House of Lords Journal Volume 3
13 June 1625

Sponsor

History of Parliament Trust

Publication

Year published

1767-1830

Page

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'House of Lords Journal Volume 3: 13 June 1625', Journal of the House of Lords: volume 3: 1620-1628 (1767-1830), pp. 434. URL: http://british-history.ac.uk/report.aspx?compid=30439 Date accessed: 30 July 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Anno Primo Caroli Regis

DIE Lunæ, decimo tertio die Junii,

Anno Primo Regni Regis Caroli, Anno Domini 1625, Domini tam Spirituales quam Temporales, quorum nomina subscribuntur, præsentes fuerunt:

Epus. Co. et Lich.
Epus. Bath. et Well.
Epus. Bangor.
Epus. Landaven.
Epus. Exon.
Epus. Meneven.
Epus. Lincoln. Ds. Custos Magni Sigilli.
Vicecomes Maundevill, Præsidens Concilii Domini Regis.
Comes Clare.
Ds. Darcy de Men.
Ds. Pagett.
Ds. Deyncourte.
Ds. Roberts de Truro.

King's Commission delivered to be read.

MEMORANDUM, That, on the 13th Day of June, Anno Primo Regni Regis Caroli, divers Lords Spiritual and Temporal (whose Names are above mentioned) being assembled in the Parliament Presence, and divers of the Commons present, and Prayers said; the Right Honourable the Lord Keeper of the Great Seal of England delivered unto the Clerk His Majesty's Writ Patent, signed with His Royal Hand, and sealed with the Great Seal of England, bearing Date at Canterbury, the 9th Day of this Instant June; and commanded the same to be read; which follows, in hæc verba: videlicet,

"CAROLUS R.

Commission for the Prorogation.

"Carolus, Dei Gratia, Angliæ, Scotiæ, Franciæ, et Hiberniæ Rex, Fidei Defensor, etc. Prædilectis et Fidelibus Nostris Prælatis, Magnatibus, ac Proceribus Regni Nostri Angliæ, ac Dilectis et Fidelibus Nostris Militibus, Civibus, et Burgensibus dicti Regni Nostri, ad Parliamentum Nostrum, apud Civitatem Nostram Westm. hoc instante decimo tertio die Junii tenendum, convocatis et electis, et vestrum cuilibet, Salutem.

"Cum Nos, pro quibusdam arduis et urgentibus Negotiis, Nos, Statum et Defensionem Regni Nostri Angliæ et Ecclesiæ Anglicanæ concernentibus, dictum Parliamentum Nostrum, decimo septimo die mensis Maii nuper elapsi, apud Civitatem prædictam, teneri ordinavimus; ac vobis, per specialia Brevia Nostra, apud Civitatem ac Diem prædictam, interesse mandavimus, ad tractandum, consentiendum, et concludendum super hiis, quæ in dicto Parliamento Nostro, tunc et ibidem proponerentur et tractarentur: Cumque Nos, per Breve Nostrum, certis de Causis et Considerationibus Nos ad hoc specialiter moventibus, dictum Parliamentum Nostrum ab eodem decimo septimo die Maii, primo usque ad tricesimum primum Maii, deinde usque ad decimum tertium diem instantis Junii, duximus prorogandum; ita quod nec vos, nec aliquis vestrum, ad dictos decimum septimum aut tricesimum primum diem Maii, apud prædictam Civitatem, comparere teneamini seu arctemini; volentes vos, et quemlibet vestrum, inde erga Nos exonerari penitus: Et, per idem Breve Nostrum, vobis, et cuilibet vestrum, ad hunc instantem decimum tertium diem Junii, apud Civitatem prædictam, comparere et interesse nuperrime mandavimus, ad tractandum, faciendum, agendum, et concludendum super hiis, quæ in prædicto Parliamento Nostro contigissent ordinari: Quibusdam tamen certis urgentibus de Causis et Considerationibus Nos ad hoc specialiter moventibus, dictum Parliamentum Nostrum ab hoc decimo tertio die Junii jam instanti, usque ad octode cimum diem ejusdem instantis Junii, ulterius duximus prorogandum; ita quod nec vos, nec aliquis vestrum, ad hunc instantem decimum tertium diem Junii, apud Civitatem prædictam, comparere seu adesse teneamini aut arctemini; volumus enim vos, et quemliber vestrum, inde erga Nos penitus exonerari; mandantes, et, tenore præsentium, firmiter injungentes præcis pientesque, vobis, et cuilibet vestrum, ac omnibus aliis quibus in hac parte intererit, quod ad dictum octodecimum diem Junii, apud Civitatem Nostram prædictam, personaliter compareatis et intersitis, et vestrum quilibet compareat et intersit, ad tractandum, faciendum, agendum, et concludendum super hiis, quæ in dicto Parliamento Nostro, de Communi Concilio dicti Regni Nostri (favente Deo), contigerint ordinari. Teste Meipso, apud Cantuariam, nono die Junii, Anno Regni Nostri Primo.

"Per ipsum Regem, propria Manu signatum.

"Ipse Custos Magni Sigilli."