Statutes (not included by Baldock & Lisieux)
Fees for admission to certain offices, c.1450

Sponsor

Centre for Metropolitan History

Publication

Author

W. Sparrow Simpson (editor)

Year published

1873

Supporting documents

Pages

Citation Show another format:

'Statutes (not included by Baldock & Lisieux): Fees for admission to certain offices, c.1450', Registrum Statutorum et Consuetudinum Ecclesiae Cathedralis Sancti Pauli Londiniensis (1873), pp. 202-204. URL: http://british-history.ac.uk/report.aspx?compid=49138 Date accessed: 01 November 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

VI.

Feoda in admissione alicujus Dignitatis seu Canonici Capellanorumque et aliorum officiorum de consuetudine in Ecclesia London debita et consueta.

In admissione alicujus Dignitatis seu Canonici.

In primis, Decano et Capitulo Londoniij s. et j lb. piperis.
Item, Succentori pro officio suoxx s.
Item, Sacriste Londoniij s. iiij d.
Item, Clerico Capitulivj s. viij d.
Item, Cuilibet trium servientiumiij s. iiij d.
Summa xliij s. et j lb. piperis.

In admissione Capellanorum ad Cantarias in Ecclesia London per mortem vel simplicem resignacionem seu collacionem vacantes.

In primis, Decano et Capitulo Londoniij s. et j lb. piperis.
Item, Clerico Capituliiij s. iiij d.
Summa vj s. iiij d. et j lb. piperis.

In admissione Capellanorum ad beneficia in Civitate existencia per mortem vel simplicem resignacionem seu collacionem vacancia.

In primis, Decano et Capitulo Londoniij s. et j lb. piperis.
Item, Clerico Capituliiij s. iiij d.
Item, Officiario Domini Archidiaconi Londonxij s.
Item, Camerario Ecclesie London.ij s.
Summa xx s. iiij d. et j lb. piperis.

In admissione Capellanorum ad beneficia in partibus existencia per mortem vel simplicem resignacionem seu collacionem vacancia.

In primis, Decano et Capitulo Londoniij s. j lb. piperis.
Item, Clerico Capituliiij s. iiij d.
Item, Commissario generalivj s. viij d.
Item, Registrario Officii Decani et Capituli
Summa

In admissione Capellanorum ad beneficia ex causa permutacionis habenda in Civitate existencia.

In primis Decano et Capitulo Londonxiij s. iiij d. iij lb. piperis.
Item, Clerico Capitulivj s. viij d.
Item, Officiario Domini Archidiacono Londonxij s.
Item, Camerario Ecclesie Cathedralis Sancti Pauli London.ij s.
Summaxxxiiij s.

In admissione ad beneficia ex causa permutacionis habenda in partibus existencia.

In primis, Decano et Capitulo Londonxiij s. iiij d. iij lb. piperis.
Item, Clerico Capitulivj s. viij d.
Item, Commissario Generali Decani et Capitulivj s. viij d.
Item, Registrario Officii Decani et Capituli
Summa

In feodis Cartarum et aliarum rerum confirmandarum debitis et consuetis.

In primis, Decano et Capituli London[an erasure] lb. piperis.
Item, Clerico Capituliiij s. iiij d.
Summavj s. viiij d.

Juramentum admittendorum ad Cantarias vel Officia in Ecclesia Sancti Pauli.

In Dei Nomine. Amen.

Ego N. juro quod ero obediens Decano et Capitulo in licitis et canonicis mandatis.

Item, fundacionem seu Officium meum ad quod admissus sum, et laudabiles Consuetudines ac Statuta Ecclesie Sancti Pauli observabo. Et si, quod absit, in parte vel in toto non observari contigerit, correcciones in eisdem fundacionibus Statutis sive Consuetudinibus limitatas subibo; et me humiliter subiturum promitto.

Item, si in eisdem penas meis demeritis dignas taxari non contigerit, penas arbitrarias juri non contrarias et expresse repugnantes humiliter subibo.

Item, querelis quibuscunque, provocacionibus et appellacionibus earumque, ac juris et facti remediis et beneficiis, michi in premissis vel ex eorum occasione, quocunque modo competentibus et de cetero competituris, renuncio hic pro perpetuo: eisque omnibus cedo, et ab eisdem recedo totaliter et expresse in his scriptis; et si contrarium egero, me nunc pro tunc perjurii reatum incurrere expresse profiteor.

Item, juro insuper quod contra juramentum meum predictum dispensacionem non impetrabo; et si aliquam gratis michi offerri contigerit, ea non utar ullo modo. Sic me Deus adjuvet et Sancta Dei Evangelia.