Statutes (not included by Baldock & Lisieux)
Statutes of Thomas Kemp, 1456-7

Sponsor

Centre for Metropolitan History

Publication

Author

W. Sparrow Simpson (editor)

Year published

1873

Supporting documents

Pages

Citation Show another format:

'Statutes (not included by Baldock & Lisieux): Statutes of Thomas Kemp, 1456-7', Registrum Statutorum et Consuetudinum Ecclesiae Cathedralis Sancti Pauli Londiniensis (1873), pp. 204-206. URL: http://british-history.ac.uk/report.aspx?compid=49139 Date accessed: 19 April 2014. Add to my bookshelf


Highlight

(Min 3 characters)

VII. Statutum Domini Thome Kempe, (fn. 1) Episcopi London, pro capis emendis editum. (fn. 2)

Thomas, permissione divina London Episcopus, ad perpetuam rei memoriam. Suscepti pastoralis officii solicitudo nos impellit ut ad ea inter cetera studiosius intendamus per que statui et honori Ecclesie nostre Cathedralis London rerumque ejusdem salubriter valeat provideri. Sane Ecclesiam nostram predictam auctoritate ordinaria visitantes, inter cetera in eadem visitacione nostra nobis detecta comperimus capas sericas et vestimenta divino cultui deputata confracta et vetustate consumpta, ut que ad honorem Dei formata erant et ordinata, modo ex eorum deformitate in cultus divini dedecus deferuntur. Volentes igitur huic deformitati remedium congruum adhiberi, atque honori et utilitati prefate Ecclesie nostre ad divini cultus augmentum in eadem imposterum provideri, de communi et unanimi consensu et voluntate Decani ac Canonicorum Residenciariorum et Non-Residenciariorum Capitulique dicte Ecclesie nostre, in domo Capitulari ejusdem capitulariter congregati, volumus et concedimus pro nobis et successoribus nostris, atque sic tenore presencium pronunciamus, decernimus, statuimus et ordinamus, quod successores nostri Episcopi, quicunque futuri in Ecclesia nostra Cathedrali predicta, infra triennii spacium a tempore consecracionis cujuslibet eorum continue numerandum, quilibet eorum unam capam sericam dignitati et honori suis congruam, que minoris valoris viginti Marcarum sterlingorum non sit, Deo beateque Virgini Marie, Sanctis quoque Petro et Paulo, atque Erkenwaldo, et Ecclesie predicte concedet atque dabit, et ad manus Sacriste Ecclesie nostre predicte pro tempore existentis tradet et liberabit, seu liberari faciet, cum effectu. Et Nos Thomas, Episcopus London predictus, ut tanto bono operi simus exemplar, viginti marcas sterlingorum nomine cape hujusmodi ad empcionem hujusmodi cape convertendas ad manus Sacriste dicte Ecclesie nostre trademus et liberabimus, Dei et dictorum Sanctorum serviciis deputandas. Quodque eciam Decanus dicte Ecclesie nostre qui nunc est, et successores sui pro tempore existentes dabunt, et quilibet eorum dabit, Deo et Sanctis Ecclesie nostre predicte, unam capam suis dignitati et honori congruam et honestam, que minoris valoris decem marcarum non existat, et capam hujusmodi Decanus predictus qui nune est infra trium annorum spacium a tempore dati istius Statuti, successores vero sui a tempore installacionum suarum in dicta Ecclesia nostra continue numerandorum, vel decem marcas nomine cape hujusmodi similiter ad manus Sacriste Ecclesie nostre predicte tradent et liberabunt cum effectu. Insuper quoque, Archidiaconus London in cadem Ecclesia nostra, et ceteri in dicta Ecclesia nostra Archidiaconi, Cantorque, et Cancellarius, ac Thesaurarius Ecclesie nostre prefate, et eorum successores pro tempore existentes, ac omnes et singuli Canonici et Prebendarii Ecclesie nostre predicte, qui nunc sunt, et eorum successores pro tempore existentes, solvent, et eorum quilibet solvet, quinque marcas sterlingorum Deo, beateque Marie, et Sanctis predictis, ad manus Sacriste prefate Ecclesie nostre, modo et forma inferius descriptis liberandas. Videlicet, quod dominus Archidiaconus London, ceterique Archidiaconi Ecclesie nostre predicte pronunc existentes, Cantorque, Cancellarius, et Thesaurarius, Canonici quoque Majores omnes et singuli qui nunc sunt, quorum corpus prebende valorem annuum decem marcarum excedit, infra annum a die dati istius Statuti, successores vero tam Archidiaconorum, Cantoris, Cancellarii, et Thesaurarii, ac Canonicorum Majorum predictorum omnium et singulorum, infra annum a die admissionis eorundem ad dignitatem vel canonicatum hujusmodi, unam marcam sterlingorum ad manus Sacriste predicte tradent et solvent cum effectu, et sic singulis annis immediate sequentibus solvent, usque ad completam solucionem quinque marcarum predictarum per eorum quemlibet solvendarum. Illi vero Canonici Majores et Prebendarii Ecclesie nostre predicte omnes et singuli qui nunc sunt, quorum corpus prebende ultra summam decem marcarum annuatim se non extendit infra annum a die dati istius Statuti, eorum vero successores et eorum quilibet infra annum a die admissionis eorundem ad Canonicatum hujusmodi sex solidos et octo denaria ad manus Sacriste predicte tradent et realiter solvent cum effectu, et sic singulis annis solvent quousque eorum quilibet quinque marcas hujusmodi persolverit, ut prefertur. Has quoque pecuniarum summas omnes et singulas ad manus dicte Sacriste, ut predicitur, liberatas et liberandas volumus, ut de dictorum Decani et Canonicorum Residenciariorum et Capituli voluntate et consensu ordinamus et statuimus ad usum caparum predictarum emendarum solummodo fore convertandas. Ulteriusque, si contingat aliquem Canonicum et Prebendarium hujusmodi, ante plenariam et completam solucionem dictarum quinque marcarum decedere, seu Canonicatum et Prebendam suos pure sponte, simpliciter et absolute resignare vel dimittere, quod tunc ceteris annis quibus Canonicus seu Prebendarius non existit, ad solucionem annuam premissam usque ad completam solucionem dictarum quinque marcarum minime teneatur. Proviso, quod si contingat aliquam personam, dignitatem, seu prebendam in dicta Ecclesia nostra, cum alia dignitate vel prebenda infra eandem Ecclesiam nostram permutare, seu aliam prebendam vel dignitatem in eadem Ecclesia pro illa prebenda vel dignitate quam prius in nostra Ecclesia predicta [habuit] eciam in dicta Ecclesia nostra consequi, habere, seu obtinere, dummodo Decanus dicte Ecclesie nostre non fuerit, tunc ad unicam solucionem quinque marcarum hujus Statuti vigore teneatur. Insuper proviso, quod si aliquis habens dignitatem que decanatus non sit, canonicatumve et prebendam in dicta Ecclesia nostra, aliquam capam majoris valoris quinque marcarum judicio Decani et Capituli predictorum infra annum a tempore dati presentis Statuti, sive a tempore admissionis sue ad dignitatem vel canonicatum hujusmodi dare voluerit, quod tunc hujusmodi quinque marcas modo que prefertur debitas solvere et satisfacere non teneatur. Et ne pecuniarum summe supradicte ad usus alios preterquam ad usus caparum modo et forma superius specificatis liberande, quod absit, convertantur et distribuantur: de consensu igitur et voluntate dictorum Decani ac Canonicorum Residenciariorum et Capituli ordinamus, statuimus, et decernimus, quod Sacrista dicte Ecclesie nostre pro tempore existens, et ejus successores in hujusmodi officio quicunque futuri, coram Decano et Canonicis Residenciariis dicte Ecclesie nostre, ad sacrosancta juramentum faciat corporale, quod pecunias hujusmodi ad manus suas ex causis premissis liberandas sine delacione fideliter recipiet, et de sic per eum receptis inter Canonicum seu alium nomine ejus prefatas pecunias solventem, et Sacristam easdem pecunias recipientem, Indenturas faciat, penes partes prefatas remansuras; quas quidem pecunias quam cito poterit a tempore recepcionis hujusmodi pecuniarum infra dictam Ecclesiam in eista sub trium clavium cerruris ad hoc specialiter deputata integre et fideliter reponet; quarum clavium una in Decani, alia in alterius Canonici per Capitulum seu Canonicos Residenciarios eligendi, tereia in ipsius Sacriste custodiis remanebunt. Dictique Decanus ac Canonicus eligendus et Sacrista, singulis trienniis, cum ad hoc, re exigente, per nos aut successores nostros fuerint vocati, de hujusmodi pecuniarum summis receptis et in eorum custodia remanentibus ac earundem administracionc, si quam fecerint, coram nobis aut successoribus nostris, aut nostro seu successorum nostrorum Commissario, sive Commissariis dicte Ecclesie, Canonico vel Canonicis, calculum sive compotum plenum et fidelem reddere teneantur. Quodque si contra premissa de dictis pecuniarum summis disposuerunt, cessante omnimodo fraude et dolo, nostro et successorum nostrorum judicio quoad dictas pecunias sic contra premissa dispositas, restituendas, et in dicta cista reponendas et custodiendas, parebunt debite et cum effectu. Ad quod Statutum fideliter observandum volumus, statuimus, et decernimus omnes et singulos Episcopos London successores nostros inspectis sacrosanctis, necnon omnes et singulos quamcunque dignitatem sive prebendam in et de dicta Ecclesia obtenturos, sive possessuros et installandos, antequam installentur, corporale juramentum prestare. In cujus rei testimonium sigillum nostrum fecimus hiis apponi. Datum in Capitulari dicte Ecclesie nostre, quinto die mensis Marcii, Anno Domini Millesimo quadragintesimo (fn. 3) quinto, et nostre consecracionis septimo.

Footnotes

1 Thomas Kempe, consecrated Bishop of London 8 February, 1449–50; died 28 March, 1489; buried in a chapel built expressly for that purpose in S. Paul's Cathedral. The date, therefore, in the text, of 1405 is an error. But, fortunately, the Statute has not only the year of Our Lord as its date; we read also at the end of the document, quinto die mensis Marcii . . . anno nostre consecracionis septimo: the 5th of March, in the seventh year of Bishop Kempe's consecration, gives us 1456–7 as the true date.
2 This Statute is printed from the Cambridge Manuscript, here designated by the letter C.
3 See the note at the commencement of this Statute. The true date is 1456–7.