House of Lords Journal Volume 3
14 November 1621

Sponsor

History of Parliament Trust

Publication

Year published

1767-1830

Pages

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'House of Lords Journal Volume 3: 14 November 1621', Journal of the House of Lords: volume 3: 1620-1628 (1767-1830), pp. 160-161. URL: http://british-history.ac.uk/report.aspx?compid=30325 Date accessed: 31 October 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Anno 19° Jacobi Regis.

DIE Mercurii, videlicet, 14 die Novembris, 1621.

MEMORANDUM, quod hodierno die, decimo quarto die Novembris, Anno Regni Serenissimi Domini Nostri Regis Jacobi, videlicet, Angliæ, Franciæ et Hiberniæ Decimo nono, et Scotiæ Quinquagesimo quinto, in quem diem (fn. *) adjornatum fuerat hoc præsens Parliamentum, convenere Proceres tam Spirituales quam Temporales, quorum nomina subscribuntur: videlicet,

p. Archiepus. Cant.
p. Epus. London.
p. Epus. Winton.
p. Epus. Wigorn.
p. Epus. Oxon.
p. Epus. Asaphen.
p. Epus. Landaph.
p. Epus. Lincoln, Ds. Custos Mag. Sigilli.
p. Ds. Cranfeild, Magnus Thes. Angliæ.
p. Vicecomes Maundevill, Præsidens Concilii Domini Regis.
p. Comes Wigorn. Ds. Custos Privati Sigilli.
p. Comes Arundell. et Surr. Comes Maresc. Angl.
p. Comes Richmond, Sen. Hospitii.
p. Comes Pembrooc. Camer. Hospitii.
p. Comes Sussex. Comes Bridgwater.
p. Vicecomes Feildinge.
p. Ds. Abergavenny.
p. Ds. Stafford.
p. Ds. Sheffeild.
p. Ds. Paget.
p. Ds. Russell.
p. Ds. Petre.
p. Ds. Gerard.
p. Ds. Haughton.
p. Ds. Digby.

King's Commission deliver'd to be read.

QUI cum convenissent, Dominus Custos Magni Sigilli Angliæ, Literas Regias Commissarias Henrico Elsynge, Armigero, Clerico Parliamentorum, publice legendas, in manus tradidit. Earum autem tenor hic erat:

Commission for adjourning the Parliament.

"Jacobus, Dei Gratia, Angliæ, Scotiæ, Franciæ, et Hiberniæ Rex, Fidei Defensor, &c. Præcharissimo et Prædilectissimo Filio Nostro Carolo Principi Walliæ, ac Reverendissimo in Christo Patri et Fideli Consiliario Nostro Georgio Cantuar. Archiepiscopo, totius Angliæ Primati et Metropolitano, ac etiam Reverendo in Christo Patri et Fideli Consiliario Nostro Johanni Episcopo Lincoln, Domino Custodi Magni Sigilli Angliæ, ac Reverendissimo in Christo Patri Tobiæ Archiepiscopo Ebor. Primati et Metropolitano, nec non Prædilecto et Fideli Consiliario Nostro Lionello Domino Cranfeild, Thesaurario Nostro Angliæ, ac Charissimis Consanguineis et Consiiariis Nostris Henrico Vicecomiti Maundeville, Domino Præsidenti Consilii Nostri, Edwardo Comiti Wigorn. Domino Custodi Privati Sigilli Nostri, Georgio Marchioni Buck. Magno Admirallo Nostro Angliæ, ac etiam Charissimo Consanguineo Nostro Henrico Comiti Oxon. Magno Camerario Nostro Angliæ, necnon Charissimis Consanguineis et Consiliariis Nostris Thomæ Comiti Arundell et Surr. Comiti Marescallo Angliæ, Lodovico Comiti Richmond, Domino Senescallo Hospitii Nostri, Willielmo Comiti Pembr. Domino Camerario Hospitii Nostri, Charissimoque Consanguineo Nostro Henrico Comiti Huntingdon, ac Charissimo Consanguineo et Consiliario Nostro Henrico Comiti South'ton, ac etiam Charissimis Consanguineis Nostris Richardo Comiti Dorset, Philippo Comiti Mountgomery, Willielmo Comiti North'ton, Præsidenti Consilii Nostri infra Principalitatem et Marchias Walliæ, nec non Charissimis Consanguineis et Consiliariis Nostris Jacobo Comiti Cantebr. Jacobo Vicecomiti Doncastrie, Reverendisque in Christo Patribus Georgio Episcopo London. Richardo Episcopo Dunelm. ac Reverendo in Christo Patri et Fideli Consiliario Nostro Lanceloto Episcopo Winton. ac etiam Prædilecto et Fideli Nostro Edwardo Domino Abergavenny, necnon, Prædilecto et Fideli Consiliario Nostro Edwardo Domino Zouch, Gardiano Quinque Portuum Nostrorum, Prædilectisque et Fidelibus Nostris Emanueli Domino Scroope, Præsidenti Consilii Nostri in Partibus Borealibus, Edmundo Domino Sheffeild, ac Prædilectis et Fidelibus Consiliariis Nostris Edwardo Domino Wootton, et Georgio Domino Carewe, Salutem.

"Cum nuper, pro quibusdam arduis et urgentibus Negotiis, Nos, Statum et Defensionem Regni Nostri Angliæ ac Ecclesiæ Anglicanæ concernentibus, præsens hoc Parliamentum Nostrum, apud Civitatem Nostram Westm. tricesimo die Januarii, Anno Regni Nostri Angliæ, Franciæ, et Hiberniæ Decimo octavo, et Scotiæ Quinquagesimo quarto, inchoari et teneri ordinaverimus; a quo die idem Parliamentum Nostrum tune et ibidem tentum et continuatum fuerat usque ad et in quartum diem Novembris ultimo præteritum; eodemque die idem Parliamentum Nostrum, ac omnes Causæ et Materiæ inceptæ, et adhuc non terminatæ, usque instantem decimum quartum diem Novembris adjornatæ fuerunt, ibidem tunc tenendæ et prosequendæ: Sciatis tamen, quod Nos, pro certis urgentibus Causis et Considerationibus Nos speciaster moventibus, idem præsens Parliamentum Nostrum, ac omnes Causas et Materias inceptas, et nondum terminates, ut supradictum est, ulterius adjornandum duximus. De Fidelitate igitur, Providentia, et Circumspectione, vestris plurimum confidentes, de Avisamento et Assensu Consilii Nostri, assignavimus ves Commissionaries Nostros, dantes vobis, vel aliquibus sex vel pluribus vestrum, tenore præsentium, plenam Potestatem et Auctoritatem ad præsens Parliamentum Nostrum, ac omnia Negotia, et Materias supradictas, adhuc, ut præfertur, non terminatas, nomine Nostro, ad et in vicesimum diem instantis mensis Novembris, usque prædictam Civitatem Nostram Westm. adjornandum et continuandum, ibidem tunc tenendum et prosequendum. Et ideo vobis mandamus, quod circa praemissa diligenter intendatis, ac ea in Forma prædicta effectualiter expleatis. Damus autem universis et singulis Archiepiscopis, Marchinoibus, Comitibus, Vicecomitibus, Episcopis, Baronibus, Millitibus, Civibus, et Burgensibus, ac Omnibus aliis quorum interest ad dictum Parliamentum Nostrum conventuris, tenore præsentium, firmiter in Mandatis, quod vebis, in præmissis faciendis, agendis, et exequendis, pareant, obediant, et intendant, prout decet. In cujus Rel Testimonium, has Literas Nostras fieri fecimus Patentes. Teste Meipso, apud Westm. decimo quarto die Novembris, Anno Regni Nostri Angliæ, Franciæ, et Hiberniæ Decimo nono, et Scotiæ Quinquagesimo quinto.

"Per ipsum Regem, propria Manu signatum.

"Edmonds."

The Commission being read;

Adjourn'd by Commission.

Dominus Custos Magni Sigilli, virtute Commissionis prædictæ, præsens Parliamentum adjornavit usque in vicesimum diem instantis Novembris, hora nona.

Commission sent to the Commons.

Memorandum, That the Parliament being thus adjourned, the Commission was delivered unto the Lord Chief Baron and Mr. Baron Bromley, who were sent with this Message to the Commons: videlicet,

"Whereas it hath pleased His Majesty to direct His Commission, under the Great seal of England, unto divers Lords, for the Adjournment of this present Parliament until the Twenfifth Day of this instant November, the said Commission hath been read in this House; and, by virtue thereof, the Parliament is adjourned accordingly.

"This we are commanded to signify unto you, and withall to bring the Commission itself, that you may see it and read it."

Answered,

Commons adjourned also.

"The Commons have likewise adjourned their House unto that Day."

Footnotes

* Orig. Adjornandum.