Parliamentum tentum apud Westm. anno regni Regis Henrici Octavi Tertio, 1511,
secundum computacionem Ecclesie Anglicane.
J. Tayler, Clerico Parliamenti.
Parliament open'd.
DIE Mercurii, quarto die Februarii, anno Regis
Henrici Octavi post Conquestum Tertio, primo die
Parliamenti, ipso Domino Rege in Camera magna
juxta Capellam et Oratoriam suam infra Palatium suum
Westm. Regali solio residente, presentibus tunc totius
Regni Anglie tam Spiritualibus quam Temporalibus
Dominis, et etiam Comunibus ad Parliamentum tunc
summonitis, et Regiis Mandatis convocatis,
Lord Chancellor's Speech.
Reverendissimus in Christo Pater Dominus Willelmus
Cantuariensis Archiepiscopus, Cancellarius Anglie, causam Summonicionis Parliamenti predicti, ex ipsius Domini Regis Mandato, non minus eleganter et egregie,
quam graviter, sapienter, et docte, et cum omnium presentium summa laude, pronuntiavit, declaravit, et publicavit, assumens pro suo themate seriem hanc verborum
sequentium.
"Justitia et Pax osculate sunt."
Cujus thematis declarationem in duas distinxit partes.
In prima enim parte copiose docuit, "non minus esse
necessarium quam salubre ac utile, regnorum et potentium Imperiorum (instante saltem et gravi causa
urgente) subditos ad Parliamenta, seu publica Concilia, sepius convenire debere; idque Romanos, ex
auctoritate Valerii Maximi, frequentius fecisse ostendit,
consilio preterea Salomonis (dicentis, Diligite lumen
sapientie, omnes qui pre-estis Populis, ex qua Sapientia,
Justitia et Pax, Virtutes Reipublice summe necessarie,
oriuntur) ostendebat Sapientiam Divinam a Regibus
et Principibus Sapientie terrene longe ante ponendam
et affectandam; subjunxit deinde harum virtutum,
Justitie scilicet et Pacis, fructuosas mutuas et amicabiles commoditates, quibus homines ad earum amorem
facilius impellerentur; postremo autem, per quod
hominum genus, Justitia a debito sue executionis complemento impeditur, egregie disseruit; per homines
scilicet ad mundanas exaltationes, seu promotiones,
variè et indiscretè per phas et nephas ascendere molientes, per ministrorum Justitie impunitam negligentiam, carnali amore, avaritia, odio et timore excecatorum, per scelerata duodecim virorum perjuria,
per minas et nimias Regentium et Officiorum impotentias, que omnia ut debite reformarentur salubri exhortatione suadebat.
"In secunda sui Thematis parte, sancte Pacis quam
Christus suis Discipulis reliquit commoda multa per
hunc textum Pacem meam do vobis declarabat. Et
quod Deus, Bella propter Principum et populi peccata
quandoque evenire permittit, ex veteris auctoritate Testamenti docuit; pulcre Historiam Josue contra Amelach, et David contra Philistheos, ex Dei precepto
pugnantium inducendo; deinde, antequam bellum
alicui inferatur, que premeditanda cogitandave sint
congrue demonstravit, auctoritatem scilicet bellum indicentis, meritum bellum patientis, finem intentionemque bellum gerentis subjunxit. Preterea, que bellantibus et victoriam sperantibus necessario requirantur; primo quod in viis Domini ambulent; in Deo
solo, non in viribus suis, spem firmam ponant, habeantque aciem militarem rectè et ordinatè dispositam;
et quod, suis contenti stipendiis, onera militaria libenter sustineant, nedum illicitas questus queritur,
injuriosa preda grassetur; postremò, presens Consilium,
five Parliamentum, coactum, congregatum, five institutum fuisse ostendit, ut que contra Juris Justitieque
ordinationes errata fuerint debite correctionis emendatione reformarentur."
Commons directed to chuse a Speaker.
Post cujus quidem pronuntiationis et declaracionis conclusionem, idem Dominus Cancellarius prefatis Communibus, nomine Regio, dedit in Mandatis, quod in
Domo sua Communi et consueta in crastino convenirent,
et unum Preloquutorem suum eligerent, ac sic electum
eidem Domino Regi presentarent; et, ut Justitia celerius,
commodius, et diligentius, querelas et petitiones porrigere volentibus exhiberi et ministrari possit, certos
Receptores, Discussores, et Examinatores, five Triatores,
earum Petitionum constituit et assignavit, in forma subsequenti.
Receivors and Tryers of Petitions.
Recepueurs des Petitions de Angleterre, Irland, Galles,
et de Escoche.
|
Sir John Yong.
Sir Thomas Wolcy.
Sir Wylliam Atwatys.
Sir John Tayler. |
Et ceuls qui vouldront delyverer
leurs petitions les baylleront en
dedans sept jours prochaynement
ensuyvaunt.
Recepueurs des Petitions de Gascoygne et des aultres
terrez et Pays de par de la la Merre et des Isles.
|
Sir Nicolas West.
Sir Thomas Warren.
Sir Roger Lupton.
Sir Jakes Wytstons.
Sir Richard Rawson. |
Et sont assignes tryours des Petitions de Angleterre,
Gales, et pareillement de Scoche.
|
L' Archevesque de Canterbury.
Le Duc de Buckyngham.
L' Evesque de Wyncester.
L' Evesque de Excester.
Le Count de Scherosbury.
Le Count de Surrey.
L'Abbé de Westminster.
L'Abbé de Bury St. Edmunde.
Le Seigneur de Harberd.
Le Seigneur de Hastyng.
Sir John Fynneux, Chevalier.
Umfrey Cunnynsby.
Robertus Brudnell. |
Tous ensambles, ou chyncq des
Prelats et Signeures avanditz,
au mayns apellez a euls et le
Chauncelier et Tresourier, ou
deulx auetres Officers du Roy,
come il fera necessayre, et tiendront leur place en la Chambre
du Chamberlayne.
Et sont assignes Tryours des Petitions Gascoigne, et des
aultres Terres et Pays de par de la la Mere et des
Isles.
|
L' Evesque de Duresme.
' Evesque de Norwycb.
Le Count de Arundell.
Le Count de Northumb'lond.
L'Abbas de Redyng.
Le Segnieur Burgeyny.
Le Segnieur Dacre.
Le Segnieur Mountjoy.
Sir Robert Reed, Chevalier.
Sir William Hody, Chevalier. |
Tous ensamble, ou troys des Prelatz et Segnieurs avanditz, appellez a eulx le Chamberlayne
et Tresowrier, et aussi le Sergeaunt du Roy, quant il besowgnera, et tyendront leur
place en la Chambre du Tresourier.