Statutes (Baldock and Lisieux)
Pars quinta

Sponsor

Centre for Metropolitan History

Publication

Author

W. Sparrow Simpson (editor)

Year published

1873

Supporting documents

Pages

65, 66, 67, 68, 69, 70, 71, 72, 73, 74, 75, 76, 77, 78, 79

Citation Show another format:

'Statutes (Baldock and Lisieux): Pars quinta', Registrum Statutorum et Consuetudinum Ecclesiae Cathedralis Sancti Pauli Londiniensis (1873), pp. 65-79. URL: http://british-history.ac.uk/report.aspx?compid=49129 Date accessed: 28 November 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

PARS QUINTA.

Sequitur Quinta Pars de spectantibus ad ministeria minorum et inferiorum officiatorum Ecclesie predicte, que fuerunt extracta partim de antiquis registris, partim de diversis injunccionibus factis in visitacionibus pluribus Episcopalibus et Capitularibus in eadem Ecclesia compertis, que per Decanum Ecclesie et ejusdem loci Capitulum in formam injunccionum comperuntur fuisse redacta, prout sequitur.

Nos, Decanus Ecclesie Sancti Pauli London, et ejusdem loci Capitulum, ad reformacionem eorum que in Ecclesia nostra nuper reperta fuerunt ordinacionis certe indigere medela, infrascriptas injuncciones ordinavimus ab ipsius Ecclesie ministris inviolabiliter observandas. Inprimis Minoribus Canonicis, Presbiteris, et Vicariis injungimus, ut horis convenientibus ad celebrandum divinum officium, tam nocturnum quam diurnum conveniant, et ipsum officium legendo et cantando uniformiter celebrant secundum modum correccionum in libris hujus Ecclesie descriptum, pretermissa penitus vaga personarum singularum voluntate; et, si forsan alicubi reperiantur regule minus plene tradite, vel differencie tonorum, seu ympnorum, note discrepantes, suppleantur et corrigantur, quam cito fieri poterit, per illos ad quos hujus correccio noseitur pertinere. Omnes insuper in Choro dicte Ecclesie divinum ministerium prosequentes conveniant in habitu decenti secundum congruenciam temporum, et decenter tondeantur, crinibus ad modum rote (fn. 1) subtilis sine scrupulo angulari; coronam eciam habeant secundum exigenciam ordinis sui latitudinis congruentis. Ebdomodarius vero presbiter, et cantores, excussa pigricie, Chorum ingrediantur ad matutinas et ad vesperas durante tercia pulsacione, ut cum maturitate debita divinum officium valeant inchoare. Post horas Canonicas inchoatas nullus presencium Chorum egrediatur, nisi manifesta et racionabilis causa id exposcat. Omnes insuper ad Capitulum crebro conveniant, audituri lecciones seu collaciones sanctorum patrum, que singulis diebus ibidem recitantur ad fidei et morum informacionem plurium efficaces. Item in Choro, et Ecclesia precipuc, nullus alium inordinatis verbis vel motu turbare presumat. Item in virtute sancte obediencie injungimus, ut ab omnibus ipsius Ecclesie ministris vagi discursus per Civitatem, et vana spectacula, et accessus ad loca suspecta decetero dimittantur. Item quod in Processionibus bini et bini secundum gradus suos ordinate procedant, et maxime in Rogacionibus et aliis Processionibus quando per Civitatem publice procedunt. Frequenter eciam alterutrum se conspiciant, ne quis parilem suum nimium procedat vel sequatur, et suos semper intuitus ab omni vanitate deflectant, pronos aspectus mature cum gressibus dirigendo. Et si plures persone fuerint ex parte una, quam ex parte altera, per Succentorem ad parilitatem reducantur. In Psalmodizando distincte et devote metrum cum pausa in medio versuum observetur, non protrahendo, set precindendo vocem in pausa; et similiter in fine versus, breviter et succinte, pro tempore tamen majus vel minus, simul conterminent universi. Eodem modo in cantando communibus diebus non protrahantur notule, set expedite, cum maturitate tamen, secundum congruenciam temporum cantentur, cum frequentibus pausis, que simul ab omnibus fiant, nec quisquam alio diucius protrahet, vel ante alium incipiat; set omnes, quasi vox una, simul finiant, et, resumpto spiritu, incipiant simul mones; et uterque chorus suum cantorem attendant, et juxta beati Pauli doctrinam, Omnes unanimes uno ore honorificent Deum, imitantes insuper Angelos concives suos, de quibus scribitur quod omnes concinunt una voce. Omnis insuper cantus, et precipue Psalmodia, cum tanta vocis et mentis virtute sustineatur, ne fiat discensus ex remissione, quod est argumentum indevocionis et torporis; nec eciam fiat contenciosus discors assensus, quod est evidens indicium levis animi et ostentacionis. Attendant insuper singuli versum illum,

Ascultando cane, simul incipe, desine plane.

Sollennis modulacio cantus fiat devote et discrete secundum congruenciam temporum et festivitatum.

Cap. 1. De Minoribus Canonicis Ecclesie.

Quod Minores Canonici qui ministerium altaris frequentant, et alii Presbyteri crebro confite antur Penitenciario (fn. 2) specialiter, vel alteri ad hoc deputato. Item, ut celebrantes ad majus altare sollempniter cum ministris inferiorum officia ministrorum non presumant. Item, ut tres versus offerende in Missa que pro mortuis communiter celebratur, eo cantentur ordine quo scribitur in libris. Item, ut fraccio et communicacio Eukaristie uniformiter fiat ab omnibus, et majoribus dentibus non teratur; set, quantum fieri potest, extremitate lingue et dentibus anterioribus reverenter et caute plicetur, et cum hausto Christi Sanguine gluciatur, ne minucie remaneant inter dentes. Item, ut post sumptam Eukaristiam per aliquantulum temporis non spuatur, nisi in loco mundo et honesto. Item, ut post perfusionem tergantur digiti panno mundo ad hoc specialiter deputato, qui reverenter conservetur et ad usum alium minime convertatur. Item, ut titulati ad Missam Apostolorum illam per scipsos celebrent in prima pulsacione matutinali, coadjuvantibus duobus Canonicis Minoribus, secundum formam primarie ordinacionis. Item, quod post Missam Apostolorum celebratam, calix, vestimentum, et missale reponantur in armariolo Sacristie ad id specialiter assignato. Missam Beate Marie Virginis celebrent successive Minores Prebendati qui ad illam titulantur, nisi evidenti et justa causa fuerint impediti, et tune per Canonicum majorem vel minorem, (fn. 3) vel saltem Presbiterum honestum in Ecclesia titulatum: per foraneum vero nullo modo illam faciant celebrari. Missa Capitularis cum acciderit, debito modo cum diacono et subdiacono celebretur, et ibi intersint Minores Canonici et Vicarii, nisi racionabiliter excusentur. In officiando Ecclesiam alter alterius prepediti legitime supportet onus cum fuerit requisitus, ne officium Ecclesie impediatur; adiciatur pena illi qui fuerit in culpa. (fn. 4) Quartis eciam et sextis feriis habentibus Evangelia propria de feria celebretur, nisi in illis occurrerent Sanctorum festivitates ix leccionum vel exposicionem habentes; Confiteor Deo et omnibus Sanctis, &c. uniformiter omnes dicere curent.

Cap. 2. De Vicariis.

Quod tricenarius de ydoneis personis Vicariorum numerus, quam cicius fieri poterit, augeatur. Nullus admittatur in Vicarium nisi ydonea persona de moribus et conversacione, et quod sit liber et legitimus per testimonium, et (fn. 5) probabiliter cantans et bonam vocem habens. Nullus eorum de nocte ad matutinas cum capucio (fn. 6) laico sub capis, vel de die cum pilleo, (fn. 7) nisi dupplicato, super caput ad horas canonicas ingrediantur. In yeme tamen, urgente frigore de nocte, liceat illis gestare almucia (fn. 8) simplicia de panno nigro ultra colli medium protensa. Item, ut illi qui adhue in minoribus sunt ordinibus constituti, et ultra annum moram fecerint, se procurent in proxima celebracione ordinum ad sacros ordines promoveri; alias, diucins non tollerentur in Ecclesia. Assignati ad ministerium misse (fn. 9) Beate Virginis ante altare ipsius horas ejus dicant singulis diebus antequam inchoetur Missa de eadem, et ministerium ibidem devote peragant et honeste; alias, stipendiorum suorum percio subtrahatur; videlicet, pro singulis defectibus singuli denarii Camerario persolvantur. Item, statim post terciam tinctacionem Missa beate Virginis inchoetur, omnibus presentibus ante kyrieleson qui ad eam sunt intitulati, alias, etc. (fn. 10) Item, quod custodes luminaris ejusdem mutentur alternis annis, et raciocinia reddant de receptis et expensis. Item, quod Vicarii Procuratorum aut Attornatorum officio in Foro Ecclesiastico vel Civili de cetero non fungantur. Item, quod super capas nigras sordidas vel complutas non induant sericas capas chori, set superpellicium habeant vel rochetum. (fn. 11) Item, celebrantibus ad majus altare omnes clerici Chori respondeant quociens opus fuerit sine mora. Item, quod Vicarii de novo recepti et in posterum recipiendi, singulis diebus infra annum probacionis sue unum nocturnum Psalterii ita dicant attente, et ympnarium, ac communem Sanctorum historiam, Invitatoria, et Venitarium adeo diligenter interea repetant, quod ea corde tenus scientes mereantur, anno probacionis revoluto, in venerabili Ecclesie ministerio retineri: alioquin, tamquam inhabiles, in fine anni expellantur. Nullus cum balista vel areu circa Ecclesiam ad columbas vel aves alias trahere presumat. (fn. 12) Item, alibi preter contenta in injunccionibus predictis compertum est, de Vicariis: videlicet, Anno Domini Moccolxo declaratum est Vicarium defuncti ab ejus stallo non esse amovendum sine causa, eciam si novus Canonicus velit alium eciam post annum defuncti presentare. Item, anno Domini Mo ccolxxiijo ordinatum est et concessum quod Vicarii in aula sua pariter comedant in communi, nisi alibi fuerint invitati. Item, Anno Domini Millesimo ccco. xiijo declaratum est quod inopinata absencia Vicarii certa hora non obest novo Residenciario, set Vicarius puniatur. Item de pena Minorum Canonicorum et Vicariorum, qui non bene sequuntur chorum, continetur in eodem libro nigro in principio in capitulo, Cum Vicarii Canonicorum, &c

Qualiter puniatur Parcus Canonicus si in officio Dirino negligens inventus fuerit.

Per G. (fn. 13) Decanum et Fratres tune presentes concessus fuit integre denus denarius (fn. 14) adjecta pena contra male ministrantes, sicut inferius continetur. Fuit igitur sic in primis ordinatum contra Minores Prebendarios qui fuerant diucius circa officium Chori nimis negligentes, ut qui in Chori frequentacione inventi fuerint necgligentes, si se de cetero ex consuetudine subtraxerint a matutinis, per subtraxionem unius bolle (fn. 15) de liberacione (fn. 16) sua constituta puniantur. Sic puniendi si in hora prima missa majori et vesperis absentes fuerint a Choro, vel, si scripti fuerint in tabula, non expleverint quod tabula sibi dictaverit agendum per se, vel per socios, et sine defectu. Et hoc circa sanos et bene valentes volumus observari: minutis ex licencia superioris et infirmis, seu ex licencia et superiorum precepto absentibus exceptis. Ita tamen quod absencie ipsorum vel impotencie seu minuciones illis nuncientur qui tabulam scribunt, nec propter premissa credant aliquatenus se a frequentacione aliquarum horarum canonicarum (fn. 17) absolutos: licet illis commodius possent et alternatim interesse, et vicissim, ut absentes domesticis suis negociis intendant; computatis in tallia sua per Custodem Bracini subtraccionibus hujusmodi cujuslibet eorum qui sic fuerit puniendus. Super absenciis vero talium, et delictis, credi volumus testimonio duorum vel trium qui ab utraque parte Chori Ecclesiam bene frequentant: et jurati aliorum absencias fideliter describant, et defectus in qualibet sexta feria Decano et Capitulo presentent. (fn. 18)

Qualiter punientur Vicarii in officio necgligentes.

Circa Vicarios autem sic duximus ordinandum, ut preter pitancias (fn. 19) defunctorum et alia beneficia ipsis bene meritis assignata integrum decetero denum denarium percipiant in ebdomoda, ne de brevitate stipendiorum conquerantur: quibus singulis, si modo supradicto fuerint absentes ab horis principalibus, pro qualibet absencia ipsorum unum denarium amittant. Eosdem autem si reliqnum officium Ecclesie insolenter frequentare contempserint, per ampliorem subtraccionem, si denus non sufficiat, cum fiat distribucio proventuum ecclesie de Bumstede (fn. 20) decernimus puniendos, fidem habituri super negligenciis ipsorum hiis quos ad hec scrutanda deputamus. Statuimus insuper, ut cum faciende pro defunctis occurrerint in Missis matutinalibus pitancie inter clericos Chori in officio defunctorum presentes, ut vitetur eorum discursus, (fn. 21) non fiat prius distribucio quam officium Misse plene consummetur. Iidem autem Vicarii eidem legi circa observacionem absenciarum, minucionum, et similium subjaceant, que circa Minores Canonicos est edita, suis stipendiis et aliis sibi constitutis pitanciis ac proventibus, dum servierint, contenti.

Cap. 3. De Presbyteris Cantarias habentibus in Ecclesia Sancti Pauli London.

Sacerdotes qui in hac sancta London Ecclesia ad celebrandum pro certis defunctorum animabus deputantur, vigilanter attendant, quod ipsorum cedit periculo, si per eorum necgligenciam vel demeritum anime fidelium, pro quibus celebrare sunt astricti, debitis suffragiis defraudentur; quodque in istius Ecclesie redundat scandalum, si in ea minus ordinate incumbens sibi ministerium exequantur. Quia vero, retroactis temporibus, pro debita premissorum observacione tam verbo, quam scripto, facte fuerint injuncciones congruentes, que tamen, sicut notorie liquet, reperiuntur a pluribus non servari: Nos, Decanus et Capitulum dicte Ecclesie periculosam dictorum sacerdotum necgligenciam et mores incompositos volentes metu saltem penarum a nostris predecessoribus adjectarum in melius reformari, sub obediencie districtu firmiter injungimus omnibus sacerdotibus memoratis, ut in habitu canonico Chorum oportune frequentent, et tabulam sequantur, nisi ab hujus onere per ordinacionem primariam fuerint expresse relevati: tales enim a pitanciis et aliis graciis quarum solent esse participes qui Chorum frequentant, sint expertes.

Sacerdotes qui non tenentur sequi Chorum non debent esse participes pitanciarum.

Quociens vero per illorum absenciam qui Chorum sequi debent, et intabulati fuerint, defectus acciderit, in duobus denariis multetur nove fabrice Beate Virginis (fn. 22) applicandis, nisi racionabiliter fuerint excusati. Dicti eciam Sacerdotes, quociens ad celebrandum se preparant, rochetum, vel saltem superpellicium, super vestes communes induant, prius quam sacerdotalia superinduant vestimenta. In missis vero suis privatis non tam alte suum dicant officium ut alios turbent vel impediant de prope celebrantes. Ignotos presbyteros conductos vel stipendiarios non permittant assuete sine expresso consensu nostro ad assignata sibi Altaria celebrare. Nullus premissorum annualia, tricennalia, vel alia hujusmodi suffragia pro aliis mortuis celebranda presumat assumere, nec alibi ex consuetudine pro sponsalibus vel funere presenti, seu aliis hujusmodi occasionibus, ceca cupiditate movente, presumat missas celebrare: et qui secus facere convictus fuerit decetero quicquid ea occasione receperit in pios usus per nostram ordinacionem errogabit pro illius anima cui specialiter est astrictus, et nichilominus, propter inobedienciam juxta suum demeritum punietur. Singuli vero sacerdotes diebus singulis pro animabus quibus obligantur specialiter plenum dicant officium, et Missas celebrent pro defunctis, locis et horis sibi specialiter assignatis, nisi evidenti et racionabili causa fuerint excusati.

Cap. 4. De Servientibus Ecclesie.

Quod servientes Ecclesie illam solito diligencius custodiant, non relinquentes curam soli Ebdomodario suo. Item, quod horas diei et noctis convenienter pulsando designent, maxime ad matutinas et ad vesperas, mutando quatinus fieri poterit religiosos Civitatis, qui ceteris cercius regulantur. Item, quod ostia Ecclesie semper mane apperiant, et eadem claudant tempore yemali post inicium pulsacionis completorii ibidem, et tempore estivali post inicium pulsacionis ignitegii (fn. 23) apud Sanctum Martinum; et ex tunc non apperiantur ostia nisi urgeat necessitas major; ne, quod absit, in latebris Ecclesie feda perpetrantur, vel malafacere cogitantes ibidem valeant latitare. Item, ut quam cito tenebrescere incipit in Ecclesia lampades accendantur. Item quod post clau suram ostiorum in vesperis et post matutinas scrutinium Ecclesie diligenter faciant per seipsos. Item, quod secundum antiquum morem Ecclesie, tam diebus festivis, quam aliis, pulsaciones fiant simplices vel duplices in Choro, vel in Berefrido. Item, quod prima pulsacio diurna ad levandum communiter inter Pascha et Festum Sancti Michaelis fiat ante ortum solis, set eo posterius quo noctes breviantur ad ultimum tamen in ortu solis. In hyeme vero anticipetur hora, et eo magis quo dies breviantur. Item, quod melius custodiant ostia Chori in majoribus festis maxime. In omnibus vero matutinis post Gloria Patri primi Psalmi claudant ostia Chori versus occidentem pro variis periculis evitandis, et maxime turbacionis Regni vel Civitatis. Item, quod non ministrent in Choro vel cirea altare capuciis pendentibus circa collum, nec capite cooperto incedant per Chorum in presencia Canonicorum. Item, quod in iminentibus sollennioribus festis Ecclesiam diligencius scopari faciant tam in pavimento, quam superius, pro tollendis pulveribus et aranearum telis. Item, quod Sacriste obediant in hiis que per illorum ministeria sunt agenda. Item, quod publicas mulieres, et portitores mercium, (fn. 24) et mendicantes qui sibi certa loca vendicant in Ecclesia, et menestrallos (fn. 25) coram Altaribus Virginis et Crucis indevote strepitantes arceant et ejiciant ab eadem. Item, quod capas cericas quociens opus fuerit a vestibulo in Choro referant per seipsos. Item, quod capas et vestimenta in vestibulum relata non relinquant displicata, quin semper eodem die replicentur quo referuntur. Item, quod ante singulas processiones circa cimiterium, omnia loca per que transire debet processio faciant emundari. Item, quod se ab Ecclesie ministerio per alienum servicium non excusent. Item, quod asseres et haspas librorum (fn. 26) suis sumptibus reparari faciant si per culpam illorum confringantur. Item, quod pro fovea facienda in cimiterio per garciones suos, non recipiant dicti servientes pro divite ultra tres denarios, per mediocre ultra duos denarios, vel tres obolos, pro puero unum denarium tantum, et hoc cum per garciones fit fovea; alioquin, nichil recipiant. Item, cum per devocionem vivorum lapides super mortuorum tumulos collocantur, nichil extorqueant dicti servientes ab invitis ubi nichil laboris impendunt. Item, quod loca conveniencia in cimiterio designent corporibus tumulandis. Item, quod omnes Ecclesie ministri defungentes classicum habeant in Berefrido pro ij. d. tantum.

Servientes tenentur sursum reddere Virgas suas in Festo beati Michaelis.

Item, quod singulis annis in festo Sancti Michaelis sursum reddant Decano et Capitulo Virgas suas, illas si bene meruerint resumpturi ab eisdem; alioquin, de magis ydoneis provideatur. Quod ostium Capituli solito diligencius custodiatur, ne in eo contingant fieri inhonesta; et clauso ostio clavis reponatur in vestibulo, ubi prompte eciam horis consuetis reperiri valeat pro emergentibus ex inopinato negociis in capitulo tractandis. Item, quod medium cimiterii australis et orientalis alienarum interdicatur transitus quadrigarum, et ut hoc facilius fiat, introitus cimiterii solitis cathenis (fn. 27) obducantur. Item, quod in minori cimiterio non sepelliantur nisi Ecclesie ministri gestantes habitum; nisi forsan honestatis vel utilitatis causa alicui extero ibi sepelliri concessum fuerit a Decano et Capitulo.

De Clerico Registri.

Item, quod omnes litere super collacionibus vel assignacionibus ecclesiarum, maneriorum, vel beneficiorum quorumlibet, seu domorum, registrentur per Clericum Registri ad hoc juratum. (fn. 28)

Cap. 5. Sequitur de specialibus Ministris officiatis in dicta Ecclesia: et primo, de Sacrista Ecclesie.

Quod Sacrista singulis diebus ostium vestibuli apperiat in prima tinctacione matutinali, et prima pulsacione vespertina, ut Rectores chori ingredi possint ad officium suum providendum, ac infirmi et minuti ibi dicere valeant horas suas. Item, quod non liberet in Choro amplius capas enormiter fractas. Item, quod curet quod corporalia, palle, vestimenta, offertoria, et abstersoria munda sint, integra, et nitida. Item, quod processionaria plura fiant. Item, quod provideantur abstersoria munda et nitida ad tergendum digitos sacerdotis celebrantis post perfusionem. Item, quod libri bene ligentur, et haspentur, sumptibus, scilicet, Scriptoris librorum Ecclesie. Item, quod assignetur locus certus et dispositus ubi libri ad usum cotidianum necessarii reponantur. Item, quod cape serice, et ceteri ornatus puerorum, reperentur, et honestius solito custodiantur. Item, quod non paciatur cantus organicos (fn. 29) in vestibulo frequentari. Item, quod non sinat impediri ibidem illos qui se preparent ad divinum ministerium. Item, quod non recipiat intra Ecclesiam alicujus extranei depositum, nec eciam familiarium Ecclesie intra Thesaurariam sine Decani et Capituli licencia speciali. Item, quod libros, pannos, vel alia que ad Thesaurariam pertinent, sine Decani et Capituli consensu expresso nulli accomodet. Item, quod in camino vestibuli non paciatur aliquid fetens cremari vel assari. Item, quod lavatorium in vestibulo faciat per servientes frequenter mundari. Item, quod competentes cathedre saltem pro majoribus Canonicis preparentur. Item, preter premissa Anno Domini Millesimo cccmo xiiijo ordinatum est quod Sacrista propter excrescentem numerum Capellanorum in Ecclesia percipiet de Camera pro oblatis et vino, ipsis inveniendis dimidium marce.

Cap. 6. De Camerario.

Camerarius curet diligenter ut stipendia et pitancias statutis diebus liberet illis quibus debentur, secundum consuetudinem Ecclesie approbatam; et redditus et pensiones que Camere debentur statutis temporibus sibi non solvantur, nomina non solvencium sine deletu cujuscunque persone revelet Decano et Capitulo, ut per eos ad solvendum debita compellantur. Cereorum (fn. 30) et lampadarum numerum in Ecclesia curet diligenter observare; et similiter ut statutis temporibus accendantur. Liberacio cere dumtaxat illis fiat, et in ea quantitate quibus et quantum fieri solet per approbatam Ecclesie consuetudinem temporibus retroactis de xx marcis olim, scilicet, Anno Domini Millesimo ccmo lxo pro implemento per Willielmum ffacetum Camere assignatis fiat mencio singulis annis in compoto Sancti Petri. Item Anno Domini Millesimo ccco ijo declaratum est quod Camerarius de predecessore suo nichil percipiet de cera vel oleo, nec successori dimittet.

De Collectore Reddituum

Item Anno Domini Millesimo ccco ordinatum fuit et declaratum (fn. 31) quod Collector reddituum faciat quater in anno visum compoti sui coram Camerario per triduum ante diem compoti sui.

Cap. 7. De Custode Bracini.

Custos Bracini (fn. 32) curet diligenter ut de firmis sibi solvendis propter favorem Decani vel alterius persone non recipiet bladum, nisi sanum, siccum, et mundum, et competens ad faciendum inde bonum panem et cervisiam bonam ministris Ecclesie liberandam. Idem eciam panem bonum tam in quantitate quam in qualitate (fn. 33) et servisiam competentem Canonicis et ceteris Ecclesie ministris sinc deletu quarumlibet personarum liberet temporibus consuetis. Omnes eciam Ecclesie ministros, quatenus possibile est, in liberacionibus hujusmodi faciendis preferat secularibus, qui per vendicionem vel donacionem liberaciones hujusmodi fuerint ibidem percepturi. Custos eciam memoratus bladum recipiendum sub presencia Pistoris et Braciatoris diligenter examinet per seipsum. Neegligencias eciam firmariorum firmas in terminis statutis non solvencium protinus Decano et Capitulo notificare non omittat. Tallias insuper non liberet quibuscumque secularibus servientibus in Bracino, (fn. 34) venditas vel donatas per Canonicos, sine expresso consensu Decani et Capituli. Idem vero Custos claves panetrie et celarii penes se custodiat, et liberaciones supervideat, et talliaciones faciat per seipsum, nisi racionabiliter fuerit impeditus. Similiter pastum firmandum videat ponderare. Servientes eciam fideles habeat et honestos, et in numero moderato. Nec paciatur ministros Canonicorum cum mulieribus vel aliis suspectis personis gentacula vel commessaciones facere in Bracino. Servientes autem Bracini a ministris Ecclesie nichil prorsus exigere presumant preter stipendia constituta. Curet insuper Custos memoratus ut porte Bracini claudantur in estate continuo post ignitegium pulsatum apud Sanctum Martinum: in hyeme, in prima pulsacione completorii apud Sanctum Paulum; et extunc, non egrediatur quisquam, nisi evidenti necessitate vel utilitate suadente. Claves eciam portarum habeat singulis noctibus Custos Bracini penes ipsum, maxime in absencia Portarii principalis. Idem eciam Custos singulis mensibus computet de exitibus rerum venditarum per Pistorem, et Braciatorem, et Cervisie Tractatorem. Premissas injuncciones idem curet Custos sub debito prestiti juramenti et ecclesiastice censure diligencius observare et facere ab aliis ministris dicti bracini observari. (fn. 35)

Cap. 8. De Elemosinario.

Elemosinarius (fn. 36) Ecclesie Sancti Pauli sub obediencie et prestiti juramenti debito diligenter observet, ut diebus statutis distribuat elemosinas secundum modum per illos ordinatum qui ad hoe ipsum redditus elcmosinarie contulerint. Pauperes eciam mendicantes, quos in cimiterio vel deprope mori contigerit, faciat gratis secundum morem solitum sine dispendio in majori Cimiterio tumulari. Habeat insuper continuo sccum octo pueros ad Ecclesie ministerium ydoneos, quos per scipsum vel alium magistrum inspectantibus ad ministerium Ecclesie et litteratura ac bonis moribus diligenter faciat informari. Pro dictis vero pueris recipiendis vel alendis nichil recipiat ex pacto ab aliquibus exteris preter stipendia constituta, nec per favorem recipiat, nec retineat aliquos pueros nisi ydoneos ad Ecclesie ministerium supradiete. In singulis eciam quarteriis chori stent duo pueri, nec alternent loca, nisi ministerii sui necessitate postulante. Item, dicti pueri chorum ingressi non egrediantur, nisi ex causa racionabili ad ministerium suum agendum. Item, dicti pueri cereos absque ceroferariis non ferant, et cereos illuminent et extinguant certis temporibus, sicut congruit secundum misticam racionem; et si cereos bajulando (fn. 37) ipsos desidiose fregerint, eo ipso perdant residuum cereorum in fine septimane. (fn. 38) Quociens vero dicti pueri ad scolas vel spaciatum ire debent, pariter eant et redeant sub ducatu alicujus maturi hominis ad hoc per Elemosinarium assignati, ne puerili levitate sparsim evagentur inhoneste. Item, dictus Elemosinarius omnes redditus ad Elemosinariam spectantes plene et distinete scribi faciat; et infra mensem Decano et Capitulo tradat, ut in registro Ecclesie ad perpetuam futurorum memoriam describantur.

Cap. 9. De Custode Operis.

Memorandum, quod Custos operis defectus tecti Ecclesie et fenestrarum faciat reparari, et maxime circa Chorum, ne stalli et ibi stantes more solito pluviis vel nivibus perfundantur, vel avium stercoribus polluantur. Item, quod aves a campanili juxta Chorum per modum aliquem arceantur, ne secundum morem pristinum suis secessibus sordident Ecclesie ministros illuc divinis laudibus insistentes. Item, quod posterna nova in porta Cimiterii versus West Chepe per ipsum Custodem minus caute provisa claviata repagulis obstruatur. Item, quod Cimiterium per ipsum contra statutum (fn. 39) Ecclesie nuper illicitis domunculis artatum, ad antiquam amplitudinem reducatur. Item, quod occasio per ipsum prestita fedandi tam abhominabiliter majus cimiterium decetero saltem caveatur. Item, quod australis et aquilonaris porta majoris Cimiterii clausa teneatur: preterquam in diebus festivis, et quadragesimalibus, quibus aperiantur usque ad horam nonam tantum, sive quando mortuorum corpora ibidem fuerint tumulanda. Item quod inhabitacio ipsius et famulorum suorum in Berefrido decetero interdicatur, ne per ipsos, quod absit, tercio (fn. 40) in flammetur. (fn. 41) Item, quod tollatur cloaca ibidem facta per eosdem. Item quod non amplius carpententur domus quorumlibet extraneorum in Cimiterio, nisi propter evidentem utilitatem Ecclesie licencia detur a Decano et Capitulo. (fn. 42) Post singulas magnas pluvias faciat scrutari voltas superiores Ecclesie, quia tunc evidenter liquet ubi stillet pluvia super voltas. Et tunc similiter mundari faciat deambulatoria superiora circa Ecclesiam exterius, ut pluvia liberum fluxum habeat per gutteras; nec amplius liquari faciat plumbum vel ligna securibus cedi supra voltas memoratas.

Cap. 10. De Magistro Scolarum Grammatice.

Quod magister Scolarum (fn. 43) tabulam lecture scribat vel scribi faciat vice Cancellarii, quociens opus fuerit, secundum approbatum morem Ecclesie congruentem. Item, quod more solito Chorum sequatur in habitu congruente et primam legat leccionem in dupplicibus festis, et cum ascultet et corrigat saltem minores et tunc lecturos. Item, quod more solito disputaciones dialetice et philosophie (fn. 44) teneat apud Sanctum Bartholomeum in festo ejusdem, et disputata apud Sanctam Trinitatem.

Cap. 11. De xij Scriptoribus ad serviendum populo eligendis et assignandis ad certa loca in navi Ecclesie curandum est.

Quod jurent officium suum scribendi diligenter et fideliter facere sine fraude dolo vel malicia; quod fideles erunt Ecclesie Sancti Pauli Decano et Capitulo, et quod contra Capitulum, vel Ecclesiam London, vel jura ipsius, vel aliquam personam ipsius, nulla instrumenta scribent, aut scribere vel fieri procurabunt scienter. Et si quos instrumentorum hujusmodi compositores aut scriptores in Ecclesia predicta sciverint, hec Camerario, vel alicui de servientibus ipsius Ecclesie, quam cito poterint commode, denunciabunt. Quod nullum ferent testimonium nisi verum, et precipue contra Ecclesiam antedictam, vel personam aliquam ipsius. Quod contra dictos Decanum et Capitulum, aut jura Ecclesie memorate, vel contra quouscumque de ipsa Ecclesia, in prosecucione (fn. 45) aut defensione juris ecclesiastici, nullas causas aut negocia promovebunt aut defendent, nec promoveri aut defendi aliqualiter procurabunt clam vel palam. Quod nichil turpe vel inhonestum facto vel verbo, clam vel palam, et precipue in Ecclesia predicta, vel ejus clauso, de die vel nocte committent, per quod ipsa Ecclesia, vel status aut honestas ejusdem, in aliquo violetur.

Cap. 12. De mercatoribus et ne mercimonia fiant in Ecclesia Sancti Pauli London.

Exemplo Salvatoris cupientes perniciosum piaculum a Sancta London Ecclesia pro viribus extirpare, firmiter injungendo mandamus, quatinus omnes mercium bajulos, qui plus solito in eadem Ecclesia (fn. 46) et ejus porticibus presumunt diebus singulis in magna multitudine convenire et ibidem publice venalitatis et negociacionis commercium exercere, suisque tumultibus divinum officium et devocionem orancium dampnabiliter impedire, publice et sollempniter moneantur et efficaciter inducantur, ut in locis predictis ab hujusmodi mercium bajulacione et publica negociacione totaliter abstineant in futurum. Alioquin, ipsi per excommunicacionis sentenciam ad hoc compellantur; et, si forsan obstinati claves Ecclesie contempserint, merces quas extunc locis predictis venales portare et exponere presumpserint, per ministros Ecclesie evertantur, et per pavimentum fundantur; ut sic saltem timore dampni discant ab illicitis abstinere, et salutaribus Ecclesie monitis obedire. (fn. 47)

Explicit ordo Registri consuetudinum antiquarum.

Footnotes

1 See note above, on Pars iii. cap. 28, and compare Constitutiones Othoboni, p. 88, appended to Lyndwood, Provinciale, fo. Oxon. 1679.
"Statuimus, et distincte præcipimus, ut Clerici universi vestes gerant non brevitate nimia ridiculosas et notandas, sed saltem ultra tibiarum medium attingentes, aures quoque patentes, crinibus non coopertas, et coronas habeant probanda latitudine condecentes, in quibus depositio præcipue terrenorum, et Regalis Sacerdotii dignitas, designantur."
2 A. reads Penitentiario nostro and omits vel alteri; C. omits vel alteri; B. and F. exhibit the text.
3 A. omits majorem vel minorem.
4 A. omits the clause, "ne officium ... fuerit in culpa."
5 A. omits the clause, "de moribus ... testimonium et."
6 Capucio. "Caputium, capitis tegumentum, quod capæ assutum erat." Ducange.
7 Pilleum or pileum, a cap.
8 "Almucium, almucia, aumucia, amiculum, seu amictus: quo Canonici caput humerosque tegebant." Ducange. "The amice is a piece of fine linen in the form of an oblong square. The priest rests it for a moment, like a veil, upon the crown of his head, and, spreading it upon his shoulders, recites a prayer. Formerly the amice was upon the head in the manner of a hood while vesting, and until the priest arrived before the altar, when it was lowered and thrown back upon the shoulders; a custom which is still retained by the Capuchin and Dominican Friars, as well as in some particular Churches on the Continent." Dr. Rock, Hierurgia, 611, 612.
9 A. omits misse, and reads, "missam ante Altare."
10 A. omits the whole clause, "Videlicet, pro singulis ... intitulati, alias, etc."
11 Rochetum or rocheta, a plain linen vestment. The Rochet is still worn under the chimere by the Bishops of the English Church: the latter is the outer robe, usually of black satin, though in convocation and on state occasions of scarlet. On Wednesday, 3 July, 1872, the Archbishop of Canterbury and many attendant bishops were present at S. Paul's in their scarlet chimeres, on the occasion of the presentation of an almsdish from the American Church to the English Church. The archbishop celebrated Holy Communion, ten bishops assisting in the administration thus vested.
12 F. adds in the margin, "Hic nota pro fenestris Ecclesie."
13 Probably Geoffrey de Feringes, Dean in 1263, living in 1267.
14 In a Compotus Maneriorum at the close of the thirteenth century, printed in Archdeacon Hale's Domesday, 153–164, the payment in produce is "distinguished from the money payments: the latter described as payments ad denas et ad denum denarium, and also as dizenæ, or as otherwise written disanæ, the former as firmæ. A single dizena amounted to three marks (forty shillings) and seven pence, of which two marks and a half (£1 13s. 4d.) was for the liberatio or money payment for wages, half a mark (6s. 8d.) for the constantia pistrini et bracini, that is, wood for the bake-house and brewery, and the remaining seven pence for alms. The meaning of the words dizena, and denus denarius is doubtful." Ibid. xlvi. xlvii.
15 Bolla, a gallon.
16 "Liberacio, quidquid in pecunia, vel cibo, et potu, vel vestimentis a domino domesticis aut officialibus quotannis, vel certis ac definitis anni tempestatibus liberatur seu præbetur." Ducange.
17 By a strange error A. reads, "aliquorum bonorum Canonicorum."
18 A. omits the clause, "in qualibet .... presentent."
19 Pitancia. Ducange defines pitancia as, "portio monachica in esculentis ad valorem unius pictæ; lautior pulmentis, quæ ex oleribus erant, cum pictanciæ essent de piscibus;" and says that the proper form of the word is Pictancia, deriving it from Picta, "Moneta Comitum Pictavensium, minutissima fere omnium monetarum."
The officer who distributed these small allowances, whether in money or in kind, was called the Pitanciary. See Statutes of the Minor Canons, cap. 23, below.
20 Ecclesia de Bumstede, Bumsted ad Turrim, Bumsted at Towre, or Steeple Bumsted, in the county of Essex. Newcourt, Repertorium, ii. 110, 111, prints a charter from the Liber Pilosus, fo. 21, (still preserved amongst the archives of S. Paul's) of the time of Henry III. in which the Prior and Convent of Stoke grant and confirm "Deo et Ecclesie S. Pauli London, ad sustentationem Clericorum secundum ordinationem venerabilis Patris Eustathii London Episcopi in eadem ministratorum" whatever right they had in this church, with certain exceptions. In the Appendix to the First Report of the Cathedral Commissioners, fo. Lond. 1854, p. 718, the Vicars Choral of S. Paul's make a return of the Steeple Bumpstead Estate in Essex as still in their possession.
21 A. omits the clause "ut vitetur eorum discursus," F. inserts it, but reads "videtur."
22 "Nove fabrice Beate Virginis." Dugdale says that the first mention which he has found of this Chapel of the Virgin Mary in the New Work is in 1329, when John de Everdon, the then Dean, and the Canons "granted seven tapers, each weighing two pounds, to burn at the celebrations therein," p. 14. Unfortunately we cannot certainly discover from the text the name of the Dean who, together with the Chapter, made this statute. If he be, as seems not unlikely, Geoffrey de Feringes, Dean in 1263, then we have here a reference to this Lady Chapel some sixty-six years before the earliest mention of it in Dugdale. This Chapel in the New Work is not to be confounded with another and more ancient Chapel or Altar of the B.V.M. in the nave.
23 Ignitegium, the Curfew. In the Ancient Statutes of Wells Cathedral we find the following direction:
"De percussionibus campanarum in pulsatione ignitegii.
"Item quia omnis Christi actio nostra debet esse instructio, sanctissimus Pater noster dominus Summus Pontifex, qui Christi Vicarius in terris esse dinoscitur, in Romana Curia ad honorem Virginis gloriose Matris Domini nostri Jesu Christi in Ecclesia Cathedrali parum ante ignitegium de Magna Campana tres preciperit fieri percussiones per tres vices quasi continuas, ut omnes catholici ipsas audientes flexis genibus ad terram Salutationem Beatæ Virginis scilicet Ave Maria devote dicant per tres vices: quibus omnibus sic facientibus, ubicunque terrarum essent, largas indulgentias concessit. Ordinamus quod consimiles percussiones per campanam in Ecclesia Wellensi tempore et modo de cetero fiant supradictis." Statuta Cath. Wellensis, MSS. Lambeth, No. 929, p. 75.
24 See also Pars V. cap. 12.
25 Menestrallos. "Music at shrines was no uncommon thing. Minstrels used to frequent our larger churches, especially if the tomb of some far-famed saint stood within the hallowed walls. When people came thither to pay their devotions unto God .... these gleemen awoke the notes of gladness, and not only played on harp and sytol, rote, sawtry, and ribible, but sang hymns to heaven in praise of the saint whose remains lay enshrined before them." Edward I. found Walter Luvel, the harper of Chichester, playing the harp before the tomb of S. Richard in the Cathedral of Chichester. "For these minstrels another favourite haunt were the altars dedicated in honour of the B.V. Mary, and in some of our cathedrals, the noise no less than the importunities of these musicians became such that at last it was found expedient to keep them out altogether." Dr. Rock, Church of our Fathers, vol. iii. pt. i. pp. 469–470.
26 Asseres et haspas librorum, the boards (covers) and clasps of the office-books.
27 A street on the south side of S. Paul's Churchyard is still called Paul's Chain.
28 A. omits from this chapter the words "maneriorum" and "ad hoc juratum."
29 Cantus Organicos. I am favoured with the following note by Dr. Stainer, the organist of the Cathedral:—
"Cantus organicus signifies the singing of the Organum, called also Diaphonia and Symphonia. Diaphony was the result of the earliest attempts at harmonizing a given melody. It was explained by the monk Hucbald in the tenth century in his 'Musica Enchiriadis.' (Gerbertus, Scrip. Ant.) Guido d'Arezzo in the eleventh century gave an account of it, and of the laws which governed it, in his Micrologus, defining it as 'vocum disjunctionem quam nos organum vocamus, cum disjunctæ ab invicem voces et concorditer dissonant et dissonantes concordant.' It consisted of adding a part above a given melody at the interval of a fifth, and another below it at the interval of a fourth. The relation of the parts to the melody being strictly adhered to, as the melody proceeded there resulted a succession of parallel quarts, quints, and octaves which would be intolerable to modern ears. The following is part of an example from Gerbertus, altered to modern notation. The middle part is the melody, and was probably sung louder than the parts above and below it, which form the whole into an organum:

Miserere mei, &c.

Diaphony was in the thirteenth and fourteenth centuries gradually superseded by Descant, many early treatises on which exist. One by Theinred of Dover in the Bodleian Library (MSS. No. 842) has been carefully explained by the eminent musical antiquary Mr. W. Chappell. Though a vast improvement on Diaphony, Descant was uncertain in practice and barbarous in effect, and after about two centuries of usage succumbed to harmonies which prepared the way for the highest flights of musical genius."
30 The cost of the large wax tapers formed an item of great importance in the accounts of the Cathedral, even the ends of the tapers being of value. Dugdale relates that in 1411, Thomas Arundel, Archbishop of Canterbury, was invited to arbitrate between the Bishop and the Dean and Chapter as to the right of either party to oblations at the Image of the Virgin. It was then proved that these "oblations had been formerly received by the chamberlains and bell-ringers of the Church, who giving their daily attendance therein, and taking notice of those that offered their tapers burning, having extinguished the light, carried them to a room below the Chapterhouse, and there caused them to be melted to the use of the said Dean and Canons." History of S. Paul's, p. 14. In Dean Milman's Annals, second edit. p. 154, a somewhat different account of the matter is given; but the reference to Dugdale, p. 19 (that is of the first edition) shows that it was derived from the same passage. The Archbishop's award confirmed the right of the Dean and Chapter. From Pars. v. cap. 8, infra, it would appear that the boys of the Almonry in their turns of weekly duty were to have the residuum cereorum as their reward, that is, the ends of those tapers which they had borne during the week. I believe that some such perquisite was allowed at the Chapel Royal within living memory.
31 B. C. and F. agree in omitting "ordinatum fuit et declaratum," which however I insert from A.
32 The Custos Bracini had no sinecure. "The brewings at the Cathedrals took place nearly twice every week. In 1286 there were one hundred brewings in the year. The quantity of grain consumed consisted of 175 quarters of barley, 175 quarters of wheat, 720 quarters of oats." At each brewing the total quantity of grain used was 79 bushels, nearly 10 quarters, and the number of bollæ or gallons produced from each brewing averaged 678. "We learn from a Compotus of 1286 that the whole number of bollæ brewed was 67,814, the distribution being as follows:
Bollæ.
To the 30 Canons, 30 bollæ per week to each46,800
To 5 other persons, 6 bollæ per week to each7,800
(Three Minor Canons, the Chaplain, and the Scriptor Librorum).
To 10 other persons, 3 bollæ per week to each7,800
(The Nine Minor Canons and the Custos Bracini).
To the Porter, the Baker, the Brewer, the Drawer, and the Miller in the year1,794
To the Servants on twenty-two double feasts220
To the Marescallus (horse-keeper) on four double feasts4
For the rent of Adburton4
To the Bakers, when they make Wastell and Flacon8
To the Firmarii for forty-five firmæ90
To the Clerk of S. Gregory one bolla each week52
To the Carmelite brother, this year Lector for three quarters and three weeks, at fourteen bollæ per week588
To Bartholomew the Orologius after the arrival of William de Pikewell23
To the infirm in villa4
To the Sacristan and four Servientibus (Virgers) 10 bollæ each per week2,600
67,787
Sold27
67,814"
The account is so curious that the length of this extract needs no apology. I am indebted for the whole of this note to Archdeacon Hale's Domesday, l. li.
33 The words, "tam in quantitate quam in qualitate," not found in B. C. and F. are here inserted from A.
34 The words, "servientibus in Bracino," omitted by B. C. and F. are here inserted from A.
35 B. C. and F. omit "et facere . . observari." It is found in A. only.
36 The Almoner, who, as will be seen by the context, had eight boys under his care.
37 Bajulo, to bear, to carry. Plautus, &c.
38 See note on Pars v. cap. 6, supra.
39 See supra Pars ii. cap. 21, p. 31.
40 Amongst the Additional MSS. in the British Museum is a very small quarto volume (No. 22, 142. Plut. 175 A,) entitled, Croniculi S. Pauli London ad Ann. 1399. It consists of ten leaves of vellum, and appears to have been compiled by one Johannes Edwarde. His Chronicle certainly treats of very early times, for, fo. 1b, it commences, "In principio creavit Dens celum et terram et omnia que in cis sunt." The four following entries are all that seem to me worth preservation here; two of the entries record the two fires referred to in the text:
"A.D. 140. Invencio ymaginis crucifix ad hostium boriale cum magngo ffluvio Thamesie per Lucium primum Regem Anglie Christianum.
"1087. 7 Julii. Ecclesia S. P. L. et omnia que in ea erant cum magna parte Civitatis igne erant consumpta tempore Mauricii Episcopi London.
"1137. Combusta erat Ecclesia Sancti Pauli London per ignem.
"1368. Pestilencia in qua obiit nobil. Domina Blanchia Lancastrie ducissa que in presente Ecclesia honorifice jacet tumulata."
41 Fire has been the worst enemy of the Cathedral, no less than five conflagrations being enumerated in Dugdale, History of S. Paul's.
In the reign of William the Conqueror "the old fabrick, being roofed with timber, was burnt." Bishop Maurice in 1083 "began the foundation of a most magnificent pile." Dugdale, p. 4.
Dugdale mentions another very serious fire in the first year of the reign of King Stephen, p. 5.
In 1444 there was a fire in the timber-work of the steeple, occasioned by lightning, p. 96.
In 1561, June 4, the spire and roofs were destroyed by a fire, caused either by lightning or by the carelessness of a plumber, pp. 95–98.
In 1666 the Great Fire.
42 Here a later hand has written in the margin of F. "Hic contra fundacionem Scole Decani Collet."
43 This school is not to be confounded with S. Paul's School founded by Dean Colet long after.
44 In B. and F. the word is contracted Ph'ie, the Transcript b. renders it Physice.
45 B. and F. read here, "Contra quoscunque de ipsa prosecucione."
46 See the old Statutes of Wells Cathedral.
"Mercaturas exerceri intra Navem Ecclesie prohibemus omnino decernentes Sacristam si hoc fieri presumpserit graviter puniendum." Statuta Wellens. MSS. Lambeth, No. 929, p. 60.
47 See also the "Literæ Roberti Episcopi London contra ementes et vendentes in Ecclesia S. Pauli London," printed infra in Appendix of illustrative Documents.