Statutes (not included by Baldock & Lisieux)
On the office of the Archdeacon of London

Sponsor

Centre for Metropolitan History

Publication

Author

W. Sparrow Simpson (editor)

Year published

1873

Supporting documents

Pages

Citation Show another format:

'Statutes (not included by Baldock & Lisieux): On the office of the Archdeacon of London', Registrum Statutorum et Consuetudinum Ecclesiae Cathedralis Sancti Pauli Londiniensis (1873), pp. 190-195. URL: http://british-history.ac.uk/report.aspx?compid=49134 Date accessed: 28 November 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

II. DE OFFICIO ARCHIDIACONI LONDON. (fn. 1)

Cap. 1. Quoniam in civitate London sit sepius mutacio Capellanorum, et in ecclesia parochiali ad presentacionem rectorum ecclesiarum substituuntur per Archidiaconum Capellani tales qui consuetudines London penitus ignorant, ne ulterius discordia sit inter eos super eisdem consuetudinibus, tempore bone memorie domini Rogeri Nigri, tunc Episcopi London, consensu et venerabilis viri domini Petri de Neuport, tunc Archidiaconi London, et tocius Capituli sui, ita est ordinatum et provisum ut de cetero concordes sint et unanimes in omnibus suis agendis. Et primo in festis Sanctorum celebrandis, de quibus canon non facit mencionem, et in aliis dubitacionibus certiores fiant. Ista sunt festa celebranda de quibus Capellani de novo in civitate London venientes dubitare solebant. In mense Marcii, festum sancti Gregorii Pape: mense Aprilis, festum Sancti Meliti Episcopi et confessoris, et festum sancti Erkenwaldi Episcopi: mense Maii, festum sancti Johannis ante portam Latinam, festum sancti Athelberti regis et martiris, et festum sancti Augustini Anglorum Apostoli: mense Junii, festum sancti Barnabee Apostoli, et festum sancti Albani martiris, et commemoracio sancti Pauli Apostoli: mense Julii, Translacio sancti Thome martiris, et festum sancte Margarete virginis et martiris: mense Augusti, festum sancti Oswaldi regis et martiris: mense Septembris, festum sancti Egydii: mense Octobris, festum sancte Osyde virginis et martiris, et festum sancte Athelburbe virginis: mense Novembris, Translacio sancti Erkenwaldi Episcopi. Ista festa prenominata sunt solempniter celebranda, cum aliis festis de quibus non oportet facere hic mencionem, quorum solempnitates omnibus constant.

Cap. 2. Excommunicentur quater in anno, scilicet, dominica prima adventus Domini, dominica prima Quadragesime, in festo sancte Trinitatis, dominica infra octabas assumpcionis beate Marie, omnes illi qui ecclesias jure suo presumunt maliciose privare, aut per maliciam libertates earundem infringere vel perturbare contendunt. Omnes eciam illi qui pacem et tranquillitatem domini Regis et regni injuste perturbare presumunt. Item, omnes illi qui scienter et prudenter falsum perhibent testimonium, vel perhiberi procurant, vel qui tales testes scienter producunt vel subornant in causa matrimoniali, ubi scilicet agatur circa matrimonium, vel ubi agatur ad alicujus exheredacionem. Item, omnes advocati qui in causis matrimonialibus maliciose excepciones opponunt vel opponi procurant ne matrimonia vera debitum sorciantur officium, vel velut circa justiciam processus cause diucius suspendatur. Item, omnes illi qui gracia lucri, odii, vel favoris, vel alia quaque de causa aliis maliciose crimen imponunt cum infamatus non sit apud bonos et graves, ut sic saltem ei purgacio judicetur vel alio modo gravetur. Item, omnes illi qui vacante ecclesia maliciose opponunt vel opponi procurant patronatus questionem, ut sic verum patronum illius ecclesie collacione saltem illa vice defraudent. Detentores decimarum, usuarii, incendiarii, sacrilegi, falsarii bulle, et tonsores monete, simili sentencia innodentur. Omnes illi qui notorios fornicatores seu adulteros seu notorias meretrices scienter et prudenter defendunt, quominus canonice puniantur, sub pena excommunicacionis firmiter inhibentes ne quis dictis personis hospicium scienter locet, vel eos in hospicio receptet.

Cap. 3. Excommunicentur semel in anno, in Capitulo generali, ab omnibus Capellanis omnes qui pitancias Capellanis London caritative legatas defraudant vel defraudari procurant, vel redditus in ultimis voluntatibus quorundam pie ad hoc faciendum deputatos alienant, vel ut alienentur procurant, ut sic voluntas testatoris impediatur, et Capellani pitanciis priventur.

Cap. 4. Statutum est insuper ut omnes Capellani Archidiaconatus London intersint in propriis personis vel per procuratores honestos et sufficientes in habitu honesto in processione apud Ecclesiam Sancti Pauli ipsam prout decet sequturi: scilicet, Dominica in ramis palmarum, et die Ascensionis Domini, die vero Lune in septimana Pentecostis, nihilominus cum parochianis suis dictam Ecclesiam processionaliter, ut moris est, visitaturi sine molestia et sine pugna. Similiter, conveniant omnes Capellani et beneficiati in Archidiaconatu London ad generale capitulum quater in anno, ubi et quando domino Archidiacono vel ejus officiali placuerit, vocacione perambula generali celebranda, scilicet, Primum cito post festum Sancti Michaelis, Secundum prope ante Natale Domini, Tercium in crastino palmarum, Quartum in crastino Ascensionis Domini. Quicunque autem predictorum ad processiones predictas seu Capitula non venit, ut predictum est, dabit Archidiacono vel ejus officiali duas lagenas vini pro pena.

Cap. 5. Quia vero consecracio crismatis per manus Capellanorum London cujusquam transire solet, cum sit fons et origo Christianitatis et sacramentorum Ecclesie, providendum erit in tercio Capitulo generali de personis ad tale ministerium necessariis ab Archidiacono vel ejus officiali tune eligendis, nominandis, et scribendis, habita consideracione ad illorum honestatem morum, et litterature discrecionem, et elegantum disposicionem membrorum, prout officium singulorum deposcit. Et licet de quatuor Capitulis generalibus tantum sit predictum necesse, habebunt omnes Capellani et beneficiati convenire ad alia Capitula generalia, quocies videbitur Archidiacono vel ejus officiali expedire, audituri que proponuntur, et facturi quod faciendum est.

Cap. 6. Provisum est eciam et generaliter concessum a Capitulo Archidiacono London, quod si humaniter contigerit de aliquo Capellano parochiali, vel Rectore, vel Vicario quasvis pitancias Capellanis non legaverit, serviens communis mortem ipsius omnibus Capellanis et singulis tenetur denunciare, nichil propter hoe a defuncto vel cjus executore exigendo vel accipiendo, et ut omnes pulsacionem generalem per ecclesias suas facientes post prandium et in crastino ad Missam ad exequias celebrandas conveniant generaliter, et pro anima ipsius oblaciones ibi faciant, sub pena trium denariorum, cujus pene commisse medietatem dominus Archidiaconus percipiet, et aliam medietatem procuratores pitanciarum, ut per manus ipsorum pro anima ipsius defuncti pauperibus distribuatur. Dominus vero Archidiaconus, qui pro tempore fuerit, ad exequias in vespere et mane veniet, et, si Capellanus fuerit, pro anima ipsius defuncti missam solempniter celebrare, nisi justa causa fuerit impeditus; itaque [si] personaliter venire non poterit, pro se clericum cum oblacione mittat honestum. Oblacio vero a Capellanis proveniens Capituli, per dictos procuratores in pios usus pro anima ipsius defuncti detur. De hac autem communi servienti in duobus vel tribus denariis fiat gracia. Si vero serviens hoc plene et fideliter hoc facere contempserit, per Archidiaconum puniatur per x solidorum subtraccionem donec plene emendaverit quod deliquit, et hoc ordinacione Archidiaconi vel ejus officialis. Ab aliis vero clericis et laicis qui non sunt de gremio Capituli, quamvis pitancias legaverint pro pulsacione generaliter facienda, debet percipere vj denarios, set generalem pulsacionem non debet facere, nisi aliqua certa persona de pitancia solvenda coram Archidiacono vel ejus officiali caucionem prestiterit, qua prestita per totam civitatem plenarie pulsare faciet, ne per ejus negligenciam talis devocio in testamentis faciendis impediatur, et dampnum et obprobrium universitas Capellanorum reportet. Si vero in hiis faciendis negligens inveniatur secundum penam supradictam puniatur. Ordinabuntur autem tres, quorum unus cum Archidiaconus absens fuerit officium faciet, alii duo cantariam complebunt. Et si aliquem Capellanorum parochialium in tanta egestate mori contingat, quod ipsius facultates ad ejus exequias faciendas non sufficiant, fiant exequie de communi collecta Capellanorum, vel de illa porcione supradicta que assignatur in pios usus distribuenda per provisionem procuratorum pitancie, qui pro tempore fuerint.

Cap. 7. Circa personam communis servientis ita ordinatum est, quod cum in presencia tocius Capituli generaliter a domino Archidiacono (fn. 2) fuerit ad tale officium electus et admissus, inspectis Sacrosanctis juramentum prestabit, coram Capitulo, quod quam diu in tali officio steterit, fideliter domino Archidiacono serviet, et quod pro causa lucri, odii, vel invidie, vel vindicie, aliquem Rectorem ecclesie vel Capellanum apud dominum Archidiaconum vel ejus officialem maliciose non accusabit. Circa eundem eciam est ita ordinatum, ut in qualibet ecclesia parochiali habeat oblaciones suas ter in anno, scilicet, in Nativitate Domini j denarium, in Pascha j denarium, in principali festo ecclesie j denarium; in festo beati Michaelis providebitur eidem in x solidis per eos qui pro tempore habebunt curam pitancic omnium Capellanorum, nec amplius ab eis debet habere vel exigere. Idem vero serviens libere et quiete citaciones ecclesias vel Capellanos tangentes, vel ab eisdem exigendo vel habendo propter hoc faciet, quod si contempserit, per Archidiaconum puniatur, et quamvis alius Capellanus oblacionem alicujus ei non solverit, pitancias alicujus sequestrare vel retinere non debet. Retentor vero oblacionum si quis fuerit coram Archidiacono corripiatur, et, si necesse fuerit, puniatur. Si vero dominus Archidiaconus duos servientes habere voluerit, bene potest, set ita tamen ut unus subsit alii; set Capellani Capituli non tenentur dare oblaciones nisi uni soli, scilicet principali. Alii vero bene possunt conferre aliquid, set tantum ex gracia, non ex debito. Et licet Archidiacono pro voluntatis sue arbitrio subtrahere de porcione predicto principali servienti assignata, et dare secundo servienti, et alterum per ambos cum ei placuerit amovere, et alios quos voluerit loco eorum subrogare usque ad festum Sancti Michaelis sequens, et tunc ordinetur de illis vel de aliis secundum quod videbitur expedire Archidiacono. Provisum est ergo quod clericus Capituli a Capellanis eciam annuatim providebitur in x solidis, infra festum Sancti Michaelis et festum Omnium Sanctorum. Si vero contigat aliquem Capellanum parochialem in Capitulo constituere procuratorem, dictus clericus pro procuracione scribenda a tali Capellano nichil habere debet vel exigere, set libere ei in officio illo ministrare; et prestabit dictus clericus coram Archidiacono, si ei placuerit, tantum in festo Sancti Michaelis in Capitulo generali corporale sacramentum quod fideliter se habebit circa scripturam rotuli Archidiaconi.

Cap. 8. Si contingat aliquem parochianum esse rebellem Ecclesie sue vel Capellano suo non veniendo ad ecclesiam diebus dominicis et aliis diebus festivis ad minus cum poterit, non solvendo jus parochiale, scilicet oblaciones debitas et consuetas, sccundum facultates suas, nec alia que ad eum pertinent solvere, tunc, trina monicione premissa, sub testimonio duorum vel trium vicinorum, si in sua contumacia perseveret, licebit Capellano suo parochiali eum ab ingressu Ecclesie auctoritate sua propria suspendere, ipsum in Ecclesia talem publice denunciando, ac postmodo, creseente contumacia, excommunicare; nec racionabiliter nisi per dominum Archidiaconum vel ejus officialem poterit absolvi, et hoc presente suo Capellano cum ei et Ecclesie sue juste satisfecerit, nisi Capellanus absens fuerit per contumaciam, salva in omnibus aliis forma decretali, sacro approbante concilio, valebit absolvi.

Cap. 9. In generali Capitulo duo vel tres prudenciores et discreciores Capellani eligantur qui procurent de pitanciis, tam de redditibus, quam de aliis, que per eorum consilium omnibus sociis per servientem Capituli in unum collectis, in Capitulo fideliter distribuantur. Si vero aliqui ex sociis variis prepediti negociis venire nec assignatum mittere poterit, tunc aliquis ex procuratoribus pitanciarum a Capitulo loco ipsorum recipiet pitancias absencium, et eis quam cicius poterit habere faciet. Item, pitancie que relicte fuerint tempore cujusque Capellani parochialis de tempore suo eidem solvantur vel suo assignato, licet amotus fuerit ante tempus solucionis: si presens non fuerit nec assignatum constituerit, tunc Rector ecclesie illius vel ejus assignatus illas percipiet.

Cap. 10. Concorditer provisum est et concessum quod mutacio hostiorum jus parochianum non mutet, et si contingat quod de duobus edificiis unum fiat edificium, tune Capellani utriusque parochie obvenciones illius edificii proporcionaliter, secundum ordinacionem domini Archidiaconi, dividant, nisi inter eos aliter prius fuerit compositum. Similiter, consideracio erit habenda circa occupacionem fundorum divisorum, sive fuerint in una parochia, sive in diversis, occupatorum a Christianis vel Judeis, ponderatis circumstanciis familiarum, et locorum quantitate et qualitate, ut provideatur indempnitati ecclesie.

Cap. 11. Si contingat aliquem parochianum unius ecclesie contrahere cum aliqua alterius parochie, aut traducat eam in tercia parochia, tune Capellani viri et femine parochiales dimidiabunt oblaciones et omnia que in die nupciarum proveniunt, racione illius contractus, ad ecclesiam. Si vero ambo in ea parochia in qua contrahunt moram faciant, idem fiet. Si vero traducat in suam parochiam, tune Capellanus parochialis per iiijor vel per vj dies, ut provideat sibi in hiis que necessaria sunt, recedat, nichilominus ecclesia a cujus parochia exivit medietatem oblacionis habebit, quia tantum ea de causa recessit, ut contraheret. Nullus Capellanus contractui matrimoniali sui vel alterius parochiani intersit ante trinam denunciacionem factam in una parochia, si sint de una, vel in duabus, si sint de diversis parochiis, quod si fecerit et convinci poterit, per dominum Archidiaconum puniatur.

Cap. 12. De testamentis conficiendis a laicis, provisum est quod Capellanus parochialis ecclesie interpelleretur, quod intersit, si placuerit. Si vero conficiantur contempta presencia Capellani parochialis, irritum sit testamentum, et si Capellanus alius intersit confeccioni talis testamenti arbitrio Archidiaconi puniatur.

Cap. 13. Si mulier inpregnetur in aliqua parochia, et, odio Capellani sui vel timore ducta, vel ut dampnum vel ut scandalum vitet ad aliam fugerit, non admittatur ad purificacionem irrequisito assensu sui Capellani a cujus parochia exivit; qui si difficilem se exhibuerit, licencietur ab Archidiacono vel ejus officiali, salvo jure ecclesie sue parochialis.

Cap. 14. Si vir alicujus mulieris domicilium habentis necessitate ductus alicui servierit, tantum parochianus illius ecclesie erit in cujus parochia uxor ejusdem moram fecerit, quod in hoc casu vir mulierem sequi tenetur. Et intelligendum est si uxor ejus in Archidiaconatu London moram facit, et non tenebitur illi ecclesie in cujus parochia fuerit, nisi bis in anno dare ceragium et in festo illius ecclesie offerre. Simili modo est ordinatum de illis qui seldas (fn. 3) vel scopas in alicujus parochia locant, quamvis in illis de nocte jaceant, nisi in illis manducent. Si quis corredium suum in domo alicujus emerit, sive per annum, sive per dimidium, sive per quarterium, illius ecclesie erit parochianus in cujus parochia comederit, et sic pro rata temporis.

Cap. 15. Si parochianus alicujus in parochia alterius infirmetur, vel propter suam infirmitatem ad alienam parochiam se transtulerit, ut ibi habeat locum sue infirmitati compotenciorem sub spe tamen revertendi cum poterit, Capellanus in cujus parochia sanus degebat tenetur ad infirmum suum accedere, et omnia sacramentalia ei ministrare, licenciatus tamen a Capellano parochiali, set nec eucharistam, nec crucem, nec oleum, in alterius parochiam secum ferre debet. Set ab hac ecclesia parochiali omnia que pertinent ad ipsum libere debet habere. Et si de tali infirmo humaniter contingat, Capellanus in cujus parochia obierit nichil juris de eo poterit vel debet vendicare.

Cap. 16. Si Capellanus, carens cimiterio, mortuum suum in cimiterio alicujus parochialis ecclesie sepeliat, tunc ecclesia in cujus cimiterio sepelitur defunctus medietatem oblacionis percipiet. Si vero parochianus alicujus cimiterium habentis, sive non, in cimiterio conventualis ecclesie sibi sepulturam elegerit, ecclesia a cujus parochia exivit defunctus oblaciones prime misse plenarie percipiet.

Cap. 17. Tribus diebus dominicis post Nativitatem sancti Johannis Baptiste in omnibus ecclesiis a Presbyteris et Capellanis publice annuatim fiat inhibicio, sub pena excommunicacionis, ne quis prediorum sive gardinorum decimam fructuum asportet, vel asportari faciat, nisi prius ecclesie parochiali inde fuerit satisfactum competenter. Si quis contra hanc prohibicionem scienter et prudenter venerit, trina monicione premissa, si emendare noluerit nec ecclesie satisfacere de offensa, de parochia, si constiterit, nominatim excommunicetur, et per Archidiaconum puniatur qui indempnitati ecclesie providebit.

Cap. 18. Provisum est et generaliter concessum a communi Capitulo, quod si quis Capellanus tam inferendis sentenciis excommunicacionibus et prohibicionibus publice denunciandis diebus dominicis supradictis quam in dictis consuetudinibus observandis negligens inveniatur, per dominum Archidiaconum puniatur in hoc. Quia, si hujusmodi sentencia generaliter in quibusdam ecclesiis daretur et non in omnibus, scandalum inde generaret et obprobrium.

Footnotes

1 This section is transcribed from MS. L., a very early and important volume. See detailed account of it, infra, Book IV.
2 The scribe has here written "ad ñ archid'," but a nearly contemporary hand has added in the margin "a d[omi]no."
3 Selda, taberna mercatoria. Ducange. Scopas, Anglice, shops.