Rymer's Foedera with Syllabus
October-December 1409

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

601-617

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: October-December 1409', Rymer's Foedera Volume 8, pp. 601-617. URL: http://british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115166 Date accessed: 23 October 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

October–December 1409

Syllabus EntryFoedera Text
Oct. 10. Obligation of the K. to Ulric de Jungingen, master general of the Teutonic order, for 5318 ½ nobles, in recompense for injuries to his subjects, to be paid at Martinmas next. Similar obligation payable at Candlemas. Two obligations for 10,637 nobles, payable at Candlemas in 1411 and 1412. Westm.
O. viii. 601. H. iv. p. i. 159.
Pro Magistro Generali Ordinis beatae Mariae Theutonicorum.
An. 11. H. 4. Franc. 11. H. 4. m. 20.
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, Tenore Praesentium, Notum facimus Universis,
Nos Teneri & firmissimè Obligari, Nobili ac Potenti Almae Religionis Viro, Fratri Ulrico de Jungingen, Or dinis beatae Mariae Theutonicorum Magistro Generali, Amico nostro carissimo, in Quinque Milibus Nobilium, Trescentis Decem & Octo Nobilibus, cum Dimidio Nobili, puri Auri, & justi Ponderis, Monetae nostrae Angliae, ac Tresdecim Denariis Sterlingorum, ratione & occasione Dampnorum & Gravaminum dicti Magistri Generalis Subditis, tàm Prucenis, quàm Livoniensibus, per Ligeos & Subditos, nostrae Ditioni Subjectos, indebitè factorum & illatorum,
Has igitur Nobilium Summas Nos Henricus, Rex antedictus, tàm nostro, quàm Haeredum, Successorum, & Executorum nostrorum Nominibus, Promittimus, fide regiâ, foedereque constanti & fideli, dicto Magistro Generali, vel ipsius Procuratori legitimo, aut Successoribus suis, seu eorum Procuratoribus legitimis, in Festo beati Martini Episcopi, proximò jam futuro, in Civitate nostra Londoniae, integrè, sine cujuscumque Morae & Impedimenti dispendio, absque etiam omni Arrestatione & Contradictione, ritè solvere, tradere, & liberare penitùs, sub favore, colore, & occasione, quibus Solutio hujusmodi prorogari, impediri, seu infringi posset, cessantibus quibuscumque,
Et, ad praemissam Solutionem, in Termino & Loco, de quibus praemittitur, fideliter in totum & executivè faciendum, ac omnino, indilatè, & facto perimplendam, Nos Henricus, Rex praefatus, Nos, Haeredesque, & Successores nostros in Regno nostro Angliae antedicto, necnon Executores nostros, ac Bonorum nostrorum post Mortem nostram Administratores, ac insuper universa & singula nostra Regni nostri Angliae, ac quorumcumque Ligeorum & Subditorum nostrorum ejusdem Regni, Bona quaecumque, ubicumque, & sub quacumque maneriâ reperta fuerint, firmissimè, etiam de Consilio Dominorum Concili nostri, Obligamus per Praesentes,
Ita quòd, postquam dictae Nobilium Summae, in Toto vel in Parte, sint Solutae hiis, quibus juxta formam praescriptam sunt solvendae, liberè de Regno nostro Angliae, per Escambium, & nullatenus in Monetâ vel in Massâ Auri vel Argenti (salvâ rationabili Summâ pro Expensis Nunciorum dicti Magistri Generalis, nunc in eodem Regno existentium) educi debeant vel transportari;
Statutis & Prohibitionibus nostris, & Regni nostri Angliae, in contrarium editis seu edendis, non obstantibus quibuscumque.
Datum apud Palatium nostrum Westmonasteriense, sub Sigillo nostro Majori, in Evidentiam & Fidem omnium Praemissorum, ex certâ nostrâ scientiâ & merâ voluntate Praesentibus appenso, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo Nono, decimâ die Mensis Octobris, Anno verò Regni nostri Undecimo.
Ibid.
Henricus
, Dei gratiâ, &c. ut supra usque ibi, legitimis, & tunc sic, in Festo Purificationis beatae Mariae proximò futuro, in Civitate nostrâ Londoniae, &c. ut supra.
Datum ut supra.
Ibid.
Henricus
, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, Tenore Praesentium, Notum facimus universis,
Nos Teneri & firmissimè etiam Obligari, Nobili ac Potenti Viro, Fratri Ulrico de Jungingen, Ordinis beatae Mariae Theutonicorum Magistro Generali, Amico nostro carissimo, in Decem Milibus Nobilium, Sexcentis, Triginta, & Septem Nobilibus, puri Auri & justi Ponderis, Monetae nostrae Angliae, ac Duobus Solidis & Duobus Denariis Sterlingorum, ratione, &c. ut supra usque ibi, legitimis, & tunc sic,
In Festo Purificationis beatae Mariae Virginis, quod continget Anno Nativitatis Domini Millesimo, Quadringentesimo, Undecimo, in Civitate nostrâ Londoniae, &c. ut supra usque ibi, generalis, & tunc sic,
Qui praedictam Summam venient petituri, educi debeant vel transportari,
Statutis, &c. ut supra.
Dat. ut supra.
Ibid.
Henricus. &c. ut supra usque ibi
, legitimis, & tunc sic,
In Festo Purificationis beatae Mariae, quod continget Anno Nativitatis Domini Millesimo, Quadringentesimo, Duodecimo, in Civitate nostrâ Londoniae, &c. ut supra.
Dat. ut supra.
Oct. 10. Obligation for 416 nobles to the corporation of the city of Hamburg. Westm.
O. viii. 603. H. iv. p. i. 160.
Pro Proconsulibus Civitatis Hamburgen.
An. 11. H. 4. Franc. 11. H. 4. m. 14.
Rex, Tenore Praesentium, Notum facimus universis,
Nos Teneri & firmissimè etiam Obligari, Honorabilibus & Discretis viris, Proconsulibus & Consulibus Civitatis Hamburgen. Amicis nostris sincerè dilectis, in Quadringentis & Sexdecim Nobilibus, boni Auri & justi ponderis, monetae nostrae Angliae, ac Quinque Solidis Sterlingorum, ratione & occasione Dampnorum & Gravaminum, Civibus, Incolis, & Mercatoribus dictae Civitatis Hamburgensis, per Ligeos & Subditos nostrae Ditioni subjectos, factorum indebitè & illatorum,
Hanc igitur Nobilium Summam Nos, Henricus Rex antedictus, tàm nostro, quàm Haeredum nostrorum Nominibus, Promittimus dictis Proconsulibus & Consulibus, vel ipsorum Procuratoribus legitimis, aut Successoribus suis, seu eorum Procuratoribus legitimis, in Festo Purificationis beatae Mariae Virginis (quod continget Anno Domini Millesimo Quadringentesimo Undecimo) in Civitate nostra Londoniae absque omni Contradictione & Arrestatione, ritè solvere, tradere, & liberare, penitùs, sub favore, colore, & occasione, quibus solutio hujusmodi prorogari, impediri, seu infringi posset, cessantibus quibuscumque,
Et, ad praemissam Solutionem, in Termino & Loco, de quibus praemittitur, fideliter in totum & executivè faciendum, Obligamus Nos, & Haeredes nostros in Regno nostro Angliae, per Praesentes.
Dat. sub Magni Sigilli nostri Testimonio, in Palatio nostro Westm. Decimo die Mensis Octobris, Anno Domini Millesimo Quadringentesimo Nono, & Regni verò nostri Anno Undecimo.
Per ipsum Regem.
Oct. 18. The K. orders the constable of Windsor castle to deliver Ho ap Jevan ap Howell, and nine other Welsh prisoners, to sir William Lysle, acting as marshall of England. Westm.
O. viii. 603. H. iv. p. i. 160.
De Prisonariis Wallensibus liberandis.
An. 11. H. 4. Claus. 11. H. 4. m. 37.
Rex Constabulario Castri sui de Wyndesore, & ejus Locum tenenti, Salutem.
Mandamus vobis, firmiter Injungentes, quòd,
Ho ap Jevan ap Howell,
Walther ap Jevan Vethan,
Rys ap Jevan ap Rys,
Jevan Goz ap Morgan,
David ap Tudur,
Rys ap Meredyd,
Madok Bery,
Jankyn Backer,
David ap Cad
,
Et Thomam Dayler,
In Prisona nostra, sub custodia vestra, ex Praecepto nostro existentes, ut dicitur,
Dilecto & Fideli Militi nostro, Willielmo Lysle,
Quem nuper certis de Causis, ad ea omnia & sigula, quae ad Officium Marescalli Angliae pertinent excercenda, per Literas nostras Patentes, quamdiù nobis placuerit duraturas, deputavimus,
Liberetis, sub custodia sua salvò & securè custodiendos,
Et hoc nullatenus omittatis,
Teste Rege apud Westmonasterium, xviij die Octobris.
Per ipsum Regem.
[Oct. 18.] Order to sir William Lysle, to whom the K. has committed the office of marshal, to receive the above-mentioned prisoners.
O. viii. 603. H. iv. p. i. 160.
De Prisonariis Recipiendis.
An. 11. H. 4. Ibid.
Rex, Dilecto & Fideli Militi suo, Willielmo Lysle, Salutem.
Cùm nuper per Literas nostras Patentes (quamdiu nobis placuerit duraturas) certis de causis, Deputaverimus vos ad ea omnia & singula, quae ad officium Marescalli Angliae pertinent, excercenda, prout in eisdem Literis pleniùs continetur,
Vobis Mandamus, firmiter Injungentes, quòd,
Ho ap Jevan ap Howell,
Walter ap Jevan Vethan,
Rys ap Jevan ap Rys,
Jevan Goz ap Morgan,
David ap Tudur,
Rys ap Meredyth,
Madok Bery,
Jankyn Backer
,
David ap Cad,
Et Thomam Dayler,
In Prisona, infra Castrum nostrum de Wyndesore, ex Praecepto nostro, existentes,
A Constabulario Castri praedicti, vel ejus Locum tenente, qui ipsos vobis ex parte nostra liberabit, in Custodiam vestram recipiatis,
Et hoc nullatenus omittatis.
Teste ut supra.
Per ipsum Regem.
Oct. 22. The K. orders the several sheriffs to proclaim the election of Peter de Candia, cardinal of the Twelve Apostles, (Alexander V.) to the papacy, by the council of Pisa. Westm.
O. viii. 604. H. iv. p. i. 160.
Contra Papas Haereticos & Schismaticos pronunciatos, ac pro Papa Alexandro Quinto, de Proclamatione facienda.
An. 11. H. 4. Claus. 11. H. 4. m. 31. dors.
Rex Vicecomiti Kantiae, Salutem.
Cùm nuper,
Petro de Luna, Benedicto xiij, & Angelo Corario, Gregorio xij, aliàs appellatis, de Papatu temerè Contendentibus,
Et eorum utroque notoriis Haereticis & Scismaticis, per Diffinitivam Sententiam Sanctae & Universalis Synodi, in Majori Ecclesia Pisanae, canonicè Congregatae, Pronunciatis & Declaratis,
Reverendissimus, in Christo Pater, Dominus Petrus de Candia tunc Basilicae xij Apostolorum Presbiter Cardinalis, in Sacra Theologia Doctor Egregius, propter Virtutum suarum Merita, ac Vitae suae Sanctitatem (quibus ipsum Altissimus insignivit) inspirante Spiritûs Sancti gratiâ, de concordi & unamini Consensu, Reverendorum in Christo Patrum, Dominorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium, ac etiam Sacri Generalis Concilii, fuerit ad apicem Summi Apostolatûs Electus,
Prout, per Ambassiatorum nostrorum, ad dictam Synodum destinatorum, Epistolas, & alia legitima documenta, superindè Nobis exhibita, sumus pleniùs informati:
Et quia praefatum Electum, Alexandrum Quintum nuncupatum, in Papam nostrum, ac in Terris Jhesu Christi Vicarium, quatenus ad Nos attinet, Admisimus, & per Clerum & Populum Regni nostri admitti Mandavimus, Idque ac alia praemissa ad Notitiam omnium & Singulorum, quorum interest, deduci volumus,
Tibi Praecipimus quòd statim, visis Praesentibus, in singulis locis Comitatûs praedicti, ubi expediens fuerit & necesse, publicè Proclamari & notificari facias, ad finem quòd singuli Catholici dicti Regni nostri indè Deo Gratiarum Actiones exsolvant, ipsumque Alexandrum, tanquam verum Romanum Pontificem, ac Jhesu Christi Vicarium in Terris, revereantur & teneant, atque statum suum devotis eorum Orationibus, absque intermissione suscipiant specialiter recommissum;
Et hoc nullatenus omittas.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxij die Octobris.
Per ipsum Regem.
Consimilia Brevia diriguntur singulis Vicecomitibus per Angliam
.
1409. Oct. 28. The K. forbids the seneschal of Aquitain to execute sentences of Benedict XIII. and Gregory XII., the deposed popes, against the cardinal of Bourdeaux. Westm.
O. viii. 604. H. iv. p. i. 160.
Ad Senescallum Aquitaniae, contra praefatos Papas.
An. 11. H. 4. Vasc. 11. H. 4. m. 20.
Le Roi &c. a nostre Seneschal de Guyenne, & a touz noz Minstres & Subgitz illoeques, Saluz.
Come par due, canonique, & solempne Proces, fait en le Council general, tenuz & celebrez ja tarde en la Citee de Pyse, pour ouster la Scisme de Seinte Esglise, Piers de Lune Benet le xiij appellez, & Aungel Coraire Gregorie le xij nomez (qi furent entre eux grande Contention de la Papate) soient par Sentence Diffinitive, done par susdit Councill, Pronunciez & Declarez Scismatik Notoirs, & Privez de quelconques Honur, Estat, & Dignite, come Fautours & Mentenours de la Scisme susdit, en faisantz Collusion ensemble pour la continuance d'icelle,
Et soit ainsi que, li Tresreverent Pere en Dieu, Piere de Candi (Lors Cardinal du College Apostolique) du Commun Assent & Concord des Cardinalx, & de l'Auctorite de mesme le Council, estoit Esluz Canoniqement en nostre Tresseint Pere le Pape,
Sicome, par relation de noz Ambassiatours, au dit Council General en- voiez, & autres Evidences sufficeantes, Nous sumez pleinement enformez,
Et Nous eons part tant de bon voloir acceptez mesme l'Eslit en nostre Pape ore appellez Alisaundre Quint,
Et faire eons Proclamer overtement parmy nostre Roialme, en chargeant qui tous Liges & Subgiz facent yce mesme, & Luy eient especialment pour recommendez en lour deuantz & continuelx Prieres, come Vicair de nostre Seigneur Jhesu Crist cy en Terre,
Et soit ainsi qui, par la dite Sentence Diffinitive, tous maners Processes & Sentences d'Excomengement, Inhabilitations, ou d'autre Censure & Peins, Privations de Ordres & Dignities, sibien de Cardinaltz, Benefices, & Offices, come de queconques autres Degrees, par les avauntditz Piers de Lune, & Aungel Coraire, ou par aucune de eux, Faitz, Dones, & Pronuncies encontre les ditz Cardinalx, ou aucun de eux, sont Anullez, Cassez, & Irritez,
Sicome par le Teneur de la dite Sentence Diffinitive, a nous baille, il nous est clerement apparuz,
Vous Mandons, qui vous Chargez & Defendez estroitement, de nostre grevouse Forfaiture, & sur Peyne d'encourir nostre Grief Indignation, qui, si aucuns tielx Processes & Sentences soient faites, par le dit Aungel par Nom de Gregorie le xij, puis le Tierce Jour de May, l'An de Grace Mill. CCCC. & Oyt, envers, le Tresreverent Piere en Dieu, nostre Treschere & Fiable Amy, le Cardinal de Burdeux, en Areressement de son Estat d'Ercevesque de Burdeux, en favour de la Promotion d'aucune autre Parsone quelque soit, nul de vous (noz ditz Ministrez ou Subgitz) ne mettez en Execution ycelles Processes, Sentences, ou Provision, ne ne soefrez, a vestre Poaire, ce estre fait,
Ne par Colour de mesmes les Processes, Sentences, ou Provision, ou autrement vous n'attemptez riens ou Prejudice de l'avant dit Cardinal, sur son dit Ercevesque,
Ne ne facez aucune Moleste ou Injurie a Luy, ne a ses Vicairs, Officers, ou Familiers,
Einz que vous (noz ditz Ministres & Subgiz) a l'avant dit Cardinal, come a lour vray Prelat, & a ses Vicairs & Officers en son Nom, soiez Obeissantz & Entendantz.
Donne a Westm. le xxviij Jour d'Octobre.
Per Breve de Privato Sigillo.
Nov. 3. Licence to sir Henry Fitz Hugh to export a bow, 18 sheaves of arrows, and six dozen strings for the castle of S. Peter, at Rhodes. Westm.
O. viii. 605. H. iv. p. i. 161.
De Stuffura Castri, contra Saracenos.
An. 11. H. 4. Claus. 11. H. 4. m. 39.
Rex, Custodibus Passagii in Portu Civitatis nostrae Londoniae, Salutem.
Mandamus vobis quòd, Dilectum & Fidelem nostrum, Henricum Fitz Hugh Chivaler, Unum Arcum, Decem & Octo Garbas Sagittarum, & Sex Duodenas Cordarum,
Per ipsum, in Civitate nostra praedicta, emptos & provisos,
Versus Partes de Rodes (pro Stuffura Castri de Seint Pier, contra Inimicos Saracenos ibidem) absque Custuma seu Subsidio, indè ad opus nostrum capiendis, traducere permittatis; aliquo Mandato nostro, vobis prius in contrarium directo, non obstante.
Teste Rege apud Westmonasterium, Tertio die Novembris.
Nov. 9. Licence to the Q. to send six fothers of lead to her son the duke of Brittany. Westm.
O. viii. 605. H. iv. p. i. 161.
Pro Duce Britanniae.
An. 11. H. 4. Franc. 11. H. 4. m. 22.
Rex, Universis & Singulis Admirallis &c. ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd (ad Supplicationem, Carissimae Consortis nostrae, Johannae Reginae Angliae) Concessimus & Licentiam dedimus eidem Consorti nostrae quòd ipsa Sex Fodras Plumbi (infra Regnum nostrum Angliae emptas & provisas) per Ministros & Deputatos suos in Navibus Carcare,
Et Fodras illas versus partes Britanniae, absque Custuma seu Subsidio, ad opus nostrum indè solvendis, Traducere possit,
Carissimo Filio suo Duci Britanniae, pro Coopertura cujusdam Mesuagii sui in partibus illis, liberandas,
Et ideò Vobis & cuilibet vestrûm Praecipimus & Mandamus quòd ipsam Consortem nostram Fodras praedictas, per Ministros & Deputatos suos praedictos, in Navibus Carcare, & eas versus partes praedictas, absque Custuma seu Subsidio, ad opus nostrum indè capiendis, Traducere permittatis; aliquo Statuto sive Ordinatione, in contrarium factâ, non obstante.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, ix die Novembris.
Per ipsum Regem.
Nov. 15. Confirmation of letters of reprisal granted by John de Traylly, governor of Aquitain and mayor of Bourdeaux, to Pons lord of Casteillon for the ransom of Alfonso count of Deyne, son of the marquis of Villaine, who has fled to Aragon, dated Bourdeaux, 24 April 1393. Westm.
O. viii. 606. H. iv. p. i. 161.
De Confirmatione Literarum de Reprisalia, concessarum, super Fuga quondam Comitis de Denia, Pontio Domino de Casteillon.
An. 11. H. 4. Vasc. 11. H. 4. m. 19.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus Literas Patentes Johannis de Traylly, Regentis & Gubernatoris Senescalciae Aquitaniae, & Majoris Burdegaliae, pro, carissimo Domino & patre nostro, Johanne nuper Duce Aquitanniae & Lancastriae, habitas in haec verba,
Johan de Traylly, Regent & Governer de la Seneschaucie d'Aquitaine, & Mair de Bourdeaux, pour, nostre tresredobte Seigneur, le Duc de Guienne & de Lancastre, a touz ceulx, qui ces presentes Lettres verront & orront, Salutz.
Savoir Faisons qui,
Comme, le noble Homme, Monsieur Alfonso Counte de Deyne, Filz du Marquis de Villaine, soit tenuz, tant par Obligations, que autrement, a, Noble Homme, Pons Sire de Casteillon, de li rendre paier les Sommes soubscriptes, & le garder de Dommage, a cause d'icelles, envers les Parsonnes qui s'ensuient, c'estassavoir,
A Johan Dognet, Merchand de Londres, Mille & Cincq Cens Francs d'Or:
Item, au Facteur & Attourne du dit Johan Dognet, pour les Despens, qu'il a fait, & par l'Esproces & Executions, faitz encontre le dit Sire de Casteillon, Mille Francs d'Or:
Item, a Guilliame Venour Quarante Cincques Livers d'Esterlins d'Engleterre:
Item, pour la Reste de Greigneur Somme, par le quelle le dit Seigneur de Casteillon estoit & est Tenuz & Obligez envers Johan Schaquel, Ouze Cens & Septante Cinques Florins d'Aragnon,
Item, a Monsieur Nicholau Bambre, ou a ses Hoirs, Vint & Cinques Livres d'Esterlings d'Engleterre:
Item, a Hugnot, Facteur de Guirand Provost de Libourne, Quatrevings Francs d'Or:
Item, a Arnaud Maurin Ourifeure de Bourdeux, Quatrevings Francs d'Or:
Les quelles Sommes & Parcelles se Montent, toutes ensemble, Trois Mille, viij c. lxiij Francs d'Or, sicome des Choses susdites appert par plusours Obligations, Instrumentz, & autres Escriptures, & loyauls Documents,
Pour les quelles Sommes, dessus expresses & declarees, Rendre & Paier au dit Sire de Casteillon, & le Geter & Garder de Domage d'icelles, envers les dessus nommes, le meisme Monsieur Alfonso a Oblige sa Parsonne, & toutz ses Biens & Choses deues & valables, Renunciations, Soubzmissions, & expres Seremens entrevenans, & par le dit Monsieur Alfonso faiz & passez, sicome pleinement est contenu en Cartes & instrumens Publics, & autres loyals Escriptures & Documents,
Ausquelles Cartes & Instruments Publics, pour plus grant Fermete & Corroberation d'icelles, le dit Monsieur Alfonso a Mis & Poze son Propre Seel de ses Armes ou Cire donge,
Nientmoins icelluy Monsieur Alfonso,
Non doubtant encurrere Parjure ne les Paines, imposees par Droit divinal Canon & Civil aus Foy mentis, Rompeurs & Enfraigneurs de Foy & de Serement, s'en soit Alez & Absentez du Paiis de Guienne auxi come furtivement Hospite insalutato, & se soit Retraiz & Fuiz en son Paiis (qui est au Roylme d'Aragon, ou Povoir & Ressort d'icelli) sanz avoir paie ne Satisfait au dit Sire de Casteillon aucune partie, grand ne petite, des dites Sommes, ne d'icelles le Geter ne Garder de Dommage envers les parsonnes avantdites, en enfraignant & Alant contre sa Foy & Serement & autres Choses, par Luy Promises, & ez Cartes & Obligations contenuz,
Sur quoy, a la Prier & Requeste du dit Sire de Casteillon, & de pluseurs autres Crediteurs du dit Monsieur Alfonso,
D'esqueles aucuns l'ont pursui, pour leurs Debts, au dit Royaulme d'Aragon, & ailleurs, en leurs Parsonnes & par Messagiers, par leurs Lettres de Requeste en grant Peril, & a leurs Grants Costages & Despens, de tener son Serement, & de venir a Bordeux pour tenir Hostages, ou de Paier illecques les Sommes a leur deuez,
Et, les Honnores Sires, Monsieur Guilliame le Scrop lors Seneschal d'Aquitanne, & Monsieur Gaillard de Dursfort Sire de Duras & de Blanquefort, estant Governeur de la dite Seneschalcie & nostre Predecesseure en icelli Office, aient Prie & Requis deuement,
Par leurs Lettres requisitoures, & par vertue des Presentes Trieues, & autrement en Aide & Subside de Droit,
C'est assavoir, le dit Seneschal par Deux ou Trois fois, & le dit sire de Duras une foys plus,
Qui faire ce ne devoit, si non pour leur Grace & Cortoysie, & pour consequir Droit & Justice, sanz plus grant Dommage d'aucunes autres Parsonnes,
Le Tresexcellent & Trespuissant Prince & Seigneur, le Roy d'Aragon, qu'il voulsist constraindre, ou faire constraindre, ou compellir le dit Monsieur Alfonso, son Subgit & Obeissant, a Tenir son Serement, & venir a Bourdeux tenir Hostages, jusques a tant qu'il eust Paie a ses Crediteurs, & fait selonc le pourport de leurs Obligations,
D'Esquelles les ditz Seneschal & Governeur le envoyarent les Copies soubz autentique & deue Fourme, & le dit Roy d'Aragon & son Conseil les ont veuez & leuez,
Nientmoins le dit Roy ne a volu constraindre, ne faire constraindre, & compellir le dit Monsieur Alfonso a Tenir son Serement & Obligacions susdites,
Ne a Rendre & Paier, en la Ville de Bourdeux, ne ailleurs pardessa, au dit Sire de Casteillon les sommes dessus dites,
Ne l'en Geter & Garder de Domage envers les dessus Nommes,
Ne auci a Paier & Rendre aus autres ses Crediteures les Sommes en quoy il leur est Tenuz & Obliges,
En soy excusant & disant le dit Roy, en ses Lettres, responsables aus Requisitoires susdites, qu'il avoit Mande & devoit Mander au dit Monsieur Alfonso, qu'il voulst Satisfaire & Paier au dit Sire de Casteillon, & le Geter & Garder de Domage d'icelles come dit est, & auci aus autres ses Crediteurs les Sommes en quoy il leur est Tenuz & Obligez, comme du dit Mandement appert, ne aucun effect ne exploit ne s'en est ensuy,
En adjoustant le dit Roy, en ses Lettres, qui, si lez diz Crediteurs voloient aler ou envoyer devers Li ou son Vicechancellier, au quiel yl en avoit charge, leur feroit complement de Justice,
Combien qui les diz Crediteurs, attendu les Serement, Renunciations, Soubzmissions, Obligations, & autres Solempnitez susdites, ne estoient tenuz de aler ne envoyer, sicome les diz Seneschal & Governeur le monstrerent par leurs Lettres au dit Roy,
Et auci, pour la Puissance & Menasses dez diz Marquiss & Comte de Deyne, faites au ditz Crediteures, ou a pluseurs d'eulx, sibien de Bouche, come par Lettres, & par pluseurs autres Evidences, d'Esquelles ils Nous ont pleinement & deuement enfourme, ils ne ouzeroient ne purroient aler ne envoyer pardella, comment q'ils n'en soient tenuz,
Et sur ce le dit sire de Casteillon & autres Crediteures du dit Monsieur Alfonso, chascun en droit soy, nous aient & ont humblement Supplie & Requis,
Que puis qui le dit Roy d'Aragon n'avoit volu ne voloit Constraindre le dit Monfieur Alfonso a faire ce qu'il devoit,
Que, en Defaute de Justice, Nous leur voulsissions ottroier Marque, & pourveoir de tiel & si bon Remede come il appartient de droit & de raison, & selonc la Tenuer & Pourport des Trieues avantdites,
A la quelle Request, come elle soit consonante a Droit & a Raison, nous aions volu obeir & Entendre,
Et, Premerement, sur les Choses susdites, plenere & deue Deliberation & Advys eu avec pluseurs Barons, Chivalers, Sages en Droit Canon & Civil, Escuiers, Gentiulx, Burgois & autres, Avons Pronuncie & declare le dit Roy d'Aragon avoir deporte & delaisse de faire Justice (sauvant la Honeur de sa Mageste) ez Choses dessusdites, selonc la Pourport des Obligations & Nature d'icelles,
Et, en deffaute de Justice, au dit Sire de Castellon, en tant come a Luy touche & appartient, par vertu des Obligations, Seremens, Promesses, & Covenances, a Luy faites par le dit Monsieur Alfonso, avons Donne & Ottroie, Donnons & Ottroions, par ces Presentes, qu'il, ou autres pour nom de Li, puissent Prendre & Lever Merque ou Merques, une fois ou plusieurs, de & sur les Gens & Habitans des Cites, Lieux, Villes, & Paiis du dit Royaulme & Roy d'Arragon, & du dit Comte de Deyne, & de chascun d'eulx, & sur leurs Biens & Marchandises quelzconques, par tout & quelz part qui Li, ou autres pur Nom de Li, les pourront savoir & trouver, jusques a les Sommes dessus dites, & des Despens raisonables, par Li faiz & a faire a la Poursuit susdite, solonc Droit & la Teneur & Pourport des dites Treues,
Si Mandons & Commandons a toutz Seneschaulx, Capitaines, Chastellains, Mayrez, Provosts, Baillifs, Gardes de Villes, Cites, Chasteaux, Lieux, & Forteresses, de Ponts, Portz, & Passages, & a toutz autres Justiciers, Officers, Ministres, Feaulx, Subgitz, soubzmis, & obeissans, de nostre dit Seigneur le Duc, que le dit Sire de Casteillon laissent, facent, & souffrent user & joier paisiblement de cez noz Congie & Licence, jointe & selonc la Teneur de ces noz Lettres Patentes,
Et, a prendre, cuillir, & leuer la dite Merque ou Merques par le dite Sire de Casteillon, ou autres pour nom de Li, a Li, ou a ceulx, qui pour Li la prendront, ou vouldront prendre, cuiller, & leuer, comme dit est, soient Aidantz, Conseillanz, Favorables, & Entendanz,
Et la Prise ou Prises, qu'ils auront fait & levee pour cause de la Marque ou Marques dessus dites, Recuieillant, Recoyvent, Gardent, & Defendent en leurs Lieux & Forteresses, au Profit du dit Sire de Casteillon, toutesfoiz que besoing serra, & par le dit Sire de Casteillon, ou autres pour nom de Li, en seront deuement requis, la Tenur, pourport & exigences des ditz Treues sur ce gardez de Point en Point & observees.
Donne a Bourdeux, soubz le Seel de l'Office de la dite Seneschalcie, le xxiv jour d'Avrill, l'An de Grace Mille, CCC. Quatrevings, & Tretze.
Nos autem, Literas praedictas, ac omnia & singula in eis contenta, Rata habentes & Grata, ea pro Nobis & Haeredibus nostris, quantum in nobis est, Acceptamus, Approbamus, & Confirmamus, prout Literae praedictae rationabiliter testantur.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xv die Novembris.
Per ipsum Regem & pro Decem Solidis solutis in Hanaperio.
Nov. 18. Grant to Henry prince of Wales of an annuity of 500 marks for the custody of Edmund earl of March and his brother. Westm.
O. viii. 608. H. iv. p. i. 162.
Pro Principe Walliae, super Custodia Comitis Marchiae & Fratris sui.
An. 11. H. 4. Pat. 11. H. 4. p. 1. m. 15.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
Considerantes qualiter, dilectus & fidelis Miles noster, Johannes Pelham,
Pro tempore, quo ipse, ex Ordinatione nostra, Custodiam & Gubernationem, carissimorum Consanguineorum nostrorum, Edmundi Comitis Marchiae & Fratris sui habuit,
Quingentas Marcas, quolibet Anno, pro eorum Custubus & Expensis, de Nobis percepit,
Et qualiter, carissimus Filius noster, Henricus Princeps Walliae,
Cui, primo Die Februarii, ultimò praeterito, praefati Comes & Frater ejus in Custodiam & Gubernationem commissi extiterunt,
Nichil de nobis, a praedicto primo die Februarii, pro eorum Custubus & Expensis, hucusque habuit aut percepit,
De assensu Concilii nostri concessimus praefato Filio nostro Quingentas Marcas, pro Custubus & Expensis praedictorum Comitis & Fratris sui, percipiendas, a praedicto primo die Februarii, quolibet Anno (quamdiù ipsi sic sub Custodiâ & Gubernatione praefati Filii nostri, ex ordinatione nostra, fuerint) de Custuma & Subsidio Lanarum, Coriorum, & Pellium Lanutarum, in Portu Londoniae, per Manus Collecto- rum eorumdem Custumae & Subsidii, ibidem pro tempore existentium.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xviij die Novembris.
Per Breve de Privato Sigillo.
Nov. 18. Powers for sir Richard Redeman and Richard Holme, canon of York, to treat for a new truce with Scotland and for a peace. Similar powers to treat with Robert duke of Albany, governor of Scotland. Westm.
O. viii. 609. H. iv. p. i. 162.
De Tractando super Treugis Scotiae.
An. 11. H. 4. Scot. 11. H. 4. m. 9.
Rex, dilectis & fidelibus suis, Ricardo Redeman Chivaler, & Magistro Richardo Holme Canonico Eborum Salutem.
Sciatis quòd Nos (de Fidelitate, circumspectione, & industria vestris pleniùs confidentes) Fecimus, Ordinavimus, Assignavimus, & Constituimus, ac Facimus, Ordinamus, Constituimus, & Assignamus vos Deputatos nostros & nuncios speciales,
Dantes vobis, Tenore Praesentium, Potestatem ad Tractandum & Concordandum, pro nobis & Nomine nostro, cum quibuscumque Personis Regni Scotiae, sufficientem Auctoritatem pro se & eodem Regno habentibus vel habituris, super Novis Treugis,
Inter Nos, pro Nobis, & Regno nostro, & ipsas Personas pro se, & dicto Regno Scotiae, tàm per Terram, quàm per Mare, ineundis & firmandis,
Necnon ad omnia alia & singula Faciendum & Exequendum, quae circa praemissa seu eorum expeditionem necessaria fuerint vel etiam quomodolibet oportuna;
Et ideò vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter Intendatis, ac ea faciatis & exequamini in forma praedicta.
Dat. in Palatio Regis Westm. sub Magni Sigilli nostri Testimonio, vicesimo die Novembris.
Per ipsum Regem.
Ibid
.
Rex eisdem, Salutem.
Sciatis quòd Nos &c. ut supra usque ibi pro Nobis & Nomine nostro & tunc sic,
Cum Roberto Duce Albanniae, Regni Scotiae (ut asserit) Gubernatore, sufficientem Auctoritatem pro Se & Statibus ejusdem Regni Scotiae habente vel habituro, seu cum ejus Deputatis & Commissariis, sufficientem Auctoritatem ab ipso Duce, & aliis quorum interest, ad hoc habentibus, super Novis Treugis,
Inter Nos, pro Nobis & Regno nostro, & ipsum Ducem pro Se, & dicto Regno Scotiae &c. ut supra,
Dat. ut supra.
Per ipsum Regem.
Ibid
.
Rex eisdem, Salutem.
Sciatis quòd Nos &c. ut supra usque ibi, pro Nobis & Nomine nostro, & tunc sic,
Cum quibuscumque Personis Regni Scotiae, sufficientem Auctoritatem pro Se & eodem Regno habentibus vel habituris, super aliquibus certis Die & Loco competentibus, in Marchiis dicti Regni nostri tenendis, quibus Ambassiatores & Commissarii nostri, excellentioris & honorabilioris Statûs, quos illuc ex hac causa destinare intendimus, ac Deputati & Commissarii praedictarum personarum convenire poterunt,
Ad Tractandum, Concordandum, & plenariè Concludendum de Pace finali, seu longis Treugis, & Guerrarum Abstinentiis,
Hincinde inter Nos & dictum Regnum Scotiae mutuò firmandis,
Et ad omnia, ex utraque parte indebitè Attemptata, Reformandum,
Necnon ad omnia alia &c. ut supra.
Dat. ut supra.
Per ipsum Regem.
Ibid
.
Rex eisdem, Salutem.
Sciatis quòd Nos &c. ut supra usque ibi, pro Nobis & Nomine nostro, & tunc sic,
Cum Roberto Duce Albaniae, Regni Scotiae (ut asserit) Gubernatore, sufficientem Auctoritatem pro Se, & Statibus ejusdem Regni Scotiae habente vel habituro, seu cum ejus Deputatis & Commissariis, sufficientem Potestatem ab ipso Duce, & aliis quorum interest, ad hoc habentibus, super aliquibus certis Die & Loco &c. ut supra usque ibi, ac Deputati & Commissarii, & tunc sic,
Praedicti Ducis convenire poterunt &c. ut supra.
Dat. ut supra.
Per ipsum Regem:
Nov. 21. Assignment of certain sums from the subsidies at various ports and other receipts for the expenses of the K.'s household. Westm.
O. viii. 610. H. iv. p. i. 162.
Pro Expensis Hospitii Regis.
An. 11. H. 4. Pat. 11. H. 4. p. 1. m. 13.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de assensu Dominorum Spiritualium & Temporalium, in praesenti Concilio nostro existentium, volumus & concedimus, & ordinamus quòd, a Datâ Praesentium, usque Festum Paschae proximò futurum, Summae subscriptae de Subsidio Lanarum, Coriorum, & Pellium Lanutarum, in Portubus subscriptis (videlicet)
In Portu Londoniae Septingentae Librae, Octo Solidi, & Quatuor Denarii,
In Portu Suthamptoniae Octingentae Librae,
In Portu Villae Kingeston super Hull Mille Marcae,
In Portu Villae de Sancto Bothulpho Mille Librae,
In Portu Villae de Lenn Ducentae Marcae,
In Portu Villae Gippewici Mille Marcae,
Et de Subsidio Trium Solidorum de quolibet Dolio Vini & Duodecim Denariorum de Libra in Portubus subscriptis, videlicet,
In dicto Portu Londoniae Quadringentae, & Sexaginta, & Sex Librae, & Quinque Solidi,
In dicto Portu Suthamptoniae Quingentae Marcae,
In Portu Villae Bristoll Octingentae Marcae,
Et in dicto Portu Villae de Sancto Bothulpho Centum Librae,
De Custumâ Lanarum,
In dicto Portu de Kingeston super Hull Centum Librae,
De Exitibus Hanaperii Cancellariae nostrae Mille Marcae,
Et de Profris Escaetorum & Vicecomitum ad Scaccarium nostrum, ad dictum Festum Paschae faciendis, Mille Marcae,
Pro Expensis Hospitii nostri integrè assignentur & praeserventur, & non in alios usus convertantur seu applicentur,
Quibuscunque aliis Assignationibus sive Ordinationibus, in contrarium factis sive faciendis, non obstantibus,
Volentes ulterius, de assensu praedicto, quòd omnes & singulae Literae Patentes, Talliae, & Assignationes, in contrarium Ordinationis praedictae factae seu imposterum faciendae, coram Thesaurario & Baronibus nostris de Scaccario praedicto omnino disallocentur;
Proviso semper quòd, per hanc Concessionem nostram, Personis, Annuitates de hujusmodi Custumâ & Subsidio habentibus, nullum praejudicium fiat vel aliqualiter generetur.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo primo die Novembris.
Per ipsum Regem & Concilium.
Nov. 23. The K. forbids Monot de Cantelope to rebuild the castle of Carmarssac, taken and dismantled by the late lord de Neville. Westm.
O. viii. 610. H. iv. p. i. 163.
Super Prostratione Castri, de Supersedendo.
An. 11. H. 4. Vasc. 11. H. 4. m. 18.
Rex, Senescallo nostro Aquitanniae, ac Majori Civitatis nostrae Burdegaliae, qui nunc sunt, vel qui pro tempore erunt, Salutem.
Licet nuper, ex parte, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Majoris, Juratorum, & Communitatis dictae Civitatis nostrae Burdegaliae, acceperimus quòd,
Cùm, tempore quo Dominus de Nevyll, defunctus, Locumtenens in Ducatu nostro Aquitaniae extitit, quamplura Fortalitia & Loca per Francigenas ibidem tenta fuissent,
Inter quae quoddam Castrum vocatum Carmarssac ibidem extitit,
Per quod Subditi & Habitantes dictam Civitatem nostram Burdegaliae, & praecipuè tota Patria nostra inter Duo Maria, multum gravati fuerunt,
Ita quòd Inhabitantes Civitatem nostram praedictam, pro dictis Gravaminibus evitandis & tollendis, ad magnos & excessivos Custus & Expensas suos, & ad vivendum in Pace & Tranquillitate, Obsidium ad Castrum praedictum posuerunt & firmârunt,
Per quod quidem Obsidium dictum Castrum captum, & postmodùm per deliberationem & avisamentum Concilii praedicti Locumtenentis, ac illorum dictae Civitatis nostrae, Prostratum, & ad Terram projectum fuit,
Post quod quidem tempus dictum Castrum totaliter extitit Desolatum quous- que, jam tardè, quidam Monot de Cantelope Armiger, qui Castrum illud nuper emit de quodam Brunet Daillan, dicendo se Haereditarium & Dominum dictae Placeae de Camarssac, Placeam illam Fortificare incepit, & indies Fortificat,
Inhibitione ex parte nostrâ, per Senescallum nostrum Aquitanniae, praefato Monot in hac parte factâ, non obstante,
Et Nos,
Considerantes quòd, si dictum Castrum iteratò Factum & de Novo Fortificatum foret, in Civitatis & Patriae nostrae praedictarum grave Dampnum, Nocumentum, & Praejudicium cederet manifestè,
Volentesque proinde Remedium in hac parte adhiberi oportunum,
Vobis, de assensu Concilii nostri, mandaverimus quòd, si ita esset, tunc ipsum Monot, ex parte nostra inhiberi & defendi faceretis nè ipse, sub Poena Forisfacturae omnium quae nobis forisfacere posset, ad Reparationem & Fortificationem Castri praedicti ulterius procederet,
Et quòd vos Castrum illud prosterni, & ad talem statum, sicut extitit tempore quo per praedictum Monot emptum fuit, ut praedictum est, converti faceretis,
Quibusdam tamen certis de Causis, Nos ad praesens moventibus, vobis mandamus, firmiter injungentes, quòd Executioni dicti Mandati nostri, quoad Destructionem & Prostrationem Castri praedicti ulterius faciendas, supersedeatis quousque aliud indè duxerimus ordinandum.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo tertio die Novembris.
Per ipsum Regem.
Nov. 23. The K. orders Thomas earl of Arundel, sir Richard le Straunge, sir Edward Charleton of Powys, and sir Reginald Grey of Ruthyn to continue the war against the Welsh rebels, notwithstanding the truce made by their officers, which the Welsh do not observe. Proclamation of the above to be made by the sheriff of Hereford. Northampton.
O. viii. 611. H. iv. p. i. 163.
De non capiendo Treugas cum Wallensibus.
An. 11. H. 4. Claus. 11. H. 4. m. 29.
Rex, Dilecto Consanguineo suo, Thomae Comiti Arundellae, Salutem.
Cùm, ex relatu plurium, pleniùs informemur quòd Ministri & Officiarii vestri, in partibus Walliae, auctoritate suâ propriâ, ut dicitur, absque Waranto & Scientiâ nostris, Treugas sive Guerrarum Abstinentias, cum Owino de Glendourdy, ac aliis Rebellibus nostris Partium praedictarum, jam noviter capi fecerunt, de quo miramur quamplurimum & movemur,
Quarum quidem Treugarum sive Guerrarum abstinentiarum colore quamplures Fidelium, Ligeorum, & Subditorum nostrorum, Partium praedictarum, per hujusmodi Rebelles nostros Capti & Interfecti, ac quidam eorum de Bonis & Catallis suis Depraedati & Spoliati existunt, aliaque Mala & Dampna intollerabilia eis indies inferuntur, in ipsorum Fidelium, Ligeorum, & Subditorum nostrorum Oppressionem & Depauperationem manifestas,
Nos, de Remedio in hac parte providere, ac pro castigatione Rebellium praedictorum ordinare volentes, in Fide & Ligeantiâ, quibus nobis tenemini, injungimus & mandamus quòd vos versus Castra, Dominia, Terras, & Tenementa vestra, in dictis partibus Walliae, cum omni festinatione qua poteritis, personaliter divertatis,
Et Guerras contra dictos Rebelles nostros, cum toto Posse vestro, teneatis, & firmiter teneri & continuari faciatis,
Mala & Gravamina, quae poteritis, eisdem Rebellibus nostris (quousque ipsi se nobis gratis reddere voluerint) indies inferendo, dictis Treugis sive Guerrarum Abstinentiis, ut praemittitur, captis, non obstantibus;
Et hoc, sicut Nos & Honorem nostrum, ac Salvationem Partium praedictarum diligitis, & sicut vos Indempnes erga nos in hac parte praeservare volueritis, nullatenus omittatis.
Teste Rege apud Norhampton. vicesimo tertio die Novembris.
Consimilia Brevia diriguntur Ricardo le Straunge Chivaler,
Edwardo Charleton de Powys Chivaler,
Et Reginaldo Gray de Ruthyn Chivaler,
Sub eadem Datâ.
Ibid.
Rex Vicecomiti Herefordiae Salutem.
Cùm, ex relatu plurium, pleniùs informemur, quòd Ministri & Officiarii Thomae Comitis Arundellae, ac aliorum Magnatum Regni nostri Angliae in Partibus Walliae, auctoritate suâ, &c. ut supra usque ibi volentes, & tunc sic,
Tibi Praecipimus, firmiter injungentes quòd statim, visis praesentibus, in singulis Locis, in Ballivâ tuâ, ubi melius expedire videris, ex parte nostrâ, publicè proclamari facias quòd Ligei & Subditi nostri, tàm de Angliâ, quàm de Walliâ, Guerras contra dictos Rebelles nostros, cum toto Posse suo, teneant, & firmiter teneri & continuari faciant,
Mala & Gravamina, quae poterunt, eisdem Rebellibus nostris (quousque ipsi se nobis gratis reddere voluerint) indies inferendo, dictis Treugis sive Guerrarum Abstinentiis, ut praemittitur, captis, non obstantibus,
Et hoc nullatenus omittas.
Teste ut supra.
Nov. 24. Power for Richard Marlawe, mayor of London, John Kyngton, clerk, and William Askham, alderman, to treat with Ulric de Jungingen, master-general of the Teutonic order. Westm.
O. viii. 612. H. iv. p. i. 163.
De Tractando, cum Magistro Ordinis Theutonicorum.
An. 11. H. 4. Franc. 11. H. 4. m. 18.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Notum vobis facimus quòd, De fidelitate, probitate, & circumspectâ providentiâ, dilectorum nobis, Richardi Marlawe Majoris Civitatis nostrae Londoniae, Magistri Johannis Kyngton Clerici, ac Willielmi Askham Civis & Aldermanni Civitatis praedictae, plenissimè confidentes, ac tenentes sine dubio quòd ea, quae eis committimus, fideliter ac laudabiliter curabunt adimplere,
Ad Tractandum & Conveniendum cum, Nobili Potentique Almae Religionis Viro, Fratre Ulrico de Jungingen, Ordinis beatae Mariae Theutonicorum Magistro Generali, Amico nostro carissimo, aut ipsius Commissariis, Procuratoribus, Nunciis, Deputatis seu Deputandis, sufficientem Potestatem & Mandatum speciale ad hoc habentibus, de & super quibuscumque Quaestionibus, Dampnis, Gravaminibus, Injuriis, Excessibus, Riotis, & Discordiis,
Inter Nos, Ligeosque Regni nostri praedicti, ac aliorum Terrarum & Dominiorum nostrorum Subditos, & praefatum Magistrum Generalem, ac ipsius Subditos quoscumque, quavis ex Causâ vel Occasione motis mutuò & exortis,
Ipsasque Quaestiones, Excessus, & Discordias, etiam si aliquorum Dampnorum & Gravaminum, hinc indè illatorum, vigore Tractatûs, inter nostros & dicti Magistri Generalis Commissarios & Procuratores habiti, ad nostram & ejusdem Magistri Generalis audientiam Examinatio & Discussio, facta fuerit relatio, Terminandum, Finiendum, & Pacificandum,
Dampna etiam, Gravamina, & Injurias omnia & singula, per Nos, Ligeos, & Subditos nostros, dicto Magistro Generali aut Subditis suis indebitè vel injustè facta & illata, nomine nostro Reformandum, Reparandum, & Emendandum, ac de & super eisdem Componendum & Transigendum,
Consimilesque Reparationes, Emendas, & Reformationes, de praefato Magistro Generali, ac Commissariis, Procuratoribus, Nunciis, seu Deputatis suis aut deputandis, pro Se, & Subditis suis quibuscumque, pro Nobis, Ligeis, & Subditis nostris Requirendum, Petendum, & Recipiendum,
Necnon ad Tractandum ulterius & Concludendum cum praefato Magistro Generali, aut Commissariis, Procuratoribus, & Nunciis suis, Deputatis seu Deputandis, sufficientem Potestatem & Auctoritatem habentibus, super quibuscumque Confoederationibus, Ligis, Alligantiis, & Amicitiis specialibus, temporalibus, vel perpetuis,
Inter Nos, Haeredes, & Successores nostros in Regno nostro Angliae, ac Terras & Dominia nostra quaecumque Ligeosque & Subditos nostros quoscumque, ex unâ, & praefatum Magistrum Generalem, Successores suos, & Ordinem praedictum, ac eorumdem Subditos & Ligeos quoscumque, Terras & Dominia sua quaecumque, parte ex alterâ, ineundis,
Ac de Conventionibus inter Ligeos & Subditos hinc indè, in Mercimoniis & aliis licitis, Intercomunicationibus securè & amicabiliter fiendis,
Ac super omnibus & singulis Articulis, quantumcumque specialibus, qui Ligas, Confoederationes, & Amicitias, inter Nos, Haeredes, & Successores nostros in Regno Angliae, & Magistrum Generalem antedictum, & Successores suos, ac Ordinem praedictum firmandas, [contingere] possint,
Quaecumque insuper Dies & Loca, ad expeditionem Praemissorum necessaria vel oportuna, praefigendum, limitandum, & assignandum, ac praefigi & assignari petendum, ac in eos & ea Conveniendum & Concordandum,
Necnon omnia & singula, quae sic Tractata, Conventa, Reformata, Finita, Terminata, Concordata, Reparata, Emendata, Pacificata, Composita, vel Transacta fuerint, cum omni Securitate, debitâ & honestâ, in hoc casu, & hac vice, nomine nostro, & Haeredum ac Successorum nostrorum praedictorum, firmiter & inviolabiliter observanda, Vallandum & Firmandum,
Consimilemque Securitatem, pro Nobis & Nomine nostro, & Haeredum & Successorum nostrorum, a dicto Magistro Generali, ipsiusve Commissariis, Nunciis, Procuratoribus, vel Deputatis Petendum, Stipulandum, & Recipiendum,
Jurandumque in Animam nostram quòd Nos Tractata, Conventa, Concordata, Promissa, Reformata, Finita, Composita, Transacta, & Terminata in hac parte, Rata habebimus & Grata pariter & Accepta, nec quicquid procurabimus aut faciemus per quod Tractata, Conventa, Concordata, Promissa, Reformata, Finita, Terminata, Composita, & Transacta hujusmodi, effectu debito frustrari poterunt seu quomodoblibet impediri,
Ac Juramentum consimile, ab eodem Magistro Generali, sussve Commissariis, Procuratoribus, Nunciis, Deputatis seu Deputandis, Petendum, Exigendum & Recipiendum,
Caeteraque omnia & singula Excercendum & Expediendum, quae in Praemissis & circa ea seu eorum aliquod necessaria fuerint vel quomodolibet oportuna, & quae qualitas & natura hujusmodi Negotii exigunt & requirunt, & quae nosmet ipsi facere possemus si personaliter interessemus, etiam si talia forent quae Mandatum exigerent quantumcumque speciale,
Ipsos, Richardum, Johannem, & Willielmum conjunctim, & ipsorum Duos, nostros veros, legitimos, & indubitatos Commissarios, Procuratores, Deputatos, & Nuncios speciales, Facimus, Creamus, Deputamus, & Constituimus per Praesentes,
Promittentes Nos, Haeredes, & Successores nostros, Ratum, Gratum, & Firmum perpetuò habituros totum & quicquid per praedictos nostros Commissarios, Deputatos, Nuncios, & Procuratores, aut ipsorum Duos, Gestum, seu Procuratum fuerit in Praemissis.
In cujus &c.
Dat. sub Magni Sigilli nostri Testimonio, in Palatio nostro Westm. vicesimo quarto die Novembris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo nono, & Regni nostri Undecimo.
Per ipsum Regem.
Dec. 10. Licence to Walter Grendon, prior of S. John of Jerusalem in England, to go to Rhodes or elsewhere for three years. Westm.
O. viii. 613. H. iv. p. i. 164.
Pro Priore Hospitalis Sancti Johannis Jerusalem.
An. 11. H. 4. Franc. 11. H. 4. m. 19.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
De Gratiâ nostrâ speciali, & ad Supplicationem, dilecti & fidelis nostri, Fratris Walteri Grendon, Prioris Hospitalis Sancti Johannis Jerusalem in Angliâ,
Concessimus & Licentiam Dedimus eidem Priori quòd ipse, apud Rodes, seu alibi in Partibus Transmarinis, in Servitio Religionis suae, pro termino Trium Annorum proximò sequentium, morari possit absque Impetitione Nostri, aut Haeredum, seu Ministrorum nostrorum quorumcumque.
In cujus &c. per praedictos Tres Annos duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo die Decembris.
Per Breve de Privato Sigillo.
Dec. 11. Grant of 500 marks to the commonalty of Leybourne for the assistance given by them to the castle of Fransac. Westm.
O. viii. 613. H. iv. p. i. 164.
Pro Communitate Villae de Leybourne.
An. 11. H. 4. Vasc. 11. H. 4. m. 17.
Rex Omnibus, ad quos, &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
Tàm in Auxilium & Reparationem Villae nostrae de Leybourne, quàm pro eo quòd Major, Jurati, & Communitas ejusdem Villae, illis de Castro nostro de Fransac, pro Salvatione ejusdem Castri, tàm in Victualibus, quàm in aliis Rebus, usque ad Valorem Mille Francorum mutuaverunt, prout, per Petitiones ipsorum Majoris, Juratorum, & Communitatis, nobis per Bernardum de Creissac exhibitas, pleniùs poterit apparere,
De Gratiâ nostrâ speciali, & ad Supplicationem ipsius Bernardi,
Concessimus praefatis, Majori, Juratis, & Communitati, quòd eis, de Summâ Quingentarum Marcarum Sterlingo- rum, unâ vice tantum, per Manus Constabularii nostri Burdegaliae, qui nunc est, vel qui pro tempore fuerit,
Tàm de & super omnibus Decimis Vinorum, per Riveram de Dordoigne, seu de aliâ parte Patriae Rebellium, ad Villam nostram praedictam, descendentium, quae Burgenses & Incolae ejusdem Villae ad Custus & Pericula sua propria venire & descendere faciant,
Quàm de omnibus aliis Reventionibus & Proficuis, ad nos in dictâ Villâ pertinentibus,
Ante omnes alias Solutiones quibuscumque aliis Personis,
Eo, quòd Nos, dilectis nobis, Domino de la Barde, Johanni Esmond, Johanni Hull, & Hugoni Broart, Concessimus, dumtaxat excepto,
Occasionibus praemissis persolvatur.
In cujus &c.
Dat. apud Westmonasterium, undecimo die Decembris.
Per Breve de Privato Sigillo.
Dec. 12. The K. orders William Hunte and Nicholas Manduyt, sergeants-at-arms, to publish in the several ports of England the treaty with the duke of Burgundy for the security of merchants for three years. Similar orders to Thomas de Beaufort, admiral, and Henry prince of Wales, warden of the Cinque Ports. Westm.
O. viii. 614. H. iv. p. i. 164.
Super Appunctuamentis, pro Cursu Mercandisarum, de proclamando & intendendo.
An. 11. H. 4. Pat. 11. H. 4. p. 1. m. 12. d.
Rex, dilecto sibi, Willielmo Hunte, Servienti suo ad Arma, Salutem.
Scias quòd,
Cùm nuper quaedam generalis Securitas, supra Mare, inter Ambassiatores nostros, & Commissarios & Deputatos Ducis Burgundiae Comitis Flandriae, Virtute, Auctoritate, & Licentiâ Potestatis, sibi per Adversarium nostrum Franciae attributae, pro Termino Trium Annorum, a Quintodecimo Die Junii, Anno Regni nostri Nono, Tractata & Appunctuata existat sub eo qui sequitur Tenore,
C'estassavoir, que, le dit Terme de Trois Ans durant Accompter & Commencer le dit quintisme jour de Juyn, tous Merchans, tant de nostre Roiaume d'Engleterre, de Caleis, d'Irland, & des autres Paiis, Terres, & Seignuries, noz Subgiez, ou occupiez par noz Gens, leur Fauteurs & Familiers, Mestiers des Niefs & Maronniers, come les Marchans de France, de Flandres, & des autres Paiis, Terres, Seigneuries, & Subgitz du dit Roiaume de Fraunce, & du Duc de Burgoigne,
Et aussi tous Pelerins, d'une coste & d'autre, en faisante leur Pelerinage,
Et les Clerks de nostre Roialme de Engleterre, & de noz autres Seigneuries suisdites, en alant vers la Court de Rome pour leur Bosoignez,
Et, ovec ce, tous autres Merchans quelconques, de quelque Paiis ou Nation que eulx soient,
Hors mys, toutesvoies, pour nostre dit Roiaume de Engleterre, & les noz autres Paiis, Terres, & Seigneuries suisdites, ceulx qui sont a ce noz Anemys, autres que du Roiame de France, de la Paiis de Flandres, & des autres Paiis, Terres, & Seigneuries, ne Subgettes au dit Roiame de Fraunce, & a le Duc de Burgoigne,
Et pour yceulx Roiaume de Fraunce, & Paiis de Flandres, & pour les autres Paiis, Terres, & Seigneuries, subgettes as ditz Roiaume de Fraunce, & Duc de Burgoigne, ceulx qui sount leur Anemys ou de l'une de eux, autres que de nostre Roiaume d'Engleterre, & de noz autres Terres & Seignuries suisdites,
Serront Seurs en alant, passant, & repassant, demurrant, & returnant par la Mer, de quelque Paiis ou Marches qu'ils vendront, a tous leur Biens, Merchandises, & Niefs, entre le Havre de Wynchilse & celluy de Saint Wallerie, qui est en Fraunce a l'opposite du dit Lieu de Wynchilse, & de la en avant par tout sur Mer vers le North & le Oist, pour y passer & repasser, sigler, & demurer paisiblement & seurement, a tout leur ditz Biens, Merchandises, & Niefs,
Et, ovesque ce, serront Seurs touz les Marchauns suisditz,
Forspris, toutvoies, pour nostre Roiaume d'Engleterre, & noz autres Terres & Seigneuries, ceulx qui sount a ce Anemys, autres qui de Roiame de Fraunce, & de la Paiis de Flandres,
Et forspris, toutvoies, pour la Roiaume de Fraunce, & Paiis de Flaundres, ceux qui sount a ce Ennemys, autres qui de nostre Roialme d'Engleterre, & de noz autres Terres & Seigneuries.
Les Pelerins, Clerks, Meistres des Niefs, & Maronniers, ovesque leur ditz Biens, Merchandisez, & Niefs, tant es ditz Havres de Wynchilse & de Seint Wallerie, come en tous les Ports & Havres d'illoeques en avant, d'une Partie & d'autre, en alant vers le North & le Oist, & purront licitement Entrer en yceulx Portes & Havres, se y tenir franchement & seurement, & eulx Refreshir illoeques de viures & autres Necessites, tant pour les Parsones, come pour leur Niefs, a leur Despenses raisonables, & en partir paisiblement a tout leur ditz Biens, Merchandises, & Niefs, pour ailler avant en leur Voiages, sanz ce que par les Officers, Gens, ou Subgiz, de l'une Partie ou de l'autre, leur soit meffait, ou donne empeschement, ne destourber, en Corps, ne en Biens, par voie de fait, pour cause de Guerre, Pillerie, Robberie fait ou a Faire, ne autrement en aucune manere,
Et, en outre, que les Gens de nostre Roiame d'Engleterre, de Caleis, & des autres Paiis, Terres, & Seignuries, tenuz & occupiez par Nous & noz Subgis, laborance sur la Guerre, ne se associeront ou accompaigneront as aucuns des Enemys du dit Roiame de Fraunce, du Paiis de Flandres, ou des autres Paiis, Terres, & Seignuries, Subgez a nostre dit Adversaire de Fraunce, & au Duc de Burgoigne, a tout leur Niefs & Vaisseaulx, en mettant en iceulx aucuns des ditz Enemys, pour prendre, soubz Coleur d'iceulx, Enemys, dedeinz les bonnes & mettes dessus declarez, les Gens ou Soubgiez du dit Roiaume du Fraunce, & du Paiis de Flandres, dessus specifiez, ou leur Biens,
Et semblablement ceux du dit Roiaume de Fraunce, de Paiis de Flandres, ou des autres Paiis, Terres, & Seignuries, Subgiettes a nostre Adversaire & au Duc de Burgoigne, labourance sur la fait de Guerre, ne se assoiceront ou accompaigneront a aucuns de noz Enemys, a tout leur Niefs & Vaisseaulx, en mettant en yceulx aucune des ditz Anemys, pour prendre, soubz Coleur de ceulx, Enemys, dedeins les bonnes & metes dessusdites declairez, noz Gens ou Soubgez dessuis specifiez ou leurs Biens,
Pretendans, d'un couste & d'autre, par fraude ou mal engyn, la Prinse estre fait, par tiel Coleur, soubz umbre des Enemy, & ainsi vouloir passer, a tout leur prinses, en autre Paiis, pur les butenir illoeques,
Le dit terme de Trois Ans durant, sicome par noz ditz Ambassatours nous a ceste Rapporte,
Ac postmodùm, decimo octavo die Novembris proximò praeterito, certus Articulus, inter Thomam Pykworth Locum tenentem Villae nostrae Calesii & alios Commissarios nostros, ex unâ parte, & Willielmum d'Estaules, & alios Commissarios praefati Ducis, ex altera parte, super Cursu Mercandisarum inter Angliam & Flandriam, & de Reparatione Attemptatorum ambarum Partium, similiter tractatus & appunctuatus existat sub eo qui sequitur Tenore,
Item, estoit Appointe que tous ceux, qui ont baillez lour Complaintz, come tous autres qui se vouldront Complaindre desore d'aucuns Attemptate, contre les Trieues prinses d'entre les Parties suisdites, feront pour suyt devers les Conservatours, chescun des ditz Compleignantz, an Lieu ou les Meffaitz purront avoir este faitz & avenuz, & que mesmes les Conservatours feront avoir Restitution & Redresse sur ycelles Compleintz.
Nos,
De Fidelitate & Circumspectione tuis pleniùs confidentes,
Assignavimus te, tàm ad dictam Securitatem generalem, quàm ad Articulum praedictum, in singulis Portubus & aliis Locis, ubi indiguerit, ab Ore Aquae Thamisiae versus partes Occidentales, proclamandum, & proclamari faciendum, & eos, sic proclamatos, juxta Vim, Formam, & Effectum eorumdem firmiter & inviolabiliter observari & teneri faciendum;
Et ideò tibi Praecipimus quòd circa Praemissa diligenter intendas, & ea facias & exequaris in forma praedicta:
Damus autem universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Constabulariis, Ballivis, Ministris, ac aliis Fidelibus nostris, tàm infra Libertates, quàm extra, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis, quòd Tibi in Executione Praemissoroum pareant, obediant, & intendant, prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, duodecimo die Decembris.
Per ipsum Regem.
Eodem modo assignatur Nicholaus Manduyt, Serviens Regis ad Arma, ab Ore Aquae Thamisiae versus partes Boreales, sub eadem Data.
Per ipsum Regem.
Ibid.
Rex, carissimo Fratri suo, Thomae de Beaufort, Admirallo nostro Angliae, & ejus Locumtenenti, Salutem.
Sciatis quòd, cùm &c. ut supra usque ibi, Tenore, & tunc sic, in effectu,
Item, estoit Appointe q'il serra Mande expressementas Admiralx de la Mer des ditz Roialmes; c'estassavoir,
Pour la partie d'Engleterre a l'Admirall d'Engleterre, & au Gardein des Cynk Ports d'Engleterre,
Et, pour la dit Partie de Flandres, a l'Admirall de Fraunce,
De faire par Crye & Defense qe len fera solempnement es ports & havers d'une Couste & d'autre decesser deinz les metes du Mere par la dit Traitee limites & declarez de tous Robberies, Prinses, & touts autres faitz de Guerre par aucuny, saunz faire le contraire, sur quant qu'ils purront Forfaire,
Et que ceulx, qui irront au Contraire, soient par les ditz Admiralx & Conservateurs Puniz en Corps & en Biens, d'un Part & d'autre.
Nos,
De fidelitate & circumspectione vestris, pleniùs confidentes,
Assignavimus vos, tàm ad dictam Securitatem generalem, quàm ad Articulum praedictum, in singulis Portubus & aliis Locis, infra Potestatem & Jurisdictionem Admirallatûs praedicti, proclamandum & proclamari faciendum, & eos, sic proclamatos, juxta Vim, Formam, & Effectum eorumdem, firmiter & inviolabiliter observari & teneri faciendum;
Et ideò vobis Mandamus quòd circa Praemissa, &c. ut supra mutatis mutandis.
Teste ut supra.
Per ipsum Regem.
Rex, carissimo Filio suo, Henrico Principi Walliae, Custodi Quinque Portuum, & ejus Locum tenenti ibidem, Salutem.
Sciatis quòd, cùm &c. ut supra usque ibi, confidentes, & tunc sic,
Assignavimus vos, tàm ad dictam Securitatem generalem, quàm ad Articulum praedictum, in singulis Locis, infra Potestatem & Libertatem Portuum praedictorum, proclamandum, &c. ut supra.
Teste ut supra.
Per ipsum Regem.
Dec. 21. Memorandum that Thomas abp. of Canterbury, chancellor, delivered the great seal at Westm., on Dec. 21, to the K., who, on Jan. 19, delivered it to sir Thomas Beauford.
O. viii. 616. H. iv. p. i. 165.
De Deliberatione Magni Sigilli Regis.
An. 11. H. 4. Claus. 11. H. 4 m. 8. dors.
Memorandum quòd, vicesimo primo die Decembris, Anno praesenti, Venerabilis Pater, Thomas Achiepiscopus Cantuariensis, Cancellarius Angliae, liberavit Domino Regi Henrico, Quarto post Conquestum, Magnum Sigillum suum Aureum, in quadam Baga de Corio inclusum, & Sigillo ipsius Archiepiscopi sigillatum, apud Westmonasterium, infra Palatium ipsius Domini Regis, in praesentia diversorum Procerum, Magnatum, & aliorum, ibidem adtunc existentium:
Ac idem Dominus Rex Sigillum praedictum, de Die praedicto, penes se retinebat, & Cartas, Literas Patentes, & Brevia, de die in diem, cum eodem Sigillo, ad Sectam Prosequentium, usque Decimum nonum diem Januarii, tunc proximò sequentem, sigillari fecit:
Quo die idem Dominus Rex liberavit Magnum Sigillum suum, in quadam Baga de Corio inclusum, & Sigillo ipsius Domini Regis de Signeto sigillatum, circa Horam quintam post Prandium
, Johanni Wakeryng Clerico, Custodi Rotulorum Cancellariae ipsius Domini Regis, ad hujusmodi Cartas, Literas Patentes, & Brevia cum eodem sigillandum:
Qui quidem Johannes, a praedicto Decimo nono die, Cartas, Literas Patentes, & Brevia cum Sigillo praedicto, ad Mandatum praefati Domini Regis, cùm opus foret & necesse, usque Tricesimum primum diem Januarii, extunc proximò sequentem, similiter signari fecit.
Quo die idem Dominus Rex,
In praesentia, Venerabilium Patrum
, Thomae Cantuariensis, & Henrici Eborum, Archiepiscorum, ac Domini Principis Walliae, & aliorum Procerum, apud Lambheth, in quadam Magna Camera, adtunc vocatâ le Parlement Chamber, infra Hospitium praedicti Archiepiscopi Cantuariensis existentium,
Liberavit
Thomae Beauford Chivaler Sigillum praedictum, modo consueto Custodiendum & Gubernandum.
Power for the bp of Bayonne, Bertrand lord of Montferrand, sir Thomas Swyubourne, mayor of Bourdeaux, and John de Burdely to treat for peace or a truce with Castile. Westm.
O. viii. 617. H. iv. p. i. 165.
De Tractando cum Rege Castellae.
An. 11. H. 4. Franc. 11. H. 4. m. 12.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
Considerantes tàm Sanguinis Propinquitatem & Parentelam (quae est inter Nos, &, Carissimam Sororem nostram, Reginam Castellae & Legionis, &, Carissimum Nepotem nostrum, Regem Castellae & Legionis Filium suum) necnon Amicitiam (quae est inter Nos, & praefatos Sororem & Nepotem nostros) ea de causa esse debeat & vigere, ac summum bonum quod uni & alteri Parti ratione praedictâ provenire possit, quàm etiam grandia Mala & Dampna innumerabilia, quae per Guerram inter Nos, & dictum Nepotem nostrum, & suos Nobiles Progenitores, ante haec tempora frequentiùs evenerunt, &, nisi Pacis Foedera seu Concordiae inter Nos hinc inde citius habeantur, Verisimiliter evenire poterunt in futurum,
Ac de Fidelitate, circumspectione, & industria, dilectorum & fidelium nostrorum, Venerabilis Patris, Episcopi Baionensis, Bertrandi Domini de Monte Ferando Baronis de Ducatu nostro Aquitanniae, Thomae Swynbourne Militis Majoris Civitatis nostrae Burdegaliae, & Johannis de Burdely Legum Doctoris, pleniùs confidentes,
Assignavimus ipsos ad Conveniendum cum Comissariis & Ambassiatoribus praedicti Nepotis nostri, & ad Tractandum & Concordandum cum eisdem, pro & in nomine nostro, de & super Alligantia, Amicitia, & Pace finali, seu Longis Treugis,
Inter Nos, & Haeredes nostros, pro Regnis, Terris, & Dominiis nostris, & praefatum Nepotem nostrum, & Haeredes suos, pro Regnis, Terris & Dominiis suis, tàm per Terram, quàm per Mare hincinde ineundis & firmandis,
Ac etiam ad Audiendum, Cognoscendum, & Decidendum omnes & singulas Lites sive Causas, motas seu movendas per quascumque Personas, tàm Regnorum & Dominiorum nostrorum, quàm Regnorum & Dominiorum praefati Nepotis nostri, de & super omnibus & singulis Roberiis, Praedis, Marchis, Contra-marchis, seu aliis Captionibus quibuscumque, factis sive perpetratis, per quascumque Personas, Subditos, & Vassallos utriusque Regnorum & Dominiorum, a Die qua Regnare incepit, celebris recordationis & memoriae, Dominus Henricus Rex Castellae & Legionis, Pater ejusdem nunc Regis Castellae & Legionis, usque ad Diem Octavam Mensis Februarii ultimi praeteriti inclusivè,
In qua Die Treuga quaedam Annualis, inter Nos & dictum Nepotem nostrum jampridem inita & firmata, debebat incipere,
Necnon ad Sententiam seu ad Sententias, in ea parte concorditer Proferendum,
Et quicquid per dictos, Episcopum, Bertrandum, Thomam, & Johannem, & praedictos Commissarios & Ambassiatores praefati Nepotis nostri super praemissis judicatum fuerit & determinatum, effectualiter, bonâ Fide, & sine aliqua Deceptione, quantum ad Nos attinet, Executioni debitè Demandandum,
Ulteriusque Faciendum, Exercendum, & Expediendum quae in Praemissis vel circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, etiam si Mandatum exigant speciale,
Promittentes, in verbo regio, Nos Ratum, Gratum & Firmum perpetuò habituros quicquid per dictos, Episcopum, Bertrandum, Thomam, & Johannem, Actum, Gestum, Conventum, Concordatum, Promissum, Firmatum, & Procuratum fuerit in Praemissis, & quolibet Praemissorum.
Dat. in Palatio Regis Westm. sub Magni Sigilli Regis testimonio.
Per ipsum Regem.