House of Lords Journal Volume 3
8 February 1622

Sponsor

History of Parliament Trust

Publication

Year published

1767-1830

Page

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'House of Lords Journal Volume 3: 8 February 1622', Journal of the House of Lords: volume 3: 1620-1628 (1767-1830), pp. 202. URL: http://british-history.ac.uk/report.aspx?compid=30350 Date accessed: 27 August 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Anno 19° Jacobi Regis.

Die Veneris, 8 Februarii, 1621.

MEMORANDUM, quod hodierno die, scilicet, octavo die Februarii, Anno Regni Regis Jacobi, videlicet, Angliæ, Franciæ, et Hiberniæ Decimo nono, et Scotiæ Quinquagesimo quinto, in quem diem (fn. *) adjornatum fuerat hoc præsens Parliamentum, convenere Proceres tam Spirituales quam Temporales, quorum nomina subscribuntur:

Epus. Lincoln, Ds. Custos Magni Sigilli.
Vicecomes Maundeville, Præsidens Consilii Domini Regis.
Comes Wigorn. Ds. Custos Privati Sigilli.
Comes Arundell et Surr. Comes Marescallus Angliæ.
Comes Pembrooc. Camerarius Hospitii.
Comes Sussex.
Comes Warwic.
Comes Cantabr.
Epus. London.
Epus. Dunelm.
Epus. Hereforden.
Epus. Wigorn.
Epus. Meneven.
Ds. Abergavenny.
Ds. Stafford.
Ds. Duddeley.
Ds. Say et Seale.
Ds. Carew.

King's Commission delivered to be read.

QUI cum convenissent (magna satis Frequentia de Domo Communi etiam præsente), Dominus Custos Magni Sigilli Angliæ Literas Regias Commissarias Henrico Elsynge, Clerico Parliamentorum, publice legendas, in manus tradidit. Earum autem tenor hic erat:

Commission to dissolve the Parliament.

"Jacobus, Dei Gratia, Angliæ, Scotiæ, Franciæ, et Hiberniæ Rex, Fidei Defensor, &c. Præcharissimo et Prædilectissimo Filio Nostro Carolo Principi Walliæ, ac Reverendissimo in Christo Patri et Fideli Consiliario Nostro Georgio Archiepiscopo Cantuar. totius Angliæ Primati et Metropolitano, ac etiam Reverendo in Christo Patri et Fideli Consiliario Nostro Johanni Episcopo Lincoln, Domino Custodi Magni Sigilli Nostri Angliæ, necnon Prædilecto et Fideli Consiliario Lionello Domino Cranfeild, Thesaurario Nostro Angliæ, ac Charissimis Consanguineis et Consiliariis Nostris Henrico Vicecomiti Maundeville, Domino Præsidenti Concilii Nostri, Edwardo Comiti Wigorn. Custodi Privati Sigilli Nostri, Georgio Marchioni Buck. Magno Admirallo Nostro Angliæ, Thomæ Comiti Arundell et Surr. Comiti Marescallo Nostro Angliæ, Lodavico Comiti Richmond, Domino Senescallo Hospitii Nostri, Willielmo Comiti Pembr. Camerario Hospitii Nostri, Jacobo Comiti Cantebr. ac Reverendis in Christo Patribus Georgio Episcopo London. Ricardo Episcopo Dunelm. ac etiam Prædilecto et Fideli Nostro Edmundo Domino Sheffeild, necnon Prædilectis et Fidelibus Consiliariis Nostris Georgio Domino Carewe, Johanni Domino Digby, Vicecamerario Hospitii Nostri, et Fulconi Domino Brooke, Salutem.

"Cum nuper, pro quibusdam arduis et urgentibus Negotiis, Nos, Statum et Defensionem Regni Nostri Angliæ ac Ecclesiæ Anglicanæ concernentibus, Parliamentum Nostrum, apud Civitatem Nostram Westm. tricesimo die Januarii, Anno Regni Nostri Angliæ, Franciæ, et Hiberniæ Decimo octavo, et Scotiæ Quinquagesimo quarto, inchoari et teneri ordinaverimus; quod quidem Parliamentum Nostrum, per separales Continuationes et Adjornationes, usque ad et in instantem octavum diem Februarii continuatum et adjornatum fuerat, ibidem tenendum: Sed, pro eo quod nullus Regalis Assensus, aut Responsio, per Nos præstitus fuit, præterquam ad Actum illum de ducbus Subsidiis, nobis spontanee et voluntarie exhibitis, sub aperta tamen de Sessione non facienda Conditione et Reservatione, nulla Sessio Parliamenti habita aut tenta extitit: Sciatis, quod, certis urgentibus Causis et Considerationibus Nos specialiter moventibus, hoc instante octavo die Februarii, dictum Parliamentum, inchoatum ut supradictum est, duximus dissolvendum. De Fidelitate igitur, Prudentia, et Circumspectione, vestris plurimum confidentes, assignavimus vos Commissionarios Nostros, dantes vobis, et aliquibus tribus vel pluribus vestrum, tenore præsentium, plenam Potestatem, Facultatem, et Auctoritatem, hoc instante octavo die Februarii, ad prædictum Parliamentum Nostrum, inchoatum, continuatum, et adjornatum, ut prædictum est, Nomine Nostro, dissolvendum. Et ideo vobis mandamus, quod vos, vel aliqui tres vel plures vestrum, prædictum Parliamentum * sic, ut præsertur, inchoatum, continuatum, et adjornatum, hoc instante octavo die Februarii, virtute harum Literarum Nostrarum Patentium Nomine Nostro, plene dissolvatis et determinetis. Et ideo vobis mandamus, quod circa præmissa diligenter intendatis, ac ea in forma prædicta effectualiter expleatis, et exequamini. Damus autem universis et singulis Archiepiscopis, Marchionibus, Comitibus, Episcopis, Baronibus, Militibus, Civibus, et Burgensibus, ac omnibus aliis quorum interest ad dictum Parliamentum Nostrum, * sic inchoatum, continuatum, et adjornatum, ut supradictum est, conventuris, tenore præsentium, firmiter in Mandatis, quod vobis, in præmissis faciendis, agendis, et exequendis, pareant, obediant, et intendant, in omnibus prout decet. In cujus Rei Testimonium, has Literas Nostras fieri fecimus Patentes. Teste Meipso, apud Westm. octavo die Februarii, Anno Regni Nostri Angliæ, Franciæ, et Hiberniæ, Decimo nono, et Scotiæ Quinquagesimo quinto.

"Per ipsum Regem, propria Manu signatum,

"Edmondes."

Footnotes

* Origin. sit.