Quódque praefati, nunc Decanus & Capitulum, de dicta summa Mille Librarum Annuarum, & de quacumque Rata ejusdem, quas praefatis, Episcopo Wyntoniensi, Thomae, Nicholao Bradshawe, & Thomae, a dicto Festo Sancti Johannis, sic solvent, ab eodem Festo Sancti Johannis, quamdiu, durante praesenti Vacatione Ecclesiae praedictae, praefati Decanus & Capitulum dictam Custodiam habuerint, exnunc erga Nos & Haeredes nostros, ad Scaccarium nostrum, seu alibi, penitùs exonerentur & acquietentur.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxviij die Junii.
Per ipsum Regem.