Die Veneris, 11° die Parliamenti.
Queen's Bill.
LECTA est Billa Regine jam secunda vice.
False Entries.
Item Billa pro inscriptione Mertium five Merchandisarum in libris Custumariorum alieno Nomine,
lecta est secunda vice.
Unloading Ships in Havens and Creeks.
Item Billa concernens Onerationes sive Exonerationes
Mercium sive Merchandisarum in portubus, et non in
privatis locis vocatis le Cryks, lecta est jam secunda vice;
et decreverunt Domini hanc Billam in pergamenam
scribendam, et in die Lune tertio legendam et in Domum
Inferiorem mittendam, lecta secunda vice.
Gold.
Item Billa de Auro, Argento, et aliis Jocalibus, Massis
Auri et Argenti Bullion, &c. extra Regnum Anglie non
asportandis, tradita est Regis Attornato ac Sollicitatori
emendanda, lecta est secunda vice.
Justices of Assize.
Item eodem die adducte sunt a Domo Communi quatuor Bille. Una de Justiciariis de ly Assize, que lecta
fuit coram Dominis una vice.
Popular Actions.
2. Billa de Actionibus et Informacionibus Popularibus,
quam Billam Domini disputando censerunt esse reformandam, quod Regia Majestas haberet tres vel quatuor
annos ad prosequendas hujusmodi Actiones, pars vero
contra partem, in unum annum; et lecta est jam una
vice.
Privy Seals.
3. Billa de Literis Privati Sigilli in prosecutione earum
non habendis lecta est et tradita Porter, quam Billam
Domini in certis verbis decreverunt esse ampliandam, una
vice lecta.
Merchants going to Denmark.
4. Billa de revocatione Statuti contra Mercatores
euntes in Dominia Regis Danorum et in Island, et lecta
est una vice.
Adjourn.
Dominus Cancellarius, de Mandato Domini Regis,
ob Solemnitatem Festi Purificacionis beate Marie
Virginis, quod in crastino contingebat, continuavit presens Parliamentum usque in diem Lune,
ad horam consuetam.