I. EXCERPTS FROM MS. J. OF STATUTES IN THEIR EARLIEST EXTANT FORMS. (fn. 1)
EXTRACT NO. 1.
Constitucio Henrici, Decani, (fn. 2) nondum approbata, de statu personatuum et Canonicorum.
Vacante Decanatu, fratres qui comode possunt vocari ex novi juris possessione per litteras
Capituli ad diem certum vocantur, ut veniant, si voluerint, electione Decani interesse, licet ex
antiqua consuetudine Ecclesie nunquam ad providendum et eligendum Decanum vocati et
expectati fuerint alii quam residentes usque ad tempus Concilii Lateranensis (fn. 3) quod dominus
Innocencius celebravit. Hanc tamen vocacionem precedunt denunciacio mortis Decani facienda
Episcopo, et sic vocaciones subsequenter; nec intererit Episcopus tractatibus premissis, sed
electioni facte, cum laudibus publicate et sibi presentate, assensum prebere tenetur, nisi justum
quid et sufficiens pretendere possit et docere propter quod ad regimen vocatus vel ipsum vocantes
sua debeant provisione fraudari. Cum igitur fuerit electio Decani per fratres et litteras Capituli
presentata et acceptata ab ipso per litteras Episcopi, vel per consensum ipsius, si presens fuerit,
vel Ecclesie vicinus, remittatur ad Capitulum installandus. Littere autem dirigende singulis
fratribus traduntur in choro suis Vicariis, ut eas dominis suis transmittant. Et alio modo non
vocantur fratres absentes pro quocunque negocio communiter tractando.
Decanus installatus juret in Capitulo quod residebit in Ecclesia, et quod jura et libertates
Ecclesie tuebitur, et quod approbatas et approbandas Ecclesie consuetudines servabit et faciet
observari. Item, quod bona et possessiones Ecclesie inventas conservabit, et alienata pro viribus
suis revocabit. Ipse eciam Decanus facit obedienciam domino Episcopo, et eam se promittit
servaturum in canonicis mandatis.
In eadem sunt triginta prebende, quatuor Archidiaconatus, Thesauraria, Cancellaria, Cantaria, quas confert Episcopus.
Hii triginta Canonici tractant Ecclesie negocia et secreta; eligunt Episcopum et Decanum.
Nullus debet obtinere Personatum vel Archidiaconatum nisi sit Canonicus de numero dictorum
triginta. Residentes in Ecclesia Canonici ipsius secreta interiora et exteriora negocia tractant
et ordinant: aliis non expectatis nisi sit arduum valde.
Item, Dominus Episcopus confert unam liberacionem panis et cervisie in Ecclesia ad opus
scriptoris pro libris Ecclesie scribendis. (fn. 4)
Item, preficit altari Sancti Michaelis unum Capellanum de provisione E. (fn. 5) Episcopi pro
fidelibus ministrantem.
Item, Episcopus preficit Custodem fabrice et Penitenciarium et Capellanum sue Capelle proprie.
Item, dominus Presul confert areas in cimiterio beati Pauli Canonicis ut viderit expedire, illis
areis et domibus exceptis que certis personis et prebendis sunt assignate, que omnes domus et
aree vacantes sunt in custodia Decani.
Item, dominus Presul omnes quos beneficiat in prebendis, dignitatibus, altaribus, domibus, et
areis, mittit ad Decanum et Capitulum cum litteris suis instituendos, excepto Capellano Capelle
sue. Duo altaria de beatis martyribus Thoma et Dyonisio super testudines occidentalis Ecclesie
nune vacant, de quibus Episcopus deberet ordinare. Dominus Presul majoribus festivitatibus
anni, scilicet, Natale, Pascha, et die Cene, et die Paraceves, et duobus festis beati Pauli, si valet,
interesse tenetur et ministrare in officio nocturno et diurno, et in capite jejunii similiter pro penitentibus.
Reliquis omnibus dupplicibus festis ministrat Decanus in cujuscumque ebdomada occurrat, si
potest, vel alii committit vice sua explendum. Idem eciam installat installandos sub presencia
fratrum qui resident, vel eorum qui commode possunt adesse.
Investit prebendis suis, et recipit ab eis suo nomine et Capituli juramenta ad que tenentur: de
consuetis et necessariis observacionibus instruit et informat.
Tradita sibi Regula conversandi cum fratribus in libro per Decanum ad anime refectionem,
traditur ei subsequenter panis Sancti Pauli, suppositus libro, ad sustentacionem corporalem:
postmodum ducitur in chorum a Decano et installatur. Deinde reducitur in Capitulum et locus ei
assignatur. Stans postmodum coram Decano, tactis sacrosanctis et inspectis, si sit sacerdos,
jurat quod extune erit fidelis Ecclesie et quod ejus jura tuebitur; quod obediens erit Decano et
Capitulo in canonicis mandatis; et quod approbatas et approbandas Ecclesie consuetudines observabit. Item, quod secreta Capituli nulli revelabit: et sic per ordinem a Decano, et postmodum a
reliquis fratribus a dextris Decani, deinde ab aliis a parte sinistra, recipitur ad osculum.
Igitur receptus in osculo Canonicus a singulis exterior sedeat in ordine ad jussum Decani
vel fratrum progressurus extra Capitulum, vel ad ostium cum fuerit necesse pro negociis, et
negociorum procuratoribus introducendis qui pre foribus frequenter expectant. Hunc eciam
ordinem in processionibus observabit suos priores precedens, donec alius et secundus ab ipso ex
eadem parte prebenda investitus modo supradicto: et conferat prioratum. Hic tamen ordo in
majoribus personis qui personatus et prebendas obtinent in Ecclesia non servatur, quum ipsi, cum
fuerint personatibus investiti, in Choro, Capitulo, et processionibus, secundum personatuum
ordines loca certa possidebunt.
Episcopo quippe nulla persona vel Canonicus racione personatus vel prebende ad juramentum
tenetur, Archidiaconis exceptis.
Item, Decanus fratres suos admissos, si delinquant, premonitos arbitrio fratrum, corrigit, et
punit, si delicta penas requirant. Reliquos omnes de Choro corripit et corrigit, cum fuerit
necesse. Minoribus clericis gradus inferioris Cancellario, si resideat, relictis ad puniendum pro
commissis. Idem Decanus clericos fratrum suorum residencium suis dominis committit ex curialitate corrigendos, nisi fuerint excessus graviores pro quibus debeant a Choro emitti. Omnibus
enim preest ordinaria potestate et immediata, quod ei intranti et transeunti Chorum et Capitulum
omnes assurgunt. Item, in tabula scribuntur nominibus dignitatum, Dominus presul, et Decanus
tantum ubique.
Cancellarius (fn. 6) autem solus nomine dignitatis in dupplicibus festis tantum in sexta leccione.
Reliqui omnes propriis nominibus designantur ubique in Tabula.
Solus sequitur processionem Decanus in medio partis posterioris. Et, si presens sit dominus
Episcopus, a dextris erit ipsius, Archidiaconus autem London in sinistra ipsius, in sollempnibus
processionibus, cum fuerit insignitus Episcopus. In ministerio altaris vespertino et nocturno
Sacerdos Ebdomadarius subministrat Decano, sollempnibus diebus ab una parte Episcopi altare
turrificantis; et eciam si fuerit absens Episcopus.
Decanus eciam expectabitur in pulsacionibus glassicorum in vesperis et matutinis eo quod
officium ei incumbit sollempnium dierum.
EXTRACT NO. 2.
De Residencia Canonicorum.
Tempore igitur domini Willielmi, (fn. 7) London Episcopi, inter fratres undecim tunc residentes in
Ecclesia beati Pauli provisum fuit, quod omnes Canonici, tam novi residentes quam veteres, postquam fuerint statutis temporibus professi se moraturos in Ecclesia et resideantur, de omnibus
proventibus tempore sue residencie eque percipient, sive presentes personaliter, sive absentes
fuerint, per tempora licita et constituta, exceptis beneficiis et pitanciis que secundum distinctionem
testatorum et donatorum inter presentes tantum debent distribui.
Verum quum ex tam liberali et larga provisione ceperunt quidam fratres se frequencius
absentare festivis temporibus, quibus Ecclesie labores graviores esse consueverant, et residencium
expensas oportuit esse largiores, ne pares fierent, sic absentes personaliter presentibus quibus in
labore parificari nolebant et expensis, statutum fuit per Robertum, Decanum, (fn. 8) et fratres multos, qui
propter hec et alia convenerant in Capitulo, quod oblaciones (fn. 9) processionum in Pentecostes et aliis
temporibus et diebus festivis, inter presentes tantum residentes distribui deberent, ut qui portarent
onus et comodum reportarent, sumpto ad hoc exemplo temporis et constitucionis antique, que
residentibus et presentibus in Ecclesia terdenos solidos in Natali, et octonos in ebdomada Pasche
de Camera largitur, et non aliis qualitercumque per licitum tempus absentibus.
Et quia contencio inter fratres residentes in Ecclesia beati Pauli de firmis tradendis cum
vacarent, et de decimis que sunt in dominico Canonicorum, diu duraverat, usque ad tempus
F. (fn. 10) Episcopi, quibusdam opinantibus quod ordo veniencium ad novam residenciam in hujusmodi tradicionibus firmarum (fn. 11) deberet observari, aliis, e contra, asserentibus eo quod discreciores
et melius meritos in regimine et custodia talium dicerent preferendos, demum electi sunt de
communi consensu H. (fn. 12) Decanus, P. (fn. 13) London, R. (fn. 14) Middelsex, Archidiaconi, Robertus precentor, (fn. 15)
Magister Willielmus de Lichefeld, (fn. 16) ut contencionibus premissis finem imponerent, et materiam
scandali resecarent. Qui veteris Statuti consilio ducti sic ordinarunt: ut nullus de cetero Canonicus ad residenciam faciendam admittatur, donec finitus fuerit annus sui predecessoris cui proximo
succedit. Quia si Canonicus substitutus ante completum annum sui predecessoris moriatur, nichil
sibi poterit de fructibus ejusdem prebende vendicare. Adjectum est premissis, quod nulli novo
residenti ante completum sue residencie annum firma tradatur, quum si residenciam suam modo
debito non compleret; in causa refusionis sive restitucionis essent omnes proventus quos communis bursa sibi ministrasset, paucis exceptis, ut in veteri statuto repperitur.
Completa quidem residencia sua laudabiliter si ulterius eo morante et residente firma quevis
vacaverit, et sit homo industrius, de cujus fide et discrecione fratribus possit evidenter constare,
secundum sue residencie ordinem in firma vacante prefertur aliis de quorum probitate non constiterit; addito moderato firme vacanti cremento, quod Decanus et Capitulum juxta melioracionem
in firma facta taxabunt, donec onus conveniens et tolerabile singulis firmis imponatur. Ad hec
ordinatum est, ut cum maneria vacant mortuis firmariis ubi decime sunt in dominico Canonicorum,
decime firmario remaneant cum suo et separato onere firme.
Excipiuntur ab hac observacione decime de Willesdon, et de Sancto Pancracio, que non continentur in aliquo manerio Capituli.
EXTRACT NO. 3.
De recessu ab Ecclesia.
Tempore quodam post Werram, (fn. 17) tempore Roberti, Decani, (fn. 18) quia de licenciali recessu vel non
licenciali per tempus breve fuerat dubitatum, dubium illud fratres omnes enodarunt, statuentes
ut si quisquam inportunitate quavis, aut aeris infirmitatis vel tedio molestatur, ad locum vel loca
vicina preter licenciam Decani recedat, unde possit ad Capitulum sequentis diei facile reverti,
revocatus vel non vocatus: taliter absens per biduum dampno nulli vel pene subjacebit, dum tamen
recedens nec petere licenciam ex contemptu dimittat, nec ex consuetudine fraudulenta se absentet.
De oblacionibus ad Episcopum pertinentibus.
Cum estivo quodam tempore negociatores in nundinis de Hoylande suis negociacionibus
insisterent, ac ibidem civis quidam London Willielmus, filius Alicie, diem claudens extremum
London fuisset per amicorum manus ad patrum suorum sepulturam delatus, Ewstachius (fn. 19) London
Episcopus, cum processione Ecclesie sue, funeri occurrens exequias celebravit et officium in altari
majori (fn. 20) pro defuncto, presente ante majus altare in Choro Johanne de Sancto Laurencio, tunc
Canonico, Capellano et Ebdomadario septimane illius. Cumque ad oblaciones misse illius pro
honore defuncti plurimi de civitate convenirent, Capellani Episcopi ejusdem oblaciones quasi sibi
debitas vendicantes, favente sibi Episcopo detinebant. Johannes vero de Sancto Laurencio,
tanquam Ebdomadarius, pro se et comministris eas ut de jure sibi competentes restitui postulabat.
Sicque durante aliquamdiu inter Episcopum et Ebdomadarium contencione de premissis, coram
Decano et Capitulo utraque parte judicium Capituli super hiis requirente, negocium quievit hoc
fine. Asserebant seniores, et aliorum in hoc sentencia convenit, quod in diebus Natalis Dominice,
Pasche, Ascensionis, Pentecostes, in festis eciam beati Pauli et beati Erkenwaldi, in die Cene, in
quibus, si quomodo potest, Episcopus personaliter in Ecclesia sua ex debito ministrare tenetur,
oblaciones ad manum suam provenientes preter licenciam Ebdomadariorum largiri potest, sccundum arbitrium sue voluntatis. Reliquis vero temporibus et diebus sive in exequiis defunctorum
ministret in altari majori et oblaciones recipiat, Ebdomadariis non prejudicat presencia Episcopi;
sicque ex decreto Capituli restitute sunt oblaciones memorate Johanni, Ebdomadario, et ministris
septimane illius.
Hii interfuerunt R. (fn. 21) Decanus, R. (fn. 22) Archidiaconus Colcestrie, H. (fn. 23) Cancellarius, R. de Wigorn.,
R. de Bisac, W. de Purle, Maur. de Herla, T. de Storteford, W. filius Roberti, Alex. (fn. 24) archidiaconus
Salop., J. Bel, J. de sancto Laurencio sacerdos, et W. archidiaconus London. diaconus, Ebdomadarii obvenciones petitas obtinuerunt.
De statu et correccione Vicariorum
Cum Vicarii Canonicorum de stipendiorum exilitate quererentur, eo quod tres denarii de deno
denario singulis diebus dominicis in manus Camerarii ad communes negociorum expensas remanserunt, quos sibi petebant instanter assignari, firmiter promittentes quod, facta tali ampliacione
stipendiorum, Chorum de cetero optime frequentarent, qui pro negociis suis, sicut et Minores
Canonici chorum male frequentantes, fuerant multociens verbis et comminacionibus graviter
correpti, licet non correcti: ad convincendam ipsorum Vicariorum maliciam per G. (fn. 25) Decanum et
fratres tunc presentes, concessus fuit integre denus denarius, adjecta pena contra male ministrantes sicut inferius continetur. Fuit igitur sic in primis ordinatum contra Minores Prebendatos qui fuerunt diucius circa officium chori nimis negligents, ut qui in chori frequentacione
inventi fuerint negligentes, si se de cetero ex consuetudine subtraxerint a matutinis, per subtraccionem unius bolle de liberacione sua constituta puniantur: (fn. 26) similiter puniendi si in hora prima,
missa majori, et vesperis, absentes fuerint a choro: vel si scripti in tabula non expleverint quod
tabula sibi dictaverit agendum, per se vel per socios, et sine defectu. Et hoc circa sanos et bene
valentes volumus observari, minutis ex licencia superioris, et infirmis seu ex licencia et superioris
precepto absentibus exceptis, ita tamen quod absencie ipsorum, vel impotencie, seu minuciones illis
nuncientur qui tabulam scribunt. Nec propter premissa credant aliquatenus se a frequentacione
aliquarum horarum canonicarum absolutos, licet illis commodius possunt et alternatim interesse
et vicissim absentes, ut domesticis negociis suis intendant, computatis in tallia sua per Custodem
Bracini subtraccionibus hujusmodi, cuilibet eorum qui sic fuerit puniendus. Super absenciis
vero talium et delictis credi volumus testimonio duorum, qui ab utraque parte Chori Ecclesiam
bene frequentantes, et jurati, aliorum absencias fideliter describant et defectus. Circa Vicarios
autem sic duximus ordinandum, ut preter pitancias defunctorum et alia beneficia ipsis bene
meritis assignata, integrum de cetero denum denarium percipiant in ebdomada, ne de brevitate
stipendiorum conquerantur: quibus singulis si modo supradicto furerint absentes ab horis principalibus, pro qualibet absencia ipsorum denarium amittant. Eosdem autem si reliquum officium
Ecclesie insolenter frequentare contempserint, per ampliorem subtraccionem, si denus denarius
non sufficiat, cum fiet distribucio proventuum Ecclesie de Bumsted decrevimus puniendos, fidem
habituri super negligenciis ipsorum, hiis quos ad hec scrutanda deputamus.
Statuimus insuper, ut cum faciende pro defunctis occurrerint in missis matutinalibus pitancie
inter clericos Chori in officio defunctorum presentes non fiat prius distribucio, quam officium
misse plene consumetur.
Idem autem Vicarii eidem legi circa observacionem absenciarum, minucionum, et similium
subjaceant, que contra Minores Canonicos est edita, suis stipendiis, et aliis sibi constitutis pitanciis,
ac proventibus, dum bene servierint, contenti.
De Residencia in Ecclesia S. Pauli.
Tempore quodam cum Magister Walterus Niger, (fn. 27) Canonicus Sancti Pauli London, residenciam
suam facere primo cepisset in Vigilia Sancti Michaelis, et infra dies Natalicios proximo sequentes
London concessisset in fata, ac eisdem diebus Nataliciis Magister Hugo de London, Archidiaconus
Colcestrie, (fn. 28) non residens, alibi diem clausisset extremum, dominus Rogerus, (fn. 29) tunc Episcopus
prebendam dicti H., nec residentis nec Stacionarii, Magistro W. de Sancte Marie Ecclesia, Stacionario et residenti, commutavit. Prebendam autem W. Nigri residentis, Magistro Ricardo de
Wendovere, tam Residenti quam Stacionario, commutavit. Veniente autem tempore compotorum in termino Cinerum tam Magister R. de Wendovere qui residenti defuncto successit,
quam Magister W. de Sancte Marie Ecclesia qui successit non residenti plenam distribucionem
proventuum Camere sibi vendicavit in compoto; pretendebat enim uterque communa Camere
sibi debebatur ut residenti, tam post commutacionem prebendarum suarum, quam ante cujus
commutacionis racione neutri quicquam debuit deperire, in exemplum ponentes dominum
Galfridum, (fn. 30) Decanum, qui residens, per similem commutacionem Willielmo, filio Roberti, in
residencia sua defuncto, in prebenda de Totenhale successerat, continuam distribucionem proventuum Camere percipiens per annum, quem Willielmus defunctus habuerat utilem in distribucione premissa. Ad hec eciam quod quamvis ex consuetudine antiqua fuissent Canonici
defuncti ab omni honere Ecclesie et contribucione liberi et immunes per annum sequentem post
obitum, petebant tamen preter solitum dicti W. et R. scribi in tabula ad ebdomadarum labores in
ordine reliquorum, licet communam panis et cervisie defuncto debitam non percipient, tempus sue
stacionis ante commutacionem prebendarum: tempori subsequenti non interruptum continuare intentes, ut distribuciones Camere percipient ad plenum quod et G. Decanum fecisse
dicebant, ut est supra memoratum. Ad que fuit a reliquis fratribus responsum, quod invalidum
erat exemplum quod pretendebat de Decano, qui cum specialius ceteris jura Ecclesic teneretur tueri,
tam contra proprium juramentum suum, quam in prejudicium fratrum suorum, qui tempore compotorum multis fuerant occupacionibus detenti, presumpserat recipere quod non debebat, salva pace
sua quod instanter petebant emendari. Reducentes ei ad memoriam R. (fn. 31) de Diceto cui successerat
in decanatu Alardus, (fn. 32) et Robertus de Watford (fn. 33) cui successerat Martinus (fn. 34) in decanatu, quorum
nullus predecessori suo in annuis proventibus camere qui defuncto debebantur, prejudicium
paravit: quia si secus factum fuisset, inconveniens sequeretur grave et Ecclesie dampnosum, quod
scilicet, defuncto percipiente communam sibi debitam et successore similiter, Canonicorum numerus
augeretur, et tam defuncto residenti, quam vivis residentibus, porciones eis debite negarentur.
Durante igitur aliquamdiu controversia, cum in arbitrium fratrum super diffinicione premissarum consensum fuisset, ipsi ex diversitate facti diversum jus colligentes decreverunt:—quod
Magister W. de Sancte Marie Ecclesia, qui Stacionarius et residens non-residenti successit, tollerabiliter poterat ad participium commune de Camera, et similium in quibus defunctus non sensit
lesionem admitti, dummodo Ecclesie deserviret tempore vicis sue ut residens, salvo jure defuncti
in aliis proventibus. At contra, Magistro Ricardo, qui licet residens et residenti defuncto successit
cui annue commune participium debebatur, participium distribucionis denegarunt. In parte
alia per Decanum petentes emendari quod per ipsum qui residens, et residenti successerat, fuerat
presumptum, terciam partem injuste perceptorum tam sibi quam Magistro Ricardo remittentes.
EXTRACT No. 4. (fn. 35)
Nominacio Richardi de Swinefield, Archidiaconi London, ut regat in Scolis nostris et
apud nos predicet.
In Dei nomine, Amen. Nos Thomas de Ingaldesthorp, Decanus (fn. 36) Ecclesie Sancti Pauli London,
Rogerus de la Lec, (fn. 37) Archidiaconus Essex, Radulphus de Baudak, (fn. 38) Archidiaconus Middlesex,
Robertus de Drayton, Thesaurarius, Radulphus de Ivinghoe, Cancellarius, Simon de Stanbrig,
Johannes de Sancta Maria, Reginaldus de Brandon, Johannes de Luca, nune Stacionarii, et
Robertus de Stowe, novam inchoans residenciam; considerantes inter cetera que ad salutem
spectant populi Christiani, tam sacre pagine doctrinam pro clero quam verbi Dei pabulum communiter pro omnibus permaxime fore necessaria, perpendentes insuper intime consideracionis acie
nos apud clerum et populum civitatis minoris fuisse reputacionis, eorundemque civitatensium
affeccionem, beneficenciam pariter, et frequenciam erga predictam Ecclesiam nostram et nos jampridem vehemencius tepuisse, pro eo quod doctorem in sacra pagina et predicatorem ydoneum ex
nobismct ipsis non habuimus, set in hiis cum nostri honoris et fame dispendio coacti sumus aliena
suffragia mendicare: provida deliberacione venerabili fratri nostro Magistro Richard de Swinefeld, Archidiacono London, theologo probatissimo et predicatori gracioso, concessimus unanimi
voluntate ut ab hoc festo Sancti Michaelis anno gracie Mo cco octogesimo primo usque ad annum
completum in theologia congruis temporibus regat actualiter in scolis nostris et apud nos predicet,
cum fuerit oportunum, et per hoc tanquam utillime gerens et procurans Ecclesie negocia a continua prosecucione Chori in nocturno et diurno officio relevetur. Dum tamen singulis diebus
quibus legitime non fucrit excusatus, intersit alicui horarum canonicarum subscriptarum, quam
optare voluerit, videlicet, matutinis, vel prime, seu misse majori, vel vesperis, seu completorio,
salvis minucionibus suis, et aliis diebus quibus juxta Regulam nostram a frequentacione Chori
poterit totaliter excusari; proviso tamen quod hujusmodi minuciones vel vacaciones captet cum
quanto minori incommodo poterit auditorum. Et quod juxta datam sibi a Deo prudenciam,
utilitatem et honorem Ecclesie, pro ipsius lapsu reparando, studeat pro viribus procurare. Post
annum vero sue residencie in prenotata forma completum inter perpetuos Stacionarios connumerabitur, proventus omnimodos ipsum racione residencie contingentes cum acciderint sicut ceteri
Stacionarii secundum cursum sue residencie percepturus, et extune vel per continuacionem
leccionum suarum in sacra pagina, et officium predicandi temporibus oportunis, vel si maluerit
juxta morem antiquum et consuetum prout alii communiter faciunt, suam poterit facere stacionem.
Protestamur tamen quod per hujusmodi graciam seu rigoris mitigacionem statuto nostro seu consuetudini Ecclesie de antiquo modo residendi non intendimus derogare, nec quod alias trahatur
statutum hujusmodi in exemplum, tamen hac vice duntaxat, quasi urgente necessitate et manifesta
utilitate Ecclesie suadente, excepta persona et tempore, hanc graciam vel moderacionem fecerimus;
quibus alias cessantibus, cessare debebit effectus, statuto nostro predicto seu consuetudine de
antiquo modo residendi in suo robore permanente. Et ne presens statutum possit in dubium revocari, hanc forman et limitacionem in nostro Registro ad futuram memoriam fecimus annotari.
EXTRACT No. 5.
Nota de xx marcis quas Camerarius debet reddere.
Memorandum, quod anno Domini Moccolxoiijo, Magistro G. de ffering, Decano, presente in
compoto facto die Sabbati proxima post Assensionem Domini, dominus Willielmus Facetus,
Canonicus Sancti Pauli London, donavit communitati ad utilitatem viginti marcas ad provisiones
faciendas Camere necessarias temporibus oportunis; tali condicione adjecta, quod quicunque
fuerit Camerarius, in compoto anni finali, habeat predictas viginti marcas integras vel providencias ad valenciam viginti marcarum. Et hoc observetur quociens Camerarius ab officio suo
fuerit ammovendus vel moriatur.
Vespere et Completorium sine intervallo dicende.
Memorandum, quod anno supradicto, facta fuit convocacio omnium Canonicorum London
Ecclesie, ad tractandum de diversis Ecclesie negociis. Et convenientibus in Capitulo die Lune
proxima post festum Apostolorum Petri et Pauli omnibus qui voluerunt et potuerunt interesse,
ut melius et plenius in Ecclesia Sancti Pauli divinum ab omnibus vel a majori parte celebretur
officium, unanimi consensu et voluntate provisum est et ordinatum, quod tam in estate quam in
yeme, vespere et completorium continue et sine intervallo dicantur. Et is officium pro defunctis
faciendum fuerit inter vesperas et completorium, fiat de cetero, non obstante aliqua consuetudine
aliter obtenta et servata.
De Vicariis.
Item, eodem tempore provisum fuit et ordinatum, quod si aliquis Canonicus decedat, Vicarius
ejus infra annum defuncti, si honestus fuerit et ydoneus, nullatenus ammoveatur, set in ordine
quem prebenda requirit deserviat, et stipendia sua integraliter percipiat, sicut prius toto anno
defuncti. Et si Canonicus substitutus alium Vicarium minus ydoneum post annum presentaverit,
nullatenus admittatur, nec prior Vicarius aliquo modo amoveatur, nisi Canonicus novus aliquam
justam causam pretendit quare non debeat ipsum habere Vicarium, vel nisi presentatus ab eo sit
nota persona, et eque ydoneus, vel magis ydoneus quam alius. Et si executores Canonici defuncti
velint habere sacerdotem in Ecclesia ministrantem pro anima defuncti, provideant de persona
et de stipendiis ipsius de bonis defuncti, prout viderint expedire.
EXTRACT No. 6.
Bulla que prohibet ne panis et cervisia vendatur nisi Canonicis.
Lucius (fn. 39) Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Decano et Capitulo London, Salutem et
Apostolicam Benedictionem. Ex injuncto nobis servitutis officio ecclesiarum statui tenemur
intendere, et ea que in ipsis enormiter attemptantur provisione apostolica emendare. Sane
accepimus quod cum in Ecclesia vestra singuli Canonici a communi Celario victualia cotidiana
percipiant, illi qui absentes existunt nichilominus victualia illa percipiunt, que viris et mulieribus
et Judeis sepe vendere non verentur, cum ea residentes Canonici justo sint parati precio comparare. Quia ergo fratres qui in Ecclesia ipsa assidue Deo serviunt in hoc merito sunt quibuslibet laicis preponendi, auctoritate presencium inhibemus ne laicis aliquibus victualia ipsa vendendi
licencia tribuatur. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, tu, fili Decane, ipsum auctoritate
nostra, sublato appellacionis diffugio toto, reddas beneficio alienatum. Data Verone iij id. Marcii.