Statutes (Baldock and Lisieux)
Pars quarta

Sponsor

Centre for Metropolitan History

Publication

Author

W. Sparrow Simpson (editor)

Year published

1873

Supporting documents

Pages

58, 59, 60, 61, 62, 63, 64, 65

Citation Show another format:

'Statutes (Baldock and Lisieux): Pars quarta', Registrum Statutorum et Consuetudinum Ecclesiae Cathedralis Sancti Pauli Londiniensis (1873), pp. 58-65. URL: http://british-history.ac.uk/report.aspx?compid=49128 Date accessed: 19 April 2014. Add to my bookshelf


Highlight

(Min 3 characters)

PARS QUARTA.

Quarta particula.

Cap. 1. De Canonicorum egressu.

Jam tribus primis partibus expeditis, de quarta nunc restat agendum, scilicet, de Canonicorum egressu per mortem naturalem vel civilem, scilicet regularis habitus suscepcionem, vel episcopalem dignitatem, vel cessionem; et quid debeatur eisdem, juxta ipsius Ecclesie consuetudinem approbatam.

Cap. 2. Tallia defuncti Canonici.

Sciendum est enim quod non-residens Canonicus defungens per annum integrum a die obitus sui computandum, talliam (fn. 1) suam integram panis et servisie in bracino, ac eciam redditus, proventus, et fructus sue prebende percipit, juxta ipsius consuetudinem, scilicet, annonas, herbagia, (fn. 2) et fines pro misericordiis delinquencium, qui, vel ipso vivente, de commissis erant convicti, vel ad responsionem deducti, quamvis post ejus mortem convicti; et heriecta (fn. 3) que solvuntur quasi pro debito defuncti, et tempus preteritum magis respiciunt quam futurum.

Cap. 3. Relevia.

Relevia (fn. 4) autem et fines pro releviis successori vivo reservantur, quia defunctorum executores non possent tueri, quos suo tempore introducerent in possessionem terrarum (fn. 5) vel tenementorum. Ita ad defunctum pertinent fructus ortorum, (fn. 6) gardinorum, et nemorum, sciliect, quo ad necessaria ad apparatum aratri et falde, (fn. 7) ut infra dicitur, et onera Ebdomodarii per annum sustinebit.

Cap. 4. Instauramentum.

Si vero instauramentum (fn. 8) habeat ovium vel vaccarum vel alterius speciei, usque ad finem anni sui, instauramentum illud in pascua prebende depascet. Set fimus caule (fn. 9) in emolumentum cedet warecte (fn. 10) vivi Canonici cui eadem prebenda fuerit collata.

Cap. 5. Domus.

Item mortuus Canonicus habeat usum et aysiamentum usque ad finem anni integri, grangearum, granarii, et aliarum domorum, qui usui suo vel executorum suorum sunt necessarie; hoc salvo, quod vivus Canonicus habebit boveriam vel partem ejus, vel aliam domum ubi boves suos vel averia (fn. 11) ad arandum necessarios possit instabulare. Bubulcis (fn. 12) quoque ipsius Canonici vivi et aratoribus assignabitur domus aliqua, prebende secundum statum, et condicionem edificiorum, ad inhabitandum, nisi tanta fuerit angustia domorum quod familie defuncti quam ibidem reliquit, vel habere necesse est, et vivi bubulo non sufficiant; quo casu, nisi si per equitatem utrique parti consuli possit, familia defuncti aliis est in tam arto casu preponenda; hoc salvo, quod Canonicus vivus habebit, prout honestum erit, hospicium et aysiamenta domorum, manerii, vel prebende, quociens infra annum ad dictam prebendam diverterit, sibi, et suis qui cum illo venerint; dummodo familie defuncti contra equitatem ingratus non extiterit vel molestus. Tamen infra civitatem non occupabit defunctus domos post xl dies, ut infra in fine dicitur.

Cap. 6. Warectum.

Vivus autem Canonicus, cui prebenda defuncti collata est, recipiet Warectum et pratum ad terram prebende pertinencia, et habebit cum ipso Warecto et prato operas et consuetudines ad Warectum et pratum pertinentes: habebit eciam pascuas ad boves aratores pascendos, et eciam foragium necessarium et moderatum si suppetat defuncto.

Cap. 7. Nemus.

Nemoris vero, si quod fuerit ad prebendam pertinens, habebit vivus Canonicus custodiam et administracionem, salvis defuncto virgis et lignis ad apparatum aratri et falde necessariis, et aliis aisiamentis, prout equum fucrit cum ipso fructu.

Cap. 8. Utensilia.

Defunctus autem de omnibus mobilibus et suppellectilibus, que ibi non invenit, pro voluntate sua disponat; hoc excepto quod bancos, mensas, tripodes et mortariola, plumbos, eciam et alia vasa vel utensilia fixa de domo non amovebit, set suo relinquet successori; fimus eciam, si ibi sit, solo cedet.

Cap. 9. Edificia.

Edificia quoque, usque ad lapsum anni, in suo statu sustentabit, necessarias expensas circa reparacionem congruam impendendo, sicut a Decano et Capitulo justum et equum estimabitur: alioquin, de bonis ipsius detrimentum, quod per ipsius defectum acciderit in hac parte, per ordinacionem Decani et Capituli restaurabitur. Debet eciam quilibet Canonicus edificia prebende sue in statu tali quo illa recepit vel meliori conservare, nec per defectum necessarium impensarum contingat illa decidere vel perire. Alioquin, si per Decanum et Capitulum ut edificia sustentet commonitus illa non refecerit, de bonis ipsius defuncti, prout equum fuerit, reficiantur.

Cap. 10. De Canonicis Residenciariis obeuntibus.

De Canonicis quidem in sua residencia obeuntibus, quibus eadem et plura competunt, aliter est distinguendum; aut enim obit novus Residens aut Stacionarius et tunc aut presens in civitate, aut absens per tempus licitum, vel ultra tempus absencie prefinitum; et sic erit habenda racio in proximo compoto, in quanto debeat esse particeps commune. Sane, si novus Residens completo vel fere primo quarterio vel infra annum eundem residencia sua decedat, sive presens in Ecclesia, sive concesso tempore sibi ex licencia egressus, et ad residenciam suam ex proposito rediturus, percepcione commune sue per annum sequentem gaudebit tempore distribucionis in terminis compotorum usque ad annum obitus sui completum, diurnis pitanciis festorum et similium exceptis, quas successor suus, si supervenerit in Ecclesia dum aguntur sollempnia diei, receipiet in porcione constituta.

Cap. 11. De absencia Stacionarii recentis.

Porro, si recens Stacionarius ultra completum stacionis annum per tempus a constitucione ipsi indultum ab Ecclesia recedat, in proposito revertendi ut stacionem continuet, et digressionis licito tempore decumbat, sex ebdomodas vel septem ultra mensis lapsum egritudine detentus, ut reverti nequeat tempestive citra convalescenciam sufficientem, vel si in via pravorum incidiis vel violencia captus et detentus sine culpa sua vel morte fuerit preventus; licet per annue stacionis continuacionem Stacionarii beneficium non meruerit, communia tamen temporis quo steterit in Ecclesia, et quo sic impeditus abfuit juste excusatus ex equitate gaudebit, non habens necesse refundere, que novus Stacionarius vivus refunderet, si, incompleto prime stacionis sue anno, voluntate sua propria vel temeritate ceptum reiceret residendi laborem.

Cap. 12. De absencia Stacionariorum veterum.

Veteribus quoque Stacionariis residentibus, si per licitum tempus absentes simili modo fuerint impediti, vel morte preventi extra Ecclesiam, distribucio commune in terminis compotorum per annum integrum post diem obitus sui observatur. Si vero Stacionarii recentes vel veteres optenta licencia digressi abfuerint sponte, usque ad sex septimanas et sex dies, et tune subito morte, vel capcione, ut premittitur, antequam ad Ecclesiam redire possent, preventi fuerint, in proximo compoto pro rata temporis absencie sibi de communa subtrahetur. In sequentibus tamen compotis usque ad annum integrum, nichil eis deperibit; set si septem ebdomodis plenis sponte abfuerint, et postea in eodem quarterio morte vel capcione preventi fuerint, tocius commune sunt expertes.

Cap. 13. De Canonicis infirmis.

Cum quivis Canonicus residens vel non residens in civitate prope Ecclesiam infirmatur, Decanus accedet ad eum ut ipsi consilium salutis anime prout decet impendat.

Cap. 14. Confessio Canonici.

Et si ab alio consilium confessionis velit habere, libere sibi concedatur a Decano.

Cap. 15. Extrema unccio.

Si vero invalescente egritudine extrema sit injungendus (fn. 13) unccione, Decanus, cum Canonicis presentibus, si infirmo placuerit, aqua benedicta, cruce, cereis, et tintinabulo precedentibus, tempore oportuno ibunt ad infirmum; et Decanus ipse vel alius fratrum quem elegerit infirmus extreme unccionis officium exequatur: quo peracto, primo Decanum, deinde ecteros fratres osculabitur infirmus.

Cap. 16. Exequie Canonici defuncti.

Quo defuncto, et sicut moris est in feretro collocato, Decanus cum choro ibunt ad domum defuncti, commendacionem ibidem exequentes, nisi tam sero decesserit, quod commendacionis officium de luce nequeat adimpleri, quo casu mane post capitulum hoc idem exequentur. Post vesperas vero codem finitas congregato choro cum processione simplici, cruce, et cereis, et thuribulo, et sacerdote cum capa serica, et funere asperso aqua benedicta, deferatur corpus usque ad Ecclesiam et in Choro statuatur, et tune celebrentur exequie Placebo et Dirige, (fn. 14) cum debita solempnitate. Idem fiet in gradibus inferioribus per clericos eorundem inferiorum graduum. (fn. 15) Si vero remotum fuerit funus, ante vesperas deferatur ad Ecclesiam cum simili processione, ne intempestive digrediatur processio per urbem; et celebretur officium stando, dum Psalmi canuntur, ministrantibus cantoribus in choro et antiphonas inchoantibus, more ix leccionum. Eadem vero nocte totus chorus in Vigilia nocturna excubat in Choro circa funus, cum rotunda decantacione Psalterii, quod tota pars chori australis ante matutinas, pars autem chori septemtrionalis post matutinas, clericis in duas partes divisis, psallendo ad finem complebit. Et si quis Canonicus vel aliquis de Choro commode non possit interesse vigiliis, pretendat absencie causam, et licet racionabilis sit, ad vigilias faciendas competentem mittat pro co Vicarium, qui vices suas sciat et possit complere. In crastino vero pro defuncto celebrata post primam commendacionem sollennis missa pro defuncto in majori Altari, a Decano vel alio de fratribus sollenniter celebretur; oblacionibus Ebdomodariis ut supra tangitur reservatis. Post Missam vero loco convenienti tradatur corpus more solito sepulture.

Cap. 17. Testamentum defuncti Canonici.

Porro, si testamentum fecerit qui decessit, probetur coram Decano et Capitulo: quod generaliter observetur de omnibus decedentibus infra ambitum cimiterii, vel in domibus Canonicalibus eciam extra clausum, et quibuscumque mansionibus jurisdiccioni Decani et Capituli prope Ecclesiam immediate subjectis. Si vero nullum fecerit testamentum, de redditibus et bonis que habuit de Ecclesia distribuantur in pios usus juxta ordinacionem Decani et Capituli pro salute anime defuncti, sicut ipsum fecisse convici poterit si testamentum condidisset.

Cap. 18. Canonici Religionem ingressi.

Decretum est eciam ab antiquo communi consenu tocius Capituli, ut quicumque Canonicus Ecclesie Sancti Pauli, sive in bona sive in mala valitudine constitutus, sive sanus sive egrotans, vel eciam in extremis laborans, ad arcioris vite regulam se conferret; sive post acceptum habitum cito clauderet diem extremum, sive multo tempore superviveret a die suscepcionis habitus, fructus tocius prebende sue usque ad anni complecionem percipiet non minus plene quam si ipse Canonicus Ecclesie habitu non mutato in fata decessisset.

Cap. 19. Canonicus electus in Episcopum.

Si quis vero Canonicorum Ecclesie predicte ad Episcopalem dignitatem fuerit electus, statim post consecracionem suam vel post lapsum temporis de consecrandis Episcopis statutum, nichil prorsus recipiet de proventibus prebende sue vel maneriorum Ecclesie London, si quos forsan merito residencie possedisset.

Cap. 20. Officium trigintale.

Debetur eciam cuilibet Canonico defuncto trigintale officium plenum cum una tantum commendacione sollenni pro defuncto in Choro; et preterea a quolibet Canonico sacerdote decem Misse private, et a quolibet Canonico non sacerdote decem psalteria; et in anniversario die sui obitus, cum in Martilogio fuerit recitatus, officium plenum pro defunctis in conventu in crastino pronunciacionis fiat, si vacet a festo ix leccionum, vel equipollenti in Paschali tempore: alioquin, in proxima feria vacante precedente in qua officium pro defunctis juxta consuetudinem possit celebrari. Quod si festivis diebus plurium fratrum obitus occurrant, et oporteat officium celebrandum differri, in proxima temporis precedentis opportunitate cum commendacione consuevit una die suppleri.

Cap. 21. Domus defuncti Canonici in Civitate.

Sciendum est autem quod executores Canonici defuncti domos Canonicales infra civitatem ultra xl dies post decessum Canonici non debent occupare preter Successoris voluntatem.

Cap. 22. De Frateria beneficiorum Ecclesie Sancti Pauli.

De Frateria (fn. 16) beneficiorum Ecclesie Sancti Pauli London anno ab incarnacione Domini Millessimo exevij, in crastino Annunciacionis beate Marie, auetoritate Radulphi de Dyceto (fn. 17) Ecclesie Sancti Pauli London Decani, et assensu fratrum Canonicorum, institutum est ut singulis annis quater in anno conveniant universi officium pro defunctis fratribus societatis sit in Ecclesia cum sollennitate sicut solet fieri celebraturi, et quotquot erunt sacerdotes ejusdem societatis fratres eadem die si forte vacaverint, aut diebus in cadem ebdomoda sequentibus cum vacaverint, Missam de Spiritu Sancto, pro vivis Societatis fratribus per se vel per alios (fn. 18) celebrabunt, et qui inferioris ordinis erunt adminus vij Psalmos pro vivis et xv pro defunctis eisdem diebus decantabunt. Isti sunt dies in quibus convenire debemus, primo, feria iiijta ante ramos palmarum: (fn. 19) secundo, xvj Kal. Julii: tercio. v. Kal. Octobris: quarto, xvj. Kal. Januarii; ad vigilias in hiis quatuor terminis faciendas statim post prandium, in crastino ad Missam summo mane, ut totum officium pro defunctis ante Missam beate Marie nequid ei fiat impedimentum compleatur. Cum alicui contigerit fratrum extremum diem imminere, si testamentum condiderit, et testatoris facultas sufficeret, in extrema voluntate sua reliquerit aliquid in testamento prout voluerit in necessarios usus pauperum, ejusdem voluntas per fratrum et sociorum consilium expediatur. Si vero decesserit, hora competenti ad Ecclesiam ab hospicio suo deferatur ab ejusdem ordinis clericis, eujus et ipse fuerit, in superpelliciis, et officium pro defunctis plene et sollempniter celebrabitur. Quod si unde testamentum faciat non habuerit, vel forte casu interveniente prepeditus non fecerit, nichilominus ci, tamquam fratri, plena fiat in officio divino sancte devocionis exhibicio: vigilias eciam faciet in psalterio plene decantando, medictas societatis ante matutinas a dextera parte chori, et medietas post matutinas in Psalterio plene decantando a sinistra parte chori; et in crastino fiat commendacio, et missa, et sepultura, omnibus sociis coadunantibus et astantibus: et si aliquis de sociis nocturnis vigiliis circa corpus presens faciendis interesse non poterit, pretendat absenciam, et licet racionabilis sit, ad vigilias faciendas competenter prestet vicarium qui vices suas sciat et possit complere. Et oblacio que pro corpore presenti facta fuerit indubitanter Ecclesie dabitur Capellanis: pro presenti itaque defuncto quilibet sacerdos dicet tres Missas cum plenario officio, quilibet inferioris gradus tria Psalteria. Cum supervenerit anniversarius dies alicujus Fratrum denuncietur omnibus presentibus, et universi sicut pro corpore presenti conveniant, et statim post prandium officium vespertinum celebretur, et per commune concilium provideatur ut officium plene et honorifice compleatur in crastino; precipne vero per eum de officio peragendo providebitur, qui ad hoc faciendum constituetur, dum tamen ad idem faciendum et providendum nullius diligencia sociorum excludatur. Pro societatis ejusdem infirmis singulis diebus specialem faciant oracionem in missarum celebracionibus sacerdotes, necnon et inferioris ordinis Fratres Psalmos ad hoc deputatos cum oracionibus competentibus Deo decantabunt. Et si fuerit aliquid in loculis de communi societatis hujus elemosina, si forte frater infirmus non habeat unde sustentetur de proprio, per consilium commune ei aliquid conferatur; et, si necessitas exegerit, per fratres collecta fiat ad pauperem fratrem sustentandum, vel, si obierit, sepeliendum. Cum contigerit aliquem de fratribus qui nobiscum aliquando fuerat alibi mancre, et extra communem societatis cohabitacionem decedere, dum tamen societatis memor aliquid in ultima voluntate distribuendum in usus pauperum reliquerit, vel saltem societatis beneficium postulaverit, ipsius memoria cum ad noticiam Fratrum pervenerit cum proximiore fratris obitus officio sollempniter celebretur. Si vero de nobiscum manentibus aliquis ad tempus sub proposito cite reversionis recesserit, et ante reversionem suam morte preventus fuerit pro presenti defuncto reputabitur, et nichil ei pro corporis absencia de officio divino desit, quod per obsequium vivorum juxta regulam postscriptam (fn. 20) debeat adimpleri. Singulorum fratrum dies obitus in communi societatis Kalendario signabitur; si tamen frater qui obierit cirea sociorum exequias et obsequia, que tam languidis competunt, quam sanis, vel eciam mortuis, sedulus fratrum testimonio probatus fuerit, et tunc demum de fratrum voluntate consilio et assensu, dies obitus sui cum contigerit, in libro describitur, singulis annis deinceps, sicut supradictum est, memoriter recolendus. Si quis beneficiatorum Fratrum causa exigente absens fuerit, utpote eger vel minutus, vel alia justa de causa, vigiliis fratris mortui interesse non possit, dabit duobus clericis duos denarios qui legant pro eo duo Psalteria. Si vero Vicarius aliquis, vel Canonicorum clericus, eadem de causa interesse non possit, dabit unum denarium alicui clerico qui pro eo legat Psalterium unum, si facultas suppetat. Si vero aliquis predictorum sanus et incolumis et in Civitate presens, vigiliis exequendis se subtraxerit, dabit duplum pecunie prefate, cujus dimidia pars dabitur clerico vel clericis qui suppleant vices ejus, et reliqua dimidia reservabitur in opus fratrum cum contigerit aliquem indigere.

Cap. 23. De Stadiariis Ecclesie declaracio. (fn. 21)

Footnotes

1 Tallia, see note, Pars II. cap. 17.
2 Herbagia, herbagium, is most commonly used for a liberty that a man hath to feed his cattle in another man's ground. Cowel, Law Dictionary (fo. In the Savoy, 1727.)
Archdeacon Hale observes, "The word has two meanings, the right of cutting grass and feeding cattle, or the place where the herbage grows." Domesday of S. Paul's, cxxi.
3 Heriecta. "The best chattel which the villan possessed was due to the lord at his death as a heriot." Archd. Hale's Register of Worcester, xli. xlii. where see a learned note.
4 Relevia. "Relief is defined by Bracton, ii. 36, 3, to be due to the chief lord (Capitalis Dominus) from him who succeeds to an inheritance, and in whose person the inheritance is taken up (relevatur), which had fallen by the death of the aucestor." See the long note on this word in Archd. Hale's Register of Worcester, xlix.
5 In MS. A. after possessionem the scribe has written orbis, orbis terrarum being a familiar phrase, the latter word suggested the former; orbis was however, subsequently erased.
6 Ortorum, i.e. hortorum.
7 "Aratri et falde," the plough and the fold.
8 "Instauramentum vel instaurum: quidquid ad agriculturam, vel ad prædii instrumenta et supellectilem pertinet, ut sunt animalia, pecora, servi, &c. Anglice store." Ducange.
9 Fimus caule, the manure of the sheepfold.
10 Warecte. Land ploughed in the spring and left fallow was termed Warectum. The word is a form of the Latin vervactum, which is thus defined in Facciolati, "Ager vere proscissus, deindeque quiescens usque ad sequentem autumnum, quo sementis fit; quasi vere actum." Hale, Domesday, lxxiii.
11 "Averia: Equi, boves, jumenta, oves, cæteraque animalia, quæ agriculturæ inserviunt, aut in agricolæ bonis et facultatibus, seu ut vocant instauramentum computantur." Ducange.
12 Bubulcus, the herdsman, or he that ploughs with the oxen.
13 Sic, but doubtless for unguendus; A. has ungendus.
14 Various names are given to the Office of the Dead, sometimes Placebo from the antiphon at the beginning; or Placebo and Dirige, the latter so called also from its first antiphon; sometimes the Vigiliæ Mortuorum or Officium pro Defunctis; sometimes the Dirge only, as in the Prymers of 1538, 1543, and the King's Prymer. Maskell, Monumenta Ritualia Anglic. ii. 110.
"Placebo Domine in regione vivorum," and, "Dirige Domine Deus meus in conspectu Tuo viam meam," are antiphons in the office for the Vigiliæ Mortuorum. See Sacerdotale. 8vo. Paris. 1601.
In the Ancient Statutes of Wells Cathedral we find the following:
"In festis autem novem lectionum statuimus quod dicantur Placebo et Dirige in Capitulo vel in Librario ab illis qui ad Missam Capituli sunt ascripti, sicut antiquis temporibus solent dici. Alioquin illi qui ad hoc dicendum tenentur, si deficiant medietate sue commune illius hebdomade sint privati fabrice Ecclesie applicanda. Statuta Cath. Wellensis. MSS. Lambeth, p. 62.
15 A.E. and F. omit the clanse, "Idem fiet . . . graduum.
16 Frateria, a fraternity, brotherhood, or society of religious persons who were mutually bound to pray for the good health and life, &c. of their living brethren, and the souls of those that were dead. Cowel, (Law Dictionary) who refers to this particular fraternity.
17 Radulphus de Diceto, the historian, Prebendary of Totenhale, Archdeacon of Middlesex, promoted to the deanery in 1181. His obit was kept 22 November, but the date of his death is not certainly known.
18 A.E. and F omit the clause, "Per se vel per alios."
19 The Sunday before Easter, our Palm Sunday, is called in the missal "Dominica in Palmis," or "D. in ramis Palmorum."
20 A. p'scriptam, B. postscriptam, E. prescriptam, F. p'scriptam.
21 A.E. and F. here introduce the section printed subsequently, Pars vi. cap. 5, commencing "Anno gracie millesimo cco nonagesimo, &c." In A. the scribe has inserted this chapter both here and in the place above referred to, and, by a curious reduplication of leaves at the place of repetition, has transcribed the greater portion of the chapter a third time.