Die Mercurii, 23 Januarii, tertio die
Parliamenti.
Speaker presented.
PREFATI Communes, coram Domino Rege in pleno
Parliamenti Consistorio comparentes, presentaverunt
eidem Domino Regi Thomam Ynglesyld, Prolocutorem
suum, quem Dominus Rex, ut aptum et idoneum ad
hujus officii executionem, benigne admisit, qui quidem
Thomas, post excusationem sue insufficiencie coram
Domino Rege humiliter propositam, pro eo quod ipsa
sua excusatio a Sacra Regia Majestate approbata et
admissa non fuit, ab eadem Majestate supplicum prece
impetrabat, quatenus omnia et singula per ipsum in
Parliamento predicto nomine dicte Communitatis dicenda,
proferenda, et declaranda, sub tali possit protestatione
dicere, proferre, et declarare; quod, si ipse aliqua sibi
per prefatos de Domo Inferiori socios suos injuncta aliter
quam ex eorum assensu et unanimi consensu aut in addendo vel omittendo declaraverit, ea sic declarata per predictos socios suos sibi corrigere et emendare liceret, et
quod sua protestatio hujusmodi in Rotulo Parliamenti
inactitaretur; cui per Reverendum Dominum Cancellarium, de Mandato dicti Domini Regis, fuerat responsum,
quod idem Thomas Inglesyld tali protestatione frueretur
et gauderet quali alii Prolocutores tempore nobilium
Progenitorum suorum in Parliamentis uti et gaudere
consueverunt.
House to sit early.
Item isto die ordinatum, et unanimi Consensu omnium
Dominorum concordatum fuit, quod in crastino die, et
ceteris diebus, durante tempore Parliamenti, omnes
Domini, tam Spirituales quam Temporales, interessent
in Domo Parliamenti in hora nona, pro causis ibidem
tractandis et finiendis.