Anno Regni Elizabethæ Reginæ Vicesimo.
MEMORANDUM, quod hodierno die, quarto
Novembris, Anno Regni Elizabethæ Reginæ Vicesimo, in quam diem prorogatum fuerat hoc præsens
Parliamentum, convenere Proceres, quorum nomina
subscribuntur:
|
Nicholaus Bacon, Miles, Custos Magni Sigilli Angliæ.
Gulielmus Dominus Burley, Magnus Thesaurarius Angliæ.
Johannes Episcopus London.
Gregorius Dominus Dacre.
Henricus Dominus Crumwell.
Thomas Dominus Buckhurst. |
Queen's Commission delivered to be read.
QUI cum convenissent, Nicholaus Bacon, Miles,
Custos Magni Sigilli Angliæ, Literas Regias Commissarias Antonio Mason, Armigero, Clerico Parliamentorum, publice legendas, in manus tradidit. Earum
autem tenor hic erat:
Commission for the Prorogation.
" Elizabetha, Dei Gratia, Angliæ, Franciæ, et
Hiberniæ Regina, Fidei Defensor, etc. Prædilectis et
Fidelibus Consiliariis suis Nicholao Bacon, Militi, Custodi Magni Sigilli sui, etc. usque ad
" Sciatis tamen, certis urgentibus Causis et Considerationibus Nos specialiter moventibus, prædictum
Parliamentum Nostrum ulterius prorogandum duximus. De Fidelitate igitur, Prudentia, et Circumspectione, vestris plurimum confidentes, de Avisamento
et Assensu Concilii Nostri, assignavimus vos Commissionarios Nostros, dantes vobis, viginti et quatuor, etc.
et tribus vestrum, tenore præsentium, plenam Potestatem et Auctoritatem, hoc instante die Martis, ad
præsens Parliamentum Nostrum, nomine Nostro, ad
et in vicesimum secundum diem Januarii proxime futurum, usque prædictam Civitatem Nostram Westm. prorogandum et continuandum, ibidemque tunc tenendum
et prosequendum, etc. Teste Meipsa, apud Westm.
quarto die Novembris, Anno Regni Nostri Vicesimo.
"Per ipsam Reginam.
"Powle."