House of Lords Journal Volume 2
30 January 1580

Sponsor

History of Parliament Trust

Publication

Year published

1767-1830

Page

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'House of Lords Journal Volume 2: 30 January 1580', Journal of the House of Lords: volume 2: 1578-1614 (1767-1830), pp. 12. URL: http://british-history.ac.uk/report.aspx?compid=27950 Date accessed: 01 September 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Anno Regni Elizabethæ Reginæ Vicesimo secundo.

MEMORANDUM, quod hodierno die, tricesimo Januarii, Anno Regni Reginæ Elizabethæ Vicesimo secundo, in quem diem prorogatum fuerat præsens Parliamentum, convenere Proceres, quorum nomina subscribuntur:

Thomas Bromley, Miles, Ds. Cancellarius Angliæ.
Henricus Comes Derby.
Henricus Comes Huntinghton, Ds. Præsidens Concilii in Partibus Borealibus.
Johannes Epus. London.
Henricus Ds. Crumwell.
Henricus Ds. Hunsdon, Ds. Gardianus Marcharum Orientalium versus Scotiam.

Queen's Commission delivered to be read.

QUI cum consedissent, Thomas Bromley, Miles, Dominus Cancellarius Angliæ, Literas Regias Commissarias Antonio Mason, Clerico Parliamentorum, publice legendas, in manus tradidit. Earum autem tenor hic erat:

Commission for the Prorogation.

" Elizabetha, Dei Gratia, Angliæ, Franciæ, et Hiberniæ Regina, Fidei Defensor, etc. Prædilecto et Fideli Consiliario suo Thomæ Bromeley, Militi, Domino Cancellario Angliæ, Reverendissimoque in Christo Patri Edwino Ebor. Archiepiscopo, Angliæ Primati et Metropolitano, ac Prædilecto et Fideli Consiliario suo Willielmo Domino Burghley, Domino Thesaurario Angliæ, ac etiam Charissimo Consanguineo suo Edwardo Comiti Oxon. Magno Camerario Angliæ, nec non Charissimis Consanguineis et Consiliariis suis Edwardo Comiti Lincoln. Magno Admirallo suo Angliæ, Thomæ Comiti Sussex, Domino Camerario suo, Henrico Comiti Arundell, nec non Charissimis Consanguineis suis Henrico Comiti Northumb. Henrico Comiti Derb. Willielmo Comiti Wigorn. ac Charissimis Consanguineis et Consiliariis suis Henrico Comiti Huntington, Domino Præsidenti Concilii sui in Partibus Borealibus, Ambrosio Comiti Warwici, Magistro Ordinationum suarum, Francisco Comiti Bedforde, ac etiam Charissimis Consanguineis suis Henrico Comiti Pembrooke, Edwardo Comiti Hertford, nec non Charissimo Consanguineo et Consiliario suo Roberto Comiti Leicest. Magistro Equorum suorum, ac Charissimis Consanguineis suis Anthonio Vicecomiti Montague, Thomæ Vicecomiti Howard de Bindon, ac etiam Reverendis in Christo Patribus Johanni Episcopo London. Johanni Episcopo Sarum. nec non Prædilectis et Fidelibus suis Willielmo Domino Cobham, Domino Gardiano Quinque Portuum suorum, Gregorio Domino Dacre, Arthuro Domino Grey de Wilton, Johanni Domino Lumley, Thomæ Domino Wentworth, Henrico Domino Crumwell, Carolo Domino Howard de Effingham, Prædilectoque et Fideli Consiliario suo Henrico Domino de Hunsdon, Domino Gardiano Marchiarum Orientalium versus Scotiam, ac Prædilectis et Fidelibus suis Thomæ Domino Buckherste, Henrico Domino Compton, et Henrico Domino Cheyney de Tuddington, Salutem.

" Cum nuper, pro quibusdam arduis et urgentibus Negotiis, Nos, Statum et Defensionem Regni Nostri Angliæ ac Ecclesiæ Anglicanæ concernentibus, præsens hoc Parliamentum Nostrum, apud Civitatem Nostram Westm. octavo die Maii, Anno Regni Nostri Quarto decimo, inchoari et teneri ordinavimus; a quo die idem Parliamentum Nostrum tunc et ibidem tentum et continuatum fuerat usque tricesimum diem Junii tunc proxime sequentem; eodemque die idem Parliamentum Nostrum, post diversas Prorogationes, usque octavum diem Februarii, Anno Regni Nostri Decimo octavo, prorogatum fuerat; ac ibidem tunc tentum et continuatum usque quintum decimum diem Martii tunc proxime sequentem; eodemque (fn. *) die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in quintum diem Novembris tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in vicesimum sextum diem Martii tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum nostrum usque ad et in tertium diem Junii tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in duodecimum diem Novembris tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in vicesimum sextum diem Martii tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in octavum diem Aprilis tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in vicesimum sextum diem Maii tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in quartum diem Novembris tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in vicesimum secundum diem Januarii tunc proxime sequentem prorogatum suerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in vicesimum septimum diem Aprilis tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in vicesimum quintum diem Maii tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in vicesimum diem Octobris tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in vicesimum quartum diem Novembris tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in vicesimum diem instantis mensis Januarii prorogatum suerat; nec non idem Parliamentum Nostrum a prædicto vicesimo die prædicti instantis mensis Januarii usque ad et in tricesimum diem ejusdem mensis Januarii ulterius prorogatum suerat, ibidem tenendum et prosequendum. Sciatis tamen, certis urgentibus Causis et Considerationibus Nos specialiter moventibus, prædictum Parliamentum Nostrum ulterius prorogandum duximus. De Fidelitate igitur, Prudentia, et Circumspectione, vestris plurimum confidentes, de Avisamento et Assensu Concilii Nostri, assignavimus vos Commissionarios Nostros, dantes vobis, 30, 29, 28, 27, 26, 25, 24, 23, 22, 21, 20, 19, 18, 17, 16, 15, 14, 13, 12, 11, 10, 9, 8, 7, 6, 5, 4, et tribus vestrum, tenore præsentium, plenam Potestatem et Auctoritatem, hoc instante die Sabbati, ad præsens Parliamentum Nostrum, nomine Nostro, ad et in vicesimum nonum diem Februarii proxime futurum, usque prædictam Civitatem Westm. prorogandum et continuandum, ibidemque tunc tenendum et prosequendum. Et ideo vobis mandamus, quod circa præmissa diligenter intendatis, ac ea in forma prædicta effectualiter expleatis. Damus autem universis et singulis Archiepiscopis, Marchionibus, Comitibus, Vicecomitibus, Episcopis, Baronibus, Militibus, Civibus, et Burgensibus, ac omnibus aliis quorum interest ad dictum Parliamentum Nostrum conventuris, tenore præsentium, firmiter in Mandatis, quod vobis, in præmissis faciendis, agendis, et exequendis, pareant, obediant, et intendant, prout decet. In cujus rei Testimonium, has Literas Nostras fieri fecimus Patentes. Teste Meipsa, apud Westm. 30 die Januarii, Anno Regni Nostri Vicesimo secundo.

"Per ipsam Reginam.

"Powle."

Footnotes

* Deest in Originali.