Statutes (Baldock and Lisieux)
Pars secunda

Sponsor

Centre for Metropolitan History

Publication

Author

W. Sparrow Simpson (editor)

Year published

1873

Supporting documents

Pages

25, 26, 27, 28, 29, 30, 31, 32

Citation Show another format:

'Statutes (Baldock and Lisieux): Pars secunda', Registrum Statutorum et Consuetudinum Ecclesiae Cathedralis Sancti Pauli Londiniensis (1873), pp. 25-32. URL: http://british-history.ac.uk/report.aspx?compid=49126 Date accessed: 24 October 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

PARS SECUNDA.
Cap. 1. Incipit secunda particula de Canonicorum ingressu et installacione. Cap. 2. De oracione super Installatum. Cap. 3. De juramento Canonicorum. Cap. 4. Quem ordinem in processione et aliter tenet installatus de novo. Cap. 5. Quod installatus in dignitate sine prebenda non promittit obedienciam rel fidelitatim nec communicat de secretis Capitali. Cap. 6. De absentibus per procuratorem installandis. Cap. 7. Quod succedens vivo in prebenda statim percipit fructus. Cap. 8. De Custodia P rebende vacantis. Cap. 9. Quod succedens mortuo nichil percipiet de fructibus prebende infra annum. Cap. 10. De oblacionibus. Cap. 11. Que sunt consuetudines approbate et ex debito tenende. Cap. 12. De Dicino Cultu. Cap. 13. De stipendiis ministrorum. Cap. 14. De tonsura, habitu, et gestu clericorum. Cap. 15. De Vocacione ad Capitulum. Cap. 16. De firmis et pena non solvencium. Cap. 17. Quod firme vel tallie non traduntur laycis ad firmam. Cap. 18. Quod unus de Stacionariis presit Bracino et Camere. Cap. 19. Quod equalis fiat distribucio de communa et pitanciis. Cap. 20. De questione inter Fratres decidenda per electos arbitros de Capitulo. Cap. 21. De Cimiterio et quod non fiant in eo mansiunculas. Cap. 22. Quod Canonici declinantes quandoque ad civitatem eant ad Capitulum vel Decanum. Cap. 23. Quod quilibet Canonicus dicat quinos Psalmos. Cap. 24. Quod quilibet Canonicus presbyter dicat x. missas pro Fratre defuncto. Cap. 25. Quod Canonicus post obitum habeat panem et cervisiam et proventus Prebende per annum. Cap. 26. De intrantibus Religionem quod per annum habeant panem cervisiam et proventus Prebende. Cap. 27. Quod pro re utili et honesta tractanda et consumanda in Capitulo vocandi sunt tantum residentes. Cap. 28. De secretis Capituli que non sunt aliis revelanda. Footnotes

PARS SECUNDA.

Cap. 1. Incipit secunda particula de Canonicorum ingressu et installacione.

Cum fuerit quisquam prebenda, investiendus, litteras domini Episcopi patentes de collacione prebende Decano et Capitulo directas exhibeat; quibus lectis coram fratribus residentibus ad hoc convocatis, si persone nichil obstet de Canonicis institutis, induatur habitu canonico, et coram Decano et Fratribus in Capitulo se presentet, et pane albo superposito Regule Canonice in hoc volumine contente, investiat eum Decanus, vel major presens, Decano absente, dicendo:

Nos recipimus te in Canonicum et fratrem, et tradium tibi regularis observancie formam in volumine isto contentam pro cibo spirituali, et in remedium laboris refeccionem in pane corporalem.

Panis autem ille committatur Elemosinario ad usus Pauperum.

Cap. 2. De oracione super Installatum.

Tunc Decanus procedat, vel alius Canonicus ab eo et Capitulo deputatus, in chorum et inducat fratrem in stallum prebende sue assignatum, dicendo:
Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum ex hoc nunc et usque in seculum.

Installatus flexis in stallo genibus dicat Oracionem dominicam et subdat installans, et ne nos, &c.
Salvum fac servum Tuum.
Mitte ei, Domine, auxilium.
Nichil proficiat inimicus in eo.
Esto ei Domine turris fortitudinis.
Domine, exaudi.
Dominus vobiscum.

Oremus.

Deus omnium bonorum principium et finis, virtutum dator, et meritorum benignissime premiator, obsecramus immensam Tue largitatis habundanciam, ut per preces et merita Doctoris gencium Pauli patroni nostri tribuas huie famulo Tuo N. quem nostro dignatus es ascribere collegio, Tibi tam pie jugiter famulari, sieque in hac domo Tua per veram caritatem cum fratribus conversari, ut post decursum presentis vite stadium, Te donante, speratum incorruptibilis vite bravium (fn. 1) comprehendat. Per Christum.

Tune surgat installatus, et dicatur sibi quod respiciat Psalmos supra stallum scriptos, quos singulis diebus impedimento cessante dicturus est pro salute vivorum et requie defunctorum hujus Ecclesie beati Pauli benefactorum. Deinde reducatur in capitulum et assignato sibi loco ultimo partis sue qua morari debet, surgat et stans coram Decano, tactis sacris evangeliis vel inspectis, si sit saccrdos, juret:—

Cap. 3. De juramento Canonicorum.

Quod extune erit fidelis huic Ecclesie Sancti Pauli; quod ejus jura et libertates tuebitur; quod obediens erit Decano et Capitulo in Canonicis mandatis; quod approbatas et approbandas hujus Ecclesie consuetudines prout eas didicerit observabit; quod secreta capituli illicite non revelabit; sic eum Deus adjuvet et illa sancta Evangelia; et tunc per ordinem a Decano et reliquis a dextris Decani, deinde ab aliis a sinistris Decani recipitur ad osculum; demum exterior sedeat in ordine ad jussum Decani vel Fratrum, progressurus extra Capitulum, vel ad ostium, cum fuerit necesse pro negociis et negociorum procuratoribus introducendis, qui pre foribus frequenter expectant.

Cap. 4. Quem ordinem in processione et aliter tenet installatus de novo.

Hunc eciam ordinem in processionibus observabit suos priores precedens, donec alius ab eo ex cadem parte prebenda investitus sibi conferet prioratum. Hic tamen ordo in majoribus personis qui personatus et prebendas optinent non observatur, quum ipsi cum fuerint personatibus investiti, in Choro, Capitulo, et processionibus, seecundum personatuum ordines loca certa possidebunt. Sciendum tamen, quod si major persona, scilicet Archidiaconus, vel alii in dignitate constituti, installandi fuerint, quorum prebende non fuerint dignitatibus annexe, primo installabitur in prebenda modo suprascripto; et tunc dicetur ei, Frater ascende superius, (fn. 2) et assignabitur ei stallus dignitati deputatus. Si vero prebenda fuerit annexa dignitati, sufficiat ei assignacio stalli dignitatis.

Cap. 5. Quod installatus in dignitate sine prebenda non promittit obedienciam rel fidelitatim nec communicat de secretis Capitali.

Et si prebendam non habeat, Decanus vel Canonicus ad hoc deputatus ei ostendit stallum assignatum in Choro; nichil amplius obediencie vel fidelitatis requirens ab ipso donec prebendam assequatur: quia nullis tractatibus secretis Capituli vel eleccionibus intererit, donce fuerit in prebenda sollempniter, ut premittitur, investitus. Canonicus igitur investitus inducitur in corporalem possessionem prebende per Decanum; set de observanciis Ecclesie et psalmis psalterii ipsum contingentibus, et modo legendi et similibus per Cancellarium; de pitanciis autem et aliis proventibus ipsum contingentibus per Camerarium instruatur.

Cap. 6. De absentibus per procuratorem installandis.

Et si Episcopus conferat prebendam alicui qui personaliter ad Ecclesiam non accedit, set mittit procuratorem, illi procuratori ostenditur stallus illius prebende et psalmi dicendi, et ei traditur administracio illius prebende exterioris. Set numquam per procuratorem admittitur aliquis in Fratrem et Canonicum, nec installatur juxta modum supradictum, nec eciam in tractatibus secretis, vel eleccionibus faciendis admittetur, quantumcumque prebendam tenuerit, nisi ad Ecclesiam personaliter veniat, et, sicut moris est, in fratrem et canonicum fuerit in capitulo admissus et installatus in choro.

Cap. 7. Quod succedens vivo in prebenda statim percipit fructus.

Cum autem contigerit Episcopum prebendam alicui Canonico commutare, ad illam committatam admittitur et installatur, et in corporalem possessionem inducitur. Sciendum tamen, quod si conferatur vel permutetur ei prebenda alicujus viventis, qui habitum religionis accepit, vel Episcopatum optinuit, vel alias sponte vel judicio resignavit, statim fructus prebende cum omni emolumento percepturus est.

Cap. 8. De Custodia P rebende vacantis.

Et si forte Episcopus prebendam sic vacantem statim non contulerit, fructus medio tempore provenientes a tempore vacacionis usque ad tempus induccionis in corporalem prebende possessionem in Decani et Capituli custodia et disposicione erunt.

Cap. 9. Quod succedens mortuo nichil percipiet de fructibus prebende infra annum.

Si vero per mortem alicujus prebenda vacaverit, aut confertur illa novo Canonico, aut illi qui prius erat Canonicus: si novo Canonico confertur, nichil percipiet ante finem anni a morte decessoris numerandi de proventibus prebende vel tallie in brasino, prout inferius dicetur evidencius, ubi tractabitur de hiis que pertinent ad Canonicum defunctum. Si vero fiat alicui commutacio prebende refert, aut vivus Residens et Stacionarius succedat non residenti, vel Residenti aut Stacionario. Si Stacionarius succedit defuncto non residenti, tollerabiliter poterit ad participium commune de Camera et similium in quibus defunctus non sentit lesionem admitti, dummodo deserviat Ecclesie tempore vicis sue, ut Residens, salvo jure defuncti in aliis proventibus. Porro si vivus residens defuncto residenti succedit cui annicum commune participium debetur, participium distribucionis in compotis camere vivo denegabitur simpliciter, et proventus prebende et tallie usque ad annum defunccionis predecessoris sui evolutum, et tunc incipiet panem et cervisiam et proventus prebende integre percipere; et scribetur in tabula ebdomodarius veniente per ordinem septimana sua, sive ad Missam majorem ut sacerdos, sive ad Evangelium ut diaconus, sive ad Epistolam ut subdiaconus, nec in inferiori ordine debent morari vel ministrare. Si vero succedat vivo, continuo ab installacione recipiet omnimodas fructus et proventus prebende, et tallie, et pitanciarum quibus intererit; et seribetur in tabula ad onera Ecclesie, ut premittitur.

Cap. 10. De oblacionibus.

Quod si oblaciones in septimana sua veniant ad manus sacerdotis ministrantis, vel Minoris Prebendarii qui supplet vices suas, reservantur Ebdomodario et suis comministris, qui duas partes sibi reservans, terciam tradit diacono subdividendam equa lance (fn. 3) cum subdiacono, aliqua tamen poreione parvis ministris reservata.

Cap. 11. Que sunt consuetudines approbate et ex debito tenende.

Verum ne cuiquam de fratribus admissis veniat in dubiam ad quarum consuetudinum observacionem ex debito teneatur, has inferius notatas censuerunt fratres observari, preter alias quas Ecclesie utilitas et honestas futuris temporibus de fratrum approbacione modo et discrecione simili observari deposect.

Cap. 12. De Dicino Cultu.

In primis quod canonicarum horarum ritus et horis debitis cum suis sollempnitatibus processionum et missarum, tam legendo quam psallendo, et cultus altaris cum omnimoda honestate vasorum, pallarum, vestimentorum, mundicia ac numero et honestate ministrorum secundum sollempnitatem gradus et exigenciam feriarum, et luminaribus constitutis irrefragabiliter, prout laudabiliter consuevit, aut melius perpetuetur, nullius umquam tepiditate vel suasu pravo minuendus. Similiter et pulsaciones tam festive quam profeste, tam nocturne quam diurne.

Cap. 13. De stipendiis ministrorum.

Et quod stipendia ministrancium in Ecclesia Clericorum sive laycorum nullius unquam voluntate vel potencia minuantur, que pocius deceret augeri: salva tamen suis superioribus omni cohercione, si forte viderint illos per temporalem particularem que stipendiorum interdum subtracciones puniendos.

Cap. 14. De tonsura, habitu, et gestu clericorum.

Ad hec omnes chorum intrantes si in tonsura vel habitu minus honesto aut gestu fuerint ex assueto reperti, nisi moniti, se compositos et correctos ostendant. In brevi nullatenus incorrecti tollerentur, cujuscumque ordinis, officii, vel dignitatis.

Cap. 15. De Vocacione ad Capitulum.

Item ad vocacionem Decani et Capituli omnes fratres maxime agentes in regno pro negociis Ecclesie personaliter per litteras causam vocacionis necessariam vel utilem continentes vocati conveniant; occasione sublata, vel juste et ex causa sufficienti excusati, vocacionis tempore scribant se ratos habituros quod agetur a fratribus. Hoc autem non faciens Canonicus, quolibet favore sublato, judicio Fratrum puniatur; set nec pena ipsius secretum capituli egrediatur, nisi ex iterata contumacia penam expectet graviorem, ut manifesta correpcio unius, metus sit aliorum.

Cap. 16. De firmis et pena non solvencium.

Item solucio firmarum (fn. 4) ad bracinum et deni denarii in camera, nisi obstet causa necessaria, stantis (fn. 5) diebus et terminis et pene non solvencium observetur: scilicet pro defcetu primi diei decem solidi prestentur, tantum denique die secunda, similiter pro tercia, quarta autem die judicio capituli puniatur, quod firme privacionem consuevit inducere, si firmarius esset in culpa, et frequens modus male solvendi privacionem expeteret.

Cap. 17. Quod firme vel tallie (fn. 6) non traduntur laycis ad firmam.

Item observandum est necessario quod nec firme maneriorum ecclesiarum aut prebendarum vel talliarum panis vel cervisie, laicis vel litteratis (fn. 7) exteris sub aliquo velamine Firmarii alterius ad aliquem terminum tradantur, quoniam per tales custodes et Ecclesie libertates leduntur, et pauperes opprimuntur, quibus potestas brevis parcere non consuevit. Si autem ipsi Canonici vel Canonicorum Procuratores dominorum prebendas vel tallias tradere debuerint ad firmam, hoe per Decanum et capitulum fiat; et alicui, qui Ecclesie teneatur astrictus, et ejus jura simul et libertates tueri noverit possit et velit, sub justo precio commendetur: ne ex tali firma, quasi venali, indevotus aliquis pro aliquanto majori eciam precio paratus esset recipere. Labor recuperande libertatis vel tuende Decano et Capitulo immineat, cum hoc frequenter evenerit ex culpa Firmariorum; et sic tradenti per Capitulum et Ecclesie libertati per bonum et Ecclesie devotum Firmarium poterit provideri.

Cap. 18. Quod unus de Stacionariis presit Bracino et Camere. (fn. 8)

Item cum censeri possit expediens quod evidens necessitas requirit, observetur, ut de provisione Capituli, cui necessario pareant ad hoc vocati, de Residentibus Stacionariis aliqui successive assumantur, qui administracionem rei communis tam in Bracino, quam in dispensacione denariorum de Camera presint, et secundum suas vires ac administracionis sibi tradite facultates fratribus prosint et sint ad Firmarios modesti, salvo jure Ecclesie et honestate. Siquidem credant Firmarii maliciose sibi agi, vel in modio, vel in annona cum firmas reddunt, duo de Fratribus residentibus ad hoc annuatim vel continue electi, ministrorum versucias interimant, difficultatem tollentes et scandalum; ut ex solutis omnibus cum integritate debita et pace constitute liberaciones et horis statutis distribuantur cum pace: fratribus autem qui in officiis ipsis per se et suos juxta provisum laborabunt, in onere Ecclesie deferatur: sic tamen quod a Chori ingressu ob hoc se non reddant capciose vel reputent sequestratos.

Cap. 19. Quod equalis fiat distribucio de communa et pitanciis.

Item equa distribucio, tam commune, (fn. 9) quam pitanciarum et aliorum proventuum, secundum quod cuilibet ex merito sue residencie vel presencie debetur, prout est a Fratribus in suis constitucionibus infra determinatum, observetur; ne subtraccio indebita odii causam prebeat offensis, nec alicui in talibus parcatur, ne favor uni impensus ad favorem similem alios invitet: qui si negetur, indignacionis et odii seminarium esse poterit inter fratres, qui Ecclesie servientes debitas sibi remuneraciones temporales expectant.

Cap. 20. De questione inter Fratres decidenda per electos arbitros de Capitulo.

Item si quevis questio inter Capitulum et aliquem vel aliquos de fratribus super aliqua re maxime Capitulum contingente oriatur, proposita questione in medium, si nequeat in communi tractatu pacifice terminari per suspensionis vel excommunicacionis sentenciam cogantur recistere, volentes de ipso Capitulo residere, duos eligere aut tres sibi judices, qui contencionis scrupulum plene decidant, vel de parcium consensu ut amicabiles arbitri discordes reducantur ad pacem: et eorum sentencie vel ordinacioni ex necessitate pareatur.

Cap. 21. De Cimiterio et quod non fiant in eo mansiunculas.

Item firmiter observetur quod fines Cimiterii majoris vel minoris, quos predecessores nostri studiose et honeste dilatari procurarunt, mansiunculis vel clausuris novis nullatenus arcentur, quin pocius, si commode fieri possit, amplientur, talibus impedimentis sublatis, ne locus sacer sordibus applicetur.

Cap. 22. Quod Canonici declinantes quandoque ad civitatem eant ad Capitulum vel Decanum.

Tenentur insuper triginta Canonici quandocumque descenderint ad Civitatem, si per triduum stent ibidem, ad Capitulum venire ut salutatis fratribus audiant ab ipsis si quod emerserit negocium in Ecclesia quod per ipsos possit et debeat prompcius expediri; vel saltem visitare Decanum in domo sua ut super premissis per ipsum instruatur.

Cap. 23. Quod quilibet Canonicus dicat quinos Psalmos.

Sunt eciam astricti dicere per se vel per alium quinos Psalmos suis Prebendis prenotatos diebus singulis nisi legitime fuerint impediti, ut Psalterium inter xxx. Fratres tali numero compleatur, pro salute vivorum et requie defunctorum Ecclesie beati Pauli benefactorum.

Cap. 24. Quod quilibet Canonicus presbyter dicat x. missas pro Fratre defuncto.

Tenetur eciam quilibet Canonicus sacerdos Fratri et Canonico suo defungenti in decem missis pro defunctis vel per alium, (fn. 10) diaconus in decem psalteriis, et subdiaconus in x. preter Officium tricennale pro defunctis in choro ab universis cum unica tantum commendacione sollempni et eciam officium pro defunctis in anniversario obitus sui die.

Cap. 25. Quod Canonicus post obitum habeat panem et cervisiam et proventus Prebende per annum.

Habet insuper, ex approbata consuetudine, Canonicus defungens panem et cervisiam, et exitus prebende sue per annum integrum et tres dies post obitum suum, ut inferius plenius explicabitur.

Cap. 26. De intrantibus Religionem quod per annum habeant panem cervisiam et proventus Prebende.

Hoe eodem beneficio gaudebit Canonicus si se transferat ad religionem claustralem; et ante claustri ingressum, si pro liberacione debitorum suorum de hoc duxerit ordinandum: alioquin, fructus prebende quam possedit statim post annum defuncto concessam cedent in usus Ecclesie et successorum.

Cap. 27. Quod pro re utili et honesta tractanda et consumanda in Capitulo vocandi sunt tantum residentes. (fn. 11)

Si de re utili et honesta tractetur in Capitulo, que consummacionem debitam requirat, vocatis ad hoe per Camerarium de precepto Decani fratribus residentibus, ex ipsius Ecclesie antiqua consuetudine et approbata, ordinari poterit quod fuerit commode ordinandum de pretractatis, non expectatis vel vocatis reliquis non residentibus; nam Fratrum qui vel jugiter absentes vel raro presentes sunt in statuendis Ecclesie commodis, presertim honestis vel necessariis, nec exquiritur arbitrium nec expectatur judicium. Item cum tale negocium emergit quod in Fratrum presencia tractatur et concilium exposeit, convocandi sunt Fratres in Civitate presentes, ut supra tactum est, ad examinandum negocium quod emersit. Si autem aliqui eorum qui vocati sunt non venerunt, ceteri ad examinandum negocium et terminandum non minus procedent. Si vero in presencia omnium Fratrum qui in civitate sunt aliquod negocium propositum sit, et unus eorum, antequam terminetur negocium, recedat, non minus poterit ceptum negocium a reliquis Fratribus terminari.

Cap. 28. De secretis Capituli que non sunt aliis revelanda.

Suprascriptas consuetudines Canonicum per juramentum sic debere observari intelligimus, ut cum eas sciverit, a Capitulo communiter observari eas servare non contempnat. Sunt eciam seereta multa Capituli, que nulli sunt revelanda, nec cciam Canonico absenti cum ad Capitulum vel Ecclesiam redierit; ut, si de ipsius delicto vel inoportunitate seu inhonestate punienda tractetur: vel si Capitulum ei super hiis in aliquo judicio moverit questionem: vel ipse Capitulo super aliquo in quo nolit Fratrum judicio parere; vel si de levitate alicujus timeatur, non sunt ei revelanda que ad publicam noticiam delata Ecclesie vel Capitulo vel aliquibus Fratribus possent obesse. Similiter si cum potentibus vel aliis habeat capitulum certamen vel lites, et de familiaritate Canonici cum adversariis timeatur, non sunt ei secreta pandenda, que detecta possent Capitulo vel fratri obesse.

Footnotes

1 Bravium. Victoriæ præmium, quod in publicis ludis dabatur. Carpentier, suppl. to Ducange.
2 S. Luke, xiv. 10, Vulgate.
3 Æqua lance, i.e. pari modo. Pand.
4 Those who desire to understand the nature of the property belonging to the Cathedral should read the admirable and lucid introduction to the Domesday of S. Paul's by the late Venerable Archdeacon Hale. I here extract one or two particulars illustrative of the text, but the whole introduction deserves the most careful study. "After appropriating certain lands, as prebends, for the support of each of the thirty Canons, the remaining manors of the Cathedral were formed into a separate stock, denominated the Communa, the management of which was the joint care of the resident members of the Chapter, as the separate prebends were of each of the Canons. Every manor of the Communa was placed ad firmam in the hands of a Firmarius; who, exercising all the rights, and performing all the duties, of the Chapter, as the Lord of the Manor, took to his own use all the profits of the manor which were over and above the firmæ which it was his duty to render, and which consisted of certain money payments and so many quarters of wheat, oats, and barley. The Firmarius held a beneficial lease. The Anglo-Saxon noun [f]eo[r]m[e] is not a farm, but food; and the verb [f]eo[r]man is not to farm or cultivate, but to supply with food; and the Firmarius was so termed, not because he cultivated the land, but because he was bound to furnish [f]eo[r]me, or food of a certain amount, for the supply of the Cathedral body."—Introduction, xxxviii. See also pp. xl. xli. xlvi.—xlviii. lii.—liv.
5 Stantis: sic, but probably for statis.
6 Tallia, allowances: "Talliæ vacantes: the allowances to Canons and other members whose places were vacant were sold and converted into money. By the Statutes of the Cathedral these talliæ or allowances were not to be sold to laymen."—Hale's Domesday of S. Paul's, Introduction, p. cxxxiv.
7 Literati, pro Clericis, usurpat Gregorius X. Papa in Epist. ad Philippum Regem Francorum anno 1273, apud Petrum Mariam Campum in Hist. Eccles. Placentinæ, par. 2, pag. 424. "Quod nonnulli literati terræ tuæ, habitu et tonsura relictis, publice ducunt uxores," &c. Ducange.
8 "The payments ad Bracinum were received by the Custos Bracini, who rendered an account of the receipts and expenditure of the Brewery, which included the bake-house and the mill. The payments ad Cameram were made to the Camerarius or Chamberlain, whose duty it was to provide all things required for divine service, to collect payments, and to pay the proper stipends at the appointed seasons. A member of the Chapter was appointed for this duty. The Camerarius was the receiver and paymaster of rents and stipends, but the Thesaurarius of the Cathedral was the Keeper, not of its money, but of its treasures, such as plate, vestments, books, ornaments, relics, &c. being assisted in this charge by the Sacristan and the Virgers. The value of these treasures was such as would bear comparison with the value of Crown jewels."—Archd. Hale, Domesday of S. Paul's, Introduction, exxviii. cxxix.
9 Communa. See note above, on Pars II. cap. 16.
10 Here is a little cluster of various readings. A. omits "vel per alium," and reads "et subdiaconus in decem precibus." C. reads "per se vel alium" E., however, reads "diaconus in x. preter officium," omitting the intervening words. C. omits "ab universis . . . . defunctis."
11 MS. F. adds after residentes "per alios residentes in Civitate."