Statutes (not included by Baldock & Lisieux)
Statutes of Cardinal Wolsey (1)

Sponsor

Centre for Metropolitan History

Publication

Author

W. Sparrow Simpson (editor)

Year published

1873

Supporting documents

Pages

Citation Show another format:

'Statutes (not included by Baldock & Lisieux): Statutes of Cardinal Wolsey (1)', Registrum Statutorum et Consuetudinum Ecclesiae Cathedralis Sancti Pauli Londiniensis (1873), pp. 248-249. URL: http://british-history.ac.uk/report.aspx?compid=49145 Date accessed: 27 November 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

XIII. Statuta quædam Decani et Capituli London facta per Dominum Thomam, Cardinalem, Eboracensem Archiepiscopum, ex consensu Decani et Capituli, per decretum sine arbitramento. (fn. 1)

Thomas, (fn. 2) miseratione Divina Eboracensis Archiepiscopus, Angliæ Primas, ipsius regni Angliæ Cancellarius, universis, etc., salutem, etc. Cum utique Ecclesia Cathedralis divi Pauli London oneribus ordinariis, ære quoque alieno multo aggravari inventa est, nullos etiam ex se habens in ærario publico provisione thesauros; nec dotes, facultates, aut patrimonia sufficiunt ad numerosam Residentiariorum multitudinem ultra sustentandam; ne Ecclesia ipsa excessiva Residentiariorum multitudine ultra et supra dotes, facultates, et patrimonia sua imposterum aggravetur, volumus, ordinamus, et de expresso consensu dictorum Decani et Capituli statuimus; Primum, quod nulla deinceps in prælibata aliqua de ipsa incipienda fieret, (fn. 3) priusquam Ecclesia ipsa omni ære alieno, quo tam dicto Decano et Residentiariis modernis præfatis, quam aliis universis multum jam gravatur, penitus et ante omnia plene et clare fuerit exonerata. Proviso semper, quia patrimonium S. Pauli exile est, et onera multa et gravia, quod ipsa Ecclesia ultra numerum quaternarium Residentiariorum cum eorum Decano simul et semel non oneretur aut aggravetur. Canonicorum Præbendariorum in dicta Ecclesia residere volentium senior, non ætate aut dignitate sed in ipsa Ecclesia senior Præbendatus primum incipiat protestari de residentia, et sic ordinatim, si plures sint.

Cum aliquis sese sponte ad Residentiam obtulerit, dummodo annum integrum et dies tres post installationem suam compleverit, considerentur non admissionis seu installationis personalis seu prioritas aut posterioritas, sed status et gradus scientiæ, et doctrinæ suæ dignitas, vitæ probitas cum morum gravitate et honestate ac prudentiæ suæ laude, corporis habilitate et incolumitate, ac honesta et necessaria patrimonii et aliorum sufficientia, etiam ratio sui adventus, an sit ex affectatione magis lucri proprii quam Jesu Christi et divi Pauli; et an hujusmodi affectata residentia de jure excuset, quæ propria conscientia de facto semper incuset: et an in aliqua alia Ecclesia, sive Cathedrali, sive Collegiata, seu Hospitale resideat seu residere teneatur: ac an sit Officiarius, cuique domino detentus in obsequio ejus, quo residentiam bonam et laudabilem juxta Statutorum exigentiam oportunam et necessariam vere perficere et perimplere non valeat aut posset, quos omnino repelli volumus; ut residere volentes solum in hac Ecclesia S. Pauli suam residentiam teneant et faciant, et non alibi, et habeant infra diocesim London patrimonium Christi curatum, aut spiritualem interpretationem sermonum et doctrinæ Catholicæ, ut theologiis, (fn. 4) quo populo sibi commisso aliisque infra diocesim et huic Ecclesiæ in exonerationem conscientiæ suæ Verbis Gratiæ diligentius et promptius ministret et inserviat, ut longe in hoc dignior et idoneor præ aliis scilicet sic non habentibus, si cætera concurrant, omnino præferant: qui vero lucrum proprium magis quam animarum salutem aut Jesum Christum et divum Paulum affectant et sitiunt, indigni cum Juda semper repellantur.

Footnotes

1 Printed from Dugdale's S. Paul's, Appendix xliii. p. 368. No reference is given to the source from which it was obtained; it appears, however, to be a portion of the full Statutes printed below, Article XIV. See cap. 1, p. 250; cap. 2, pp. 251, 252. The text of this section is exceedingly corrupt: in the headline we should probably read sive arbitramentum for sine arbitramento.
2 Thomas Wolsey, translated from the see of Lincoln to the Archiepiscopal see of York by papal bull dated 15 September 1514: in 1515 he was made a Cardinal and Chancellor of England: died at Leicester 29 November, 1530.
3 The true reading of this corrupt passage will be found below, page 251, in the opening words of cap. 2.
4 A more accurate version of this passage will be found infra, at the foot of page 252, where we read, spiritum interpretationum . . . ut Theologus, etc.