House of Lords Journal Volume 3
2 November 1624

Sponsor

History of Parliament Trust

Publication

Year published

1767-1830

Page

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'House of Lords Journal Volume 3: 2 November 1624', Journal of the House of Lords: volume 3: 1620-1628 (1767-1830), pp. 426. URL: http://british-history.ac.uk/report.aspx?compid=30434 Date accessed: 29 August 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Anna Vicesimo Secundo Jacobi Regis.

Die Martis, videlicet, 2 die Novembris, 1624.

MEMORANDUM, quod die Martis, secundo die Novembris, Annoque Regni Serenissimi Domini Nostri Jacobi, Dei Gratia, Angliæ, Franciæ, et Hiberniæ Regis, Fidei Defensoris, &c. Vicesimo secundo, et Scotiæ Quinquagesimo octavo, in quem diem præsens Parliamentum prorogatum fuerat, convenere Proceres tam Spirituales quam Temporales, quorum nomina subscribuntur: videlicet,

Archiepus. Cant.
Epus. Dunelm.
Epus. Meneven.
Epus. Lincoln, Ds. Custos Mag. Sigilli.
Vicecomes Maundevill, Ds. Præs. Concilii Domini Regis.
Comes Wigorn, Ds. Custos Privati Sigilli.
Comes Cantabr. Sen. Hospitii.
Comes Pembroc, Cam. Hospitii.
Ds. Russell.
Ds. Carew.
Ds. Haughton.

King's Commission delivered to be read.

QUI cum convenissent (magna satis Frequentia de Domo Communi etiam præsente), Dominus Custos Magni Sigilli Angliæ Literas Regias Commissarias Henrico Elsynge, Clerico Parliamentorum, publice legendas, in manus tradidit. Earum autem tenor hic erat:

JAMES Rex.

Commission for proroguing the Parliament.

Jacobus, Dei Gratia, Angliæ, Scotiæ, Franciæ, et Hiberniæ Rex, Fidei Defensor, &c. Præcharissimo et Prædilectissimo Filio Nostro Carolo Principi Walliæ, ac Reverendissimo in Christo Patri et Fideli Consiliario Nostro Georgio Archiepiscopo Cantuar. totius Angliæ Primati et Metropolitano, ac etiam Reverendo in Christo Patri et Fideli Consiliario Nostro Johanni Episcopo Lincoln, Domino Custodi Magni Sigilli Nostri Angliæ, necnon Reverendissimo in Christo Patri Tobiæ Archiepiscopo Eborum, Angliæ Primati et Metropolitano, ac Charissimis Consanguineis et Consiliariis Nostris Henrico Vicecomiti Maundevill, Domino Præsidenti Concilii Nostri, Edwardo Comiti Wigorn, Custodi Privati Sigilli Nostri, Georgio Duci Buck. Magno Admirallo Nostro Angliæ, Thomæ Comiti Arundell et Surr. Comiti Marescallo Angliæ, Jacobo Comiti Cantabr. Domino Senescallo Hospitii Nostri, Willielmo Comiti Pembr. Camerario Hospitii (fn. *) Nostri, Henrico Comiti South'ton, ac etiam Charissimis Consanguineis Nostris Edwardo Comiti Dorsett, Philippo Comiti Mountgomery, Willielmo Comiti North'ton, Præsidenti Concilii Nostri infra Principalitatem et Marchias Walliæ, necnon Charissimo Consanguineo et Consiliario Nostro Jacobo Comiti Carlisle, ac Reverendis in Christo Patribus Georgio Episcopo London. Ricardo Episcopo Dunelm. ac etiam Reverendo in Christo Patri et Fideli Consiliario Nostro Lanceloto Episcopo Winton. necnon Reverendis in Christo Patribus Samueli Episcopo Norwicen. Willielmo Episcopo Meneven. ac Prædilecto et Fideli Consiliario Nostro Edwardo Domino Zouch, Gardiano Quinque Porttium Nostrorum, Prædilectisque et Fidelibus Nostris Emanueli Domino Scroope, Præsidenti Concilii (fn. †) [Nostri in] Partibus Borealibus, Thomæ Domino Wentworth, Edmunde Domino Sheffeild, necnon Prædilecto et Fideli Consiliario Nostro Georgio Domino Carewe, ac Prædilecto et Fideli Nostro Johanni Domino Haughton, ac etian Prædilecto et Fideli Consiliario Nostro Fulconi Domino Brooke, Salutem.

Cum nuper, pro quibusdam arduis et urgentibus Negotiis, Nos, Statum et Defensionem Regni Nostri Angliæ et Ecclesiæ Anglicanæ concernentibus, præsens hoc Parliamentum Nostrum, apud Civitatem Nostram Westm. decimo nono die Februarii, Anno Regni Nostri Angliæ, Franciæ, et Hiberniæ Vicesimo primo, et Scotiæ Quinquagesimo septimo, inchoari et teneri ordinaverimus; a quo die idem Parliamentum Nostrum tunc et ibidem tentum et continuatum fuerat usque ad et in vicesimum nonum diem Maii tunc proxime sequentem; eodem die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in instantem secundum diem Novembris prorogatum fuerat, ibidem tunc tenendum et prosequendum: Sciatis tamen, quod, certis urgentibus Causis et Considerationibus Nos specialiter moventibus, idem Parliamentum Nostrum ulterius prorogandum duximus. De Fidelitate igitur, Prudentia, et Circumspectione, vestris plurimum confidentes, de Avisamento et Assensu Concilii Nostri, assignavimus vos Commissionarios Nostros, dantes vobis, et aliquibus tribus vel pluribus vestrum, tenore præsentium, plenam Potestatem, Facultatem, et Authoritatem, hoc instante die Martis, ad præsens Parliamentum Nostrum, Nomine Nostro, ad et in decimum sextum diem Februarii jam proxime futurum, usque prædictam Civitatem Nostram Westm. prorogandum et continuandum, ibidemque tunc tenendum et prosequendum. Et ideo vobis mandamus, quod circa præmissa diligenter intendatis, ac ea in forma prædicta effectualiter expleatis. Damus autem universis et singulis Archiepiscopis, Ducibus, Marchionibus, Comitibus, Vicecomitibus, Episcopis, Baronibus, Militibus, Civibus, et Burgensibus, ac omnibus aliis quorum interest ad dictum Parliamentum Nostrum conventuris, tenore præsentium, firmiter in Mandatis, quod vobis, in præmissis faciendis, agendis, et exequendis, pareant, obediant, et intendant, prout decet. In cujus Rei Testimonium, has Literas Nostras fieri fecimus Patentes. Teste Meipso, apud Westm. secundo die Novembris, Anno Regni Nostri Angliæ, Franciæ, et Hiberniæ, Vicesimo secundo, et Scotiæ Quinquagesimo octavo.

Per ipsum Regem, propria Manu signatum.

"Edmonds."

Commissione prædicta prælecta;

Parliament prorogued.

Dominus Custos Magni Sigilli, virtute Commissionis prædictæ, præsens Parliamentum prorogavit usque in diem Mercurii, decimum sextum diem Februarii proxime sequentem.

Footnotes

* Deest in Origin.
Deest in Origin.
Whereas it appeareth, by the ingrossed Journal Book of the House of Peers in Parliament assembled, That, on Tuesday, the Second Day of November 1624, in the 22d Year of the Reign of King James, the Parliament was prorogued (by Commission) to Wednesday the Sixteenth of February following; after which there is no further Entry in the said Journal; it appeareth, by Search in the Minute Book of that Parliament, remaining in the Office, That, on the said Sixteenth of February, the said Parliament was prorogued to the Fifteenth of March following; and that on the said Fifteenth of March, the said Parliament was prorogued to the Twentieth of April next, videlicet, in 1625; before which Twentieth of April, King James died, videlicet, on the Twenty-seventh of March, in the Beginning of 1625. And so that Parliament was dissolved by his Death.
*** This Memorandum is written on a Slip of Paper, and bound in with the Original Journal.