House of Lords Journal Volume 1
22 January 1510

Sponsor

History of Parliament Trust

Publication

Year published

1767-1830

Page

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'House of Lords Journal Volume 1: 22 January 1510', Journal of the House of Lords: volume 1: 1509-1577 (1767-1830), pp. 4. URL: http://british-history.ac.uk/report.aspx?compid=30631 Date accessed: 24 November 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Die Martis, 22 die Januarii, secundo die Parliamenti.

Commons thuse a Speaker.

ROBERTUS Drury, Miles, et alii de Domo Communi, nuntiaverunt Domino Cancellario et Thesaurario, ac aliis Dominis hic presentibus, quod ipsi, Mandatum Domini Regis, per Dominum Cancellarium ipsis injunctum, cum omni diligentia exequentes, elegerunt Prolocutorem suum, supplicantes humillime quatenus id Regie Celsitudini intimarent, et ut de sua Regia voluntate, quum ipsum Prolocutorem sue Majestati presentari jubere vellet, eis significarent: Quibus dicti Domini Cancellarius, Thesaurarius, et alii, Domino Rege prius consulto, ex parte ejusdem, pro corum matura electionis expeditione congratulabantur, mandantes eisdem ut in crastino, circa horam decimam, in Domo sua consueta convenirent, in qua hora Regia Majestas eis notificaret tempus quo suum Prolocutorem predictum eidem presentari vellet.

Bishop of St. Asaph's Proxy.

Item hodie. recepta est Litera Procuratoria pro Episcopo Assavensi, qui constituit Procuratores suos Reverendos Patres Menevens. et Bangoriens. Episcopos, ac Dominum Carolum Somerset, conjunctim et divisim, et ad consentiendum.