Rymer's Foedera with Syllabus
April-June 1407

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

479-489

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: April-June 1407', Rymer's Foedera Volume 8, pp. 479-489. URL: http://british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115155 Date accessed: 31 July 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

April–June 1407

Syllabus EntryFoedera Text
April 26. Commission to sir John Cheyne and Henry Chichele, as ambassadors to pope Gregory XII. Westm.
O. viii. 479. H. iv. p. i. 113.
Ambassiatores ad Gregorium Papam.
An. 8. H. 4. Franc. 8. H. 4. m. 10.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Discretionibus eximiis ac Circumspectionibus providis & maturis, dilecti & fidelis Militis nostri, Johannis Cheyne unius Concilii nostri, & Magistri Henrici Chichele Legum Doctoris, pleniùs confidentes,
Ipsos communiter, & divisim, & quemlibet eorum in solidum, Procuratores, Nuncios, & Ambasfiatores nostros, Facimus, Ordinamus, & Deputamus, ac Loco nostro ponimus & assignamus,
Ad Voluntatem & Propositum nostra, de & super certis Negotiis, Nos & Statum Regni nostri intimè concernentibus, Sanctitati & Reverentiae, Sanctissimi Patris nostri, Domini Gregorii, Dei providentiâ, Papae Duodecimi, ac Venerabilibus Patribus sacri Collegii sui Cardinalibus, pro Nobis & nomine nostro, cum dictorum Negotiorum Connexis & Dependentiis quibuscumque, Exponendum, Intimandum, & Declarandum, ac ad finale Responsum & Expeditionem super eisdem Habendum, Nobis reportandum, & reportari realiter faciendum,
Et ad omnia alia & singula Faciendum & Explendum, quae in praemissis necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna,
Et hoc tàm dicto sanctissimo Patri quàm praefatis Venerabilibus Patribus Cardinalibus, necnon omnibus aliis quorum interest, innotescimus per praesentes.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxvj die Aprilis.
Per ipsum Regem.
May 8. Commission to sir Richard de Aston and seven others to proceed with the causes which Richard bp. of Rochester intends to move against the duke of Burgundy, captain general of the K. of France, in Picardy and Flanders, the count of S. Paul, and Lionel de Darreins, concerning the arrest of Thomas Constable and Robert Sarteler, his clerks. Westm.
O. viii. 480. H. iv. p. i. 113.
De Causis, contra Ducem Burgundiae movendis, Cognoscendis.
An. 8. H. 4. Ibid. m. 9.
Rex, Dilectis & Fidelibus suis, Richardo de Aston Chivaler, Willielmo de Hoo Chivaler, Thomae de Swynford Chivaler, Hugoni Blys, Johanni de Burghope, Ricardo de Oldyngton, Simoni de Campe, & Jacobo Shafte, Salutem.
Sciatis quòd,
Ad omnes & singulas Causam & Causas, tàm Civiles, quàm Criminales, quam & quas, Venerabilis Pater, Ricardus Episcopus Roffensis movet, seu movere intendit,
Contra & adversus Johannem Ducem Burgundiae, Comitem Flandriae & Arthesii, ac Adversarii nostri Franciae, in partibus Picardiae, & West Flandriae, Capitaneum Generalem,
Ac contra Walramum Comitem de Lyney & de Sancto Paulo,
Ac Leonellum de Darreins Militem,
Eorúmque Subditos omnes & singulos, tàm conjunctim, quàm divisim, de & super Arestationibus, Captivationibus, & Detentionibus, tàm Personae suae quam Thomae Conestable, & Roberti Sarteler, Clericorum suorum,
Et quas iidem Thomas & Robertus contra omnes & singulos supradictos, pro seipsis, movere intendunt,
Et uterque eorum intendit, de & super Arestationibus, Captivationibus, & Detentionibus ipsorum, & cujuslibet eorum, ac ipsorum omnium & singulorum, Damnis & Injuriis inde secutis, tàm excitative, quàm in quantum necesse fuerit etiam auctorizabiliter Audiendum, Cognoscendum, Decidendum, & debito fine Terminandum,
Cum Potestate Examinandi omnes salvos Conductus, eorumque Vires & efficacias, eis & cuilibet eorum, pro parte illorum de Francia, & de Flandria, ac alios a Jure concessos,
Ac de eis Cognoscendi, eosque & eorum Vires & efficacias hujusmodi Declarandi, & cum aliis Emergentibus, Incidentibus, Dependentibus, & Connexis universis,
Necnon ad Procedendum de & super omnibus & singulis Praemissis Summariè & de plano, sine strepitu & figura Judicii, Terminis etiam consuetis abreviatis, solâ Facti veritate inspectâ,
Dum tamen sufficientes Defensiones, secundum Naturam ipsarum Causarum, cuilibet in ea parte omnino reserventur,
Vobis (de quorum Industria, Circumspectione, & Fidelitate plenè confidimus) conjunctim, & divisim, & cuilibet vestrûm in solidum,
Ita quòd non fiat Conditio melior Occupantis, set quòd unus vel plures Vestrûm inceperit vel inceperint, alius vel alii Vestrûm poterit vel poterint continuare, perficere, & finire, & ille seu illi prius occupans vel occupantes cum alio vel aliis resumere totiens quotiens videbitur expedire,
Cum Potestate etiam cum praedictis Clausulis Subdelegandi, quatenus ad nos attinet, propter Justitiam a praefato Duce injustè denegatam, Praemissis nonnullis Requestis, in ea parte debitè sibi factis, quas Nos Ratas & Gratas habentes, efficaciùs quo Possumus de Jure, Committimus Vices nostras,
Dum tamen quicquam, colore Praesentium, quod in Enervationem praesentium Treugarum, inter Nos & illos de Flandria captarum, aliqualiter cedere valeat, non attemptetis, nec attemptari faciatis quovis modo,
Nec ad aliquam Sententiam diffinitivam, coram vobis in hac parte ferendam, seu de aliquibus Reprisaliis, in hac parte Capiendis, quousque nobis in Cancellariam nostram, sub Sigillis vestris vel unius vestrûm, de toto Facto vestro in hac parte prius certificaveritis, & aliud a nobis indè habueritis in Mandatis, procedatis;
Et ideò Vobis Mandamus quòd circa praemissa diligenter intendatis, & ea faciatis & exequamini in Forma praedicta:
Damus autem universis & singulis Officiariis & Ministris nostris, tàm in Villa nostra Calesii, quàm in aliis Villis & Dominiis nostris, in Partibus Picardiae, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd Vobis & cuilibet vestrûm, in Praemissis faciendis & exequendis, Intendentes sint, Consulentes, & Auxiliantes prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, Octavo die Maii.
May 10. Pardon for George earl of Dunbar, his son Gawain, and 38 others, for injuries done to the tenants of the dean and chapter of Lincoln at Navenby. Westm.
O. viii. 481. H. iv. p. i. 113.
De Pardonationibus, ex parte G. de Dunbar Comitis Marchiae.
An. 8. H. 4. Pat. 8. H. 4. p. 2. m. 12.
Rex, Omnibus Ballivis & Fidelibus suis, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
Ex parte, carissimi & fidelis Consanguinei nostri, Comitis Marchiae Scotiae, de bono Fine & Concordiâ, factis inter ipsum Comitem & Decanum & Capitulum Lincolniae, de omnimodis Debatis, Mahemiis, Transgressionibus, & Gravaminibus, per ipsum Comitem & Servientes suos, Tenentibus praedictorum Decani & Capituli de Nanenby illatis, informati,
Et etiam qualiter idem Comes cum Uxore Johannis Bleswell de Nanenby, super Morte ejusdem Johannis, quondam Viri sui, plenariè concordatus existit,
Undè idem Comes & Servientes sui Indictati existunt,
De Gratiâ nostrâ speciali, & ob reverentiam Dei, Pardonavimus eidem Comiti, per Nomen Georgii Dumbarre Chivaler, aliàs dicti Georgii Dunbarre Senioris Chivaler, Sectam Pacis nostrae, quae ad Nos versus ipsum pertinet, pro omnimodis Proditionibus, Feloniis, Murdris, Mahemiis, Insidiis, Praecogitatis, Mesprisionibus, & Transgressionibus, per ipsum ante haec tempora factis sive perpetratis, unde Indictatus, Rectatus, vel Appellatus existit,
Ac etiam Utlagariis, si quae in ipsum hiis occasionibus, vel aliqua earumdem, fuerint promulgatae,
Et firmam Pacem nostram ei indè concedimus,
Ita tamen quòd stet Recto in Curiâ nostrâ, si quis versus eum loqui voluerit de Praemissis, vel aliquo Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo die Maii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Consimiles Literas Regis de Pardonatione habent subscripti, sub eadem Data; videlicet,
Gawanus Filius Georgii Dunbarr Chivaler, aliàs dicti Georgii Dunbarr Senioris Chivaler.
Richardus Marche.
Herteramus Serviens Alexandri Franche
(aliàs dictus Herteras) Serviens ipsius Comitis.
Johannes Helaye de Kyme (aliàs dictus Helay) Serviens ipsius Comitis.
Robertus Watson Serviens ipsius Comitis.
Johannes Monymel (aliàs dictus Johannes Manymell) Serviens ipsius Comitis.
Georgius Broun Serviens ipsius Comitis.
Adam Belle Scocheman (aliàs dictus Armiger) Serviens ipsius Comitis.
Johannes Richardson Serviens ipsius Comitis.
Thomas Broune Armiger (aliàs dictus Thomas Broun) Serviens ipsius Comitis.
Robertus Serviens Pateni Broun (aliàs dicti Pateman Broun) Servientis ipsius Comitis.
Alexander Franche Serviens ipsius Comitis.
Patenus Broune (aliàs dictus Broun) Serviens ipsius Comitis.
Robertus Heryng Serviens ipsius Comitis.
Willielmus Wake Serviens ipsius Comitis.
Robertus Sturdy Serviens Nicholai Dunbarr Servientis ipsius Comitis.
Johannes de Benyngton de Lincolnia Mercer Serviens ipsius Comitis.
Thomas Othe Chambre (aliàs dictus Thomas Othe Chambyr) Serviens ipsius Comitis.
Alexander Broun (aliàs dictus Alexander Broune) Serviens ipsius Comitis.
Thomas Fwer Serviens ipsius Comitis.
Johannes Toman Broune Serviens ipsius Comitis.
Hugo Othe Spense Serviens ipsius Comitis.
Johannes Tomson Serviens ipsius Comitis.
Thomas Broun Wolleman Serviens ipsius Comitis.
Thomas Amcotes de Nanenby & Katerina Uxor ejus Servientes ipsius Comitis.
Johannes Wyncowe Serviens ipsius Comitis.
David Stevensom (aliàs dictus David Stevenson) Serviens ipsius Comitis.
Johannes Broune (aliàs dictus Johannes Broun) Serviens ipsius Comitis.
Nicholaus Letters Serviens ipsius Comitis.
Matheus Stevenson Serviens ipsius Comitis.
Johannes Othe Chaumbre (aliàs dictus Johannes del Chaumbre) Serviens ipsius Comitis.
Hugo Othe Wode Scocheman Serviens ipsius Comitis.
Thomas Barbour & Johanna Uxor ejus Servientes ipsius Comitis.
Johannes Preston & Agnes Uxor ejus Servientes ipsius Comitis.
Gliskyn Serviens Gawani Dunbarr Servientis ipsius Comitis.
Robertus Weston Serviens ipsius Comitis.
Andreas Heryng Serviens ipsius Comitis.
Jacobus Serviens Alexandri Broun (aliàs dictus Serviens Alexandri Heryng.)
Johannes Chyrnesey Capellanus, Scocheman (aliàs dictus Chirnese, aliàs dictus Chirnesyde) Serviens ipsius Comitis.
May 10. Safe conduct for Tristan de la Lande, governor of Nantes, coming to England for the Q. Westm.
O. viii. 482. H. iv. p. i. 114.
De salvo Conductu, ex parte Reginae.
An. 8. H. 4. Franc. 8. H. 4. m. 9.
Rex Universis & singulis Admirallis, &c. Salutem.
Sciatis quòd, de Gratia nostra speciali, & de assensu Concilii nostri, suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales, Tristanum de la Lande Armigerum, Gubernatorem Comitatûs de Nantes, pro carissima Consorte nostra Regina, cum Undecim Personis & Equis, ac Triginta Naves & Vasa, talia qualia praedictus Tristanus advocare, warantizare, & eligere voluerit, cujuscumque Portagii existant, cum Sale de Guerrande Carcata, ad praedictam Consortem nostram, ratione Dotis suae dicti Comitatûs de Nantes, pertinente, ac Magistros, Marinarios, Garciones, Pagettos, Apparatus, & omnia Bona Vasorum praedictorum, necnon Bona & Hernesia praedicti Tristani quaecumque in Comitivâ sua, in Regnum nostrum Angliae pacificè, absque aliquali intromissione de Facto de Guerra, veniendo, ibidem morando, & exindè ad propria redeundo;
Et ideò vobis Mandamus quòd ipsum Tristanum, cum Undecim Personis & Equis, ac Triginta Naves & Vasa, talia qualia praedictus Tristanus advocare, warantizare, & eligere voluerit, cujuscumque Portagii existant, cum Sale de Guerrande carcata, ad praedictam Consortem nostram, ratione Dotis suae dicti Comitatûs de Nantes, pertinentia, ac Magistros, Marinarios, Garciones, Pagettos, Apparatus, & omnia Bona Vasorum praedictorum, necnon Bona & Hernesia praedicti Tristani quaecumque, in Comitivâ suâ, in Regnum nostrum praedictum pacificè, absque aliquali intromissione Facti de Guerrâ, veniendo, ibidem morando, & exindè ad propria, ut praedictum est, redeundo, manuteneatis, protegatis, & defendatis, non inferentes eis, vel, quantum in vobis est, ab aliis inferri permittentes, Injuriam, Molestiam, Dampnum, Violentiam, Impedimentum aliquod seu Gravamen,
Et, si quid eis forisfactum sive Injuriatum fuerit, id eis, sine dilatione, debitè corrigi & reformari faciatis,
Proviso semper quòd de Custumis ac omnibus aliis Deveriis, ad Nos pro Praemissis pertinentibus, fideliter respondeatur,
Et quòd ipsi, ad introitum suum in aliquo Portuum nostrorum, Castrorum, Fortalitiorum, sive Villarum firmatarum, praesentes Literas nostras de salvo Conductu Custodibus, Capitaneis, Constabulariis, Majoribus, Ballivis, seu aliis Ministris nostris eorumdem, primò monstrent.
Et quòd Personae praedictae Proditores, vel Gentes abjudicatae vel Bannitae extra Regnum nostrum praedictum minimè existant,
Et quòd ipsi quicquam, quod in nostri, seu dicti Regni nostri Angliae, aut Ligeorum nostrorum, Dampnum seu Praejudicium cedere valeat, non attemptent, seu attemptari faciant, quovis modo.
In cujus &c. usque Festum Natalis Domini proximò futurum duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo die Maii.
Per Breve de Privato Sigillo.
May 24. Safe conduct for Archibald earl of Douglas going to Scotland. Westm.
O. viii. 483. H. iv. p. i. 114.
Pro Comite de Douglas.
An. 8. H. 4. Scot. 8. H. 4. m. 4.
Rex universis & singulis Admirallis, &c. ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales, Archibaldum Comitem de Douglas de Scotiâ, cum Quinquaginta Personis, Equitibus sive Peditibus, Armatis vel non Armatis, tàm per Terram, quàm per Mare, insimul, & divisim, extra Regnum nostrum Angliae in Scotiam, versus Fortalitia sua propria, transeundo, & abindè in idem Regnum nostrum securè redeundo, ibidem morando, & quandocumque eis vel eorum alicui placuerit, per Castra, Villas firmatas, seu alia Fortalitia quaecumque Regni nostri praedicti, redeundo,
Demonstrando primitùs Literas nostras de salvo Conductu, vel veram notitiam seu Testimonium earumdem, si ab eo exigatur,
Absque Malo, Dampno, Molestatione, seu Impedimento aliquo in Corporibus, Bonis, aut Rebus suis quibuscumque;
Et ideò vobis Mandamus &c. Non inferentes eis, &c. Et si quid eis Forisfactum, &c.
Nolentes quòd ipsi, vel eorum aliquis, occasione Marquae, Reprisaliae, Debiti, Compoti, Conventionis, Contractûs, vel alicujus Actionis, seu Causae, ad Sectam aut Prosecutionem nostri vel alicujus Ligeorum nostrorum, capiantur, arestentur, imprisonentur, inquietentur, molestentur aliqualiter seu graventur,
Proviso semper quòd praedictus Comes quicquam per se, vel praedictas Personas, quod in nostri, seu dicti Regni nostri Angliae, aut aliorum Ligeorum nostrorum, Praejudicium cedere valeat, non attemptet, seu attemptari faciat, quovis modo.
In cujus &c. usque Festum Omnium Sanctorum, proximò futurum, duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo quarto die Maii.
Per Breve de Privato Sigillo.
May 30. Safe conduct for Laurence bp. of Ancona, papal nuncio. Westm.
O. viii. 483. H. iv. p. i. 114.
Pro Nuncio Papae.
An. 8. H. 4. Franc. 8. H. 4. m. 9.
Rex, per Literas suas Patentes, quamdiu Regi placuerit duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Dominum Laurentium Episcopum Anconitanum, in partibus Picardiae jam existentem,
Qui in Regnum Regis Angliae, penes praesentiam Regis, pro certis Nunciis & Negotiis Regis, ex parte Domini Summi Pontificis exponendis & declarandis, in proximò est venturus,
In dictum Regnum Regis, cum Famulis suis, veniendo, ibidem morando, & exindè ad partes suas proprias redeundo.
Teste Rege apud Westmonasterium, tricesimo die Maii.
Per ipsum Regem.
May 30. The K. appoints Richard Kays, sergeant-at-arms, to proclaim at Bristol and other parts in the west that no injury is to be done to the duke of Brittany or his subjects, as he has been sent to treat with the K. Westm.
O. viii. 483. H. iv. p. i. 113.
Pro Duce Britanniae, de Proclamatione.
An. 8. H. 4. Ibid. m. 8.
Rex, dilecto sibi, Ricardo Kays, Servienti suo ad Arma, Salutem.
Quia, Nobilis Princeps, Johannes Dux Britanniae, Filius noster carissimus, penes Personam nostram,
Pro quadam Alligantia, & Treugarum sive Pacis Tractatu, inter Nos, & Regnum, ac Subditos nostros, & praefatum Ducem, ac Dominium suum Britanniae, & Subditos suos, hinc indè mutuò habendis,
Necnon pro Restrictione sive Captione Hominum, & Navium, ac aliorum Dampnorum, inter Nos, & Subditos nostros, & praefatum Ducem, & Subditos suos, usque ad Festum Omnium Sanctorum, proximò futurum, faciendis,
Jam noviter specialiter destinavit,
Nos,
Attendentes quanta Dampnorum Discrimina Guerrae & Dissensionis ante haec tempora intulerunt, ac Pacis Bona, & Quietis Dulcedinem, quae per Alligantiam ac Pacis sive Treugarum Tractatum, Nobis per ipsum Ducem, ex motu & votis suis propriis, ut praemittitur, oblatos, si effectum debitum sortiantur, possint verisimiliter evenire,
Ac volentes proindè voto & desiderio dicti Ducis, ob Dei reverentiam, & effusionis Christiani Sanguinis evitationem, ac etiam pro eo quòd idem Dux Filius Naturalis carissimae Consortis nostrae existit, quatenus absque offensa nostri & nostrorum poterimus, gratiosiùs inclinare,
Assignavimus Te ad Proclamandum, & proclamari faciendum,
In Portu Villae nostrae Bristolliae, & in omnibus aliis Portubus Maris in Partibus Occidentalibus, & aliis Locis ubi magis expediens fuerit & necesse,
Nè quis Ligeorum nostrorum (cujuscumque Statûs seu Conditionis fuerit) aliqua Dampna vel Mala quaecumque, per Terram, sive per Mare, praefato Duci, seu Subditis suis Dominii sui praedicti, usque dictum Festum Omnium Sanctorum inferat, aut inferri praesumat ullo modo,
Proviso semper quòd praefatus Dux, seu Subditi sui praedicti, Adversario nostro Franciae, seu aliis Inimicis nostris, non adhaereant, nec eis Consilium, Auxilium, vel Favorem, contra Nos, Subditos, seu Amicos nostros quoscumque, praestent vel adhibeant quovismodo,
Nec Nobis seu Ligeis nostris Dampna vel Mala aliqua, seu Causam vel Occasionem eorumdem inferant, seu inferre procurent, aut subdolè, sub quovis excusationis Velamine, facere ymaginentur interim quovis modo,
Intentionis nostrae etiam non existit quòd Castrum, Insula, Villa, Dominium, sive Territorium Loci, vulgariter nuncupati Seint Malowe de Lisle (quae de Subjectione praefati Ducis non existit, ut dicitur) seu Locum illum Inhabitantes, seu eorum aliquis, praedictis Literis nostris aliqualiter contineantur;
Et ideò tibi Praecipimus quòd circa Praemissa diligenter intendas, & ea facias & exequaris in formâ praedicta:
Damus autem universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, Ministris, ac aliis Fidelibus & Subditis nostris, infra Libertates, & extra, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd tibi, in executione Praemissorum, Intendentes sint, Consulentes, & Auxiliantes, prout decet.
In cujus &c.
Tege Rege apud Westmonasterium, tricesimo die Maii.
Per Breve de Privato Sigillo.
June 10. The K. orders the constable of the Tower of London to deliver the son of the K. of Scotland and Griffin ap Oweyn Glendordy to Richard lord de Grey, to be taken to Nottingham Castle. Westm.
O. viii. 484. H. iv. p. i. 115.
De Filio Regis Scotiae custodiendo.
An. 8. H. 4. Claus. 8. H. 4. m. 4.
Rex, Constabulario Turris suae Londoniae, & ejus Locumtenenti, Salutem.
Mandamus vobis quòd Filium Regis Scotiae, & Griffinum ap Oweyn Glendordy, in Turri praedictâ sub Custodiâ vestrâ existentes, dilecto & fideli nostro, Richardo Domino de Grey deliberetis, usque Castrum nostrum Notinghamiae ducendos, ibidem, quousque aliud pro ipsorum deliberatione duxerimus demandandum, Custodiendos.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo die Junii.
Per ipsum Regem.
June 11. Commission to sir Thomas Erpyngham and two others, to treat with France for redress of injuries. Westm.
O. viii. 484. H. iv. p. i. 115.
De Tractando cum Adversario Franciae.
An. 8. H. 4. Franc. 8. H. 4. m. 6.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem in Domino sempiternam.
Noverit Universitas vestra quòd,
Ad Honorem Dei, ac Sanguinis Christiani effusionem, Malaque ac Dampna irreparabilia evitanda, quae, stante Guerrâ inter Nos & Adversarium nostrum de Francia, verisimiliter & sine dubio poterunt evenire, prout jam veraciter evenerunt, sicut transacti temporis Cursus edocet manifestè,
Inclinamur & assentimus ad Tractandum cum dicto Adversario nostro de Francia,
Et, ob hanc causam, mittimus de praesenti, versus partes Picardiae, dilectos & fideles nostros, Thomam Erpyngham Militem, Johannem Catryk Clericum, & Hugonem Mortymer Domicellum,
De quorum fidelitate, discretione, & Industriâ pleniùs confidentes, ipsis Tribus, vel Duobus eorumdem (quorum unus omnino sit praedictus Thomas) Dedimus, Concessimus, & Commisimus, ac Damus, Concedimus, & Committimus, per Praesentes, sufficientem Auctoritatem, plenamque ac liberam Potestatem, & Mandatum generale & speciale,
Pro Nobis & Nomine nostro, necnon pro Subditis, Colligatis, & Confoederatis, Regnis, Terris, & Dominiis nostris, citra & ultra Mare,
De & super omnibus & singulis Contentionibus, Quaestionibus, Litibus, Querelis, Guerris, Debatis, Demandis, & Discordiis quibuscumque, cum omnibus suis Circumstantiis, Incidentibus, Emergentibus, Dependentibus, & Connexis,
Inter Nos, Subditos, Colligatos, & Confoederatos nostros, Regna & Dominia nostra, citra & ultra Mare, ex una parte, & dictum Adversarium nostrum de Francia, Subditos, Colligatos, Confoederatos, & Dominia sua ex parte altera, qualitercumque motis vel habitis,
Necnon de & super quarumcumque Treugarum, in hac parte initarum, Violationibus, ac earum Reformationibus, & contra earum sormam Attemptatorum Reparationibus & Emendis dandis, faciendis, & recipiendis, quibuscumque Locis & temporibus oportunis, cum dicto Adversario nostro, seu ejus sufficientibus Deputatis vel Deputandis in hac parte, Conveniendi, Tractandi, Componendi, Paciscendi, Transigendi, ac finaliter Concordandi,
Hujusmodíque Treugas, ut praemittitur, captas seu initas, in eventum quo, in aliqua sua parte, fuerint Defectivae, Obscurae, Diminutae, vel Superfluae, Corrigendi, Declarandi, Augendi, & Minuendi, ac in Formam bonam, justam, & rationabilem, secundum quod eis Tribus simul, vel Duobus eorum per se (quorum unus omnino sit praefatus Thomas) expedire videbitur, Reducendi ac Redigendi,
Juramentumque quodcumque, licitum & honestum, in Animam nostram, tactis sacrosanctis Evangeliis, ac etiam in verbo regio Praestandi,
Quascumque Cautiones, solitas & honestas, Nomine nostro & pro nobis, Exponendi,
Necnon omnia alia & singula Agendi, Excercendi, & Expediendi, quae in Praemissis vel circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, etiam si de se Mandatum exigant speciale, & altioris naturae fuerint quàm Capitula expressata, ac quae & qualia nosmet ipsi facere possemus si personaliter interessemus,
Promittimus etiam, bonâ fide, & verbo regio, Nos pro Nobis, Haeredibus, Successoribus, & Subditis, Colligatis, & Confoederatis nostris, quantum in Nobis est, Ratum, Gratum, & Firmum, perpetuis temporibus, habituros totum & quicquid per hujusmodi Commissarios seu Deputatos nostros, Tres simul vel Duos eorumdem (quorum unus omnino sit praefatus Thomas) unà cum dicto Adversario nostro de Francia, Deputatis seu Deputandis ab eodem, Actum, Factum, Ordinatum, Concordatum, vel Conventum fuerit in Praemissis, vel in aliquo Praemissorum, & Exponimus Cautionem,
Eaque omnia & singula, per Literas nostras, & sub Magno Sigillo nostro, Ratificabimus & Confirmabimus quotienscumque ad hoc fuerimus requisiti.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras Patentes fieri, & Magni Sigilli nostri munimine fecimus roborari.
Dat. in Palatio Regis Westm. undecimo die Junii.
Per ipsum Regem.
June 12. Declaration of the K. as to certain points in the truce with the duke of Burgundy. Westm.
O. viii. 485. H. iv. p. i. 115.
De Intentione Regis, super Treuga cum Duce Burgundiae inita declaranda.
An. 8. H. 4. Franc. 8. H. 4. m. 3.
Le Roi a toutz &c. Salutz.
Come, par la Tractie,
Que a est tenue parentre Nous & le Duc de Burgoigne, Count de Flandres, pour sa Paiis de Flandres,
Plusours Poins & Articles aient este, de nostre Commandement, Sceu, & Volunte, Avises, Traitez, & Accordez, par noz Ambassatours & les Commys du dit Duc,
Pour les Merchandises avoir Cours seurement entre nostre Roialme d'Engleterre, nostre Ville de Caleis, & noz autres Paiis, Terres, & Seigneuries, & les dis Count & Paiis de Flandres, les Pelerins d'une Coste & d'autre passer & faire leur Pelrinages, les Clercs de nostre Roiaume d'Engleterre ailer au Rome pour leur Bosoingnes, & les Pescheurs generalment ailler Peschier sur Meer, l'Espace d'un An durant apres la Publication du dit Accort,
Suppose & non obstant que la Guerre soit ou fust overt entre Nous & nostre dit Roiaume & nostre Adversaire de France,
Sicome par noz autres Lettres Patentes, par les quelles Nous avons Conferme le dit Accort, il poet apparoir,
Et,
Pour noz ditz Lettres, & aussi celles, qui pareillement ont este sur ce faites tant par nostre Adversaire come par le dit Duc, estre mises a Execution,
Le dit Accort ait desia, par l'Ordinance des ditz noz Ambassatours, & des Commis du dit Duc, este Publie, en aucuns Lieux d'une Coste & d'autre, & continuant apres este Publie, saunz delaier ou intervalles, par tout, es autres Lieux en il appartendra,
Toute voies, pour ceo que, selonc la custume maintenue en tiel Cas, ceux, qui sont sur Meer, ont accoustume d'avoir ascun delaye, apres la Publication ensi faite, avant que icelle les puisse comprenre, par noz Ambassatours & les dites Commys ait este Appointe & Accorde que la Seurte du dit Accort, non obstant la dite Publication, qui en est & sera faite, ne comencera jusqes a xv jour de Juyl proschein venant, & ainsi, l'effect d'icellui Accord considere, la Publication, qui faite en est, ne dureroit pas par l'Espace d'un An, ains s'en fauldroit, pour la cause desusdite, autant come du jour de la dite Publication a este faite jesqes au dit xv jour de Juyng, la quelle chose serroit graundement en prejudice des Merchantz & autres Parsones Comprinses au dite Traicte, se par Nous n'y estoit purveu de Remedie,
A l'accomplissement du dit Terme d'un An, & pour tant que nostre Entention est, & a este, que le dit Accort, pour le bien de la Chose Public, durast par l'Espace d'un An entier, avons Ottroie & Ottroions, par le Tenure de cestes Presentes, que touz les Poins & Articles, Traitez & Accordez, par noz Ambassatours, par le dit Traitie, & passes desoubz nostre Grand Seal, par Lettres de Confirmacion, soient Tenuz & Guardez du dit xv jour de Juyn, proschein venant, que la Seurte comencera, jusques a un An apres ensuant, non obstant la Publication que faite en est, & serra faite, & que, solonc le Tenure de noz dites Lettres de Confirmacion, le dit Accord ne devoit durer que jusques a un An apres la Publication dessusdite,
Et ensi Nous plest & voulons que ce soit donne a Cognistre & Publie par noz Justicers & Officers par tout ou il appartiendra.
En Tesmoignance de ceo nous avons fait faire cestez noz Lettres Patentes.
Don. a Westm. de soubz nostre Graund Seal, le xij jour de Juyng, l'An de Grace Mille, Quatrecens & Septisme, & de nostre Regne Oeptisme.
June 12. Commission to sir Richard Aston, lieutenant of Calais, Nichol Rixton, Perrine le Loharent, and Richard Oldryngton, to meet the ambassadors of the duke of Burgundy at Calais on Aug. 1. Westm.
O. viii. 486. H. iv. p. i. 115.
De Tractando cum Quatuor Membris Flandriae.
An. 8. H. 4. Ibid. m. 2.
Le Roy a, touz ceulx, qui cez noz Lettres verront ou orront, Salut.
Come,
A l'Instance & Requeste des Quatre Membres du Paiis de Flandres,
Desirans, pour la Soustenance du dit Pais, le commune Merchandise avoir Cours entre nostre Roialme d'Engleterre, & nos autres Paiis, Terres, & Seignuries, d'une Partie, & le dit partie de Flandres. d'autre,
Traitie eust ja piecha este comenchie,
Premier parentre Nous & eulz, & sur ce diverses Journees eues entre Nos Ambassatours pour nostre Partie, & les Deputes des dis Quatre Membres, pour la Partie du dit Paiis, pour la hour,
Et, par appres, durant la Vie de, nostre treshonour & treschier Cousin, le Duc Phelip de Bourgoigne, Conte du dit Paiis de Flandres, d'Artois, & de Burgoigne (qui Dieu Pardonit) entre Nous d'une Partie, & Lui d'autre, par Nos diz Ambassatours & certains ses Commissairs,
Et subsequentment entre Nous, &, tresexcellent & haute Princesse, Madame Marguerite Ducesse de Burgoigne, & Contesse des dis Conteis, nostre trescheier & honourable Parent, durant sa Vie,
Et en la parffin, appres sa Mort, entre nous & nostre treschier Cousin le Duc Johan de Burgoigne, lour Filz & Heire, qui ore est,
Par le quel certaines Lettres de Provision, de Povoir Traiteur & Fermer Seurtes effectueles & vailables, teillez come en cas apparter, eusent este impetres de nostre Adversaire de France, q'il Claime son Seigneur Souverain, pour le terme d'un An, ja fust il que la Gere fust ou soit Ouverte entre nostre dit Adversaire de France & Nous, sicome pluis applain appert par les dis Lettres,
Sur l'Entente de la quelle Provision pluseurs Journees aient este tenues par entre Nos dis Ambassatours & les Commis du dit nostre Cousin, & plusours Motifs, Responses, & Altrications parentre eulz meuis,
Tanque en la parffin il ait este Appointe, par entre Nous dis Messages & Ambassatours en celle Partie d'une Part, & les Commis du dit nostre Cousin de Bourgoigne, Conte de Flandres, come dit est, d'autre,
Et que par dessus la Seurte, que par entre eulx a este prinse, & par Nous Rateffie, a durer pour un An, pour la dite Marchandises avoir Cours, come dit est, nos Ambassatours, tielz come il Nous plera sur ce Ordener, & aussi les Commis du dit Duc, Rassembleront, au Lieu dont leu sera d'Accort, ou premier jour d'Aucust, prouchein venant, pour procedier au Fait Principale du dit Traitie, selon ce que icy devant il fust & a este comenchie de y Traitier,
Et, oveqe ce, pour procedier, a la rapparation des Attemptas, auenus & fais, tant de l'une partie que de l'autre, en temps passe (de quoy autres fois a este tenu parlement & traitie ensemble) & as autre Poins contenuz au dit Traitie & Appointment,
Savoir faisons que Nous,
Confiantz sur la Proudhomme, Sen, Circumspection, & Prudence de, noz treschiers & foialx, Messire Richard Aston Lieutenant de Calais Chivaler, Maistre Nichol Rixton Doctour d'ambideux Lois, Perrine de Loharent, & Richard Oldyngton, Escuiers,
Noz Ambassatours, iceulz ensemble, les Trois, ou les Deux d'icelles, Avons par la Tenour d'icestz Comisse, Ordene, Commettons & Ordenons,
Et lour donnant Pouoir & Auctorite, par ces Presentz, de Convenir & Assembler, ovesqe les Comis & Deputes du dit Duc, aiantz a ce Pouoir soussisant, au dit primer jour d'Aucust, en nostre Ville de Calais, ou ailleurs, a Lieu endifferent a chascun Parter, d'estre assigne de l'assent des Parties; pour Entiertenir le dit primer jour d'Acust, & toutes les autres Journeis, que sur ce serront, par les Ambassatours & Comis, Avisez & Prorogies, pour procedier au dit Traitie, autresois comence d'aveque nos dis Ambassatours, sur les Articles par eulx baillez a les Comis du dis Duc, & sur toutz autres Choses, que bone Pais & Transquillite, entre Nous & nostre Roialme d'Engleterre, & noz autres Terres, & Seigneuries, & le dit Duc & sa Paiis de Flandres, pour nurrir & les Merchandises fere avoir Cours de l'un Paiis en l'autre,
Tant fuist la Guerre overte entre Nous & nostre dit Roialme, & nostre dit Adversaire de France,
Traicter, Convenir, Conclure, & Accorder en nostre Nom & pour Nous,
Et aussi de procedier, au fait, del Reparacions des Dommages & Prinsez, fais par l'une Partie sur l'autre, dont l'en a autrefois tenus Parlement, come dessus est touchie,
Et les Compleintz, sur ce par les Parties fais, ou a faires, Examiner, Jugger, & Determiner, ovesque lour Emergences, Dependences, & Connexes,
Et aussi pour Demander, Prendre, & Recevoir Saufconduitz souffisantz des dis Commis pour Nos Ambassatours dessuisditz, & autres qui irront & serront en leur Compaignie, & pour lour Hernois, Or, Argent, & Biens quelconques,
Et toutz autres Choses, que au dite Traitie serront besongnables & necessaires d'estre fais, uses, & expediez,
Les avanuntditz, Richard, Nichol, Perrine, & Richard, les Trois, les Deux de eulx, Nos vraies Ambassatours, Commissaires, Procurours, & Messages especialx, avons Ordenne, & Ordennons par ces Presens,
Promettans, en Parole du Roy, d'avoir & tenir, pour tous jours, Ferme, & Estable, & Agreable, tout & quanque par Nos dis Ambassatours & Comissairs, les Trois, les Deux de eulx, serra fait & perpetrez es Choses dessusdites, & chascun de eulx.
En Tesmoign. de ceo Nous avons fait faire cestez noz Lettres Patentes.
Don. a Westm. de soubz nostre Grand Seal, le xij jour de Juyng, l'An de Grace M.CCCC.VII. & de nostre Regne VIII.
June 24. Safe conduct for Antonio de Pereto, minister general of the Friars Minors. Westm.
O. viii. 488. H. iv. p. i. 116.
Pro Ministro generali Ordinis Minorum.
An. 8. H. 4. Franc. 8. H. 4. m. 10.
Rex, per Literas suas Patentes, quamdiu sibi placuerit duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, & Defensionem suas speciales, Fratrem Antonium de Pereto, Ministrum Generalem Ordinis Minorum, infra Regnum Regis Angliae, cum Duodecim Personis & Duodecim Equis, ex certis Causis, Ordinem praedictum tangentibus, veniendo, ibidem morando, & exinde ad Propria redeundo, ac Res & Hernesia sua quaecumque;
Ita semper quòd idem Antonius ac Personae praedictae benè & honestè se gerant, dùm sic in Regno nostro steterint supradicto.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxiv die Junii.
Per ipsum Regem.
June 27. The K. orders the collectors of customs and subsidies at London to send the sums collected by them to the treasurer, for the payment of the abp. of Canterbury and others, who have given obligations to Thomas bp. of Durham, Ralph earl of Westmoreland, the merchants of the staple of Calais, the Albertini, and five others, who have advanced money to the K. Similar letters to the collectors of 13 other ports. Westm.
O. viii. 488. H. iv. p. i. 116.
De Summis Mutuatis, pro Solutione Soldariorum infra Castrum & Villam Calesii.
An. 8. H. 4. Claus. 8. H. 4. m. 3.
Rex Collectoribus Custumarum & Subsidiorum suorum in Portu Londoniae, qui nunc sunt, vel qui pro tempore fuerint, Salutem.
Cùm,
Venerabilis Pater, Thomas Dunolmensis Episcopus, Centum Marcas,
Radulphus Comes Westmer landiae, Quingentas Libras,
Willielmus Dominus de Roos, Ducentas & Quinquaginta Marcas,
Hugo Dominus de Burnel Ducentas & Quinquaginta Marcas,
Johannes Norbury Duo Milia Librarum,
Johannes Hende Duo Milia Librarum,
Richardus Whityngton Mille Libras,
Mercatores Stapulae Villae nostrae Calesii Quatuor Milia Librarum,
Et Mercatores Albertinorum Mille Libras,
Pro Solutione Vadiorum Soldariorum, Artificiariorum, & aliorum Officiariorum Villae & Castri nostrorum Calesii, eisdem Soldariis, Artificiariis, & Officiariis facienda,
Ad praesens mutuaverint,
Pro quibus quidem Summis, praefatis, Comiti, Johanni, Johanni, Mercatoribus Stapulae, & Mercatoribus Albertinorum, ad certum Terminum, sive ad certos Terminos, fideliter Persolvendis, Venerabiles Patres, Thomas Archiepiscopus Cantuariensis, Nicholaus Londoniensis, Henricus Wyntoniensis, & Thomas Dunolmensis, Episcopi, ac, Carissimus Consanguineus noster, Edwardus Dux Eborum, Johannes Comes Somer setiae, Richardus Dominus de Grey, Johannes Stanley Chivaler, Magister Johannes Prophete Clericus, & praedicti, Willielmus, & Hugo, per Scripta sua Obligatoria, Sigillis suis consignata, debitè obligantur & assecurantur,
Et Nos,
Gratitudinem magnam Praelatorum, & Dominorum praedictorum, Nobis in praesenti necessitate nostra, in hac parte, monstratam, debitè considerantes,
Ac pro Securitate Solutionis Summarum praedictarum, celerique Exoneratione dictorum Praelatorum & Dominorum, in hac parte, providere volentes, ut tenemur,
Concesserimus & Promiserimus, bonâ fide, pro Nobis & Haeredibus nostris, eisdem, Archiepiscopo, Episcopis, Duci, Comitibus, Richardo, Johanni Stanley, Johanni Prophete, Willielmo, & Hugoni, quòd praedictae Personae, de quibus Summae praedictae in forma praedicta mutuatae existunt, plenam & integram Solutionem earumdem Summarum de Primis Denariis, de Subsidio Lanarum, Coriorum, & Pellium lanutarum, in singulis Portubus Regni nostri Angliae Eskippatorum sive Eskippandorum, versus partes Exteras educendorum, provenientibus, per manus Thesaurarii Angliae, pro tempore existentis, habeant & percipiant, ante omnes alias Assignationes sive Solutiones aliquorum Denariorum, de eodem Subsidio provenientium, per Nos, seu Collectores ejusdem Subsidii, pro tempore existentes, quovis modo factas seu faciendas,
Ac Volentes, Concedentes, & Promittentes, pro Nobis & Haeredibus nostris praedictis, quòd Solutiones dictarum Summarum, pro quibus dicti Praelati & Domini in Forma praedicta Ob- ligati existunt, quibuscumque Solutionibus, Assignationibus, & Liberationibus quarumcumque Pecuniae Summarum sive Securitatum, in, pro, sive de Subsidio praedicto qualitercumque factis sive faciendis, praeferantur, quibuscumque Assignationibus sive Concessionibus, in contrarium factis sive faciendis, non obstantibus,
Quadam Concessione praefatis Mercatoribus Albertinorum, quòd ipsi Subsidium Lanarum, Coriorum, & Pellium Lanutarum, per ipsos extra idem Regnum nostrum similiter educendorum, in Portu praedicto ac in Portubus Devorriae & Suthamptoniae in Manus suas, usque ad dictam Summam, per ipsos similiter praestitatam, aut partem ejusdem juxta Ratam, retinere poterunt, juxta effectum quarumdam Literarum nostrarum Patentium, eis inde confectarum, dumtaxat excepta,
Et, quòd iidem Soldarii, Artificiarii, & Officiarii, de Vadiis suis praedictis, futuris temporibus prompte persolvantur, voluerimusque & Concesserimus quòd,
Quamcitò Satisfactum foret praedictis Creditoribus, ac aliis personis, de quibus Pecuniae, pro praesenti prompta & celeri solutione Vadiorum Soldariorum, Artificiariorum, & Officiariorum praedictorum, Mutuatae fuerunt, pro quibus dicti Praelati & Domini obligantur,
Una Medietas Subsidii illius, pro Solutione Vadiorum eorumdem Soldariorum, Artificiariorum, & Officiariorum, & March, ibidem, juxta formam Concessionis & Appunctuamenti, per Nos in ea parte factorum, fideliter persolvatur,
Et quòd praesentes Literae nostrae, pro Securitate dictorum Praelatorum & Dominorum factae, si necesse foret, imposterum corrigantur, emendentur, & in meliorem formam redigantur, ad & fecundum effectum supradictum, prout in literis nostris Patentibus, inde confectis, pleniùs continetur,
Vobis praecipimus, firmiter Injungentes, quòd omnes & singulas Securitates & Pecuniarum Summas, per Vos de Subsidio praedicto in Portu praedicto captas & capiendas, ac provenientes (Exceptis Praeexceptis) Thesaurario nostro Angliae, infra Quindenam, post Eskippationes quarumcumque Lanarum, Coriorum, & Pellium lanutarum, immediatè sequentem, sine ulteriori dilatione, de tempore in tempus, per aliquem, de quo plenè confiditis, mittatis.
Solutiones aliquas, aliquibus Personis, occasione aliquorum Mandatorum, Concessionum, sive Assignationum, per Nos factorum sive faciendorum, contra effectum Literarum nostrarum praedictarum, nullatenus facientes,
Scientes pro certo quòd, si Solutiones aliquas, in contrarium praesentis Mandati nostri ac Literarum nostrarum praedictarum, feceritis, Allocatio aliqua inde vobis in Scaccario nostro nullatenus fiet,
Et insuper, certos Articulos, Dies Solutionum Subsidiorum praedictorum, ac quaedam alia, Gubernationem ac Eskippationem Lanarum, Coriorum, & Pellium lanutarum praedictorum concernentes, in Cedula, quam vobis in forma Patenti mittimus, contentos, Proclamari, Observari, Teneri, & Exequi faciatis &, quantum ad vos attinet, Exequamini, Teneatis, & Observetis, de tempore in tempus, sub incumbentibus Poenis, quas quidem Poenas de singulis, in eâ parte Delinquentibus, levari volumus ad opus nostrum.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxvij die Junii.
Per ipsum Regem.
Consimilia Brevia diriguntur Collectoribus subscriptis, in Portubus subscriptis, sub eâdem Datâ; videlicet,
Collectoribus &c. in Portu Villae Magnae Jernemuth.
Collectoribus &c. in Portu Civitatis Cicestr.
Collectoribus &c. in Portu Villae de Melcombe.
Collectoribus &c. in Portu Villae Novi Castri super Tynam.
Collectoribus &c. in Portu Villae Sandewici.
Collectoribus &c. in Portu Villae Gipewici.
Collectoribus &c. in Portu Villae de Kyngeston super Hull.
Collectoribus &c. in Portubus Villarum Exon. & Dertemuth.
Collectoribus &c. in Portu Villae Bristoll.
Collectoribus &c. in Portu Villae de Sancto Botho.
Collectoribus &c. in Portu Villae Suthton.
Collectoribus &c. in Portu Villae de Plymmouth.
Collectoribus &c. in Portu Villae Regis de Lenn
.