XIX. VISITATION OF S. PAUL'S CATHEDRAL BY BISHOP COMPTON. (fn. 1) 1696.
Injunctiones, sive Ordinationes, de Sacris in Ecclesia Cathedrali Sancti Pauli London novo
modo extructa celebrandis.
Cap. 1. De Publicis Precibus.
Publicæ in Choro Præces decima hora ante et tertia post meridiem singulis diebus, exceptis
Dominicis, quibus nona antemeridiana incipiunto, campana quartam horæ partem continuam ante
pulsata.
Minores Canonici, ordine quisque suo, Preces singulis diebus legunto, præterquam celebri
oribus istis, quibus a Decano, aut uno e Residentiariis, secundum antiquum hujus et aliarum
Cathedralium Ecclesiarum morem, legendæ sunt.
Prima lectio e Veteri Testamento petita a Vicariis Choralibus secundum cujusque ordinem
legitor.
Litania a duobus Minoribus Canonicis in medio Choro in genua pro more procumbentibus
clare recitator.
Quæ præscripta sunt in ordine administrandi Cænam Domini a Subdecano ad Sacram Mensam
leguntor, nisi Decanus aut unus e Residentiariis id muneris in se susceperit: Epistola autem et
Evangelium e duobus Minoribus Canonicis leguntor.
Cardinales Chori istos a Minoribus Canonicis et Vicariis Choralibus qui a precibus absunt,
aut tarde veniunt, fideliter notanto, et eorum nomina scriptis tradunto. Isti autem tarde venire
atque ideo inter absentes judicandi sunt, qui post Hymnum Venite Exultemus in precibus antemeridianis, vel in pomeridianis post primum Psalmum finitum venerint.
Absentes sine venia a Decano aut uno e Residentiariis prius impetrata duobus denariis toties
quoties mulctentur. Summa ista per absentes sic deperdita in fine cujusque quartæ anni partis
inter presentes et diligentiores dividantur, juxta numerum dierum quibus presentes fuerint, ut qui
pluribus diebus presentes fuerint plus dividentiæ recipiant, minus qui paucioribus.
Omnes Dignitarii et Canonici, tam Majores quam Minores, cum superpelliciis Caputia gradibus suis respective congrua inter Sacra in hac Ecclesia celebranda semper gerunto.
Vicarii Chorales et Choristæ superpelliciis utantur, alioquin inter absentes habentor.
Eleemosynario curæ esto ut Puerorum aliorumque superpellicia integra semper et munda
sint, Cardinales autem videbunt ne quis tempore Divini Officii irreverenter se gerat, sed ut
omnes stent erecti, vel genua flectant, secundum quod in variis Liturgiæ Anglicanæ Rubricis
constitutum est.
Hymnus Venite Exultemus reliquique Psalmi a Choro in duas partes diviso alternatim semper
cantantor, et harmonice, quoties Decano vel Residentiariis visum fuerit.
Omnes Minores Canonici, excepto Subdecano, ordine quisque suo Preces Matutinas in Capella
isti usui destinata a ffesto Annuntiacionis usque ad ffestum Sancti Michaelis hora sexta, a ffesto
Sancti Michaelis usque ad ffestum Annuntiationis hora septima, vespertinas autem sexta singulis
per totum annum diebus hora legunto.
Cap. 2. De Hymnis et Anthymnis.
Nullæ compositiones musicæ in Hymnos lege præscriptos, neque Anthymni qui vocantur ulli,
vel antiquitus vel de novo compositi, inter rem divinam in Choro usurpentur, nisi quos Decanus
prius inspexerit, et amplificandæ Dei Omnipotentis gloriæ, populique ædificationi, idoneos
judicaverit.
Quid cantandum sit, et a quibus, assignet Subdecanus, videatque ut pro varietate dierum et
ffestorum varii et idonei cantus observentur: Decano, si opus fuerit, prius consulto, vel
Residentiariis. Vicarius Choralis qui primam lectionem legit clara et distincta voce congregacioni
notum facito e quonam Psalmo aut alia Sacræ Scripturæ parte Anthymni cantandi verba
desumpta sint, ut omnes qui precibus intersunt fideles in corde saltem, si non et ore, concinant.
Unus e Cardinalibus Pueros qui Choro inserviunt et cantando ministrant, in Catechismo
Ecclesiæ Anglicanæ singulis septimanis diligenter instituito: quod si neglexerint arbitrio Decani
et Capituli puniantur.
Cap. 3. De Concionibus in Ecclesia habendis.
Omnes Dignitarii et Canonici, tam Majores quam Minores, quandocunque in hac Cathedrali
Ecclesia concionem habent, insignibus Choro et gradui convenientibus induti sint, et in concionum
suarum ingressu istam precationis formulam im[m]itentur quæ præscripta est in Constitutionibus
editis a.d. 1603, Can. 55. Dignitarii et Majores Canonici ffestis aliisque quibusdam diebus in
Choro conciones habento secundum ordinem his subjectum.
Ordo Concionum ffestis et aliis quibusdam diebus per Decanum et alios omnes qui Dignitatem vel
Præbendam aliquam in Ecclesia Cathedrali Sancti Pauli obtinent in Choro ejusdem in Ecclesiæ
habendarum.
Decanus die Domini Natali, et Dominicis Paschæ et Pentecostes, vel per se, vel per idoneum
vicarium, conciones antemeridianas secundum antiquam consuetudinem habeto.
Archidiaconus London
Præcentor
Thesaurarius
Cancellarius
ffinnesbury
Cadington Major
Tottenhall
Cantlers, sive Kentish Towne
S. Pancrasii
Newington
Moore
Mapesbury
Brownswood
Wenlocksbarne
Bromesbury
Archidiaconus Essexiæ
Cheswick
Sneating
Sancti Stephani
Sancti Johannis Evangelistæ
Sanctorum Innocentium
Circumcisionis
Epiphaniæ
Conversionis Sancti Pauli
Purificationis B. V.
Sancti Matthiæ
fferia quarta in initio Quadragesimæ
Annunciationis B. V.
In Cœna Domini
Parasceves
In Sabbato Paschæ
Sancti Marci
Sanctorum Phillippi et Jacobi
Ascentionis
fferia secunda Pentecostes
fferia tertia Pentecostes
Hoxton
Archidiaconus Middlesexiæ
Rugmere
Chamberland Wood
Harleston
Sancti Barnabæ
Sancti Johannis Baptistæ
Sancti Petri
Sancti Jacobi
Sancti Bartholomei
Horum quisque suo sibi assignato die quotannis concionator.
Qui consequuntur, propter exilitatem Præbendarum, bini singulorum vicem obibunt, et ffestis
diebus infranominatis alternis annis eo quo recitantur ordine concionabuntur.
Holburne et Wildeland
Islington et Willesden
Reculversland et Neasden
Portpool et Twiford
Archidiaconus Colcestriæ
Oxgate et Ealdstreet
Cadington Minor et Ealdland
Sancti Matthæi
Sancti Michaelis
Sancti Lucæ
Sanctorum Simonis et Judæ
Omnium Sanctorum
Sancti Andreæ
Sancti Thomæ
Qui die sibi assignato vel per se vel per idoneum vicarium a Decano aut Capituli Præsidente
approbandum, concionatus non fuerit, viginti solidos ex pecunia pro pane debita deducendos
Receptori ejusdem Ecclesiæ mulctæ nomine dependito.
Ea pecunia ejus munus obeunti redito.
Qui nec ipse concionari voluerit, nec de idoneo vicario prospexerit, is, nisi tribus ante diem
sibi assignatum septimanis id Decano aut Capituli Presidenti significet, quadraginta solidos dicto
Receptori mulctæ nomine dependito.
Ea pecunia media in usum supradictum redito, reliqua in gazophilacium pauperum reponitor.
Si quod ffestum, excepto Domini Natali, in Diem Dominicam inciderit, cui concionandi munus
eo die obvenit concionem omittere fas esto.
Si duo ffesta aut ffestum et dies alius concioni designatus concurrant, qui prior ordine suprascripto recensetur, is eo die concionator, posterior immunis abito.
Aliis diebus qui ffestivitate vel jejunio publica authoritate modo dedicati sunt, vel deinceps
indicti fuerint, Decanus et Residentiarii, vel per se, vel per idoneos vicarios ab ipsis substitutos,
concionantor.
Ordo Concionum in Ecclesia Cathedrali Sancti Pauli London Quartis Sextisque per totam Quadragesimam feriis ante meridiem quotannis habendarum per eos qui Dignitates et Præbendas
infranominatas in dicta Ecclesia tenent.
|
| In Prima Septimana feria | quarta | Prebendarius Prebendæ Sancti Pancrasii |
| sexta | Brownswood |
| Secunda Septimana feria | quarta | Archidiaconus Londinensis |
| sexta | Archidiaconus Essexiæ |
| Tertia Septimana feria | quarta | Archidiaconus Middlesexiæ |
| sexta | Archidiaconus Colcestriæ |
| Quarta Septimana feria | quarta | Precentor |
| sexta | Thesaurarius |
| Quinta Septimana feria | quarata | Cancellarius |
| sexta | Prebendarius de ffynnesbury |
| Sexta Septimana feria | quarata | Prebendarius de Tottenhall |
| sexta | Prebendarius de Cantlers |
| Septima Septimana feria | quarta | Prebendarius de Newington |
| sexta | Prebendarius de Mapesbury |
Qui concionem per se vel per idoneum vicarium die sibi hic assignato non habuerit viginti
solidis mulctetur.
Ea pecunia munus ejus obeunti redito.
Si ffestum aliquod in quamlibet e dictis feriis inciderit, is cui ffestum assignatur concionem
isto die habeto.
Cap. 4. De Cæna Dominica.
Sacramentum Cœnæ Dominicæ, Episcopo absente, a Decano administretur; Decano etiam
absente, ab uno e Residentiariis aut a Subdecano.
Quandocunque Cœna Dominica celebratur, Lectores Evangelii et Epistolæ eleemosynas et
oblationes piorum in cistam pauperum usui destinatam recondendas colligunto.
Sacra hæc Communio singulis Dominicis administrator, necnon et aliis diebus ffestis, si justus
adsit fidelium numerus, qui cum Ministro communicent.
In hac Ecclesia Cathedrali in qua plures existunt Sacris Ordinibus initiati, omnes singulis
diebus Dominicis ad minimum, nisi legitima excusatio intercedat, Cænam Domini una cum
Ministro participabunt, juxta quod in Liturgia Anglicana præcipitur: nulla autem excusatio pro
legitima habeatur, nisi quam Decanus et Capitulum approbaverint.
Inter Cœnam Domini celebrandam Hymni vocati Trisagion et Gloria in Excelcis a Choro
cantantor.
Ut hæ Ordinationes Nostræ aliæque a Prædecessoribus Nostris in Dei honorem editæ, ea qua
par est diligentia observentur, curabit Decanus ut singulis septimanis, secundum antiqua hujus
Ecclesiæ Statuta, die Sabbati, Capitula ab universis Ecclesiæ ministris celebrentur, in quibus
diligenti examinatione exquiratur quid quisque egerit in hæbdomada præterita, quoties a precibus
abfuerit, et quomodo officium debitumque suum expleverit, ut laudentur qui benefecerint, et
transgressores a Decano, vel a Decano et Capitulo, secundum criminum qualitatem corrigantur.
Ordo Stallorum sive sedium in Choro Ecclesiæ Cathedralis S. Pauli London ad eos qui Dignitatem
vel Præbendam aliquam in dicta Ecclesia obtinent singulatim pertinentium antiquitus observatus
et in posterum observandus, una cum Psalmis adscriptis quos singuli Præbendarii singulis diebus
perlegere tenentur. (fn. 2)
[The Injunctions, which fill four large folio pages, in the Bishop's Register, are duly signed
"H. London," (fn. 3) and are thus dated:
"Die Martis, nono scilicet die mensis Martii, anno Domini Angliæ millesimo sexcentesimo
nonagesimo sexto, coram reverendo in Christo Patre ac Domino Domino Henrico, permissione
Divina London Episcopo, in Domo Capitulari Ecclesiæ Cathedralis Divi Pauli London, præsente
Edvardo Alexander, notario Publico, Registrarii Deputato."
These Injunctions were again discussed in Chapter, 30 October 1701, in the presence of the
Bishop, Dean, and certain of the Prebendaries; when, the Injunctions or Ordinances "palam et
publice perleetis, et eorundem Decani, Archidiaconorum, Dignitariorum, et Prebendariorum, sive
Canonicorum Majorum, communi et unanimi assensu recepits et approbatis, idem Dominus
Episcopus dictas Injunctiones et Ordinationes ab eisdem imposterum in dicta Ecclesia Cathedrali
observandas fore mandavit."]