House of Lords Journal Volume 1
Decimo quinto die parliamenti

Sponsor

History of Parliament Trust

Publication

Year published

1767-1830

Pages

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'House of Lords Journal Volume 1: Decimo quinto die parliamenti', Journal of the House of Lords: volume 1: 1509-1577 (1767-1830), pp. 12-13. URL: http://british-history.ac.uk/report.aspx?compid=30670 Date accessed: 22 October 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Decimo quinto die Parliamenti.

Lord Chancellor acquaints the House with the secret Causes of holding this Parliament.

HODIE Dominus Cancellarius, ex Mandato Regio, ostendebat Dominis hic presentibus causas secretiores hujus Parliamenti Summonitionis; primam concernentem Regem Scotie et multimodas injurias subditis Regni Anglie illatas; et bellum inter Regem Castelli et Ducem Gyldrie ejus Affinitatem; et tertiam concernentem Dominum Summum Pontificem, et diffentionem inter ipsum et Lodovicum Francorum Regem; lectumque fuit per Magistrum Rotulorum Breve Apostolicum, in vulgari translatum, continens contumelias, dampna, et injurias, sancte Sedi Apostolice et Romano Pontifici per Lodovicum Gallorum Regem illatas.

House of Commons acquainted with them also.

Item quod dictus Dominus Cancellarius, cum Domino Thesaurario et aliis Dominis, in Domum Communem descendebat cum premissis, ostensurus, &c.

Mummers.

Item hodie Billa concernens Mummers lecta est, et liberata est ipsis de Domo Communi.

Popular Actions.

Item adducte sunt a Domo Comuni Bille abhinc misse, viz. Billa concernens Penalities in Actionibus popularibus, per ipsos assentita imperpetuum.

Fletchers and Bowers.

Item recepta est Billa a Domo Communi concernens le Fletchers et Bowers, et lecta est jam primo.

Custom.

Item recepta est Billa a Domo Communi, quod quisquis habeat absque Custuma res et utensilia pro usu suo proprio empta, a partibus transmarinis adducta seu invecta.

Sheriffs and Escheators.

Item adducta est Billa concernens Vice-comites et Escaetores.

Adjourn.

Item Dominus Cancellarius continuavit presens Parliamentum usque in Diem Jovis prox. futur. hora consueta.

Clyfford.

Hodie recepta est Billa Caroli Clyfforde, data per manus Willielmi Knyvett, ex Mandato Domini Cancellarii.