House of Lords Journal Volume 1
21 January 1510

Sponsor

History of Parliament Trust

Publication

Year published

1767-1830

Pages

3, 4

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'House of Lords Journal Volume 1: 21 January 1510', Journal of the House of Lords: volume 1: 1509-1577 (1767-1830), pp. 3-4. URL: http://british-history.ac.uk/report.aspx?compid=30630 Date accessed: 22 October 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

JOURNALS OF THE HOUSE of LORDS.

Parliamentum tent. apud Westm. Anno primo Regni Regis Henrici Octavi, 1509, secundum computationem Ecclesie Anglicane.

J. Taylor, Clerico Parliamenti.

Lune, 21 die Januarii, 1509.

Anno primo Henrici Octavi.

Parliament opened.

DIE Lune, vicesimo primo die Januarii, anno Regni Regis Henrici Octavi post Conquestum primo, primo die Parliamenti, ipso Domino Rege in Camera Magna juxta Capeliam et Oratoriam suam infra Palatium suum Westm. Regali solio residente, presentibus tunc totius Regni Anglie tam Spiritualibus quam Temporalibus Dominis, et etiam Communibus ad Parliamentum tunc summonitis et Regiis Mandatis convocatis, Reverendissimus in Christo Pater Dominus Willielmus Warham, Cantuariensis Archiepiscopus, Cancellarius Anglie, causam summonitionis Parliamenti predicti, ex ipsius Domini Regis Mandato, non minus eleganter et egregie, quam graviter, sapienter, et docte, et cum omnium presentium summa laude, pronuntiavit, declaravit, et publicavit, assumens pro suo themate seriem hanc verborum sequentium.

I Pet. ii.

"Deum timete, Regem honorificate."

Lord Chancellor Warham's Speech.

"In hujus thematis prime partis, sive processus, prosecutione, multiplicem egregie et scienter declarabat esse timorem, et qualiter omnes homines passim, et precipue Reges et Potentes, Deum timere deberent. Ex cujus neglectu sive defectu non solum Reges et Populi, sed Urbes, Communitates, et Regna affligebantur, castigabantur, destruebantur, et penitus evertebantur, quia timor Dei non fuit ante oculos eorum, et domestica novissimis hiis diebus in hoc Regno (quod dolendum erat) contingentia exempla fideliter exprimebat, hanc solam ob causam quod ante hominum oculos timor Dei non erat. In secunda thematis parte, luculenter docuit qualiter a subditis in Regno suo Rex sit honorandus, et quod Honor Regis Judicium diligit; in cujus Dilucidatione, sive Declaratione, multiplicia Judiciorum genera succincte et transeunter explanavit, concludendo quod id potissimum est Judicium quod Honor Regis diligit, cum subditi Regie Majestatis seipsos bene judicent, et, ubi opus fuerit, seipsos prudenter reforment, et cum Judices sub Regia Majestate juste et recte aliis Justitiam ministrent naturalem et humanam; ostendens quam necessarie bone Leges sint pro cujusque Regni recta gubernatione, quia, ut eleganter retulit, Leges sunt norma Reipublice bene instituende, et earum equa observatione Respublica conservatur prospera: Extulitque non mediocri laude Patres et Antiquos prudentes, non tam pro Legibus ab eis conditis, promulgatis et Posteritati relictis, quam pro diligenti ac indifferenti earum observatione: unde Deum Optimum Maximum precatus est, ut bone et frugi Leges in hoc Parliamento (quod politicum regni Stomachum apte vocabat) non tantum conderentur, sed justa executione ab omnibus observarentur; super Justitia multa differens, eam maxime Regibus ad Regna recte regenda necessariam probavit; deinde varios Reipublice officiales induxit, quorum alios Reipublice Oculos, ut puta Judices, qui juste et recte judicant; alios Reipublice Linguas, ut prudentes Legisperitos; alios Reipublice Nuncios, ut Provinciarum et Comitatuum Presides, quos vulgo dicimus Vicecomites, eos sua officia non debite exequentes Corvo, nomine congruenter, comparando; alios Reipublice Exploratores, ut sunt Fisci Procuratores, qui Escaetores vocantur, quorum pauci boni inveniuntur; alios Reipublice Columpnas, ut sunt duodecim homines Jurati, sui cuique officii proprietatem separatim convenienter explicando, nominabat. Postremo, cum magno audientium plausu, ostendit astantes totius Regni status, scilicet Spiritualitatis, Temporalitatis, et Plebis, Regiam Majestatem adesse et convenire jussisse ut suum Regnum et Justitia (omnium Virtutum Regina) auspicaretur; qua presule et duce, anteactis temporibus male errata nunc in melius reformarentur, Leges inique abolerentur, aspere et rigoross equo moderamine temperentur sive mitigentur, bone frugi ac Reipublice utiles conderentur et edantur, sicque edite, sacrosancte et inviolabiles summa cum veneratione observentur; que si in hoc Parliamento (ut sperabatur) facta fuerint, tunc Deum timeri, Regem honorificari, Reipublice optime consuli, Regi Regnoque prospera futura omnia, neminem dubitare posse affirmabat et confidebat.

"1509, 21 Januarii."

Commons directed to chuse a Speaker.

Post cujus quidem Pronuntiationis et Declarationis conclusionem, idem Dominus Cancellarius prefatis Communibus, Nomine Regio, dedit in Mandatis, quod in Domo sua Communi et consueta in crastino convenirent, et unum Prolocutorem suum eligerent, ac sic electum eidem Domino Regi presentarent; et ut Justitia celerius, commodius, et diligentius, querelas et petitiones porrigere volentibus, perhiberi et ministrari posset, certos Receptores, Discussores, et Examinatores, sive Triatores, earum Petitionum constituit et assignavit, in forma subsequenti.

Recepueurs des Peticions de Angleterre, Irland, Gales, et de Scocce.

Receivors, &c. of Petitions.

Sir John Yong.
Sir Roger Lupton.
Sir John Taylor.

Et ceuls q' vouldront delivrer leurs Peticions bailleront ende denssept jours prochanemant ensuivant.

Recepueursdes Peticions de Gascoigne et des aultres Terres et Paiis de par de la la Meere et des Isles.

Sir Nicholas West.
Sir William Lychfyld.
Sir Jak' Whetstons.
Sir Ric. Rawson.

Et sont assignes Triours des Peticions de Angleterre, Irland, Gales, et pareilment de Scoce.

L'Archevecque de Canterbury.
Le Duc de Buckingham.
L'Evecq de Winchester.
L'Evecq de Exeter.
L'Evecq de Rochester.
Le Count de Shororsbury.
Le Count de Surrey.
Le Abbé de Westminster.
Le Abbé de Bury Seynt Edmund.
Le Abbé de Abbyndon.
Le Segnieur Herbert.
Le Segnieur Hastyng.

Tous ensembles, ou cinque des Prelats et Segniors avanditz au moins, appelles a eulx le Chancellier et Tresorier, ou deuls aultres Officiers du Roy, comme il sera necessaire, et tiendront leur place en la Chambre du Chamberlen.

Et sont assignes Triours de Peticions de Gascoigne et des autres Terres et Paiis de par de la la Meere et des Isles.

Tous ensembles, ou trois des Prelats et Segnieurs avanditz, appelles a eulx le Chancelier et Tresorier, et aussi le Serjant du Roy, quant il besoignera, et tiendront leur place en la Chambre de Tresorer.

Bishop of St. Asaph's Leave of Absence.

Hodie recepta est quedam Litera, Regia manu signata, excusatoria absentie Episcopi Asaph, hoc superius in margine habens scriptum, By the Kyng.

Abbot of Gloucester's Proxy.

Item eodem die recepta est Litera Procuratoria pro Thoma Abbate Monasterii sancti Petri Gloucestr. in qua constituit suum Procuratorem Reverendum in Christo Patren Dominum Thomam Dunelmensem Episcopum, suum Procuratorem, ad consentiendum.

Abbot of Thorney's Proxy.

Item eodem die recepta Procuratoria Richardi Abbatis Monasterii beate Marie sanctique Botolphi de Thorney, qui constituit Procuratores suos Jacobum Episcopum Eliensem, ac Abbates de Bury sancti Edmundi, de Burgo sancti Petri, et sancti Cutlacy de Croyland, conjunctim et divisim, et ad consentiendum.