Statutes (Baldock and Lisieux)
Pars septima, cap. 1-12

Sponsor

Centre for Metropolitan History

Publication

Author

W. Sparrow Simpson (editor)

Year published

1873

Supporting documents

Pages

Citation Show another format:

'Statutes (Baldock and Lisieux): Pars septima, cap. 1-12', Registrum Statutorum et Consuetudinum Ecclesiae Cathedralis Sancti Pauli Londiniensis (1873), pp. 112-148. URL: http://british-history.ac.uk/report.aspx?compid=49131 Date accessed: 01 October 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

PARS SEPTIMA.

Cap. 1. Carta Edwardi Regis III.

Edwardus Dei Gracia Rex Anglie, Dominus Hibernie, et Dux Aquitanie, Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Prioribus, Comitibus, Baronibus, Justiciariis, Vicecomitibus, Prepositis, Ministris, et omnibus Ballivis, et Fidelibus suis, Salutem. Inspeximus Cartam confirmacionis Domini Edwardi nuper Regis Anglie patris nostri in hec verba:

Edwardus Dei Gratia Rex Anglie, Dominus Hibernie, et Dux Aquitanum, Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Prioribus, Comitibus, Baronibus, Justiciariis, Vicecomitibus, Prepositis, Ministris, et omnibus Ballivis, et Fidelibus suis Salutem. Inspeximus Cartam quam bone memorie Dominus Edwardus quondam Rex Anglie progenitor noster fecit Capellanis Ecclesie Sancti Pauli London in hec verba:

(fn. 1) Edward kyng mine barones & mine eorles & alle mine þegenes on þan schiren þer mine prestes of Paules Minster habbad land inne freondliche & ic kyde eou þat ic welle þat beon heore sake & heore sokne weorþe eiþir binen bourgh & buten & swa godere laghene weorþe nu swa full & swa forþ swa heo beste weren on eni kinges daghen oþer on eni beres on alle þyngen & ic nelle þat heo undirfon amma preoste in to heore þanne heore land are abeoren mage & heo silfen willen & ic nelle geþafian þat eny man at eny þynge mysbede. Inspeximus eciam Cartam quam celebris memorie Dominus Willielmus quondam Rex Anglie progenitor noster fecit Deo et Ecclesie Sancti Pauli London et Rectoribus et Servitoribus ejusdem Ecclesie in hec verba:

Willielmus Dei Gratia (fn. 2) Rex Anglorum omnibus fidelibus suis Francis et Anglis, Salutem. Sciatis quod ego concedo Deo et Ecclesie Sancti Pauli London, et Rectoribus et Servitoribus ejus, in omnibus terris quas ipsa Ecclesia habet vel habebit, infra burgum et extra, Sacam et Soknam (fn. 3) et thol, (fn. 4) et theam, (fn. 5) et Infangeneþeof, (fn. 6) et Grithbreche, (fn. 7) & alle Freoschipes, bi strande & bi land, on tide or of tide, & ealle þe righte þat in to þam Cristendom birad on mordsprake, & on unright hamed & unrigh work, ofer al þat Biscopriche on mine land & on elch oþer mannes lande. Quia volo quod ipsa Ecclesia ita sit libera in omnibus sicut volo esse animam meam in die Judicii. Testibus Osmundo Cancellario, Lanfranco (fn. 8) Archiepiscopo Cantuariensi, et Thoma (fn. 9) Eboracensi Archiepiscopo, et Rogero Comite de Saropesberia, et Alano Comite, et Gaufrido de magna villa, et Ranulpho Peverel.

Inspeximus eciam quandam aliam Cartam quam idem W. progenitor noster fecit Deo et Sancto Paulo et ejus servitoribus in hec verba:

W. Rex (fn. 10) Anglie omnibus fidelibus suis, Francis et Anglis, de Middilsex, Salutem. Sciatis quod concedo Deo et Sancto Paulo ejusque servitoribus xxiiii Hidas quas Rex Ethelbertus dedit Ecclesie Sancti Pauli juxta Civitatem London quando eam fundavit, imperpetuum liberas esse et solutas et quietas de Denegeldis, (fn. 11) et omnibus aliis geldis, (fn. 12) et ab omni expedicione, et ab omni opere. Et volo et firmiter precipio ut bene et honorifice et in pace teneant, et ne aliquis super hoc eis injuriam vel contumeliam faciat. Testibus Lanfranco Archiepiscopo, Willielmo Episcopo (fn. 13) Dunolmensi, et Rogero Comite Salopesberie, et Eudone Dapifero.

Inspeximus eciam quandam aliam Cartam quam idem W. progenitor noster fecit dicte Ecclesie Sancti Pauli et Canonicis ejusdem Ecclesie in hec verba:

W. Rex Anglie omnibus Baronibus et fidelibus suis, Francis et Anglis, de Middilsex, Salutem. Precipio quod Ecclesia Sancti Pauli London, et Canonici ejusdem Ecclesie, teneant libere et solute et quiete xxiiij hidas (fn. 14) quas habent juxta Civitatem London, de Denegeldes et omnibus aliis geldis, et omnibus operibus, et expedicionibus, sicut pater meus precepit per Cartam suam. Testibus Ranulpho Episcopo Dunolmensi, et Willielmo Giffard Cancellario, et Hamone Dapifero. (fn. 15)

Inspeximus eciam quandam aliam Cartam quam idem W. progenitor noster fecit in hec verba:

W. Rex Anglie, Justiciariis, Vicecomitibus, et omnibus hominibus suis London et Middilsex, Salutem. Clamo quietas imperpetuum xxiiij hidas quas Rex Ethelbertus dedit Sancto Paulo juxta murum London de Shiris et Hundredis et omnibus aliis consuetudinibus. Teste Eudone Dapifero.

Inspeximus eciam Cartam quam bone memorie Dominus Henricus quondam Rex Anglie Progenitor noster fecit Episcopo London, et Canonicis Sancti Pauli London in hec verba:

Henricus Dei gracia Rex Anglorum, Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Comitibus, Baronibus, Justiciariis, Vicecomitibus, Ministris, et omnibus hominibus et fidelibus suis tocius Anglie, Francis et Anglis, Salutem. Sciatis me concessisse et Carta mea presenti confirmasse Episcopo London, (fn. 16) omnes terras et tenuras suas quas habent. Quare volo et firmiter precipio quod idem London' Episcopus et predicti Canonici omnes terras et tenuras suas teneant bene et in pace, honorifice, libere, et quiete, infra Burgum et extra, et in omnibus locis et rebus, cum Socca et Sacca, et Thol et Theam, et infangeneþef, et cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus et rectitudinibus, et sicut melius tenuerunt tempore Willielmi Regis patris mei, sicut carta ejusdem Willielmi Regis testatur. Et firmiter precipio ne quis eis super hoc quicquam forisfaciat. Et si quis eis super hoc forisfecerit contradiccionem precepti mei, mihi emendabit. Quia volo ut ipsa Ecclesia ita sit libera in omnibus sicut animam meam in die Judicii. Testibus Rogero Cancellario, et Eudone Dapifero, apud Westmonasterium, post festivitatem Sancti Michaelis.

Inspeximus eciam quandam aliam Cartam tamquam idem Henricus Progenitor noster fecit Deo et Sancto Paulo in hec verba:

Henricus Rex Anglie omnibus Vicecomitibus et Baronibus suis, Salutem. Sciatis me concessisse Deo et Sancto Paulo London, et Ricardo (fn. 17) Episcopo London, totum crassum piscem qui captus fuerit in tota terra sua, preter linguam, quam mihi retinui. Testibus Nigello de Alb: Radulpho Basset et Alberico de Veer, et Rogero Nepote Huberti, apud Westmonasterium.

Inspeximus eciam Cartam quam bone memorie Dominus Johannes quondam Rex Anglie progenitor noster fecit Deo et dicte Ecclesie Sancti Pauli, et Willielmo (fn. 18) tunc Episcopo ejusdem Ecclesie, in hec verba:

Johannes Dei gracia Rex Anglie, Dominus Hibernie, Dux Normannie, Aquitanie, Comes Andegavensis, Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Comitibus, Baronibus, Justiciariis, Vicecomitibus, Ballivis, Prepositis, Ministris, et omnibus fidelibus suis, Salutem. Sciatis nos Divine Caritatis intuitu et pro salute Anime nostre, et pro anima patris nostri Regis Henrici, et pro animabus omnium antecessorum et successorum nostrorum, concessisse et presenti carta confirmasse Deo et Ecclesie Sancti Pauli London, et Willielmo (fn. 19) ejusdem Ecclesie Episcopo et Successoribus suis, omnes terras et possessiones suas et tenementa sua libera et quieta imperpetuum ab omnibus exaccionibus cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus suis. Quare volumus et firmiter precipimus, quod predictus Episcopus et successores sui imperpetuum habeant et teneant omnes terras et possessiones suas et tenementa sua ubicumque, cum socha et sacha et Thol et Theam et Infangeneþeof, bene et in pace, plene et integre, infra Civitates, Burgos, Villas et extra, in terris, redditibus, advocacionibus Ecclesiarum, serviciis hominum, et releviis; (fn. 20) in pratis, pascuis, et pasturis, et communiis; in aquis et molendinis; in viuariis et stagnis, et piscariis et mariscis, et salmis et turbariis; (fn. 21) in bosco et plano; in viis et semitis; et introitibus et exitibus infra forestam et extra; et in omnibus aliis locis et rebus ad tenementa sua pertinentibus, per totam terram nostram, soluta libera et quieta de omnibus geldis et danegeldis, et hidagiis, (fn. 22) et carucagiis; (fn. 23) placitis, (fn. 24) et querelis, et summonicionibus; et Shiris, et Hundredis; et sectis Shirarum et hundredorum; et misericordiis (fn. 25) Comitum et hundredorum; de murdro et latrocinio; et de auxiliis Vicecomituum et forestariorum et ballivorum eorum, et de aliis omnibus ad eos pertinentibus; et de custodibus et operacionibus Castellorum, et de Warde peny, (fn. 28) et Hengewyte, (fn. 29) et Flemeneswite, (fn. 30) et Leirwite, (fn. 31) et Blodwite, (fn. 32) et Fithwite, (fn. 33) et Grithbreche, (fn. 34) et Fremenesfreche, (fn. 35) et Forstall, (fn. 36) et Hamsoca, (fn. 37) et Heyfare, (fn. 38) et de Franco-plegio. (fn. 39) Ita tamen quod visus franci plegii (fn. 40) fiat in Curia Episcopi, coram serviente nostro. Et, si aliqua misericordia vel forisfactura inde pervenerit, Episcopus eam habeat; et de wastis et rewardis, et de canibus suis expectandis, et de aliis placitis et querelis, et occasionibus foreste que ad nos pertinent. Concedimus eciam quod capiant in boscis suis propriis quicquid eis necesse fuerit ad proprios usus suos, sine visu et prohibicione et forastariorum nostrorum. Et sint quieti ipsi et homnes sui de Tholoneo, et Pontagio, (fn. 41) et passagio (fn. 42) et paagio, (fn. 43) et lestagio, (fn. 44) et stallagio, (fn. 45) et talliagio, (fn. 46) et carriagio, (fn. 47) et pasuagio, (fn. 48) et omni alia consuetudine per totam terram nostram, de omnibus rebus suis quas per terram vel aquam deportare fecerint. Et prohibemus ne quis eos aut res aut possessiones aut terras aut homines eorum contra libertatem carte nostre vexet vel disturbet super forisfacturam nostram. Hiis testibus, Godefredo Wyntoniensi, (fn. 49) Waltero Cicestrensi, (fn. 50) Willielmo Roffensi, (fn. 51) Episcopis; Gaufredo filio Petri Comite Essexie, Willielmo Marescallo Comite de Pembroc, Willielmo de Broiosa, Hugone Bardolf, Willielmo Briewerr, Stephano de Tourneham, Willielmo de Warrenno. Datum per manum Huberti Cantuariensis Archiepiscopi, Cancellarii nostri, xvi die Junii apud Shorham, Regni nostri anno Primo.

Inspeximus eciam Cartam quam bone memorie Dominus Henricus quondam Rex Anglie Avus noster fecit Decano et Capitulo dicte Ecclesie Sancti Pauli in hec verba:

Henricus Dei gracia Rex Anglie, Dominus Hibernie, Dux Aquitanie, Vicecomitibus et omnibus Ballivis et fidelibus suis ad quos presentes littere pervenerint, Salutem. Cum dilecti nobis in Christo Decanus et Capitulum Sancti Pauli London diversas libertates et quietancias habeant per Cartas predecessorum nostrorum Regum Anglie et nostras, ac ipsi libertatibus et quietanciis illis propter turbacionem et guerram nuper in Regno nostro habitam minus plene usi sint, ut accepimus. Nos eisdem Decano et Capitulo graciam facere volentes in hac parte concedimus eis, quod licet propter turbacionem et guerram predictam aliquibus articulis libertatum et quietanciarum predietarum in predictis Cartis predecessorum nostrorum et nostris contentarum usi non fuerint ad plenum, nichilominus eisdem libertatibus et quietanciis decetero utantur, sine occasione vel impedimento nostri vel heredum nostrorum, Justiciariorum, Ballivorum et omnium ministrorum nostrorum, prout eisdem libertatibus et quietanciis ante predictam turbacionem et guerram racionabiliter usi fucrint, juxta continenciam predictarum Cartarum. Et ideo vobis mandamus quod predictos Decanum et Capitulum contra predictam concessionem nostram non vexetis in aliquo seu gravetis. In eujus rci testimonium has litteras nostras fieri fecimus patentes. Teste me ipso apud Wyndsor, xv die Maii, Anno Regni nostri liii.

Inspeximus eciam literas patentes quas bone memorie Dominus Edwardus quondam Rex Anglie pater noster fecit dictis Decano et Capitulo in hee verba:

Edwardus Dei Gracia Rex Anglie, Dominus Hibernie, et Dux Aquitanie, omnibus ad quos presentes littere pervenerint, Salutem. Sciatis quod cum per nocturnos incursus latronum et aliorum malefactorum per vicos et venellas in precinctu Cimiterii Cathedralis Ecclesie Sancti Pauli London, et in Cimiterio illo multociens de nocte vagancium Homicidia, Fornicaciones et alia mala pluries hactenus fuerint perpetrata, et formidetur quod adhue consimilia vel majora pericula per hujusmodi incursus in vicis et venellis et Cimiterio ac precinctu predictis poterunt evenire, nisi contra pericula illa remedium apponatur. Nos ad honorem Dei et dicte Ecclesie, ac Sanctorum quorum corpora requiescunt in eadem, nec non ad securitatem et quietem Canonicorum et ministrorum predicte Ecclesie et suorum ibidem residencium, concessimus pro nobis et heredibus nostris quantum in nobis est, Decano et Capitulo Ecclesie predicte, quod Cimiterium illud et precinetum muro lapideo eircumquaque includere, et sic inclusa sibi et successoribus suis tenere possunt, sine occasione et impedimento nostri vel heredum nostrorum imperpetuum. Ita tamen quod portas et posternas faciant in locis necessariis et competentibus ibidem, et quod porte ille et posterne singulis diebus aperte sint ab aurora diei usque ad noetem, ita quod omnes et singuli ibidem transire volentes pro voluntate sua et sine impedimento predictorum Decani et Capituli et successorum suorum seu ministrorum ejusdem Ecclesie quorumcunque, liberum ingressum habeant per portas et posternas supradictas; et ita quod porte ille et posterne de nocte claudantur, et in aurora diei aperiantur, sicut predictum est. In enjus rei testimonium has literas nostras fieri fecimus patentes. Teste me ipso apud Westmonasterium x die Junii, Anno Regni nostri tercio decimo.

Nos autem concessiones, preceptum, quietam clamanciam, et confirmacionem predictam, rata habentes et grata, ea venerabili patri Gilberto (fn. 52) nune Episcopo loci illius et successoribus suis et dilectis nobis in Christo Decano et Capitulo Ecclesie predicte et successoribus suis concedimus et confirmamus, sicut Carte et littere predicte racionabiliter testantur. Preterea, volentes prefatis Episcopo Decano et Capitulo graciam in hac parte facere ampliorem, concedimus eis pro nobis et heredibus nostris, quod licet ipsi, vel eorum predecessores, libertatibus supradictis, vel earum aliqua, hactenus aliquo casu emergente, plene usi non fuerint, iidem tamen Episcopus, Decanus et Capitulum et eorum successores predicti libertatibus predictis et earum qualibet decetero plene gaudeant et utantur imperpetuum, sine occasione vel impedimento nostri vel heredum nostrorum, Justiciariorum, Escaetorum, Vicecomitum, aut aliorum Ballivorum nostrorum, seu ministrorum nostrorum quorumcunque. Hiis testibus, Venerabilibus Patribus J. Norwicensi, (fn. 53) J. Cicestrensi, (fn. 54) et R. Sarum, (fn. 55) Episcopis; Ademaro de Valencia, Comite Pembroc; Humfrido de Bohun, Comite de Hereford et Essex; Edwardo Comite Arundell, Rogero de Mortuomari de Wyggemore, Bartholomeo de Badelesmere, Johanne de Crumbwelle, Senescallo Hospicii nostri, et aliis. Datum per manum nostram apud Lincoln, sexto die Februarii Anno Regni nostri nono. (fn. 56)

Inspeximus eciam Cartam celebris memorie Domini Willielmi quondam Regis Anglie progenitoris nostri in hec verba:

Willielmus Rex Anglie Episcopis, Comitibus, Proceribus, Vicecomitibus in quorum Vicecomitatibus Canonici Sancti Pauli terras habent, Salutem. Sciatis me concessisse Canonicis Sancti Pauli Sacham et Socham, infra burgum et extra, in terra et littore, et thol et theam et latronem in terra eorum captum et forisfacturam conflictus et exercitus et pacis infracturam, intra solempnitatem et extra, ita plenarie in omnibus sicut umquam melius habuerunt in diebus alicujus Regis. Et nolo pati ut aliquis illis inde injuriam aliquam ullo modo faciat. Quod si ministri mei vel aliquis alius eis inde injusticiam fecerit, michi graviter emendabit. Teste Ranulpho (fn. 57) Dunolmensi Episcopo, apud Brocheherst in octava Apostolorum Petri et Pauli.

Inspeximus eciam quandam Cartam bone memorie Domini Henrici progenitoris nostri in hec verba:

Henricus Rex Anglie A. (fn. 58) Archiepiscopo, et Ricardo (fn. 59) London Episcopo, et omnibus Episcopis, Consulibus, Baronibus, Vicecomitibus et fidelibus suis Francis et Anglis, Salutem. Sciatis me reddidisse et concessisse Canonicis Sancti Pauli London ut ita habeant et disponant Prebendas Ecclesie Sancti Pauli et terras et omnia alia que Canonici pertinent, infra civitatem et extra, sicut ipsi et antecessores eorum melius et liberius habuerunt et disposuerunt eas in tempore Regis Edwardi et Willielmi Patris mei. Et volo et precipio ut ita bene et quiete teneant omnia sua sicut melius tenuerunt tempore Regis Edwardi et Patris mei, videlicet, cum Soca et Saca et toll et theam et infangeneþef et forisfactura conflictus et exercitus et pacis infractura, infra festum et extra, et aliis consuetudinibus suis, et hoc infra burgum et extra, et in terra et in littore, sicut tunc tenuerunt. Testibus, Episcopo (fn. 60) Salesburiensi, et Ro. (fn. 61) Lincolniensi Episcopo, et W. (fn. 62) Episcopo Exonie, et Ricardo Cancellario, et Comite Demell, apud Wyndresore.

Nos autem, Concessiones, confirmaciones, quietancias, et precepta predicta rata habentes et grata, pro nobis ea et heredibus nostris, quantum in nobis est, venerabili Patri R., (fn. 63) nunc ejusdem Ecclesie London electo confirmato, et successoribus suis, ac dilectis nobis in Christo Decano et Capitulo, et Canonicis ipsius Ecclesie et eorum successoribus, concedimus et confirmamus, sicut carte et littere predicte racionabiliter testantur. Preterea, cum quedam Carte superius expresse Deo et Ecclesie Sancti Pauli London et Episcopo London et successoribus suis per dictos progenitores nostros confecte, et libertates ac quietancie in eisdem contente concesse existant, prefatique Decanus et Capitulum super allocacione libertatum et quietanciarum earundem habenda, eo quod in dictis Cartis specialiter non nominantur, nisi sub illis generalibus verbis de dictis libertatibus et quietanciis Deo et Ecclesie Sancti Pauli London et Episcopo et successoribus suis sic concessis, in diversis curiis nostris et progenitorum nostrorum impetiti fuissent sepius et gravati, et nobis supplicaverunt ut ipsorum securitati in hac parte velimus graciose providere. Nos, ob sinceram devocionem quam ad gloriosum Apostolum Sanctum Paulum in cujus honore dicta Ecclesia consecratur, gerimus et habemus, et ut Decanus et Canonici Ecclesie predicte divinis obsequiis que pro animabus progenitorum nostrorum quondam Regum Anglie et aliorum fidelium inibi ordinantur quiecius intendere et a peragere valeant sicut decet, volentes eis uberiorem graciam facere in hac parte, concessimus pro nobis et heredibus nostris, et hac carta nostra confirmamus, et tenore ejusdem duximus declarandum, quod omnes libertates et quietancie Deo et Ecclesie Sancti Pauli London et Episcopo et successoribus suis concessisse, ut premittur, ad dictos Decanum et Capitulum et singulares Canonicos ejusdem Ecclesie se extendant; et quod ipsi Decanus et Capitulum, et singulares Canonici predicti, et eorum successores, per se, quam prefatus Episcopus et successores sui per se, et eciam iidem Episcopus et successores, et dicti Decanus et Capitulum, et Canonici et ipsorum successores in communi, tam omnibus et singulis predictis libertatibus, et quietanciis, que Deo et Ecclesie predicte ac Episcopo et successoribus suis, ut pretangitur, conceduntur, quam omnibus aliis libertatibus et quietanciis in aliis cartis predictis contentis, et earum qualibet, licet ipsi Episcopus et predecessores sui ac predicti Decanus et Capitulum et eorum Predecessores separatim, vel in communi, eisdem libertatibus et quietanciis, seu earum aliqua, casu aliquo emergente, usi non fuerint, de cetero tamen, absque impedimento nostri, vel heredum nostrorum, Justiciariorum, Escaetorum, Vicecomitum, aut aliorum ballivorum, seu ministrorum nostrorum quorumcunque, plene et imperpetuum gaudeant et utantur. Volumus insuper et concedimus pro nobis et heredibus nostris, quod verba obscura et dubia in dictis cartis progenitorum nostrorum superius contenta, sive sint Anglica vel Latina, in eo sensu et intellectu capiantur et interpretantur quo secundum piam intenciam Progenitorum nostrorum plenius et reccius ad majorem utilitatem dictorum Episcopi, Decani, Capituli et singulorum Canonicorum interpretari poterunt et debebunt, et prout ipsi et eorum predecessores hactenus usi sunt. Concessimus eciam, declarando pro nobis et heredibus nostris, et hac carta nostra confirmamus, prefatis Decano et Capitulo, quod ipsi et singulares Canonici Ecclesie predicte imperpetuum habeant, virtue generalium verborum Latinorum et Anglicorum in dictis cartis et literis contentorum, omnia amerciamenta omnium hominum suorum, tam liberorum quam villanorum, ad ipsos Decanum et Capitulum et singulos Canonicos pertinencium, et fines pro eisdem amerciamentis, ita quod ad Nos vel heredes nostros nichil inde pertineat, set ipsi Decanus et Capitulum et Canonici receipiant de hominibus suis quicquid Nos vel heredes nostri de eisdem recipere debemus de predictis, pro quocunque delicto seu transgressione amerciati fuerint in Curia nostra vel heredum nostrorum, sive coram nobis vel Baronibus nostris de Scaccario, sive coram Justiciariis nostris de Banco, sive coram Justiciariis nostris itinerantibus ad communia placita, sive coram Justiciariis assignatis ad quascunque assisas capiendas vel gaolas deliberandas, seu ad quascunque inquisiciones faciendas, sive eciam amerciati fuerint coram quibuscunque aliis Justiciariis nostris, Vicecomitibus, Inquisitoribus, Prepositis, Ballivis, vel aliis ministris nostris, tam de Foresta quam quibuscunque ad quodeunque officium ex parte nostra deputatis: et quod iidem Decanus et Capitulum et singulares Canonici imperpetuum habeant omnia catalla et bona (fn. 64) quorumeunque hominum suorum, utlegatorum, dampnatorum, et fugitivorum, de quibus posset ad nos aliquis questus pertinere, sive homines sint illius Capituli, sive Decani, sive singularis Canonici, necnon annuum diem et vastum de terris et tenementis eorundem, ac eciam animalia in terris suis que vocantur Weyf et Strewas, (fn. 65) et wrectum maris, et totum grassum piscem qui in eorum vel aquis adjacentibus captus fuerit, preter Linguam, (fn. 66) per Cartam Regis Henrici progenitoris nostri nobis reservatam. Hiis testibus, venerabilibus patribus J. (fn. 67) Cantuariensi Archiepiscopo, tocius Anglie primate, R. (fn. 68) Dunolmensi Episcopo, R. (fn. 69) Cicestrensi Episcopo, Cancellario nostro, Henrico de Lancastria, Comite Derbie, Thoma de Bello Campo, Comite de Warr, Willielmo de Monte Acuto, Comite Sarum, H. de Ferrariis, Johanne Darey, Senescallo hospicii nostri, et aliis. Datum per manum nostram apud Walton, vicessimo quinto die Junii, anno Regni nostri (fn. 70) duodecimo.

Cap. 2. Bulla Innocencii Pape tercii.

Innocencius (fn. 71) Episcopus, Servus servorum Dei, venerabilibus fratribus et dilectis filiis universis ecclesiarum Prelatis per Angliam constitutis, Salutem et Apostolicam Benediccionem. Dignis laudibus attolimus magnificenciam Creatoris, quod postquam idem qui est mirabilis et terribilis in conciliis super filios hominum, aliquamdiu toleravit ut perflando discurreret per areolam orti sui spiritus tempestatis quasi ludens taliter in orbe terrarum, ut sic ostenderet infirmitatem et insufficienciam nostrum nobis statim cum voluit Aquiloni (fn. 72) dixit, da: et Austro, noli prohibere, imperansque ventis et mari statuit procellam in auram ut naute portum quietis inveniant per optatum. Cum enim inter Regnum et Sacerdocium Anglicanum, non sine magno periculo atque dampno, super eleccionibus Prelatorum (fn. 73) gravis fuerit controversia diucius agitata, illo tandem cui nichil impossibile, quique ubi vult spirat, mirabiliter operante: Carissimus in Christo filius noster, Johannes Rex Anglorum illustris, liberaliter ex mera et spontanea voluntate, de consensu communi suorum Baronum, pro salute anime sue ac predecessorum et successorum suorum vobis concessit et suis litteris confirmavit, ut de cetero in universis et singulis Ecclesiis ac Monasteriis Cathedralibus et Conventualibus tocius Regni Anglie imperpetuum, libere fiant elecciones quorumcunque Prelatorum Majorum eciam et Minorum. Nos igitur, hoc gratum habentes et ratum, concessionem hujusmodi vobis, et per vos ecclesiis et successoribus nostris, prout in ejusdem Regis litteris prospeximus contineri, autoritate Apostolica confirmavimus, et presenti scripti patrocinio communimus. Ad majorem autem firmitatem et perpetuam memoriam hujus rei, prefatas Regis literas super hoc confectas presentibus inseri fecimus, quarum tenor est talis:

Johannes Dei gracia Rex Anglie, Dominus Hibernie, Dux Normannie et Aquitanie, Comes Andegavie, Archiepiscopis, Episcopis, Comitibus, Baronibus et Militibus, Ballivis, et omnibus has litteras visuris, Salutem. Quum inter nos et venerabiles patres nostros Stephanum (fn. 74) Cantuari ensem Archiepiscopum, tocius Anglie primatem, et Sancte Romane Ecclesie Cardinalem, Willielmum (fn. 75) London, Eustachium (fn. 76) Eliensem, Egidium (fn. 77) Herefordensem, Jocelinum (fn. 78) Bathonensem et Glastoniensem, et Hugonem (fn. 79) Lincolnensem, Episcopos, super dampnis et ablatis eorum tempore interdicti, per Dei graciam, de mera et libera voluntate utriusque partis plene convenit, volumus non solum eis quantum secundum Deum possimus satisfacere, verum eciam toti Ecclesie Anglicane salubriter et utiliter providere. Inde est quod qualiscunque consuetudo temporibus nostris et Predecessorum nostrorum hactenus in Ecclesia Anglicana fuerit observata, ut quicquid juris nobis hactenus vendicaverimus in eleccionibus quorumcunque Prelatorum, Nos ad ipsorum peticionem, pro salute anime nostre et Predecessorum nostrorum Regum Anglie, liberaliter, mera et spontanea voluntate, de communi consensu Baronum nostrorum, concessimus et constituimus et hac presenti carta nostra confirmavimus, ut de cetero in universis et singulis Ecclesiis et Monasteriis Cathedralibus et Conventualibus tocius Regni nostri Anglie, libere sint imperpetuum elecciones quorumcunque Prelatorum Majorum et Minorum, salva nobis et heredibus nostris custodia Ecclesiarum sic vacancium que ad Nos pertinent. Promittimus eciam quod nec impediemus, nec impediri permittemus, per nostros, nec procurabimus, quin in singulis et universis Ecclesiis et Monasteriis memoratis postquam vacaverint Prelature, quandocunque voluerint libere sibi perficiant electores pastorem: petita tamen prius a Nobis et heredibus nostris licencia eligendi, quam non denegavimus nec differemus. Et si forte, quod absit, denegaremus vel differemus, nichilominus procedent electores ad eleccionem canonicam faciendam. Et similiter, post celebratam eleccionem noster requiratur assensus, quem non denegabimus, nisi aliquid racionabile proposuerimus, et legitime probaverimus, propter quod non debeamus consentire. Quare volumus, et firmiter jubemus, nequis, vacantibus Ecclesiis vel Monasteriis, contra hanc nostram concessionem vel constitucionem in aliquo veniat, vel venire presumat. Si quis vero contra hoc aliquo umquam tempore venerit, malediccionem omnipotentis Dei et nostram incurrat. Hiis testibus, P. (fn. 80) Wyntoniensi Episcopo, W. Marescallo Comite Pembroc, W. Comite Warenne, R. Comite Cestrensi, S. Comite Wyntoniensi, G. de Clar, Comite Gloucestrie et Essexie, W. Comite de fferrariis, W. de Brueriis, W. filio Geroldi, W. de Cantilupo, H. de Nevill, Robert de Veer, W. de Huntyngfeld. Datum per manum Magistri Ricardi de Mariscis, Cancellarii nostri, xv die Januarii, apud Novum Templum London, Anno Regni nostri xvi. (fn. 81)

Nulli ergo omnino homini liceat hanc paginam nostre constitucionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignacionem omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Laterano, iij kalend. Aprilis, Pontificatus nostri xviijo. Innocencius tercius.

Cap. 3. De Servientibus Ecclesie. (fn. 82)

Ordinatum fuit tempore Radulphi de Diceto, Decani, quod omnes Servientes Ecclesie et garciones essent in Ecclesia tempore yemali in prima pulsacione Completorii, nec postea exient de Ecclesia nisi esset major necessitas. Item, in estivali tempore in pulsacione prima ignitegii omnes nec tunc postea debent exire. Item, quod omnes Servientes per se facerent scrutinium in Ecclesia post clausionem ostiorum et similiter post matutinas. Item, quod in omnibus dupplicibus et ix leccionum aliquis eorum assidue custodiat ostium vestibuli, ne aliquis extraneus intret, unde suspicio sinistra haberi posset. Item, quod ipsi responderent de omnibus rebus que portantur extra vestibulum ad deserviendum in Ecclesia. Item, quod ipsi Servientes per seipsos plicarent Capas de Choro, turres, dalmatica, et vestimenta eodem die quo istis utitur. Item, quod Serviens Ebdomodarius semper faceret moram in Ecclesia ad eam custodiendam, excepto tempore commestionis, et tunc quod aliquis garcio loco Servientis esset. Item, quod Servientes sint obedientes Sacriste, qui pro tempore fuerit, in quibus decet, et maxime in hiis que spectant ad utilitatem et honestatem Ecclesie. Item, quod garciones sint jurati Sacriste de fidelitate, et Servientes pro garcionibus in omnibus respondeant. Item, quod tantum duo garciones sint in Ecclesia. Item, quod pro fovea mortui facienda non accipiat ultra iiid, et hoc a divite. A mediocri iid vel id, a puero nisi tantum id.

Cap. 4. De allocacionibus factis pro libertatibus Ecclesie Sancti Pauli.

Memorandum, quod in rotulo xviii Henrici Regis tercii allocantur Vicecomitibus London xls per libertatem Cartarum de xxiiii Hidis, et Cs pro libertate terrarum Episcopi, de quorum allocacione longa fuit consertacio ad Scaccariam. Item, in Inquisicione de Chyngford in eodem libro in margine sic dicitur: In Rotulo xvi Regis Johannis allocantur in Essexia Episcopo et Capitulo London amerciamenta placitorum foreste. Item, allocati fuerunt in Rotulo Regis Henrici tercii (fn. 83) solidi in medio Rotuli de Comitatu Essexie Canonicis Sancti Pauli per libertatem Carte Regis Johannis, iis de Henrico de Cornhille pro inbladamento foreste, sedentibus tune Domino Willielmo de Haverhull, Thesaurario Domini Regis; Domino Petro Grimbald, Radulpho de Leyeestria, Cancellario; Johanne, Remembranciario; Waltero de Waltham, Clerico, et aliis.

Cap. 5. De allocacione libertatum per Justiciarios Regis Edwardi I.

Memorandum, quod cum Dominus Rogerus de Clyfford et Dominus Matheus de Columbera, Dominus G. de Picheford, Milites, et Dominus Nicholaus de Rumeseye, Clericus, Justiciarii de Foresta in Comitatu Essexie, per Dominum Regem, in octabis Pasche, in Villa de Chelmeresfford, anno Domini Mocclxxvij, anno quinto Regni Regis Edwardi, ipsis Justiciariis in Aula quondam Johannis de Wendovere sedentibus, et placitis forestam predictam tangentibus et placitantibus, et multis querelis et negociis diversis coram eisdem expeditis. Cum super tenore Cartarum necnon libertatum Decani et Capituli Sancti Pauli London inter dictos Justiciarios esset alteriatum, et maxime de rewardis, (fn. 84) et assartis, (fn. 85) et de vastis in boscis suis et terris, et hominum suorum per totam forestam Comitatus supradicti: demum habito supra predictis et aliis omnibus libertatibus ad dictum Capitulum spectantibus tractatu diligenti, die Jovis proxime ante festum Sancti Marcii Evangeliste, anno prenotato, in aula supradicta, circa horam primam, Justiciarii memorati unanimi consensu, et concorditer, in publico, pro cartis libertatibus et consuetudinibus Ecclesie Sancti Pauli London, per Johannem filium Nigelli, Clericum, tune principalem Domini Rogeri de Clyfford, coram toto populo, pronunciarunt, adicientes et affirmantes Decanum et Canonicos Ecclesie Sancti Pauli London, et eorum homines per totam forestam Essexie, de rewardo, assartis, vastis pannagii, et aliis querelis ad forestam Domini Regis qualitercunque spectantibus, secundum tenorem suarum cartarum libertatum et consuetudinum, quibus hactenus usi fuerunt, seu uti debuerunt, totaliter esse quietos.

Cap. 6. Constituciones et Statuta et Declaraciones consuetudinum antiquarum et approbatarum edite tempore Magistri Radulphi de Disceto, Decani Sancti Pauli.

De Canonicis qui in Ecclesia Sancti Pauli London residere proponunt sic est ordinatum, quod veniat per quindenam ante festum Sancti Michaelis, vel Natalis Domini, vel Pasche, vel Nativitatis Sancti Johannis Baptiste, ad Capitulum, et in presencia Decani et Fratrum protestetur se velle residere, et residenciam inchoare in vigilia Sancti Michaelis proxime sequentis, vel aliorum festorum predictorum, et eam secundum consuetudinem Ecclesie predicte continuare; duos clericos tune secum habens, qui aliud beneficium vel officium in Ecclesia non habeant, et sint in sacris, vel alter in sacris, alter ad sacros aptus, et cum ipso Chorum frequentent horis diurnis omnibus et nocturnis. Et cotidie pascat ad tres refecciones duos parvos Canonicos, et duos Capellanos, et, quatuor Vicarios, et duos pueros Elemosinarios, et Servientes Ecclesie virgas in ea portantes, et Pulsatores campanarum qui qualibet nocte ad domum suam venient ut eum evigilent, et de matutinis muniant vel constare faciant ad portam diu pulsando ne horam illam perdat; pro qua pulsacione singulis noctibus liberatam panis et servisie et coquine habeant. Et secum ad Ecclesiam media nocte panem et cervisiam pro junioribus Chorum frequentantibus deferri faciat. Et quolibet quarterio semel vel bis post matutinas junioribus gentaculum (fn. 86) unum in domo sua faciat. Et hora prima cotidie quando Chorum sequitur, omnes de Ecclesia venire volentes pascat, et Armigeros (fn. 87) Canonicorum Stagiariorum invitet vel invitari faciat, et Canonicos Stagiarios quolibet quarterio ad specialia convivia invitet, non simul set successive, ut eis de residencia sua bona constare possit. Et duo festa magna faciat: unum infra primam mensem primi quarterii sui, et secundum infra mensem ultimi quarterii sui; ad que festa omnes Canonicos majores Stagiarios in domibus suis invitabit, et totum Chorum in Capitulo post primam per unum vel duos dies ante generaliter invitabit, et reliquos Canonicos Ecclesie in villa existentes per se vel per alium ydoneum venire procurabit. Invitabit eciam Dominum Episcopum, si sit in villa vel prope, Majorem eciam Civitatis, (fn. 88) Vicecomites et Aldermannos et Justiciarios et majores Curie: ut libertates hujus Ecclesie et honor manutencantur, et amicicia inter Ecclesiam et Civitatem continuetur, et ut Curia Domini Regis magis favorabiliter habeatur. Et semper in crastino post festa magna predicta totus Chorus cum ceteris Ministris Ecclesie, exceptis Stagiariis, honorifice ab eo paseatur. Moretur eciam et festa sua faciat in domo propria, si Prebende sue infra clausum Canonicorum domum appropriatam habeat, et si non, tunc in domo Canonicali commodata vel locate et Ecclesie vicina moretur et festa sua faciat. Nec teneat suam Residenciam nisi in domo Canonicali, dum aliquem talem locare poterit, ut parvi Canonici et Vicarii et alii ministri Ecclesie faciliter sine labore ad prandium et cenam venire poterunt et secure redire.

Nec debet Residenciarius novus primo anno morari in domo Comitis Hereford in Oldedeneslane, (fn. 89) propter distanciam nimiam ab Ecclesia, quia senes et debiles de Ecclesia nimis forent fatigati in eundo et redeundo, et forte aliquando ad primam nimis tarde venirent, vel ad alias horas, et ideo propter talem distanciam non solebant novi Residenciarii in domo Dyane (fn. 90) vel Rosamunde residere, nisi de gracia speciali tocius Capituli. Quippe prima quarta parte anni quo incipit residere ab Ecclesia non potest recedere vel abesse, nisi tantum per sex dies, quos si excesserit necesse habet in sequenti quarta parte anni, si residere voluerit, cum protestacione premissa stacionem de novo incipere. Nec in prima quarta sua minucionem aliquam vel dies minucionis habebit, set in aliis quarteriis minuciones suas cum mense habebit. Set tamen prima die illius mensis, quo absentare se voluerit, sit in prima, et Decano et Capitulo absenciam intimet, et Camerario vel Cardinalibus, ut clare constare poterit de diebus absencie, ne alias sibi obiciatur residenciam suam non complevisse. Et eciam ultimo die mensis sue absencie redeat aliquam horam principalem, ne videatur tempus sibi indultum excessisse. Nec habebit in minucionibus suis nisi duos dies integros absencie sue et illum diem quo eam accipit, quia teneretur omnibus horis illius diei interesse, set propter minucionem non tenetur nisi tantum prime interesse: set aliter est de Stagiario, quia non tenetur nisi tantum uni hore principali interesse, et ideo habebit tres dies integros absencie sue. Nec aliquis minucionem capiens, durante tempore minucionis, Chorum in habitu Ecclesie intret vel ingrediatur ad aliquam horam principalem; scilicet, ad matutinas, vel ad primam, vel ad missam ad magnum altare, vel ad Vesperas, nisi ad missas obituum, vel ad missas Episcoporum, nec ex hoc minucionem suam aliquis perdet.

Item, sit novus Residenciarius ad omnes horas majores et minores, et sit in principio et fine et medio cujuslibet hore, nisi ventris fluxus supervenerit, et tunc, de licencia Presidentis in Choro licencia petita et causa expressa, ad vestibulum vadat, et quam cito poterit redeat sine ficcione. Provideat eciam Residenciam facturus, quod sanus et incolimis ad Ecclesiam descendat, ut sufficiens sit labori quem aggreditur; quia, si morbum cronicum vel longum, quod idem est, vel talem qui impediat ne suis, vel alienis negociis, intendere possit, vel contagiosum, vel incurabilem habuerit, ineptus ad Residenciam teneatur.

Post primam quartam potest novus Residenciarius interesse compotis.

Potest eciam novus Residenciarius post primum quarterium suum, si eum bene compleverit, Compotis Camere aliorum quarteriorum, si voluerit, interesse, nisi ibidem aliqua sint tractanda que eum tangant. Legat eciam lecciones, et responsoria inchoet, et antiphonas super Benedictus et Magnificat, et versus cantet cum scriptus fuerit in tabula, vel a superiori sibi injunctum, si ad hoc abilis sit. Nec talis novus vel antiquus Residenciarius ad versus canendos assignetur, nisi canere sciat, ne derisio a populo de Canonicis fiat, ne propter discordiam scandalum Ecclesie oriatur.

Nec habeat novus Residenciarius post compotum Sancti Petri ad rincula dies absencie quos habet antiquus, nisi de dispensacione omnium et singulorum Stagiariorum Canonicorum; quia quod omnes tangit ab omnibus debet approbari.

Debet eciam novus Residenciarius contra Natale O. suum (fn. 91) in Ecclesia intonare, et in domo sua tenere, post completorium totum chorum invitare, et Majores Canonicos in domibus suis invitare, et cenare volentibus cenam parare, et non cenantibus species tripartitas ter ministrare, cum cervisia in principio; et, post species, cum vino (fn. 92) albo et rubeo, et clareto, et cretensi vel vernagio, cum igne bono per medium domus.

De collacione facienda in quadragesima.

Et eodem modo in Quadragesima collacionem puero legenti assignabit, et, sicut prius, omnes invitabit, et species (fn. 93) diversas et vina dabit. Nec eciam tardet ad Chorum venire ne antiqui et seniores sui nimis diu eum expectent. Ad negocia Ecclesie sit paratus ire cum per Decanum et Capitulum sibi injunctum fuerit: ita tamen quod domum suam modo predicto teneat; et in Registro dies tales notentur vel scribantur, ne alias altercacio inter Fratres de absencia sua habeatur.

Allocacio residencie.

Nec debet Residencia sibi allocari, nisi in fine anni residencie sue, et per testimonium Parvorum Canonicorum et Vicariorum et Presbiterorum, et discrescione Decani et omnium et singulorum Stagiariorum; et si presentes non fuerint, fiat expectacio eorum. Habeat eciam unum puerum ex assignacione Episcopi juvenis, quem induet honeste et equitaturam honestam sibi et suis cum eo equitaturis die Sanctorum Innocencium ministrabit. Habebit eciam dupplices festarios de Parvis Canonicis et Vicariis et Capellanis sectam Chorum debentibus plures quam Residenciarius antiquus: ita quod si sint duo Residenciarii novi, non sit aliquis de predictis quin sit dupplifestarius.

Post residenciam quod locum tenebit.

Nec eciam post allocacionem residencie stacionem vel moram faciat, nisi in domibus Canonicalibus juxta Ecclesiam, non extra Villam, nec in locis remotis ab Ecclesia, nec extra portas Civitatis, nec in locis ubi Decanus jurisdiccionem non habet, ut de facili ad vocacionem Decani pro negociis Ecclesie occurrere possit: et ne in insinuacione testamenti sui, vel si forte intestatus decederet, Ecclesia Sancti Pauli de jurisdiccione sua privaretur et excluderetur, et forte ex tali mora distante Ecclesia diffamaretur; nec ad horas Canonicas nocturnas et diurnas cum in tabula scriptus fuerit, vel festis magnis, venire sine periculo possit.

Nec eciam debet novus Residenciarius post Residenciam suam allocatam quanquam protestacionem residendi prius fecerit, preferri socio suo in maneriis vel graciis eligendis, si eodem die Residenciam inchoaverit; set, qui eorum senior fuerit, in Canonicatu preferetur, in opcione maneriorum et curialitatum vel graciarum vacancium.

Debet eciam novus Residenciarius post cenam die Sanctorum Innocencium (fn. 94) ducere puerum suum cum daunsa et chorea et torchiis ad Elemosinariam, et ibi cum torticiis potum et species singulis ministrare, et liberatam vini cervisie et specierum et candellarum facere, et ibidem ministri sui expectare, quousque alius puer Canonici senioris veniat.

De cena in octavis Innocencium.

Et secundam cenam in octavis Innocencium tenebit, Episcopum cum pueris et eorum comitiva pascendo, et in recessu dona dando, et, si diu expectet adventum illorum nocte illa, ad matutinas non teneatur venire. Et si contingat de facto, quod alibi morari voluerit quam in domibus juxta (fn. 95) Ecclesiam, sicut predictum est, caret omni beneficio et emolumento Residenciariis et Stagiariis debito, racione Residencie, exceptis pitanciis parvis, que debentur presentibus in festis Ecclesie et obitibus.

Non debent intrare consiliis.

Nec debent novi Canonici Residenciarii vel alii de negociis vel consiliis Ecclesie vel tractatibus intromittere, vel eis interesse, nisi ad hoc specialiter per Decanum et Capitulum sint vocati.

Continue teneat domum.

Et si contingat novum Residenciarium extra tempora a Statuto licita, vel pro negociis Ecclesie, vel ad rogatum alicujus magni, vel pro infirmitate, a secta Chori abesse de licencia Capituli, semper tamen domum suam teneat modo consueto.

Continue habebit Vicarium.

Item, Residenciarius novus preter quos secum habebit, ut prehabitum est, (fn. 96) suum Vicarium habeat continue cum eo morantem in domo per totum annum prime Residencie sue, qui cotidie Parvos Canonicos, Vicarios, et Capellanos, et alios quos secum in prandio habebit, invitabit, et ideo plures secum habebit, ut si unus infirmus alius possit defectum supplere. Et non solum debet Residenciarius novus Vicarium suum in mensa secum habere, set eciam quilibet Canonicus ubicunque in Civitate moretur, ut eum possit de obitibus et aliis emolumentis in Ecclesia evenientibus premunire, et cum eo ad Ecclesiam ire.

Si novus Residenciarius eligitur in Decanum.

Item, si contingat aliquem novum Residenciarium in Decanum eligi in primo quarterio Residencie sue, non habeat plures dies absencie quam alius novus, nisi tantum dum ad Episcopum laboraverit pro confirmacione habenda; et cetera quarteria sicut alius Residenciarius non electus continuet, et in ultimo festo suo introitum suum ad Decanatum (fn. 97) suum faciat. Nec habebit emolumenta, nec Maneria, nec gracias, sicut Stagiarius haberet, nisi Residenciam fecerit, et nisi per eleccionem Decanus fuerit; prerogativam tamen, si electus fuerit, et moram in Ecclesia fecerit, quanquam Residenciam non fecerit, unius Manerii habendi vel optandi, vel gracie de consensu Fratrum Stagiariorum post unum vel duos annos Decanatus sui, si bene et laudabiliter in regimine Ecclesie laboraverit, optinebit.

Nec debet Procurator Decani secretis et tractatibus Capituli interesse, set tantum negocia proponere, et recedere, nisi in illis tantum ubi consensus Decani requiritur, si ad hoc mandatum speciale habeat.

De pane et cervisia.

Item, quia in Ecclesiis Cathedralibus omnibus distribuciones cotidiane tantum presentibus conceduntur, nec sunt in Ecclesia Sancti Pauli London alie distribuciones cotidiane, quam panis et cervisia, et justum est et equum ut qui onus habent, habeant et emolumentum, ut si sterilitas vel pestilencia in maneriis fuerit, vel si decime Regie vel Papales solvere contigerint: diminucionem panis et cervisie non-residentes habeant unius panis et unius lagene cervisie cotidie, quousque sterilitas (fn. 98) redierit, et Ecclesia ab ere alieno libera fuerit; et quocunque modo fuerit, solvant non-residentes similiter cum residentibus ad fabricam Ecclesie ad Bracinum, pro rata porcionis sue.

De vendicione panis.

Item, tallie panis et cervisie nulli nisi Canonicis Majoribus vendantur, nisi de licencia Decani et Capituli; et si contrarium fiat, anno illo perdat Canonicus ille, cujus tallia sic venditur, per totum annum sequentem liberatam suam panis et cervisie, et alia omnia emolumenta Ecclesie que Canonicis debentur.

In anno sterilitatis quod firmarii non tenentur.

Item, si sterilitas in maneriis contigerit, non teneantur firmarii solvere ultra id quod manerium solvit vel reddit frumenti, vel avene, vel ordei: et si de firma sua satisfacere non poterit de pane et cervisia, non-Residencium, qui nunquam Ecclesie profuerunt, defalcetur. Nec teneatur firmarius aliud bladum Bracino solvere, quam in manerio crescit, et illud sit de meliori blado illius manerii. Et fiat cervisia bona pro Stagiariis, et alia communis pro aliis. (fn. 99)

In arduis vocentur Canonici Stagiarii.

Item, si sint negocia Ecclesie ardua, que acceleracione indigent, tunc vocenter Canonici Stagiarii in villa presentes, et cum eis negocia expediantur; et si non sint ita, tunc absentes expectentur, et maxime in presentacionibus et permutacionibus Ecclesiarum, Vicariarum, et Cantariarum, que secundum cursum Stagiariis debentur. Nec expediantur ardua, nec dispensaciones Statutorum fiant nec consuetudinum approbatarum, cum uno Canonico vel duobus, etsi ad primam plures non venirent, quia tunc licite Stagiarii se absentare possunt. Sufficit enim eis missa magna, vel vespere, vel matutine, et minuciones prius petite et accepte, et ideo debent in talibus Stagiarii in villa existentes per aliquem de servientibus premuniri, quod hora capitulari vel prius pro negociis Ecclesie arduis veniant cum Fratribus de eis tractaturi.

Quod Decanus nisi Prebendatus non percipiet.

Item, Decanus Sancti Pauli, nisi sit Capellanus Prebendarius in Ecclesia Sancti Pauli, non recipiet de obitibus, nec de communia, nec de aliis pitanciis, nisi sicut unus alius in Ecclesia predicta in dignitate constitutus non-Prebendatus, nisi sicut prius dictum est.

Novi Canonici quando percipient pro obitibus.

Item, novi Canonici antequam panem et cervisiam habeant, nichil de obitibus percipient, nisi tantum semel vel bis, pro possessione Prebende sue plene habenda; quia equm et justum est quod Stagiarii qui onus habent, habeant et emolumenta. Et si postca ad obitus veniant, vel in exequiis lecciones legant, vel corpore presenti intersint, habeant aliquid pro labore prout in processionibus percipere consueverunt, vel modicum plus, prout Camerario videbitur. Set semper Stagiarius habeat plus eo in duplo nisi Testatoris voluntas sit quod residentes et non-residentes (fn. 100) Canonici equaliter percipiant.

Stagiarii tenentur semel in anno pascere totum Chorum.

Item, Stagiarius non teneatur totum chorum pascere, nisi semel in anno, dummodo omnes habeat per vices diversas, quando sunt duo vel tres Residenciarii novi simul Residentes; sin autem, tunc tantum Parvos Canonicos, et Vicarios magistros in Villa non habentes, et Capellanos ab antiquo sectam chori debentes, bis in anno reficere poterit; non festum eis faciendo, set modo suo communi vivendi eos pascat semel tantum in die. Et si invitati fuerint et venire noluerint, Canonicus invitans excusatus sit, quia qui invitatus sit in mensa sedere reputatur.

Nota, quod Decanus et Capitulum debent audire compotum de Custode veteris operis.

Item, supervideant Decanus et Canonici Majores Stagiarii novum opus et vetus Ecclesie, et Custodes utriusque, et eorum raciocinia quolibet quarterio audiant, quia ad eos plus pertinet fabrica antiqua et nova, quam Domino Episcopo, quia, quod absit, si fuerit ruina operis antiqui vel pro defectu Custodis, vel quocunque alio modo, Dominus Episcopus non reficeret omnia ad opus antiquum pertinencia, set recursus ad Canonicos fieret: et ideo, nisi ipse velit totum onus fabrice antique admittere et subportare, non habeat Custodem sub eo tantum, set eciam sub Decano et Capitulo, et redditus et oblaciones ad illud opus ordinati ab eis simul cum Custode illo colligantur et custodiantur.

De Sigillo communi et custodia.

Item, quia Sigillum parvum (fn. 101) ad causas et negocia est plus notum quam Sigillum magnum, ideo de cetero fiat custodia consimilis illius sigilli sicut alterius; nec fiat sigillacio cum eo nisi in presencia duorum vel trium Canonicorum.

Ordinacio de Clavibus pixidum.

Item, quia claves pixidum in Ecclesia in quibus oblaciones colliguntur, solebant custodiri diversimode, ordinatum est, quod semper sint duo Canonici magni Stagiarii custodes clavium predictarum, et quando unus illorum est devillaturus clavem suam alio Canonico Stagiario mittat, et si nullus alius sit in Villa, eam sigillo suo muniat quousque alius veniat. Et si aliqua illarum pixidum sit plena, colligantur oblaciones illius loci interim in alio loco vicino, sub custodia Camerarii et Vestubularii, quousque Canonici redierint.

Ordinacio de vendicione arborum.

Item, quia thesaurus Ecclesie consistit in nemoribus pro magna parte, ideo statutum est et ordinatum, quod non dentur nec vendantur per firmarium nec per Decanum et Capitulum quercus nec alie arbores, sicut aliquando solet fieri; quia ad hoc redduntur maneria inutilia: set cicius detur pecunia pro arboribus alibi emendis, si Dominus Rex vel Domina Regina, vel eorum Liberi frequenter mittant pro aliquo valente, nisi pro seipsis mittant; quia tunc oportet jussioni eorum satisfacere, ne deterius contingat.

Ordinacio de Bracino et reditibus obituum.

Item, quolibet mense fiat supervisio Bracini, Operis, et Camere, et redditus omnes sint in Thesauraria irrotulati, ita quod Canonici in compotis audiendis non decipiantur; et redditus eciam ex quibus obitus solvuntur inter alia scribantur, ut Custos Camere Canonicis possit videre si Camerarius fideliter distribucionem fecerit.

De absentibus et minucionibus Minorum Canonicorum et Vicariorum.

Item, quia aliquando Parvi Canonici et Vicarii nimis se absentant, extra villam morando cum Magistris vel Dominis suis, vel Dominabus, (fn. 102) Ecclesie Sancti Pauli sicut per juramentum tenentur non deserviendo, ordinatum est quod habeant minuciones suas sicut novi Residenciarii quolibet mense solari, non quolibet mense lunari, et si indigeant peregrinacione ex voto prius facto vel pro patre et matre visitandis in eorum infirmitatibus, tune habeant octo dies vel quindecim ad plus, prout locus majus vel minus distans fuerit, et per sacramentum eorum prius factum onerentur non plus morari quam necessitas requirit, nec in autumpno nec in aliis temporibus; eciam eodem modo fiet de Amico et Domino eos promoventibus, quia talis pro patre reputatur.

Item, quia compotus Camere in redditibus et pensionibus que ut communiter ignorantur, et soluciones diverse sunt diversis sub nominibus extraneis et in recipiendo et in liberando, scilicet Vicariis sub nomine Dene (fn. 103) et de maneriis et quibusdam graciis sic dicendo, prima de Beauchamp, secunda de alio loco, et quarta de eodem vel alio; et similiter primus defectus de Drayton, secundus vel tercius de alio, que omnino sunt incognita, nisi Camerario: ideo ordinatum est, quod omnes redditus et pensiones que ad Cameram pertinent, de quibus computare debet, scribantur, et exponantur nomina extranea, ut si, quod absit, Camerarius morte preventus fuerit antequam ista essent in certum redacta, Capitulum foret imperpetuum a majori parte commune sue et ab obitibus privatum et desolatum.

De Ligatore et ligacione librorum.

Item, ordinatum est quod unanimi consensu Decani et tocius Capituli, quod ligator librorum quolibet quarterio libros Ecclesie supervideat, et eos ligari faciat et emendet statim post talem supervisionem infra mensem proxime sequentem, quod si non fecerit, perdat panem suum et cervisiam de Bracino per totum quarterium proxime sequens, vel ad minus quousque satisfecerit.

De pueris Elemosinariis.

Item, quia pueri de Elemosinaria (fn. 104) vivere debent, ordinatum est quod in domibus Canonicorum ad terram sedeant, non cum Vicariis ad mensam, ne superbiant et ebriosi fiant, et forte cicius luxuriosi et inepti ad servicium Ecclesie, et aliquando eo cicius hospite non salutato recedunt, et aliquando cum ad Elemosinariam de festo redeunt, dietam ibidem contempnunt et eorum Magistrum diffamant.

Quod omnes redditus et pensiones registrentur.

Item, omnes Cantarie et redditus omnes et pensiones et obitus et redditus Capelle Beate Marie, et alii redditus operis antiqui et novi, et omnes soluciones faciende scribantur in Registro, ut Decanus et Capitulum certificati sint quid expendere possint, et ne defraudentur a ministris eorum, et ut omnia ad Ecclesiam pertinencia melius gubernentur et habita conserventur, et amissa recuperentur, et defectus omnes corrigantur.

Cap. 7. Statuta edita per Radulphum de Baldok, Decanum, et Capitulum Ecclesie London, Anno Gracie MoCClxxxxciijo, pro Capellanis perpetuis habitum gestantibus in eadem, et aliis ministris Ecclesie predicte. (fn. 105)

Frequens et assidua expertorum instancia vobis insinuare curavit, quod omnes fere Capellani Alteragia vel Cantarias in nostra Ecclesia optinentes, adeo se immunes a frequentacione Chori et communi sequela pretendunt, quod eciam nonulli eorundem de bonis Ecclesie viventes, forincesis vacant negociacionibus, ac pro quorumcunque eciam laicorum negociis, quibus passim dum conducantur, suas impendunt operas, per hujus Regni partes varias discurrentes, nedum in altaribus assignatis secundum ordinacionem eorum et juramentum prestitum non celebrant, verum, tamquam ingrati filii Matri sue, saltem in majoribus festis inter ceteros psallentes, sue servitutis obsequium prestare recusant. Presenti igitur morbo quantum possumus obviantes, statuimus, injungimus, et mandamus, quod omnes Capellani habentes Altaria in nostra Ecclesia, vel Cantarias in assignatis sibi altaribus, et horis per nos ordinandis, per subtraccionem stipendiorum suorum, si opus fuerit, cogantur personaliter diebus singulis, nisi propter infirmitatem vel Ecclesie nostre negocia sibi per nos commissa, seu alia de causa probabili per nos accepta, impediri continget, de cetero celebrare. Proviso, quod si qui in dicto ingratitudinis vicio permanentur, Ecclesie nostre saltem in majoribus festis, in Missa matutinis, et vesperis, efficaciter obsequium suum non impenderint, statutis suis stipendiis contenti tantummodo tamdiu a ceteris beneficiis, promocionibus, obvencionibus, distribucionibus, seu pitanciis, et aliis emolumentis, que nostro relinquuntur arbitrio, omnino maneant alieni, quousque, debite correccionis aggredientes semitam, per nos dispensacionem consequantur, graciam ampliorem presenti ordinacione nostra ceteris Capellanis vel aliis Clericis qui Chorum sequi tenentur primaria ordinacione quoad exhoneracionem suam in aliquo minime profutura.

Ordinacio pro Pitanciis.

Cum de singulis gradibus ministrorum Ecclesie nostre London certus sit numerus ordinatus ab antiquo preter gradum Capellanorum, qui pro cultu divino atque ministerio Ecclesie nostre honorificencius ampliando tandem institutus est in eadem, quique indies crescit in Ecclesia, ut eorum multitudine et concursu in diebus pitanciarum minuatur quam pluries porcio tam ipsorum quam aliorum graduum, ipseque gradus Presbiterorum propter incertitudinem porcionis sibi debite, ac propter imparitatem meritorum singularium personarum ipsius gradus, plerumque debita pitanciarum porcione defraudetur, cujus occasione contenciones et scandala inter ipsos gradus et alios possent exoriri: Iccirco nos, Decanus et Capitulum London, contencionis hujusmodi materiam circa pitancias Capellanorum abolere volentes, ordinamus et declaramus in forma subscripta: videlicet, Quod in processionibus et exequiis funeris presentes ubi agitur de emolumento momentaneo, et requiritur presencia multorum, tam pro honore ampliori faciendo funeri seu processioni, tam pro multiplicandis intercessoribus ea vice: similiter, ubi pitancie sunt antiquitus vel noviter institute propter solempnitatem festorum augmentandam, per presenciam multorum quorumcunque graduum simul eundem habitum gestancium, et officium sen obsequium certo die festivo propter ipsius solempnitatem festi peculiariter exercencium, qualia sunt festa Pentecostis, Translacionis Sancti Thome, (fn. 106) Sancte Anne, Assumpcionis Beate Marie, Dedicacionis Ecclesie, et si qua sunt similia: et in publicis processionibus per civitatem in Choro Ecclesie faciendis, prout certis ex causis propter antiquam institucionem Ecclesie quampluries emergentibus fuerint, aliquando propter populi devocionem excitandam devocius exercendo, vel quando fundator exprimit se velle, quod cuilibet presenti in officio mortuorum seu missa die anniversario anniversarii, certa porcio liberetur.

De distribucione facienda singulis Presbiteris celebrandis.

In hiis casibus et similibus, singulis Presbiteris intitulatis celebrantibus et habitum communiter gestantibus in Ecclesia, ac presentibus in ipso actu processionum, exequiarum, festorum, et Misse, sive Chorum sequantur, sive non, sicut aliis Capellanis Chorum sequentibus proporcionalis distribucio eorum fiat, que propter actus hujusmodi fuerint specialiter ordinata. Ita quod omnes Capellani in Ecclesia intitulati et habitum communiter gestantes, sive sequantur Chorum sive non, pitanciam percipient cum aliis gradibus Chori, secundum modum et porcionem in dicta Ecclesia ab olim in hiis casibus et similibus observatum. Ad hec cum testatores seu alii quicunque pitanciarum Ecclesie fundatores certam formam induxerint, per quam appareat evidenter aut certa juris presumpcione, quod fuerat intencionis ipsius fundatoris quod singuli gradus Chori Minorum, videlicet, Canonicorum, Capellanorum, Vicariorum, et ceterorum inferiorum, diebus anniversariorum suorum percipiant divisim suam porcionem, videlicet, Minores Canonici per se, Capellani per se, Vicarii per se, et ceteri gradus per se, qualia sunt inferiores. Septimo idus Februarii pro Johanne Chisselee (fn. 107) quondam Episcopo London. Item, Idus Februarii pro Johanne Selviston. (fn. 108) Item, ix Kalend. Augusti pro Radulpho de Baldok. (fn. 109) Item, xvj Kalend. Septembris pro Johanne de Wengham. (fn. 110) Item, xv. Kalend. Septembris pro Rogero de la Leye. (fn. 111) Item, nonis Octobris pro Herveyo de Borham. (fn. 112) Item, vj Idus Octobris pro Radulpho Dungon. (fn. 113) Item, xj Kalend. Decembris pro ffulcone Lovell. (fn. 114) Item, v Idus Decembris pro Ricardo de Graveshende. (fn. 115) Et si qua sunt aut erunt similia.

Qualis fiet divisio per proprium Pitanciarium.

Tune singulis gradibus Ecclesie liberentur singule porciones et singuli gradus predicti, sine concursu cum aliis gradibus reputentur se de sua porcione contentos. Et tunc inter ipsos Capellanos presentes fiat divisio equalis per proprium Pitanciarium eorum, et non per alium, et hoc secundum formam inferius annotatam. Circa quorum quidem Capellanorum porcionem certam, oportet adhibere moderacionem, tam propter ipsorum laudabilem multiplicacionem, tam propter aliquorum negligenciam sequendi chorum, eciam si ad id specialiter astringantur. In hiis autem diebus laudabilius se habent quidam sequentes chorum non astricti, set ex devocione tantum, quam quidem alii qui sunt astricti primaria ordinacione eorum. Ideo ut inter sequentes chorum et non sequentes discrecio competens habeatur. Providemus itaque quod ubi mencio fit expressa de Capellanis seu Presbiteris, tunc assignatur ipsis certa porcio conjunctim cum Vicariis et aliis, in ordinacione primaria prout comperitur. Idus Februarii de porcione Rogeri de Loga, (fn. 116) quondam Decani. Item, iiij Idus Julii pro Johanne Bramforde. Item, tercio Idus Julii pro Henrico de Wengham. Item, Idus Julii pro Thoma de Assheweye, (fn. 117) et si qua sunt aut erunt similia. Tunc servetur modus distribuendi die anniversario inter presentes quoscunque intitulatos et habitum communiter gestantes in Ecclesia, prout fuerat antiquitus in ipsis anniversariis diebus et aliis similibus observatum; presertim cum tales ordinaciones antiquitus processerint, et in paucis in quibus ea que certam receperunt observanciam ex more minime sunt mutanda in pluribus aut paucioribus: si autem assignetur ipsis presbiteris certa porcio divisim, tunc singuli presbiteri tam ex devocione laudabili Chorum sequentes quam astricti, percipiant duplum hujus porcionis quod alii Chorum non sequentes presentes sunt recepturi. Ceteri vero Capellani celebrantes continue sicut tenentur, et habitum communiter portantes in Ecclesia ut deberent, qui tunc presentes extiterint, percipiant singuli medietatem hujusmodi quod percipiunt singuli predicti Chorum sequentes, licet ipsi ex causa racionabili communiter Chorum non sequantur. Qui vero cantarias suas non continuant, prout tenentur secundum morem Ecclesie, nec habitum communiter portant in Ecclesia cum celebraturi fuerint, licet celebrent vel habitum portent per vices in eadem; set raro nisi quando pitanciam aut beneficia Chori percipere sperant, nichil omnino in aliquo casuum predictorum percipiant hujus Capellani et si diebus anniversariis vel aliis hujusmodi sint presentes. Ceterum, quando concipitur ordinacio pitanciarum primarum, nunc ordinatur vel in posterum ordinandum, diebus anniversariis subinfrascriptis vel simili modo, videlicet, quod Canonici Majores de quorum porcione nichil revocatur in dubium, quamdam certam porcionem per se percipient, et post sic. Item, Clericis Chori per se tantum, &c. sine qualibet specificacione Minorum Canonicorum Capellanorumve aut Vicariorum, &c. Tunc Minores Canoniei et ceteri Capellani quicumque Chorum sequentes atque Vicarii suam porcionem sine fraude vel diminucione percipiunt. Ita quod quilibet Capellanus Chorum sequens medietatem percipiat hujus quod quilibet Minor Canonicus vel Vicarius erit percepturus, sine diminucione qualibet medietatis ejusdem quatenus poterit aliqualem, et in minuta quantitate recipere divisionem, eciam usque ad novissimum quadrantem; (fn. 118) pauperi namque perficere poterit minuta, sicut vidue (fn. 119) prefuit ad templi consummacionem. Quod per communem pitanciarium juratum distribui et fieri censemus, nisi pitancie diurne sufficiunt ad prospiciendum singulis personis de singulis gradibus antedictis minus quam de uno denario ei qui minus recipiet de personis eisdem minime assignando. Et si quilibet eorum possit unum denarium percipere, tunc distribucio ipsius non differatur, sane qui diurna pitancia tunc sit communis ad tantam distribucionem faciendam per se non sufficit, tunc, si Capellani presentes mutuum ad hoc consensum prebuerint, differatur integraliter ipsius pitancie distribucio, sine prejudicio presencium in eadem, usque ad proximam pitanciam futuram, ut tunc duabus vel pluribus, si opus fuerit, similiter junctis perveniatur ad sufficienciam distribucionis faciende inter prefatos gradus et personas, et fiat in forma memorata. Aut si forte Capellani presentes timuerint de dolo seu dampno futuro si pitancia differatur, et ideo assensum prebere noluerint, statim inde Minores Canonici et Vicarii presentes duas partes pro seipsis et Capellani seu proprius eorum Pitanciarius percipiant seu percipiat residuum quod eis incumbit, sive porcio eorum magna fuerit sive parva. Utpote, si communis pitancia fuerit tantum dimidia marca Clericis Chori, ordinatur in communi, videlicet, inter tres gradus predictos distribuenda, prout comperitur quinto Idus Septembris in anniversario Alardi (fn. 120) Decani, et iij die Decembris (fn. 121) in anniversario genitorum Rogeri Episcopi, (fn. 122) et aliis hujusmodi per annum, tunc unusquisque Minorum Canonicorum et Vicariorum in officio presencium percipere debet jd et obolum, sicut ab antiquo solebat. Et quamvis fuerint xij Minores Canonici presentes et xxx Vicarii similiter sint presentes, sicut raro contingit, sufficiunt eis v solidos et iijd ut unusquisque illorum accipiat jd et obolum, ut prediximus. Et tunc de illa dimidia marca restant seu remanent tantummodo xvijd pro Capellanis presentibus, de quibus reputent se contentos ea vice, eciam si sint plures quam sint denarii. Et quociens aliquis seu aliqui de Minoribus Canonicis vel Vicariis sit absens aut sint absentes in officio, tociens de dimidia marca plus remanebit pro Capellanis, et quicquid remanet, sive majus sive minus, Capellani totum percipiant, et inde reputent se contentos ea vice, eciam si sint plures quam sint denarii. Et conveniant pro tunc inter seipsos de distribucione illius partis eisdem debita et assignata, videlicet utrum velint inter se statim distribuere, vel in corum communi pixide usque ad alias conservare. Et eodem modo fiat de omnibus hujusmodi pitanciis minutis et indivisibilibus. Si autem major fuerit pitancia, distribuatur proporcionabiliter inter omnes in forma memorata per communem Pitanciarium. Et siquid inde residuum fuerit, quod in communi pixide reponi debet ad conservandum, tam illud, quam alia residua hujusmodi pitanciarum communium, similiter in fine fideliter et sine fraude, tam Capellanis quam aliis, per communem Pitanciarium distribuantur in forma memorata Ad quas quidem distribuciones sic proporcionaliter integraliter ac fideliter faciendas usque ad minimum, communis Pitanciarius graduum predictorum qui pro tempore fuerit, per juramentum in officii hujusmodi commissione corporaliter prestandum tam Capellanis quam aliis; sicque cessabit et delebitur omnis occasio per quam processit abusio communis pixidis adjuventis, in qua ea que reputabantur olim individua tantummodo et indivisibilia reponi consueverunt: eujus pixidis occasione, eo quod ea que dividi commode potuerunt, olim per Pitanciarium communem indebite ponebantur in eadem in prejudicium Capellanorum, non solum dampnum set et murmur et detraccio processerant, ut refertur hiis diebus, et exinde frequenter oriebatur querela. Illi vero Capellani qui Chorum non sequuntur nichil de pitancia hujusmodi percipiant, eciam si sint die Anniversario in officio presentes. Seniores autem Presbiteri et alii qui bene Chorum antea sequebantur per annos plurimos, jam debilitati aut invalitudinarii cum ad officium anniversariorum vel exequiorum accesserint, a beneficio sequencium Chorum illo die non excludantur. Illi autem Capellani intelliguntur sequi Chorum, qui tam in diurnis quam nocturnis officiis intersint in festis dupplicibus, dominicalibus, ac ix leccionum et equipollentibus, ut in tempore ac eciam quandocunque continget cos intabulari, secundum morem antiquum Ecclesie, in diebus ferialibus vel profestis. Et si qui astricti vel non astricti eorum qui communiter Chorum sequuntur, fuerint assueti, causa probabili cessante, se absentare diebus solempnibus, dominicalibus et festivis, aut aliis ferialibus vel profestis diebus, in quibus fuerint intabulati, ad quam assuetudinem probandam binam absenciam sufficere reputamus, eo ipso excludantur penitus a proxima pitancia extunc imbuenda in Ecclesia, eciam si illa die pitanciarum habitum gestant et presencialiter intersint cum aliis Presbiteris qui Chorum rite sequentur.

Cap. 8. Contencio inter Capellanos et Vicarios, quorum Major Status.

Insinuacione multorum ad aures nostras pervenit, quod frequenter facta est dissencio et contencio inter Capellanos et Vicarios, quis Status eorum videtur esse major ? Quis cui preponi debet ? Iccirco ad tollendum scandalum et tumultum hujusmodi contencionis, que pro varietate voluntatum minus sapientum in Ecclesia ante hec tempora contigerunt; declaramus quod sicut Status Minorum Canonicorum in Ecclesia, quamvis non habitus statum Presbiterorum in eadem quodammodo precellit, et in officiis ac ministeriis Chori majore prefertur honore, ita volumus et ordinamus, ut fieri solet, quod Status Capellanorum in Ecclesia statum Vicariorum precellat dignitate, non solum eo quod in ordine Presbiteratus precellunt, et Sacramentum Corporis et Sanguinis Christi in ministerio Altaris tractant, cotidianisque missarum celebracionibus Ecclesiam nostram decorant, verum eciam quia in parte solicitudinis et superioris gradus Chori augmentacionis sunt assumpti, ut in horis Canonicis nocturnis et diurnis ad legendum, et cantandum, et psalmodizandum, in Choro more Minorum Canonicorum, quorum numerus per se ad hoc plerumque non sufficeret, deputentur et intabulentur, et ea propter in habitu, in gradu, in stacionibus, in processionibus, et aliis Ecclesie nostre ministeriis, tam infra Ecclesiam quam extra, majori preferuntur honore quam Vicarii. Simili modo in mensa et aliis locis debent preferri, sicut ab olim consueverunt. Ideoque, licet Status Vicariorum in Ecclesia nostra sit fundacione etatis majoris, est tamen dignitatis et gradus inferioris. Et ne Capellani de cetero per invidiam, odium, seu maliciam cujuscunque persone ab antiqua consuetudine Ecclesic quoquomodo priventur, ordinamus et statuimus quod in omnibus primariis seu novellis Majorum Canonicorum Residenciariorum annualibus, duo Capellani in Ecclesia sicut duo Minores Canonici singulis diebus, dummodo hujusmodi residencie erunt celebrande, ad refeccionem unius diei per Vicarium illius Canonici Residenciarii invitentur, videlicet duo Presbiteri uno die, et duo alio die, incipiendo a senioribus et prioribus eorum presentibus, et sic descendendo per ordinem equaliter invitentur, quousque numerus illorum omnium et presertim eorum qui Chorum sequuntur fuerit completus. Iterumque ut prius reincipiendo a prioribus per ordinem, si fieri potest, per pluralitatem Residenciariorum, prout in diebus predecessorum nostrorum solet fieri. Nec fiat hujusmodi invitacio per amorem seu favorem singularum personarum ad libitum Vicariorum invitancium, set equanimiter per ordinem personarum transcurrat, ut predictum est. Et fiat hujusmodi invitacio ut communiter solet fieri in aliis gradibus, dum hora prima officiatur in Choro die precedente. Et quamvis status Capellanorum in Ecclesia nostra statum Vicariorum precellat, ut supradictum est, si Presbiteri scire voluerint quare gradus eorundem ex premissis et aliis causis non suscipit majorem vel saltem equalem in distribucionibus pitanciarum porcionem cum Vicariis, prudenter advertant quod primitiva Ecclesie London fundacio consistit in xxx Canonicis Majoribus, xij Canonicis Minoribus, et xxx Vicariis, pro quorum sustentacione primitus fuit dicta Ecclesia certis possessionibus ditata, et subsequenter, excrescente populi devocione, fuerint Presbiteri vicissim in Ecclesiam predictam introducti ad certas Cantarias in eadem Ecclesia faciendas. Que quidem Cantarie per ipsarum fundatores in tempore illo fuerant sufficienter pro ipsis singulis Presbiteris dotate, et a multis quidam habundancius, ut preter officium Cantarie ad sequendum Chorum essent nichilominus astricti, gracias pitanciarum et aliorum emolumentorum Chori, secundum discretam fundatorum ordinacionem et statuta majorum percepturi. Cum itaque Presbiteri non fuerint ut persone de communi patrimonio primitive Ecclesie sustentandi principaliter, set in partem solicitudinis assumpti et in subsidium superioris gradus in ministerio Ecclesie in Choro deputati, Vicariorum quoque porcio certa consistat in modicis que non sufficeret ad communem victum eorundem, sine pitanciarum prerogativa ampliori cum Presbyteris in certis porcionibus Cantariarum suarum sufficientibus ad victum ipsorum sint aliunde dotati. Sintque ipsi Vicarii una cum Minoribus Canonicis astricti ad continuam Chori sequelam, sine temporis delectu, probabili cessante causa, aliter quam Presbiteri qui obsequio deserviunt laxiori, secundum morem Ecclesie nostre antiquum. Sufferat gradus Presbiterorum ex premissis et aliis causis equanimiter, quod Vicarii quantumcunque inferiores ipsis Presbiteris sint dignitate, quod meliora suscipiant stipendia de pitanciis supradictis, et secundum modum distribucionis pitanciarum supradictum reputent se proinde contentos. Et si quid fraudis ipsis Capellanis aut quibuscunque gradibus Ministrorum in Ecclesia inferatur, contra premissa, in futurum, illud indilate coram Decano seu Presidente Capituli deducatur in publicam nocionem ut illud celeri remedio sine difficultatis obstaculo reformetur. Et qui de fraude convicti fuerint graviter puniantur. Per premissa quoque non est intencionis nostre quemquam Capellanum habitum gestantem in Ecclesia ad sequelam Chori primaria ordinacione non astrictum, a dicta sequela communiter cum aliis faciendis et tunc a pitanciis et aliis graciis Chori sequentibus assignatis seu debitis aliquo modo impedire, aut contra ordinaciones eorum aliquos artare, vel quemquam Capellanum astrictum ad sequendum Chorum exonerare; set pocius compellere, quantum in nobis est, quoscunque Capellanos ad sequendum Chorum astrictos, maxime si sint habiles, illum sequi quatenus virtute ordinacionis Cantariarum suarum et alias per statuta Ecclesie antiqua ad id artati fuerint, vel artandi, ac necgligentes quoscunque puniendi pena condigna ut incumbit. Et si qui sint Presbiteri ad ministerium Chori omnino insufficientes a principio creacionis sue reputandi, qui, perseverantes in hujusmodi defectu, ministerio Chori communiter se ingerant, pocius ut de pitanciis hujusmodi percipient, quam ut perficiant in obsequiis divinis, de talibus inquirere diligenter intendimus, et eos a percepcione pitanciarum hujusmodi circumscriptum cujuslibet conficte sequele Chori velamento, prout res exegerit, excludere, cum super hiis fuerimus sufficienter informati. Preterea, inhibemus sub gravi pena contravenientibus infligenda, ne quis gradus decetero alium despiciat, aut verba contumeliosa alicui persone Ecclesie nostre inferat, vel fraudem, set sint omnes concordes et unanimes, sicut decet Clericos et unius matris Ecclesie filios.

Cap. 9. De Servientibus.

Memorandum, quod Servientes (fn. 123) Ecclesie London tenentur ex officio eorum observare diligenter et facere omnia et singula infrascripta, prout patet evidenter in diversis registris, ordinacionibus, et statutis ejusdem Ecclesie, et ex antiqua consuetudine approbata optenta, et a tempore et per tempus cujus contrarii memoria hominum non existit, ac eciam per quoscunque in dicta Ecclesia Servientes observata. In primis, dicti Servientes tenentur horas diei et noctis convenienter pulsando designare, maxime ad matutinas et ad vesperas, imitando quatenus fieri poterit religiosos Civitatis, qui ceteris cercius regulantur pulsaciones simplices vel dupplices in Ecclesia vel Berefrido, tam diebus festivis quam profestis, diligenter facient secundum antiquam Ecclesie consuetudinem approbatam. Item, post clausuram hostiorum scrutinium Ecclesie facient diligenter per seipsos. Item, quamcito tenebrescere incipit in Ecclesia lampades accendent, &c. Item, in Choro et circa Altare capuciis pendentibus circa collum non ministrabunt, nec capite cooperto incedent per Chorum in presencia Decani seu Canonicorum predicte Ecclesie. Item, ostia Ecclesie semper mane apperient, et eadem claudent tempore opportuno et consueto. Item, in omnibus matutinis post Gloria Patri primi psalmi hostia Chori claudent versus occidentem. Item, in solempnioribus festis Anni Chorum et circa Magnum Altare diligenter scopari facient, tam in pavimento quam superius, pro tollendis pulveribus et arenarum telis. Item, Sacriste qui pro tempore fuerit in hiis que per illorum ministeria sunt agenda debite obedient, et maxime in omnibus que spectant ad utilitatem et honestatem Ecclesie. Item, capas serieas, (fn. 124) libros, pannos sericos et lineos ac laneos, scanua, (fn. 125) cathedras, pulvinaria, (fn. 126) et alia ornamenta Ecclesie a vestibulo in Chorum seu alibi in Ecclesia deferent, quociens opus fuerit, et eadem referent ac reponent honeste per seipsos. Item, Capas et alia vestimenta quecunque, pannos, et alia ornamenta Ecclesie ad vestibulum relata, ut premittitur, non relinquent displicata; set ea replicent debito modo per seipsos; Minoresque Canonicos, Diaconos, et Subdiaconos cotidie succingent. Item, vexilla et pannum pro festo Corporis Christi, super hastas Canapam in die Cene, pannos aureos pro sepulcro, cum cista infra ponenda, ac eciam pannos aureos ante festum Apostolorum Petri et Pauli in Choro pendendos, necnon palmas cum buxis (fn. 127) velum et velamina ymaginum tempore quadragesime, ponent cum pertinenciis suis, et deponent honeste secundum consuetudinem Ecclesie predicte. Item, omnibus duplicibus festis, et in festis ix leccionum, unus eorundem Serviencium custodiet diligenter hostium vestibuli ne aliquis extraneus intret, unde suspicio sinistra haberi posset. Item, unus eorum custodiet ostium Thesaurarii quocienscunque aliqua congregacio Episcoporum seu aliorum Dominorum fuerit ibidem. Item, ordinatum fuit (fn. 128) per Radulphum de Diceto, Decanum, et Capitulum, quod dicti Servientes responderent de omnibus rebus que portantur extra vestibulum ad deserviendum in Ecclesia predicta, et quod garciones essent jurati Sacriste et Servientibus de fidelitate, et Servientes pro garcionibus in omnibus responderent. Item, Serviens Ebdomodarius faciet moram in Ecclesia ad eam custodiendam, excepto tempore comestionis, et tunc aliquis garcio loco Servientis erit ibidem. Item, ante singulas processiones circa cimiterium omnia loca per que transire debet processio dicti Servientes facient emundari. Item, loca conveniencia cimiterio corporibus tumulandis designabunt. Item, pro fovea mortui facienda ex antiquo ultra iijd pro divite non accipiant, pro mediocri vero ijd, et pro uno puero jd. Item omnes Ecclesie Ministri defungentes classicum habebunt in Berefrido pro ijd tantum, &c.

Cap. 10. Memorandum de dono Alardi, Decani.

Memorandum, quod Alardus (fn. 129) quondam Decanus Ecclesie Sancti Pauli, qui exstitit Prebendarius Prebende de Holebourn et firmarius de Soka, dedit tenementa apud la Hide in Soka ad dictam Prebendam spectantem, cum quondam Editha sorore ipsius Alardi cuidam Schavario de Horsheye reddendo inde annuatim ad predictam Prebendam xxs., et post decessum ipsorum Schavarii et Edithe dicta tenementa remanserunt cuidam ffulconi de Horshei filio eorundem. Et post mortem ipsius ffulconis dicta tenementa remanserunt cuidam Thome de Horshei (fn. 130) filio ejusdem. Et post mortem ipsius Thome remanserunt dicta tenementa Augustino de Horshei, et post mortem ipsius Augustini dicta tenementa remanserunt Henrico de Horshei, qui vendidit dicta tenementa cuidam Willielmo de Kent per cartam. Et idem Willielmus de Kent dedit dicta tenementa cuidam Rogero de Pomeray. Et idem Rogerus, per finem levatam in Curia Domini Regis, dedit dicta tenementa predicto Willielmo de Kent et Isabelle Pomeray uxori ejus, et heredibus ipsius Willielmi; et predictus Willielmus mortuus est.

Cap. 11. Literæ Patentes Ricardi II. Regis, De Unione, Annexione et Incorporacione Cantariarum, 1391.

Ricardus, Dei Gracia Rex Anglie et Francie et Dominus Hibernie, Omnibus ad quos presentes litere pervenerint, Salutem. Sciatis quod cum Venerabilis in Christo Pater, carissimus consanguinius noster, Robertus (fn. 131) Episcopus London, Ecclesiam Cathedralem Sancti Pauli London, per nobiles progenitores nostros fundatam capitulumque ejusdem Ecclesie, jure suo ordinario nuper visitaverit; qua quidem visitacione sua pendente declaratum extitit coram eo, ut accepimus, debiteque compertum, quod nonnulle Cantarie perpetue subscripte per diversas personas in dicta Ecclesia antiquitus fundate tam modici valoris et adeo exiles tempore visitacionis fuerant, et sunt de presenti, quod secundum formam fundacionis dictarum Cantariarum eis convenienter deserviri non poterit in divinis, prout per racionabilem estimacionem devoti prepositi dictorum fundatorum pro tunc putabatur, et ea de causa quam plures dictarum Cantariarum ad invicem ac eciam cum aliis beneficiis ecclesiasticis curatis personalem residenciam requirentibus de ipsarum cantariarum fundacione primeva minime compatibiles, per Rectores et alios beneficiatos de Civitate et Diocesi London, et de aliis diversis Diocesibus (fn. 132) a diu extiterint et hucusque existant indebite occupate, in devotarum ultimarum voluntatum fundatorum dictarum Cantariarum enervacionem cultusque Divini in eadem Ecclesia diminucionem manifestam; dictusque Episcopus, pro evidenti utilitati dicte Ecclesie et Divini obsequii in eadem ad honorem omnipotentis Dei, et animarum progenitorum nostrorum et omnium fundatorum dictarum Cantariarum, et benefactorum earundem salvacione et quiete, necnon pro urgente necessitate ministrorum Deo in dicta Ecclesia famulancium in divinis, de quibus eadem Ecclesia ad presens plus solito destituta existit, proponat, ut asserit, de assensu Capituli dicte Ecclesie et omnium aliorum quorum interest, optentis juris solempniis in hac parte requisitis, certas Cantarias subscriptas unire, annectere, et incorporare, videlicet, Cantariam fundatam pro anima Walteri Thorp, (fn. 133) que consistit in certis domibus estimatis ad valorem novem marcarum per annum; Cantariam de Sancto Olavo, que consistit in quieto redditu et certis domibus estimatis ad tres marcas per annum; Cantariam fundatam pro anima Jacobi ffricell, que consistit in certis domibus estimatis ad sex marcas per annum; Cantariam Hamonis Chikewell, que consistit in quadraginta solidis per annum percipiendis de Decano et Capitulo Ecclesie predicte; Cantariam Johannis Romayn, que consistit in quodam marisco estimato ad sex marcas per annum; Cantariam Isabelle Bokerell, que consistit in quieto redditu estimato ad sex marcas per annum; Cantariam Alani et Avelline, progenitorum ffulconis Bassett, que consistit in quieto redditu estimato ad septem marcas per annum; Cantariam fundatam pro animabus progenitorum Sancti Rogeri, que consistit in sex marcis per annum percipiendis de Camera dicte Ecclesie; Cantariam fundatam pro anima Eustachii ffaucomberge, que consistit in quinque marcis percipiendis de Decano et Capitulo predictis; Cantariam Willielmi de Haverell (fn. 134) et Johannis Grantham, que consistit in domibus estimatis ad sex marcas per annum; duas Cantarias Henrici Wyngham, que consistunt in duodecim marcis per annum percipiendis de Camera dicte Ecclesie; Cantariam Ricardi Gloucestrie, que consistit in septem marcis per annum percipiendis de Decano et Capitulo predictis; Cantariam Ricardi ffolyet, que consistit in certo quieto redditu sex marcarum per annum percipiendarum de dictis Decano et Capitulo; Cantariam Walteri Blokley, que consistit in certis domibus et quieto redditu estimato ad novem marcas per annum; Cantariam Willielmi Hareworth, que estimatur ad quadraginta solidos per annum; Cantariam Henrici Idesworth, que consistit in centum solidis per annum percipiendis de Camera dicte Ecclesie; Cantariam Michaelis Northburgh, que consistit in quinque marcis per annum percipiendis de certis reditibus Domini Episcopi London; duas Cantarias Ricardi Neuport, que consistunt in certis domibus estimatis ad septem libras per annum; Cantariam ffulconis et Philippi Basset, que consistit in centum solidis percipiendis de camera dicte Ecclesie, et viginti solidis de certo tenemento per annum; Cantariam Ricardi Andover, que consistit in sex marcis per annum percipiendis de Camera antedicta; alia Cantaria ffulconis et Philippi Basset, que consistit in centum solidis percipiendis de Camera dicte Ecclesie, et viginti solidis de certo tenemento per annum; Cantariam Petri Newport, que consistit in quinque marcis per annum percipiendis de certis domibus; Cantariam ffulconis Lovell, que consistit in octo marcis per annum percipiendis de Camera Ecclesie antedicte; Cantariam Johannis Braynford, que consistit in certis domibus estimatis ad sex marcas per annum; Cantariam fundatam pro anima Galfridi de Sancto Dunstano, que consistit in certis domibus estimatis ad sex marcas per annum; Cantariam Rogeri de Laley, que consistit in annuo redditu certorum tenementorum estimatorum ad sex marcas et octo solidos per annum; Cantariam Ricardi Grene, que consistit in domibus estimatis ad decem marcas per annum; Cantariam Martini Pateshull, que consistit in quodam Marisco estimato ad quinquaginta solidos per annum; duas Cantarias fundatas pro animabus Ricardi Wokyndon et Johanne uxoris ejus, et consistunt in diversis tenementis et quieto redditu estimatis ad decem libras per annum; Cantariam fundatam pro animabus Magistri Willielmi de Meleforde et Ricardi Plesshys, que consistit in domibus estimatis ad sex marcas per annum; Cantariam fundatam pro anima Johannis Pulteney, que consistit in septem marcis per annum percipiendis de magistro Collegii Sancti Laurencii London; Cantariam Radulphi Dongoun, que consistit in quieto redditu estimato ad sex marcas per annum; Cantariam fundatam pro animabus Rogeri, dudum London Episcopi, et progenitorum suorum, que consistit in sex marcis percipiendis de Camera dicte Ecclesie; Cantariam Rogeri Benyn, que consistit in quieto redditu estimato ad sex marcas per annum; Cantariam Johannis Munden, que consistit in diversis domibus estimatis ad octo marcas per annum; Cantariam Johannis Pulteney, que consistit in quicto redditu septem marcarum per annum percipiendarum de Magistro Domus sive Collegii Sancti Laurencii London; Cantariam Johannis Lovell, que consistit in quieto redditu estimato ad quinque marcas per annum; Cantariam ffulconis et Philippi Basset, que consistit in centum solidis percipiendis de camera dicte Ecclesie, et viginti solidis de certo tenemento per annum; aliam Cantariam Martini Pateshull, que consistit in quinquaginta solidis per annum percipiendis de quodam marisco; duas Cantarias fundatas pro anima Rogeri Waltham, que consistunt in certis tenementis estimatis ad decem Libras per annum; Cantariam Alexandri Swereford, que consistit in quinque marcis per annum percipiendis de Thesaurario Ecclesie antedicte; Cantariam Galfridi Eyton, que consistit in certis domibus estimatis ad novem marcas per annum; Cantariam Philippi ffaucomberge, que consistit in quinque marcis per annum percipiendis de Decano dicte Ecclesie; Cantariam Reginaldi Brandon et Ricardi Wendovere, que consistit in certis domibus estimatis ad ix marcas per annum; Cantariam Rogeri, dudum Canonici, que consistit in quadraginta solidis per annum percipiendis de Decano et Capitulo Ecclesie antedicte; Cantariam Willielmi Everdon, que consistit in centum solidis per annum percipiendis de Camera dicte Ecclesie; aliam Cantariam Isabelle Bokerell, que consistit in quieto redditu estimato ad sex marcas per annum; aliam Cantariam Willielmi Everdon, que consistit in centum solidis per annum percipiendis de Camera dicte Ecclesie; Cantariam Johannis Wyngham, que consistit in certis domibus estimatis ad quinque marcas per annum; duas Cantarias Radulphi Baldok, que consistunt in certis domibus ut quilibet Capellanus earundem percipiat annuatim duodecim marcas de proventibus earundem; et duas Cantarias Alani Hothum, que consistunt in certis domibus estimatis ad tresdecim marcas per annum. Supplicaveritque jam nobis dictus Episcopus nostram sibi licenciam propositum suum predictum adimplendi concedere graciose. Nos ex causis premissis pie peticioni sue in hac parte fovorabiliter annuentes de gracia nostra speciali concessimus et pro nobis et heredibus nostris, quantum in nobis est, licenciam dedimus prefato Episcopo, quod ipse omnes Cantarias predictas unire, annectere, et incorporare possit, talibus modis, formis, et ordinacionibus quibus sibi melius viderit faciendum. Et quod omnes Capellani dictarum Cantariarum, per dictum Episcopum sic unitarum, annexarum, et incorporatarum, habeant et teneant Cantarias illas sic, ut premittitur, per ipsum Episcopum unitas, annexas, et incorporatas, Capellanis illis et successoribus suis, secundum modum, formam, et ordinacionem per dictum Episcopum sic faciendum, secundum unionem, annexionem, et incorporacionem supradictas imperpetuum; eo non obstante, quod antique ordinaciones dictarum cantariarum, redditusque, possessiones, et commoditates ad easdem Cantarias spectantes, et parcelle eorundem, nec modus fundacionis Cantariarum ipsarum et earum circumstancie in dicta licencia nostra, prout in aliis licenciis communiter est usitatum, ad plenum expressate, declarate, nec in speciali recitate existant. In cujus rei testimonium has literas nostras fieri fecimus patentes. Teste me ipso apud Westmonasterium decimo septimo die Maii anno Regni nostri quarto decimo.

Cap. 12. Literæ Roberti Braybrooke, Episcopi, de Unione, Annexione, et Incorporacione Cantariarum. 1391.

Robertus, permissione Divina London Episcopus, Universis Christi fidelibus ad certitudinem presencium et memoriam futurorum. Non debet reprehensibile judicari, set secundum varietatem temporum Statuta quandoque variantur humana, presertim cum urgens necessitas et evidens utilitas id exposcat. Sane Ecclesiam nostram London et ejusdem Capitulum jure nostro ordinario nuper visitantes, comperimus in eadem quod quamplurime Cantarie perpetue per nonnullos in Ecclesia nostra predicta diversas dignitates et beneficia ecclesiastica obtinentes, ac ceteros Christi fideles, adeo tenues et exiles fundate existant, quod per Capellanos modernis temporibus obtinentes easdem in modo et forma fundacionis earundum, propter earum exilitatem temporum varietate, semper in deteriora labente, debitis carum supportatis oneribus eisdem Cantariis deserviri non valeat congrue in divinis, prout primum propositum fundatorum earundem conjectura virisimili tunc temporis credebat: eaque occasione Cantarie hujusmodi quamplures ceteris beneficiis ecclesiasticis curatis et residenciam personalem requirentibus per primevas earum fundaciones ad invicem de jure incompassibiles per Rectores ecclesiarum parochialium, et ceteros beneficiatos nostrarum Civitatis et Diocesis, necnon aliarum Diocesum de longinquo, Cantuariensi presertim provincie, debitis curis beneficiorum et oneribus Cantariarum hujusmodi omissis et periculose neglectis, hactenus fuerant illicite occupate, contra Canonicas sancciones et piissimas voluntates fundatorum carundem, necnon contra injuncciones bone memorie domini Ricardi de Graveshende, dudum London Episcopi, in ultimarum voluntatum Cantarias hujusmodi fundancium enervacionem, cultusque divini in Ecclesia nostra memorata diminucionem manifestam. Nos enim paterne solicitudinis studio Divini Cultus incrementum, presertim in Ecclesia nostra predicta, ad ipsius Omnipotentis laudem, et animarum fundatorum et benefactorum earundem salutem, feliciter augmentare cupientes, volentes eciam in hac parte juris ordinem observare, obtenta primitus liccncia Domini nostri Regis super causis unionis, annexionis, et incorporacionis Cantariarum hujusmodi faciendi, ut premittitur, compertis, et in dicta licencia expressatis, ac de veritate earundem licet note et manifeste extiterant, plenius informari per viros fide dignos inquirendorum noticiam in hac parte; obtinentes in forma juris et juratos et singillatim examinatos canonicam fieri fecimus inquisicionem. Et quia tam per inquisicionem hujusmodi, quam alia legitima documenta, invenimus luculenter omnes et singulas causas premissas compertas, et in dicta licencia Regia eciam expressatas fuisse, et esse veras, quodque evidens utilitas et urgens necessitas Ecclesie nostre predicte unionem, annexionem, et incorporacionem Cantariarum hujusmodi exposcunt, tractatu solempni et diligenti cum Decano et Capitulo Ecclesie nostre predicte super materia unionis, annexionis, et incorporacionis Cantariarum hujusmodi precedente et primitus habito, vocatisque ad hoc omnibus et singulis quorum intererat, vel interesse potuerat, in hac parte, cause cognicione et juris ordine, precedentibus, ceterisque omnibus et singulis de jure et consuetudine in hac parte requisitis, concurrentibus, de consensu et assensu Decani et Capituli nostrorum predictorum expressis et capitulariter ac unanimiter prestitis, necnon de consensu et assensu ceterorum premissorum quorum intererat in hac parte propter causas premissas ad unionem, annexionem, et incorporacionem Cantariarum subscriptarum: videlicet, Cantarie fundate pro anima Walteri Thorp, quam Decanus et Capitulum conferunt, cum Cantaria Johannis de Sancto Olavo quam Decanus et Capitulum eciam conferunt; Cantarie fundate pro anima Jacobi ffresell, quam Decanus et Capitulum conferunt, cum Cantaria fundata pro anima Johannis Romayn, quam Decanus et Capitulum eciam conferunt; Cantarie Alani et Aveline, progenitorum ffulconis Basset, quam Decanus et Capitulum conferunt, cum Cantaria fundata pro animabus progenitorum Sancti Rogeri, quam Decanus et Capitulum eciam conferunt; Cantarie fundate pro anima Eustachii ffaucomberge, quam Decanus et Capitulum conferunt, cum Cantaria Willielmi de Haverhill et Johannis Grantham, quam Decanus et Capitulum eciam conferunt; duarum Cantariarum Henrici Wengham, pro uno Capellano, quas Decanus et Capitulum conferunt; Cantarie Ricardi Gloucestre, quam Decanus et Capitulum conferunt, cum Cantaria Ricardi ffoliot, quam Decanus et Capitulum conferunt; Cantarie Walteri Blokley, quam Decanus et Capitulum conferunt, cum Cantaria Willielmi Harworth, quam Decanus et Capitulum eciam conferunt; Cantarie Henrici Idesworth, quam Decanus et Capitulum conferunt, cum Cantaria Michaelis Northborgh, quam Episcopus London confert; duarum Cantariarum Isabelle Bokerell, ad quarum unam heredes seu executores Johannis Bures presentant, et ad alteram Robertus Turk, Miles, et Johannes Cosyn, Civis et Grocer London, presentant, pro uno Capellano; Cantarie Galfridi de Sancto Dunstano, quam Decanus et Capitulum conferunt, cum Cantaria Rogeri, dudum Canonici, quam Decanus et Capitulum eciam conferunt; Cantarie Alexandri Swereford, ad quam Thesaurarius presentat, cum Cantaria Hamonis Chikewelle, quam Decanus et Capitulum conferunt; prime Cantarie Johannis Pulteney, ad quam Magister et Confratres Collegii Sancti Laurencii presentant, cum Cantaria Johannis Lovel, quam Decanus et Capitulum conferunt; Cantarie Rogeri de la Ley, quam Decanus et Capitulum conferunt, cum Cantaria Johannis ffabel, quam Decanus et Capitulum eciam conferunt; Cantarie Willielmi Everdon, quam Decanus et Capitulum conferunt, cum Cantaria Radulphi Dongeon quam Decanus et Capitulum conferunt; Cantarie ffulconis et Philippi Basset, quam Decanus et Capitulum conferunt, cum Cantaria Ricardi Hosbonde, quam Decanus et Capitulum eciam conferunt; alterius Cantarie ffulconis et Philippi Basset, quam Decanus et Capitulum conferunt, cum Cantaria Petri Neuport, quam Decanus et Capitulum eciam conferunt; Cantarie ffulconis Lovel, quam Decanus et Capitulum conferunt, cum cantaria Johannis Braynforde, quam Decanus et Capitulum eciam conferunt; Cantarie Ricardi Grene, quam Decanus et Capitulum conferunt, cum Cantaria Martini Pateshull, quam Decanus et Capitulum conferunt; duarum Cantariarum Ricardi Wokyngdon, et Johanne uxoris ejus, ad quas Radulphus Selengere presentat pro uno Capellano; duarum Cantariarum Rogeri Waltham, ad quas Cardinales et Elemosinarius presentant, cum tercia Cantaria ffulconis et Philippi Basset, quam Decanus et Capitulum conferunt, pro duobus Capellanis; Cantarie Galfridi Exton, quam Decanus et Capitulum conferunt, cum Cantaria Philippi ffaucomberge, quam Decanus et Capitulum eciam conferunt; alterius Cantarie Willielmi Everdon, quam decanus et Capitulum conferunt, cum Cantaria Johannis Wyngham, quam Decanus et Capitulum conferunt; duarum Cantariarum Radulphi Baldok, quas Decanus et Capitulum conferunt, ut uterque Capellanus percipiat duodecim Marcas; duarum Cantariarum Alani Hothum, quas Decanus et Capitulum conferunt, cum cantaria Johannis Sancte Marie Ecclesie, quam Decanus et Capitulum conferunt, pro duobus Capellanis; Cantarie Johannis Munden, quam Decanus et Capitulum conferunt, cum tercia Cantaria Johannis Pulteney, quam Decanus et Capitulum conferunt; Cantarie fundate pro animabus Magistri Willielmi de Milforde et Ricardi Pleysses (fn. 135) , ad quam Archidiaconus Colcestre presentat, cum secunda Cantaria Johannis Pulteneye, ad quam Major Civitatis London presentat; Cantarie Reginaldi Brandon et Ricardi Wendovere, quam Decanus et Capitulum conferunt, cum duabus cantariis Ricardi Neuport, quas Decanus et Capitulum conferunt, pro duobus Capellanis; procedimus in hunc modum, Christi nomine invocato, solum deum pre oculis habentes, auctoritate nostra ordinaria, predicta nostra visitacione adhuc pendente, Cantarias subscriptas in forma intitulacionis suprascripte invicem connexas in Capellanorum earundem usus perpetuos, sub modo et forma intitulacionis et conneccionis suprascriptarum perpetuo possidendas, insimul unimus, annectimus, et incorporamus in hiis scriptis. Volumus insuper et ordinamus quod Capellanis ad dictas Cantarias in forma unionis premisse admissis et admittendis, vere copie ordinacionis seu fundacionis carundem sine difficultate per Sacristam Ecclesie predicte, sumptibus petencium liberentur. In quorum omnium et singulorum fidem et testimonium, presentes literas nostras, sive hoc presens publicum instrumentum, unionem, anneccionem et incorporacionem predictas in se continentes per magistrum Willielmum Brian, Notarium Publicum Scribamque nostrum infrascriptum, subscribi et publicari mandavimus, et nostri sigilli, una cum sigillo Decani et Capituli predictorum (fn. 136) , appensione fecimus communiri. Data et acta fuerunt hec in domo Capitulari Ecclesie nostre Cathedralis predicte, sub anno ab incarnacione Domini millesmo tricentesimo nonogesimo primo: indiccione quartadecima, (fn. 137) die vero vicesima sexta Mensis Junii, Pontificatus Sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Bonefacii Divina Providencia Pape (fn. 138) Noni, Anno Secundo. Presentibus venerabilibus et circumspectis Viris, Magistris Johanne Shilyngford, Thoma Stowe, et Willielmo Sonday, Legum Doctoribus, necnon Johanne Kateryngton, Dionisio Lopham, Willielmo Spaldwyk, et Thoma Rygeley, Notariis Publicis testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis.

Et Ego Willielmus Brian de Snayth, Clericus Eboracensis diocesis, Publicus Apostolica et Imperiali auctoritate Notarius, suprascriptique Reverendi Patris Domini Roberti, Dei gracia London Episcopi, in presenti negocio Scriba et Registrarius, premissis omnibus et singulis dum sic prout suprascribuntur per eundem Reverendum Patrem, et coram eo agerentur et fierent, sub anno, indiccione, dic, Mense, Pontificatu, et loco, quibus supra, una cum prenominatis testibus presens interfui, eaque omnia et singula sic fieri vidi et audivi, diversisque occupatus negociis per alium fideliter scribi feci, publicavi, et in hanc publicam formam redegi: signoque meo solito et consueto, una cum appensione Sigilli dicti Reverendi Patris, ac de mandato ejusdem, signavi rogatus et requisitus in fidem et testimonium omnium et singulorum premissorum.

Et ego, Thomas Evere, Decanus, (fn. 139) et Capitulum dicte Ecclesie London, prehabitis super premissis omnibus et singulis in prefatis literis dicti Reverendi in Christo Patris et Domini nostri Domini Roberti, Dei gracia London Episcopi et Pastoris nostri predicti, expressatis inter eundem et nos, in dicta domo nostra Capitulari sepius tractatu diligenti et deliberacione matura eis omnibus et singulis per ipsum, ut premittitur, factis et gestis, nostrum prebuimus et prebemus consensum pariter et assensum, eaque omnia et singula ratificamus, approbamus, et confirmamus, ac, quatenus in nobis est, ea habere volumus robur perpetue firmitatis. In quorum testimonium sigillum nostrum commune, una cum appensione sigilli ejusdem Reverendi Patris nostri Domini Roberti Episcopi, fecimus hiis apponi. Datum in dicta domo Capitulari, vicesimo octavo die Mensis Junii, anno Domini supradicto.

Footnotes

1 I have printed this charter exactly as it stands in MSS. B. and C. Those who desire to see a more accurate transcript of the Anglo-Saxon original, together with a translation into Latin, will find it in Dugdale's S. Paul's, Appendix, Art. xvi. p. 297. In the version given in the text we have the endeavours of a scribe, who was very uncertain as to the ancient forms, to represent the Anglo-Saxon original.
This Charter occurs twice in MS. C., in this place, and later on in another Inspeximus printed below Pars vii. cap. 15. I have distinguished these two copies as C. and C2. From the latter version we obtain the following various readings: "Edward Kyng grete mine . . . preostes on Paules . . land mine . . welle þet had."
2 A more correct version of this charter is given in Dugdale S. Paul's, Appendix, Art. xviii. p. 298.
3 Cowel, Law Dictionary (fo. In the Savoy. 1727), cites an exposition of socha and sacha out of a very ancient MS. book:—
"Sequitur expositio illorum terminorum soka et saka.
"Soka, hoc est secta de hominibus in curia vestra secundum consuetudinem regni.
"Saka, hoc est placitum et emenda de transgressionibus hominum in curia vestra."
And he proceeds, "The first is only the suit of court due by the inhabitants of a lordship or manor, and Sac is the liberty of holding pleas, and imposing mulcts and forfeitures upon transgressors in that court." But Rastal, and some others, define Sac to be the forfeiture itself.
4 "Thol. Thollonium est libertas emendi et vendendi in terra sua." Cowel, see Toll.
Toll, alias tholl, tolnetum, alias theolonium. "First, it is used for a liberty to buy and sell within the precinct of a manor. Secondly, for a custom or tribute paid for passage," &c. Cowel.
5 Team, theame, tem, theme, "signifies a royalty granted by the King's charter to the lord of a manor for the having, restraining, and judging bondmen, neifs, and villains, with their children, goods, and chattels in his court." Cowel.
6 Infangethefe, hinfangthefe, infangtheof, "A privilege or liberty granted unto lords of certain manors to judge any thief taken within their fee." Cowel.
7 "Grithbreche (pacis fractio seu violatio) is a breach of the peace." Cowel.
8 Lanfranc, consecrated Archbishop of York 1070.
9 Thomas, consecrated Archbishop of York 1070.
10 Printed in Dugdale, S. Paul's, Appendix, xix. p. 298.
11 Denegeldis. For geldum see the next note. There are many words similarly compounded, as vadegeld, senegeld, hornegeld, sotgeld, penigeld, and many more. Angild, the single value of a thing. Twigild, the double value. The prefix shows the kind of payment. Danegeld was "a tribute laid upon our ancestors of one shilling, afterwards of two shillings, for every hide of land through the realm, for clearing the seas of Danish pirates." Cowel.
12 Geldum, "among the Saxons, signified pecunia vel tributum, also the compensation for a crime. Hence in our ancient laws wergeld was used for the value of a man slain, and orfgeld of a beast." Cowel.
13 William of S. Carileph, consecrated Bishop of Durham 1081.
14 Hida, a hide of land, a plough land. In an old MS. it is said to be 120 acres. Bede calls it Familiam, and says it is as much as will maintain a family. Crompton in his Jurisdict. f. 222, says that a hide of land contains 100 acres, and that eight hides make a knight's fee. Sir Edward Coke holds that a knight's fee, a hide or plough land, a yard-land, or oxgang of land do not contain any certain number of acres. Cowel.
15 Dapifero; Dapifer Regis, Steward of the King's household. Cowel.
16 In C. the "et Canonicis Beati Pauli," are interlined, in an old hand, after London. In C2 the words are found in the text.
17 Richard de Beaumes or de Belmeis, surnamed "the red," consecrated Bishop of London 26 July, 1108, died 16 January, 1127–8. "He seems to have endeavoured to get restored the archiepiscopal dignity to the see of London." Le Neve's Fasti, edit. Hardy, quoting part of a letter from Archbishop Anselm to Pope Paschal in 1108.
18 Willielmus de Ecclesia S. Mariæ, consecrated 23 May, 1199, resigned his bishopric 25 January, 1221.
19 MS. C2 adds, in the margin, "Willielmo ij Episcopo, dicto de Sancte Marie Ecclesia."
20 Releviis. Relevium "signifies a certain sum of money which the tenant holding by knight's service, grand serjeanty, or other tenure for which homage or legal service is due; or by socage, for which no homage is due; and, being at full age at the death of his ancestor, paid unto his Lord at his entrance." Cowel.
21 Turbariis. Turbaria, locus turbæ fodiendæ aptus. Ducange. A turf-pit.
22 Hidagiis. Hidage was an extraordinary tax payable anciently to the King for every hide of land. Sometimes hidage was taken for the being quit of that tax. Cowel.
23 Carucagiis. Carucagium, a tribute imposed upon every plough for the public service. As hidage was a taxation by hides of land, so carucage was by carucates of land, which, at first, was but four pence for every plough. Cowel.
24 Placitum, Plea. These are divided into Pleas of the Crown and Common Pleas. Cowel.
25 Misericordia is in law used for an arbitrary amerciament imposed on any for an offence: for where the Plaintiff or Defendant in any action is amerced, the entry is Ideo in misericordia, &c. Cowel.
28 Wardepeny. Money contributed to watch and ward. Alias Warpenny, and Warthpenny. Cowel.[Ed. The marginal note here (omitted in this online edition) mentions here Averpeny and Thethingpeny, and gives the following footnotes: "Averpeny: money contributed towards the King's averages, or to be freed thereof. (Average, from averia, cattle; service which the tenant owes by horse, ox, or carriage.); Thething penye, or Tithing penny."]
29 Hengewyte. Significat quietantiam misericordiæ de Latrone suspenso absque consideratione. Fleta. Hankwit: a liberty granted to a man whereby he is quit of a Felon or Thief, hanged without judgment, or escaped out of custody. Cowel.
30 Flemeneswite. Flemenesfyrinthe, the receiving or relieving of a Fugitive. Flemensfreme and Flemenesfrenthe, the Chattels of Fugitives. Flemeswite, the liberty to challenge the Cattel or Amerciaments of your man a Fugitive. Cowel.
31 Leirwite, Lairwite, Lecherwite, and Legergeldum: Poena vel mulcta offendentium in Adulterio et Fornicatione; the right of inflicting this penalty did anciently belong to some Lords of Manors in referece to their villians and tenants. Cowel.
32 Blodwite: a fine for the shedding or drawing of Blood.
33 Fithwite: a fine for fighting and breaking the peace.
34 Grithbreche: see above, page 113, note 4.
35 Fremensfreche: Cowel regards this word as an erroneous manner of spelling Flemensfrenthe: see note 5, above.
36 Forstall: Spelman says 'tis "via obstructio vel itineris interruptio." Cowel.
37 Hamsoca: a privilege granted to the Lords of Manors, whereby they hold Pleas and take cognizance of burglary, or assanlts committed against a man in his own house.
38 Heyfare: Hey or Hay, Haya, French Haye. A Hedge, or an inclosure fenced with rails.
39 Franco-plegio. A pledge or surety for Freemen.
40 Visus franci-plegii. The View of Frank pledge. "Every free-born man at fourteen years of age (Religious persons, Clerks, Knights, and their eldest sons excepted,) should find surety for his truth towards the King and his subjects, or else be kept in prison: whereupon a certain number of neighbours became customably bound one for another, to see each man of their pledge forthcoming at all times, or to answer the transgression committed by any gone away. So that, whosoever offended, it was forthwith inquired in what Pledge he was, and then they of that Pledge either brought him forth within thirty-one days to his answer, or satisfied for his offence. This was called Frank-pledge, and the circuit thereof Decenna, because it usually consisted of ten housholds: and every particular person was called Decennier, because he was of one Decenna or another. This custom was so kept that the Sheriffs at every County Court did, from time to time, take the oaths of young ones, as they attained the age of fourteen years, and see that they were comprised in some Dozen; whereupon this branch of the Sheriff's authority was stiled Visus Franci-plegii, View of Frank pledge." Cowel.
41 Pontagium: a contribution to the maintenance or re-edifying of Bridges. This was accounted one of the three public charges on the Nation, from which no person, of what degree soever, was exempted, viz., from the charge of an expedition to the Wars, from the building of Castles, and from building and repairing Bridges. Cowel.
42 Passagium: the hire that a man pays for being transported over sea, or over any river. Passagio is a writ directed to the keepers of the ports, to permit a man to pass over the sea that hath the King's licence. Cowel.
43 Cowel does not distinguish between Paagium and Passagium; nor does Spelman. Ducange, however, gives Paagium as quivalent to Pedagium. "Pedagia dicuntur quæ dantur a transeuntibus in locum constitutum a Principe."
44 Lestagium: lestage or lastage, a custom exacted in some fairs or markets to carry things bought where one will. Cowel.
45 Stallagium: Stallage, the liberty or right of pitching or erecting Stalls in Fair or Market, or the money paid for the same. Ibid.
46 Tallagium: a share of a man's substance paid by way of tribute, toll, or tax. Ibid.
47 Carriagium: I suppose, a tax on vehicles.
48 Pasuagium, pro Pasnagium: Pascuum, pratum. Ducange.
49 Godefridus de Lucy, consecrated Bishop of Winchester 1189.
50 Walter: both Le Neve (Hardy's edit.) and Professor Stubbs, Registrum Sacrum Anglicanum, agree in setting down Seffride II. as Bishop of Chichester, consecrated 1180, died 1204, and do not name any Walter as bishop at this period. There was, however, a Walter, Bishop of Rochester, consecrated 1147–8, died 1182: but even were we to suppose that the local designation of this bishop had been interchanged in the text with that of the bishop following, the dates would not allow of the substitution of this bishop, as the Charter is dated Anno primo Johannis, that is 1199.
51 Willielmus: his name is not found either in Le Neve or in Professor Stubbs's Registrum.
52 Gilbertus de Segrave: consecrated 25 November, 1313, died 18 December, 1316. The charter is dated 6 February, 9 Edward II., that is 1315–16.
53 John Salmon, Bishop of Norwich, consecrated 1299, appointed Chancellor of England 13 Edward II.
54 John Langton, Bishop of Chichester, Chancellor of England, consecrated 1305.
55 Roger Mortival, Bishop of Salisbury, consecrated 1315, died 14 March, 1329–30.
56 6 February, 9 Edward II. = 1315–16.
57 Ralph Flambard, consecrated Bishop of Durham in S. Paul's Cathedral on Trinity Sunday, 5 June, 1099.
58 Anselm, Archbishop of Canterbury, consecrated 1093, died 21 April, 1109.
59 Richard de Belmeis, Bishop of London, consecrated 1108.
60 Roger, Bishop of Salisbury, the King's Chancellor, consecrated 1107.
61 Robert Bloett, Bishop of Lincoln, consecrated 1094.
62 William Warelwast, Bishop of Exeter, consecrated 1107.
63 Richard Bynteworth, or Bentworth, consecrated 12 July, 1338, on which day he also became Chancellor of England: died 8 December, 1339, buried in S. Paul's 13 December.
64 Catalla et bona: goods and chattels.
65 Weyf et Strewas: waifs and strays.
66 Preter Linguam: except the fish called Ling. (Similarly, the Lord Mayor still sends to the Queen any large or "royal" sturgeon caught in the river Thames, within the jurisdiction of the City of London.) In the Bodleian Library, Tanner MSS. No. 145, Art. 18, is preserved a printed Broadside, temp. Charles II. entitled "An Abstract of the Rights, Franchises, Priviledges, Immunities, Freedoms, and Liberties belonging to the Dean and Chapter of the Cathedral Church of St. Paul, London, and to their Tenants, and the Resiants [sic] and Inhabitants within their Fee. Faithfully translated out of the Original Grants, &c." The translator, however, seems to have been sadly perplexed by this prœter linguam, for he thus renders it: "They have granted unto them all Waiffs, Straiffs, Goods Wayved, Deodands, Wrecks of the Sea, and all great Fish to be taken upon their Shores, within their Fee, except the Tongue thereof." He states that these privileges were ratified and confirmed by letters patent, 21 July, 15 Charles II. (the Royal Confirmation is preserved amongst the Cathedral Archives): and adds the following brief definitions:—
"Soka and Saka, which is to say, Suit of Court and Punishment of Trespasses in that Court.
"Infangtheof and Utfangtheof, that is to say, the Trial of Felons of their Fee taken out of the same, and of Felons taken in their Fee.
"Guilds, Hydage, Carvage, and Aids, which are Taxes heretofore imposed."
67 John Stratford, Archbishop of Canterbury, consecrated 1333
68 Richard of Bury, Bishop of Durham, consecrated 1333.
69 Robert Stratford, Bishop of Chichester, consecrated 1337.
70 5 Junii, 12 Edw. III., 1338.
71 C. adds in the margin, "De ista Bulla fit mencio juxta principium Magne Carte Angliæ per Regem Johannem concesse."
Innocent III. (Lothario Conti, Pope 1198–1216) excommunicated King John. Collier's Ecclesiastical History, edit. 1852, ii. 400.
72 Isaiah xliii. 6. Vulgate.
73 Collier, II. 392, et seqq., relates the circumstances which occured upon the death of Hubert, Archbishop of Canterbury, in 1205; the double election, the appeals to Rome and to the King, and the subsequent troubles.
74 Stephen Langton, Archbishop of Canterbury, consecrated 1207.
75 William de Sanctæ Mariæ Ecclesia, Bishop of London, consecrated 1199
76 Eustachius, Bishop of Ely, consecrated 1198.
77 Egidius de Bruce, Bishop of Hereford, consecrated 1200.
78 Jocelinus Troteman, Bishop of Bath and Glastonbury, consecrated 1206.
79 Hugo Wallis, Bishop of Lincoln, consecrated 1209.
80 Peter des Roches, Bishop of Winchester, consecrated 1205.
81 15 January, 16 John = 1214–5.
82 In MSS. B. C. and F. this Section is found in Pars vi. cap. 28; in B. and C. it is repeated here. The sections are verbally identical, and are printed again only in order to retain the division into chapters. See also Pars vii. cap. 9.
83 Here is a blank in all the MSS.
84 From Cowel we gather that the duty of the Regarder is to make a survey of forest land, to see and inquire of the trespasses therein. This survey is called his regard; regard, regardum, and rewardum being synonymous terms.
85 Assartum, an offence committed by plucking up the roots of the woods that are thickets and covert for deer. Cowel.
86 Gentaculum or jantaculum: cibus quo solvitur jejunium ante prandium. Ducange.
87 The Prior of Worcester had four "esquiers" in his household. Archdeacon Hale considers that these held the offices of camerarius, pincerna, marescallus, and cocus, that is, of chamberlain, butler, marshal or equerry, and cook. The injunctions of Robert Winchelsey, Archbishop of Canterbury 1301, limit the number of esquires in the family of the Abbot of Gloucester to five, though towards the close of 1381 the Archbishop permitted the appointment of a sixth. Three of these were respectively senescallus, marescallus, and cocus. The other two (one of them being cubicularius) were officers whose duty it was to minister to the Abbot at his table or in his chamber. Register of Worcester Priory, xxxvi. xcviii.
88 The Lord Mayor.
89 "Eldenese Lane which stretches north to the high street of Newgate Market. The same is now called Warwick Lane, of an ancient house there built by an Earl of Warwick, and since called Warwick Inn." Seymour, Survey of London, i. 700.
C. adds in the margin, "Domus Comitis Herford juxta hospicium Comitis de Warwike." Warwick Lane runs due north and south, connecting Newgate Street with Paternoster Row.
90 "Upon Paul's Wharf-hill, within a great gate, and belonging to that gate next to the Doctors' Commons, were many fair tenements; which, in their leases made from the Dean and Chapter, went by the name of Camera Dianœ, i.e. Diana's Chamber, so denominated from a spacious building that, in the time of Henry II., stood where they were. In this Camera, or arched and vaulted structure, full of intricate ways and windings, this Henry II (as sometime he did at Woodstock) kept (or was supposed to have kept) that jewel of his heart, fair Rosamund: she, whom there he called Rosamundi, and here by the name of Diana. And from hence had this house that title. For a long time there remained some evident testifications of tedious turnings and windings, as also of a passage under ground from this house to Castle Baynard, which was no doubt the King's way from thence to his Camera Dianœ." Seymour, Survey of London, i. 736. It is curious enough to find the popular tradition of the Woodstock Maze transferred to the City of London.
The distance from S. Paul's to any house on the hill leading to Paul's Wharf is so small that a very moderate walker could readily compass it in four minutes. In order to understand the prohibition in the text, the reader must bear in mind the very numerous services then held in the Cathedral.
91 See note, Pars vi. cap. 9.
92 In F. a covered cup is sketched in the margin.
93 Species. The word is used in mediæval Latin in many senses: thus Ducange gives, "aromata, vel res quævis aromaticæ, Gallice, espices" or spices, as one of the many renderings; whilst another meaning is "quidquid diebus jejuniorum vespere apponitur, ut bellaria, fructus, cichoreum aceto et oleo conditum, &c."
94 See above, Pars vi. cap. 9.
95 C. has extra in the text, but in the margin a later hand has written juxta.
96 See supra, first clause of Pars vii. cap. 6, p. 125, "duos clericos tunc secum habens."
97 In the margin of F. is sketched a half-figure of an ecclesiastic with scull cap and almuce.
98 Sterilitas: an error of the Scribe for fertilitas; but MSS. B. C. and F. agree in reading sterilitas.
99 The non-resident Canons would thus lose a loaf and a gallon of beer daily during times of dearth. The Residentiaries, however, were to have good beer, whilst other persons had inferior beer.
100 Et non residentes, interlined in B. apparently in a contemporary hand. In C. the words are in the text.
101 Amongst the Ashmole MSS. in the Bodleian Library we find a description of two ancient seals of the Cathedral. The first that of Hugo Decanus, and of Radulphus de Diceto, Decanus, thus described:
"sigillum capituli sancti pauli londonie.
"S. Paule standing upon a little building like a church, holding vp his right hand, and in his left a booke open as if he were preaching: on each hand severall people, some of wh hold vp their hands." Ashmole MS. No. 833, fo. 401 a.
The second is thus described; it was the seal used in Dean Colet's time, and appears to have been appended to documents in 24 Hen. VII. (1508–9), and in 1539:
"sigillum comune decani et capituli eccl'ie s'c'i pauli london.
"St Paule sitting within an arch of church worke, a sword in his right hand and a booke in his left." Ibid. fo. 401 b.
102 F. reads, "Dominis suis stagiariis Ecclesie," but the word Stagiariis is written over an erasure.
103 The meaning of the word is doubtful. All that we know certainly of the dene or dizene is that "they were money payments made in each of the fifty-two weeks of the year, by each manor in turn, on fifty-two consecutive Sundays, commencing with the festival of S. Faith, Oct. 6, and that the amount from the different manors varied, the lowest amount as dizenæ being forty, the highest sixty shillings." Archdeacon Hale's Domesday, cxxvi.
104 F. reads, "Elemosinaria de elemosina."
105 C. adds, "Originale illius in Libro Piloso, fo. 89." The Liber Pilosus is still preserved amongst the cathedral archives.
106 An erasure in B, but "Thome" in C. F. and H.
107 John de Chishul, Dean of S. Paul's consecrated Bishop 29 April 1273–4; died vij Id. Feb. 1279–80, buried in the cathedral.
108 John de Selvestone held the Prebend of Ealdland in 1268.
109 Ralph de Baldok, Dean, consecrated Bishop 1305–6; died 24 July, 1313.
110 Johannes de Wengham, Prebendary of Hoxton 1281, Precentor 1262.
111 Rogerus de la Leye, Archdeacon of Essex, Prebendary of Brownswood, Dean 31 Oct. 1285; died 1294.
112 Herveius de Borham, Dean, succeeded before 2 Feb. 1273–4; died 7 Oct. 1276.
113 Radulphus Dungon, Prebendary of Isledon.
114 Fulco Lovell, Archdeacon of Colchester in 1267, Prebendary of Cadington Major, Prebendary of Isledon.
115 Ricardus Gravesend, Archdeacon of Northampton, &c., consecrated Bishop 11 Aug. 1280; died 9 Dec. 1303.
116 i.e. the aforesaid Rogerus de la Leye.
117 Probably the same as Thomas Eswy or Askewy, who held the Prebend of Consumpta per Mare in 1257.
118 In allusion to S. Luke xii. 59, "donec eciam novissimum minutum reddas."
119 S. Luke xxi. 2. F. reads, "minuta sicut et minuta vidue."
120 Alardus de Burnham, Prebendary of Cadington Major, Holborn, and Tottenhale, Archdeacon of London. The date of his election as Dean is not clearly ascertained. He died 14 Aug. 1216, according to Le Neve.
121 C. reads "iij Idus Septembris" for "iij Die Decembris."
122 Roger Niger died 1241.
123 Compare also Pars vi. cap. 28, and Pars vii. cap. 3.
124 In Dugdale's S. Paul's, Appendix xxviii. p. 316–18, will be found a detailed list of copes belonging to the church in the year 1295. More than a hundred are enumerated, besides "xxiv capæ puerorum fractæ," of which the greater part seem to have been richly embroidered and ornamented.
125 Scanna or scamna, benches or stools.
126 Pulvinaria, cushions.
127 Buxum, diptychum. Ducange.
128 See also Pars vi. cap. 28, and Pars vii. cap. 3.
129 Alardus de Burnham, died 1216.
130 Thome de Horshei; the name is thus spelt in B., in C. however it is spelt Horsleie throughout the section.
131 Robert de Braybrooke, Canon of Lichfield, consecrated Bishop of London, 5 January, 1381–2, died 28 August, 1404, buried in S. Mary's Chapel, S. Paul's. He held for a short time the Great Seal of England.
132 As may be seen in the commendation of the good parson in Chaucer's Canterbury Tales, where it is said that
"He settë not his benefice on hire
And let his shepe accumbred in the mire,
And ran unto London, unto Saint Pouls,
To seeken him a chantery for souls,
Or with a brotherhood to be withold,
But dwelt at home, and kepte well his fold."—Prologue, vv. 509–514.
In the Canon's Yeoman's Tale mention is made of the Annuallere, that is, a priest who sang Annuals or anniversary masses for the dead:
"In London was a Priest, an Annuallere,
That therein dwelled haddë many a year."—verses 16,480–1.
133 Walter Thorp, Prebendary of Harleston in 1313; will proved in 1320. Many of the names following will be found in the index, with references to the notes in which details concerning these persons may be found. Important particulars relating to many of these chantries will be found in a paper printed in Dugdale, Appendix l. pp. 380–387, being a Return of Chantries in S. Paul's, from the original preserved in the Augmentation Office, dated 1 January, 1 Edward VI.
134 Willielmus de Haverhull.
135 C. spells this name, in the text Plesshes, and in the margin Plasshey.
136 F. ends abruptly at this word "predictorum."
137 C. reads "quartadecima decima die vicesima septima mensis."
138 The word "Pape" is erased in B.
139 Thomas de Every or Eure, Dean 1389; died 9 Oct. 1400, buried in the cathedral at the entrance to the choir.