House of Lords Journal Volume 2
9 February 1611

Sponsor

History of Parliament Trust

Publication

Year published

1767-1830

Page

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'House of Lords Journal Volume 2: 9 February 1611', Journal of the House of Lords: volume 2: 1578-1614 (1767-1830), pp. 684. URL: http://british-history.ac.uk/report.aspx?compid=28643 Date accessed: 23 October 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Anno Octavo Jacobi Regis.

MEMORANDUM, quod hodierno die, 9 die Februarii, Anno Regni Regis Jacobi, videlicet, Angliæ, Fraunciæ, et Hiberniæ Octavo, et Scotiæ Quadragesimo quarto, in quem diem prorogatum fuerat hoc præsens Parliamentum, convenere Proceres tam Spirituales quam Temporales, quorum nomina subscribuntur:

Ds. Ellesmere, Cancellarius Angliæ.
Comes North'ton, Custos Privati Sigilli.
Comes Nottingham, Magnus Admirallus Angliæ
Comes Suffolciæ, Camerarius Hospitii Regis.
Comes Arundel.
Comes Salop.
Comes Wigorn.
Comes Sussex.
Comes Hertford.
Vicecomes Lisle.
Epus. London.
Epus. Dunolm.
Epus. Bathon. et Wellen.
Epus. Coven. et Lichf.
Ds. Burgevenny.
Ds. Zouch.
Ds. Stafford.
Ds. Dudley.
Ds. Rich.
Ds. Pagett.
Ds. Hunsdon.
Ds. Compton.
Ds. Howard de Walden.
Ds. Knollys.
Ds. Wotton.
Ds. Petre.
Ds. Arundell.
Ds. Cavendish.

King's Commission delivered to be read.

QUI cum convenissent, Dominus Cancellarius Angliæ Literas Regias Commissarias Roberto Bowyer, Armigero, Clerico Parliamentorum, publice legendas, in manus tradidit. Earum autem tenor hic erat:

Commission for dissolving the Parliament.

"Jacobus, Dei Gratia, Angliæ, Scotiæ, Franciæ, et Hiberniæ Rex, Fidei Defensor, etc. Prædilecto et Fideli Consiliario Nostro Thomæ Domino Ellesmere, Cancellario Nostro Angliæ, ac Reverendissimo in Christo Patri Tobiæ Ebor. Archiepiscopo, Angliæ Primati et Metropolitano, ac etiam Charissimis Consanguineis et Consiliariis Nostris Roberto Comiti Salisburie, Thesaurario Nostro Angliæ, Henrico Comiti North't. Custodi Privati Sigilli Nostri, ac Gardiano Quinque Portuum Nostrorum, Carolo Comiti Notingham, Magno Admirallo Nostro Angliæ, Thomæ Comiti Suff. Camerario Hospitii Nostri, nec non Charissimo Consanguineo Nostro Thomæ Comiti Arundell, Charissimoque Consanguineo et Consiliario Nostro Gilberto Comiti Salop, ac Charissimo Consanguineo Nostro Willielmo Comiti Derby, ac etiam Charissimo Consanguineo et Consiliario Nostro Edwardo Comiti Wigorn. Magistro * Equorum Nostrorum, nec non Charissimis Consanguineis Nostris Francisco Comiti Cumbr. Roberto Comiti Sussex, Henrico Comiti Huntingdon, Henrico Comiti South'ton, Edwardo Comiti Bedford, Willielmo Comiti Pembrok, Edwardo Comiti Hertf. Charissimoque Consanguineo et Consiliario Nostro Thomæ Comiti Exon. ac Charissimis Consanguineis Nostris Philippo Comiti Mountgom'y, Roberto Vicecomiti Lisle, ac etiam Reverendis in Christo Patribus Georgio Episcopo London. Willielmo Episcopo Dunelm. nec non Prædilecto et Fideli Nostro Edwardo Domino Burgevenny, Prædilectoque et Fideli Consiliario Nostro Edwardo Domino Zouch, ac Prædilectis et Fidelibus Nostris Roberto Domino Willoughby de Eresby, Edwardo Domino Morley, Johanni Domino Hunsdon, Olivero Domino St. John de Bletsoe, Theophilo Domino Howard de Walden, ac etiam Prædilectis et Fidelibus Consiliariis Nostris Willielmo Domino Knollis, Thesaurario Hospitii Nostri, Edwardo Domino Wootton, Contrarotulatori Hospitii Nostri, et Johanni Domino Stanhope, Vicecamerario Hospitii Nostri, Salutem.

"Cum nuper, pro quibusdam arduis et urgentibus Negotiis, Nos, Statum et Defensionem Regni Nostri Angliæ et Ecclesiæ Anglicanæ concernentibus, præsens hoc Parliamentum Nostrum, apud Civitatem Nostram Westm. decimo nono die Martii, Anno Regni Nostri Angliæ, Franciæ, et Hiberniæ Prime, et Scotiæ Tricesimo septimo, inchoari et teneri ordinavimus; in et a quo die idem Parliamentum Nostrum tunc et ibidem tentum et continuatum fuerat usque ad et in septimum diem Julii tunc proxime sequentem; et, post diversas Prorogationes et Continuationes, idem Parliamentum Nostrum usque ad et in instantem nonum diem pebruarii prorogatum fuerat, ibidem tenendum et prosequendum: Sciatis tamen, quod, certis urgentibus Causis et Considerationibus Nos specialiter moventibus idem Parliamentum Nostrum, hoc instante nono die Februarii, duximus dissolvendum. De Fidelitate igitur, Prudentia, et Circumspectione, vestris plurimum confidentes, de Avisamento et Assensu Concilii Nostri assignavimus vos Commissionarios Nostros, dantes vobis, et aliquibus tribus vel pluribus vestrum, tenore præsentium, plenam Potestatem et Auctoritatem, hoc instante nono die Februarii, ad dictum Parliamentum Nostrum, nomine Nostro, plenarie dissolvendum. Et ideo vobis mandamus, quod vos, vel aliqui tres aut plures vestrum, idem Parliamentum Nostrum, hoc instante nono die Februarii, virtute harum Literarum Nostrarum Patentium, Nomine Nostro plene dissolvatis et determinetis. Et ideo vobis mandamus, quod circa præmissa diligenter intendatis, ac ea in forma prædicta effectualiter expleatis et exequamini. Damus autem universis et singulis Archiepiscopis, Marchionibus, Comitibus, Vicecomitibus, Episcopis, Baronibus, Militious, Civibus, et Burgensibus, ac omnibus aliis quorum interest ad dictum Parliamentum Nostrum conventuris, tenore præsentium, firmiter in Mandatis, quod vobis, in præmissis faciendis et exequendis, pareant, obediant, et intendant in omnibus, prout decet. In cujus Rei Testimonium, has Literas Nostras fieri fecimus Patentes. Teste Meipso, apud Westm. nono die Februarii, Anno Regni Nostri Angliæ, Franciæ, et Hiberniæ Octavo, et Scotiæ Quadragesimo quarto.

"Coppin."

Lords present who were not named in the Commission.

Memorandum, That the Lord Bishop of Bath and Wells, and the Lord Bishop of Coventr. and Lichfeild, also the Lord Stafford, Lord Dudley, Lord Rich, Lord Paget, Lord Compton, Lord Petre, Lord Arundell, and the Lord Cavendish, were present at this Dissolution; though none of them was of the Commissioners; as above appeareth.