House of Lords Journal Volume 3
31 May 1625

Sponsor

History of Parliament Trust

Publication

Year published

1767-1830

Page

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'House of Lords Journal Volume 3: 31 May 1625', Journal of the House of Lords: volume 3: 1620-1628 (1767-1830), pp. 433. URL: http://british-history.ac.uk/report.aspx?compid=30438 Date accessed: 30 September 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Anno Primo Caroli Regis.

DIE Martis, tricesimo primo die Maii,

Anno Primo Regni Regis Caroli, Annoque Domini 1625, Domini tam Spirituales quam Temporales, quorum nomina subscribuntur, præsentes fuerunt:

Epus. Hereforden.
Epus. Wigorn.
Epus. Roffen.
Epus. Cicestren.
Epus. Landaven.
Epus. Meneven.
Epus. Lincoln, Ds. Custos Magni Sigilli.
Vicecomes Maundevill, Præsidens Concilii Domini Regis.
Comes Clare.
Comes Bolingbrooke.
Vicecomes Rochford.
Ds. Duddeley.
Ds. Stourton.
Ds. Deyncourt.
Ds. Roberts de Truro.

King's Commission delivered to be read.

MEMORANDUM, That this Day divers Lords Spiritual and Temporal (whole Names are above-written), being assembled in the Parliament Presence, and divers others of the Commons being present, and Prayers said; the Right Honourable and Reverend Father in God John Lord Bishop of Lincolne, Lord Keeper of the Great Seal of England, delivered unto the Clerk of the Parliament His Majesty's Writ Patent, signed with His Royal Hand, and sealed with the Great Seal of England, bearing Date the One and Thirtieth of May, Anno Primo Caroli Regis; and commanded the same to be read: The Tenor of which Writ followeth: videlicet,

"CAROLUS R.

Commission for the Prorogation.

"Carolus, Dei Gratia, Angliæ, Scotiæ, Franciæ, et Hiberniæ Rex, Fidei Defensor, etc. Prædilectis et Fidelibus Nostris Prælatis, Magnatibus, et Proceribus Regni Nostri Angliæ, ac Dilectis et Fidelibus Nostris Militibus, Civibus, et Burgensibus dicti Regni Nostri, ad Parliamentum Nostrum, apud Civitatem Nostram Westm. hoc instante tricesimo primo die Maii tenendum, convocatis et electis, et vestrum cuilibet, Salutem.

"Cum Nos, pro quibusdam arduis et urgentibus Negotiis, Nos, Statum et Defensionem Regni Nostri Angliæ ac Ecclesiæ Anglicanæ concernentibus, dictum Parliamentum Nostrum, decimo septimo die dicti instantis mensis, apud Civitatem prædictam, teneri ordinaverimus; ac vobis, per separalia Brevia Nostra, apud Civitatem et Diem prædictam interesse mandaverimus, ad tractandum, consentiendum, et concludendum super hiis, quæ in dicto Parliamento Nostro tunc et ibidem proponerentur et tractarentur: Cumque Nos, per Breve Nostrum, certis de Causis et Considerationibus Nos ad hoc specialiter moventibus, dictum Parliamentum Nostrum ab eodem decimo septimo die dicti instantis mensis Maii usque hunc instantem tricesimum primum diem Maii duximus prorogandum; ita quod nec vos, nec aliquis vestrum, ad dictum decimum septimum diem Maii, apud prædictam Civitatem, comparere teneamini, seu arctemini; volentes vos, et quemlibet vestrum, inde erga Nos penitus exonerari: Et, per idem Breve Nostrum, vobis, et cuilibet vestrum, ad hunc instantem tricesimum primum diem Maii, apud Civitatem prædictam, comparere et interesse nuperrime mandaverimus, ad tractandum, faciendum, agendum, et conciudendum super hiis, quæ in dicto Parliamento Nostro contigissent ordinari: Quibusdam tamen certis urgentibus de Causis et Considerationibus Nos ad hoc specialiter moventibus, dictum Parliamentum Nostrum ab hoc instante tricesimo primo die Maii, usque ad decimum tertium diem Junii proxime futurum, ulterius duximus prorogandum; ita quod nec vos, nec aliquis vestrum, ad hunc instantem tricesimum primum diem Maii, apud Civitatem prædictam, comparere teneamini seu arctemini; volumus etiam vos, et quemlibet vestrum, inde erga Nos penitus exonerari; mandantes, et, tenore præsentium, firmiter injungendo præcipientes, vobis, et cuilibet vestrum, ac omnibus aliis quibus in hac parte intererit, quod ad dictum decimum tertium diem Junii, apud Civitatem Westm. prædictam, personaliter compareatis et intersitis, et quilibet vestrum compareat et intersit, ad tractandum, faciendum, agendum, et concludendum super hiis, quæ in dicto Parliamento Nostro, de communi Concilio dicti Regni Nostri (favente Deo), contigerint ordinari. Teste Meipso, apud Westm. tricesimo primo die Maii, Anno Regni Nostri Primo.