Anno Regni Elizabethæ Reginæ Vicesimo primo.
MEMORANDUM, quod hodierno die, vicesimo
secundo Januarii, Anno Regni Reginæ Elizabethæ
Vicesimo primo, in quam diem prorogatum fuerat presens Parliamentum, convenere Proceres, quorum nomina subscribuntur:
|
Nicholaus Bacon, Miles, Custos Magni Sigilli Angliæ.
Johannes Episcopus London.
Gregorius Dominus Dacre.
Johannes Dominus Lumley.
Thomas Dominus Wentworth.
Henricus Dominus Crumwell. |
Queen's Commission delivered to be read.
CUI, cum consedissent, Nicholaus Bacon, Miles,
Custos Magni Sigilli Angliæ, Literas Regias Commissarias,
Antonio Mason, Armigero, Clerico Parliamentorum,
publice legendas, in manus tradidit. Earum autem
tenor hic erat:
Commission for the Prorogation.
" Elizabetha, Dei Gratia, Angliæ, Franciæ, et Hiberniæ Regina, Fidei Defensor, etc. Prædilectis et Fidelibus Consiliariis suis Nicholao Bacon, Militi, Custodi
Magni Sigilli sui, etc. ut supra, usque ad
" Sciatis tamen, certis urgentibus Causis et Considerationibus Nos specialiter moventibus, prædictum Parliamentum Nostrum ulterius prorogandum duximus.
De Fidelitate igitur, Prudentia, et Circumspectione,
vestris plurimum confidentes, de Avisamento et Assensu
Concilii Nostri, assignavimus vos Commissionarios
Nostros, dantes vobis, viginti et quinque, etc. et tribus
vestrum, tenore præsentium, plenamPotestatem et Auctoritatem, hoc instante die Solis (fn. *) , ad præsens Parliamentum Nostrum, nomine Nostro, ad et in vicesimum
septimum diem Aprilis proxime futurum, usque prædictam Civitatem Nostram Westm. prorogandum et continuandum, ibidemque tunc tenendum et prosequendum, etc. Teste Meipsa, apud Westm. vicesimo secundo die Januarii, Anno Regni Nostri Vicesimo
primo.
"Per ipsam Reginam.
"Powle."