House of Lords Journal Volume 1
23 February 1510

Sponsor

History of Parliament Trust

Publication

Year published

1767-1830

Pages

8, 9

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'House of Lords Journal Volume 1: 23 February 1510', Journal of the House of Lords: volume 1: 1509-1577 (1767-1830), pp. 8-9. URL: http://british-history.ac.uk/report.aspx?compid=30656 Date accessed: 28 August 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Die Sabbati, 29° die Parliamenti, 23 Februarii.

Lord Fitzwater.

HODIE lecta est quedam Provisio pro Andrea Wyndesor, Milite, super Actu Restitutionis Domini Fitzwater, lecta est jam prima vice.

Empson and Dudley.

Recepta est Billa de Attinctu, verius Convictione, Empson et Dudley, noviter formata.

Subsidy.

Actus Subsidii, cum duabus Provisionibus annexis, liberatur Thome Lovel, Militi, et Sociis suis, ad Barram hic.

Adducte sunt a Domo Communi.

Money.

Billa concernens Asportacionem Monete, cum alia Billa de eadem materia, a Domo Superiori prius in Inferiorem missa, et utraque remissa est in Domum Communem, Latores Mr. Pollet et Mr Elyot.

Empson and Dudley.

Item quedam Additio, cum Provisione annexa super Attinctum Empson et Dudley, lecte sunt, et approbate, et misse in Domum Communem per Clericum Corone.

Adducte sunt a Domo Communi.

Money.

De Moneta non exportanda.

Lord Fitzwater.

Billa Restitutionis Domini Fitzwater, cum quatuor Provisionibus.

Empson and Dudley.

Billa de Attinctu Empson et Dudley, cum additione et cum certis provisionibus eidem annexis.

Money lent to Henry VII.

Billa quorundam Mercatorum de Recognitione summe M.M. li. receptarum mutuo ab excellenti Principe nuper Rege Anglie Henrico Septimo, lecta est prima vice.

King present.

Speaker's Speech at presenting the Bill of Subsidy.

Hodierno die, ad horam ferme quintam post meridiem, Domino Rege in solio Majestatis sedente, in camera vulgariter dicta Camera Crucis, infra Palatium suum de Westm. assedentibus Dominis tam Spiritualibus quam Temporalibus, Habitibus sive Robis Parliamentalibus decoratis, presente etiam a Domo Communi, sive Inferiori, toto Populo, sive Plebe, Thoma Yngylfyld, Milite, eorum Prolocutore, five Duce, qui (filentio prius indicto) graviter, eloquenter, et magno cum honoris, humilitatis, ac modestie honestamento, sic Regiam affatus est Majestatem, eandem summis extollens laudibus:- "Dotes Nature, Fortune, et Gratie, eidem sue Majestati a summo ac maximo Deo concessas copiosissime prosequebatur; promptam fortitudinis agilitatem, mirum temperantie moderamen, divinum justitie ardorem, juncta clementie erga subditos benignitatem, subditorumque erga eandem suam Majestatem obedientiam ac debitam observantiam multa per exempla declarabat, subditorum fidelitatis et amoris excellentiam probando, quasdam literas indentatas subsidium quoddam multarum millium librarum summas in se continentes Regie optulit Majestati, argumentum fuit certe evidentissimum munificentissimorum ac liberalissimorum erga suum Regem subditorum." Huic tam excellenti propositioni fine tandem per Prolocutorem predictum imposito,

Lord Chancellor's Answer.

Reverendissimus Pater Cantuariensis Archiepiscopus, Anglie Cancellarius, Domino Rege prius tamen consulto, singula egregie recitando respondebat.

Royal Assent to Bills.

Hec responsio nostreSeigneur Le Roy, &c. imponenda est immediate post tenorem cujuscunque subsidii. Item in quibusdam solet dici "Soit fait come il est desyre."Quod facile attendes, viso orig.

Quo facto, idem Dominus Cancellarius Acta omnia in presenti Parliamento pro bono publico edita et facta, ex Mandato Domini Regis, recitari et publicari jussit, quibus ex ordine (ut moris erat) per Clericum Corone per initia recitatis et lectis, et singulis per Clericum Parliamenti responsione secundum annotationes Regie vo luntatis Declarationem a dorso scripta, facta per hec verba. "Le Roy le vult;" "Le Roy se advisera;" "Soit fait come il est desire." Bille de Subsidio indorsa: Le Roy remercie ces Communes de lor boons cuers enfaisant lez Grauntez, suis dictz mesmes lez Graunts, ac accepte et tout le content en Pendenture avandit especifie graunte et approve avesque Pact. et les provisions a cest indenture annexez."

Lord Chancellor's Speech. Parliament dissolved.

Quibus ita ex ordine solemniter expeditis, Dominus Cancellarius, recitando que in presenti Parliamento acta fuerint pro bono statu et utilitate Reipublice, exhortandoque et admonendo, nomine Regis, omnes Dominos ac ceteros Officia in singulis partibus Anglie gerentes, ut diligenter Ordinata et Statuta pro bono publico in hoc Parliamento observarent, et ab aliis observari procurarent; post quorum omnium propositionem, ex parte Domini Regis, gratiarum actiones Dominis Spiritualibus et Temporalibus, ac Communibus, pro eorum diligenti ac laboriosa perseverantia circa expeditionem predictorum, idem Dominus Cancellarius, nomine Regio, duxit finiendum et dissolvendum, et illud realiter finivit pariter et dissolvit, concedens omnibus liberam ad propria recedendi facultatem. Anno Domini millesimo quingentesimo et nono, secundum computacionem Ecclesie Anglicane.

Jo. Tayler, Clerico Parliamentorum.

Sequuntur tenores horum Rotulorum Billarumve et Actuum Parliamenti, cum responsionibus suis in Irrotulatione eorundem imponendis.

Pro xv°. et x°. aut Subsidio.

Item Communes Regni Anglie in Parliamento predicto existentes, ex assensu Dominorum Spiritualium et Temporalium in eodem Parliamento similiter existentium, concesserunt prefato Domino Regi duas Quintas Decimas et Decimas, certis terminis, in quadam indentura specificatis solvendas, cujus quidem indenture cum responsione facta eidem tenor sequitur, et est talis: "We your humble Subjects." Rex. "Nostre Senior le Roy remercie ces Communes, &c." Billa vel Peticione.

Hee clausa imponitur, cum sua responsione, in fine cujusque Balle, et in fine quarumcunque Restitutionum et aliarum Billarum formam Actus in se continentium; veruntamen est advertendum, quod dicta clausa non debet apponi post quemlibet Actum communem, sed tantum in ultimo Actu, quia servit pro singulis, mutatis mutandis, viz. sic dicendo, Quibus quidem per lectis et ad plenum intellectis eisdem, et eorum cuilibet cum suis provisionibus annex is per dictum Dominum Regem de advisamento, &c. Advertas tamen ut in fine cujuslibet Communis Actus immediate eo finito et perscripto apponas seriem verborum sequentia, viz. Regis Responsio, "Le Roy le vuelt."

Qua quidem perlecta, et ad plenum intellecta, eidem per dictum Dominum Regem de advisamento et assensu Dominorum Spiritualium et Temporalium, ac Communitatis in Parliamento predicto existentium, Auctoritateque ejusdem Parliamenti, sequens fiebat Responsio, "Le Roy le vuelt."

Item quedam alia Billa, formam Actus in se continens, exhibita est prefato Domino Regi in Parliamento predicto de possedendo. N. &c. Cujus quidem tenor sequitur et est talis. "Whereas, &c."