House of Lords Journal Volume 1
Vicesimo secundo die parliamenti

Sponsor

History of Parliament Trust

Publication

Year published

1767-1830

Page

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'House of Lords Journal Volume 1: Vicesimo secundo die parliamenti', Journal of the House of Lords: volume 1: 1509-1577 (1767-1830), pp. 13. URL: http://british-history.ac.uk/report.aspx?compid=30673 Date accessed: 28 November 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Vicesimo secundo die Parliamenti.

College of Eton.

HODIE recepta est Billa concernens Collegium de Eton.

Physicians.

Item lecta est Billa de Physicon. et mandatum est reformari.

Money.

Item hodie lecta est Billa concernens Monetam, sive Bullionem, lecta est, et assentita, in Domum Communem, per Clericum Parliamenti.

Archers.

Item Billa concernens Sagittarios lecta est jam tertio, cum additione, in papiro, et liberata est Magistro Elyott reformanda.

Customs.

Item Billa concernens Custumam de proprio stauro lecta est secunda vice, cum additione assentita.

Fletchers.

Item Billa concernens le Fletchers lecta est tertia vice, et assentita, et missa in Domum Communem.

Wines.

Item Billa concernens emptionem Vinorum lecta est jam primo, et liberata Magistro Elyott reformanda.

Murder.

Item Billa concernens punitionem Murdry lecta est secunda vice, et appunctuantur Episcopi Norwycen. et Meneven. Dux Bucks, Comes Essex, Dominus Dudeley, et duo Capitales Justiciarii, ad supervidenda in eadem Billa contenta.

Marquis of Dorset.

Item Billa concernens Thomam Marchionem Dors. et alios ituros extra Regnum, lecta est primo, et liberatur Solicitatori Regio.

Tonnage and Poundage.

Item reducta est Billa in papiro concernens Subsidium Tonagii & Pondagii.

Highways.

Item recepta est Billa concernens Viarum publicarum reparationem, inducta per Magistrum Conyngesby, ex Mandato Domini Cancellarii.

Herne.

Item Billa Johannis Heron deliberata Magistro Elyott.

Abbot of Crowland's Proxy.

Item licentiatus est Abbas de Crowelande, per Cancellarium et Thesaurarium, per Procuratores Abbatem de Ramsey et Dominum Thesaurarium.