House of Lords Journal Volume 2
2 May 1580

Sponsor

History of Parliament Trust

Publication

Year published

1767-1830

Page

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'House of Lords Journal Volume 2: 2 May 1580', Journal of the House of Lords: volume 2: 1578-1614 (1767-1830), pp. 14. URL: http://british-history.ac.uk/report.aspx?compid=27952 Date accessed: 28 July 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Anno Regni Elizabethæ Reginæ Vicesimo secundo.

MEMORANDUM, quod hodiernodie, secundo Maii, Anno Regni Reginæ Elizabethæ Vicesimo secundo, in quem diem prorogatum fuerat hoc præsens Parliamentum, convenere Proceres, quorum nomina subscribuntur:

Thomas Bromley, Miles, Ds. Cancell. Angliæ.
Henricus Comes Derby.
Franciscus Comes Bedford.
Henricus Ds. Crumwell.
Carolus Ds. Howard de Effingham.

Queen's Commission delivered to be read.

QUI cum consedissent, Thomas Bromley, Miles, Dominus Cancellarius Angliæ, Literas Regias Commissarias Antonio Mason, Clerico Parliamentorum, publice legendas, in manus tradidit. Earum autem tenor hic erat:

Commission for the Prorogation.

"Elizabetha, Dei Gratia, Angliæ, Franciæ, et Hiberniæ Regina, Fidei Defensor, &c. Prædilecto et Fideli Consiliario suo Thomæ Bromley, Militi, Domino Cancellario Angliæ, Reverendissimoque in Christo Patri Edwino Ebor. Archiepiscopo, Angliæ Primati et Metropolitano, Willielmo Domino Burghley, Domino Thesaurario Angliæ, ac etiam Charissimo Consanguineo suo Edwardo Comiti Oxon. Magno Camerario Angliæ, nec non Charissimis Consanguineis et Consiliariis suis Edwardo Comiti Lincoln. Magno Admirallo suo Angliæ, Thomæ Comiti Sussex, Domino Camerario suo, ac Charissimis Consanguineis suis Philippo Comiti Arundell, Henrico Comiti Northumbriæ, Henrico Comiti Derb. Willielmo Comiti Wigorn. ac etiam Charissimis Consanguineis et Consiliariis suis Henrico Comiti Huntinghton, Domino Præsidenti Concilii sui in Partibus Borealibus, Ambrosio Comiti Warwici, Magistro Ordinationum suarum, Francisco Comiti Bedford, nec non Charissimis Consanguineis suis Anthonio Vicecomiti Montagu, Thomæ Vicecomiti Howard de Bindon, nec non Reverendis in Christo Patribus Johanni Episcopo London. Johanni Episcopo Sarum. ac Prædilectis et Fidelibus suis Willielmo Domino Cobham, Domino Gardiano Quinque Portuum suorum, Gregorio Domino Dacre, Arthuro Domino Grey de Wilton, Johanni Domino Lumley, Thomæ Domino Wentworth, Henrico Domino Crumwell, Carolo Domino Howard de Effingham, Prædilectoque et Fideli Consiliario suo Henrico Domino de Hunsdon, Domino Gardiano Marchiarum Orientalium versus Scotiam, ac Prædilectis et Fidelibus suis Thomæ Domino Buckhurst, Henrico Domino Compton, et Henrico Domino Cheyney de Tuddinghton, Salutem.

"Cum nuper, pro quibusdam arduis et urgentibus Negotiis, Nos, Statum et Defensionem Regni Nostri Anglicani concernentibus, præsens hoc Parliamentum Nostrum, apud Civitatem Nostram Westm. octavo die Maii, Anno Regni Nostri Quarto decimo, inchoari et teneri ordinaverimus, a quo die idem Parliamentum Nostrum tunc et ibidem tentum et continuatum fuerat usque tricesimum diem Junii tunc proxime sequentem; eodemque (fn. *) die idem Parliamentum Nostrum, post diversas Prorogationes, usque octavum diem Februarii, Anno Regni Nostri Decimo octavo, prorogatum fuerat; ac ibidem tunc tentum, et continuatum fuerat usque quintum decimum diem Martii tunc proxime sequentem; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in quintum diem Novembris tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in vicesimum sextum diem Martii tunc proxime sequentem prorogatum fuerat, etc. Sciatis tamen, certis urgentibus Causis et Considerationibus Nos specialiter moventibus, prædictum Parliamentum Nostrum ulterius prorogandum duximus. De Fidelitate igitur, Prudentia, et Circumspectione, vestris plurimum confidentes, de Avisamento et Assensu Concilii Nostri, assignavimus vos Commissionarios Nostros, dantes vobis, 30, 29, 28, 27, 26, 25, 24, 23, 22, 21, 20, 19, 18, 17, 16, 15, 14, 13, 12, 11, 10, 9, 8, 7, 6, 5, 4, et tribus vestrum, tenore præsentium, plenam Potestatem et Auctoritatem, hoc instante die Lunæ, ad præsens Parliamentum Nostrum, nomine Nostro, ad et in tricesimum diem instantis mensis Maii, usque prædictam Civitatem Nostram Westm. prorogandum et continuandum, ibidemque tunc tenendum et prosequendum. Et ideo vobis mandamus, quod circa præmissa diligenter intendatis, ac ea in forma prædicta effectualiter expleatis. Damus autem universis et singulis Archiepiscopis, Marchionibus, Comitibus, Vicecomitibus, Episcopis, Baronibus, Militibus, Civibus, et Burgensibus, ac omnibus aliis quorum interest ad dictum Parliamentum Nostrum conventuris, tenore præsentium, firmiter in Mandatis, quod vobis, in præmissis faciendis, agendis, et exequendis, pareant, obediant, et intendant, prout decet. In cujus rei Testimonium, has Literas Nostras fieri fecimus Patentes. Teste Meipsa, apud Westm. secundo die Maii, Anno Regni Nostri Vicesimo secundo.

"Per ipsam Reginam, etc.

"Powle."

Footnotes

* Deest in Orig.