House of Lords Journal Volume 2
20 January 1580

Sponsor

History of Parliament Trust

Publication

Year published

1767-1830

Page

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'House of Lords Journal Volume 2: 20 January 1580', Journal of the House of Lords: volume 2: 1578-1614 (1767-1830), pp. 11. URL: http://british-history.ac.uk/report.aspx?compid=27949 Date accessed: 19 April 2014. Add to my bookshelf


Highlight

(Min 3 characters)

Anno Regni Elizabethæ Reginæ Vicesimo secundo.

MEMORANDUM, quod hodierno die, vicesimo die Januarii, Anno Regni Reginæ Elizabethæ Vicesimo secundo, in quem diem prorogatum fuerat præsens Parliamentum, convenere Proceres, quorum nomina subscribuntur:

Thomas Bromley, Miles, Ds. Cancellarius Angliæ.
Henricus Comes Huntinghton, Ds. Præsidens Concilli sui in Partibus Borealibus.
Thomas Vicecomes Haward de Bindon.
Johannes Episcopus London.
Gregorius Ds. Dacre.
Henricus Ds. de Hunsdon, Gardianus Marchiarum Orientalium versus Scotiam.

Queen's Commission delivered to be read.

QUI cum consedissent, Thomas Bromley, Miles, Dominus Cancellarius Angliæ, Literas Regias Commissarias Antonio Mason, Clerico Parliamentorum, publice legendas, in manus tradidit. Earum autem tenor hic erat:

Commission for the Prorogation.

"Elizabetha, Dei Gratia, Angliæ, Franciæ, et Hiberniæ Regina, Fidei Defensor, etc. Prædilectis et Fidelibus Consiliariis suis Thomæ Bromley, Militi, Domino Cancellario Angliæ, Willielmo Domino Burghley, Domino Thesaurario Angliæ, ac Charissimo Consanguineo suo Edwardo Comiti Oxon. Magno Camerario Angliæ, ac etiam Charissimis Consanguineis et Consiliariis suis Edwardo Comiti Lincoln. Magno Admirallo Angliæ, Thomæ Comiti Sussex, Domino Camerario suo, Henrico Comiti Arundell, nec non Charissimis Consanguineis suis Henrico Comiti Derb. Willielmo Comiti Wigorn. ac etiam Charissimis Consanguineis et Consiliariis suis Henrico Comiti Huntington, Domino Præsidenti Concilii sui in Partibus Borealibus, Ambrosio Comiti Warwici, Magistro Ordinationum suarum, Francisco Domino Bedford, ac etiam Charissimis Consanguineis suis Henrico Comiti Pembrooke, Edwardo Comiti Hertford, nec non Charissimo Consanguineo et Consiliario suo Roberto Comiti Leycestr. Magistro Equorum suorum, ac Charissimo Consanguineo suo Thomæ Vicecomiti Howard de Bindon, ac etiam Reverendis in Christo Patribus Johanni Episcopo London. Johanni Episcopo Sarum. nec non Prædilectis et Fidelibus suis Willielmo Domino Cobham, Domino Gardiano Quinque Portuum suorum, Gregorio Domino Dacre, Arthuro Domino Grey de Wilton, Johanni Domino Lumley, Thomæ Domino Wentworth, Henrico Domino Crumwell, Carolo Domino Howard de Effingham, Prædilectoque et Fideli Consiliario suo Henrico Domino de Hunsdon, Domino Gardiano Marchiarum Orientalium versus Scotiam, ac Predilectis et Fidelibus suis Thomæ Domino Buckherst, Henrico Domino Compton, et Henrico Domino Cheyney de Tuddington, Salutem.

"Cum nuper, pro quibusdam arduis et urgentibus Negotiis, Nos, Statum et Defensionem Regni Nostri Angliæ ac Ecclesiæ Anglicanæ concernentibus, præsens hoc Parliamentum Nostrum, apud Civitatem Nostram Westm. octavo die Maii, Anno Regni Nostri Quarto decimo inchoari et teneri ordinavimus; a quo die idem Parliamentum Nostrum, tunc et ibidem tentum et continuatum fuerat usque tricesimum diem Junii tunc proxime sequentem; eodemque die idem Parliamentum Nostrum, post diversas Prorogationes, usque octavum diem Februarii, Anno Regni Nostri Decimo octavo prorogatum fuerat; ac ibidem tunc tentum et continuatum usque quintum decimum diem Martii tunc proxime sequentem; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in quintum diem Novembris tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in vicesimum sextum diem Martii tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in tertium diem Junii tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in duodecimum diem Novembris tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentu Nostrum usque ad et in vicesimum sextum diem Martii tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in octavum diem Aprilis tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in vicesimum sextum diem Maii tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in quartum diem Novembris tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in vicesimum secundum diem Januarii tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in vicesimum septimum diem Aprilis tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in vicesimum quintum diem Maii tunc proxime sequentem prorogatum; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in vicesimum diem Octobris tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in vicesimum quartum diem Novembris tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; nec non idem Parliamentum Nostrum, a prædicto vicesimo quarto die Novembris usque ad et in instantem vicesimum diem Januarii ulterius prorogatum fuerat, ibidem tenendum et prosequendum. Sciatis tamen, certis urgentibus Causis et Considerationibus Nos specialiter moventibus, prædictum Parliamentum Nostrum ulterius prorogandum duximus. De Fidelitate igitur, Prudentia, et Circumspectione, vestris plurimum confidentes, de Avisamento et Assensu Concilii Nostri, assignavimus vos Consiliarios Nostros, dantes vobis, 27, 26, 25, 24, 23, 22, 21, 20, 19, 18, 17, 16, 15, 14, 13, 12, 11, 10, 9, 8, 7, 6, 5, 4, et tribus vestrum, tenore præsentium, plenam Potestatem et Auctoritatem, hoc instante die Mercurii, ad præsens Parliamentum Nostrum, nomine Nostro, ad et in tricesimum diem instantis mensis Januarii, usque prædictam Civitatem Nostram Westm. prorogandum et continuandum, ibidemque tunc tenendum et prosequendum. Et ideo vobis mandamus, quod circa præmissa diligenter intendatis, ac ea in forma prædicta effectualiter expleatis. Damus autem universis et singulis Archiepiscopis, Marchionibus, Comitibus, Vicecomitibus, Episcopis, Baronibus, Militibus, Civibus, et Burgensibus, et omnibus aliis quorum interest ad dictum Parliamentum Nostrum conventuris, tenore præsentium, sirmiter in Mandatis, quod vobis, in præmissis faciendis et exequendis, pareant, obediant, et intendant, prout decet. In cujus rei Testimonium, has Literas Nostras sieri fecimus Patentes. Teste Meipsa, apud Westm. vicesimo die Januarii, Anno Regni Nostri Vicesimo secundo.

"Per ipsam Reginam.

"Powle."