The College of Minor Canons
Charter of the Dean and Chapter, 1353

Sponsor

Centre for Metropolitan History

Publication

Author

W. Sparrow Simpson (editor)

Year published

1873

Supporting documents

Pages

Citation Show another format:

'The College of Minor Canons: Charter of the Dean and Chapter, 1353', Registrum Statutorum et Consuetudinum Ecclesiae Cathedralis Sancti Pauli Londiniensis (1873), pp. 321-322. URL: http://british-history.ac.uk/report.aspx?compid=49154 Date accessed: 25 November 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

I. CARTA DECANI ET CAPITULI CONCESSA PRO NOVA AULAMINORUM CANONICORUM. (fn. 1) 1353.

Universis Sanctæ Matris Ecclesiæ Filiis ad quos præsentes Literæ pervenerint, Gilbertus Decanus (fn. 2) et Capitulum Ecclesiæ Sancti Pauli London, salutem in Eo qui est omnium vera salus. Noverit universitas vestra quod cum nuper coram nobis in domo nostra Capitulari et hora capitulari, Dominus Robertus de Kyngeston, Minor Canonicus Cardinalis, in Ecclesia nostra prædicta domos suas et mansionem, cum pertinentiis, inter domum nostram Capitularem et Rectoriam Ecclesiæ Sancti Gregorii ex parte australi Ecclesiæ nostræ prædictæ situatas, et magister Willielmus de Ravenston, Elemosinarius ejusdem Ecclesiæ nostræ, domos suas et mansionem, cum pertinentiis, ex parte boreali Ecclesiæ nostræ sæpedictæ, juxta le Pardonn Chirche Hawe, quæ quondam fuerunt Domini Godefridi de Sancto Dunstano Minoris Canonici, de nostro consensu et voluntate permutaverint alternatim, dictusque Dominus Robertus de Kyngeston, permutatione præmissa finaliter sic completa pariter et expedita, ex affectione cordiali et dilectione fraternali, ac aliis honestatis articulis multipliciter adornatus, aulam suam cum domibus et pertinentiis annexis juxta le Pardonn Chirche Hawe ex parte boreali, ad constructionem et ædificationem unius novæ Aulæ communis pro Minoribus Canonicis, in qua vesci poterint ad invicem honorifice, et communicare de nostro assensu et voluntate, concesserit et assignaverit pro se et successoribus suis in perpetuum; reservatis tamen sibi specialiter et successoribus suis Camera cum coquina et domibus de subtus ædificatis, cum pertinentiis, ad partem orientalem præfatæ Aulæ concessæ, prout in Registro nostro mentio manifesta plenius habetur. Nos Decanus et Capitulum præfati tam permutationem præmissam quam concessionem et assignationem dicti Domini Roberti de Kyngeston de dicta sua Aula, cum pertinentiis, pro Aula communi sic construenda factas, ratificamus, approbamus pariter et confirmamus, ac etiam eandem Aulam communem de novo sic construendam, cum suis pertinentiis ac liberis introitibus et exitibus, videlicet, per portam et introitum inter domos dicti Domini Roberti de Kyngeston et domos dominorum Johannis Ware et Willielmi Crullyng versus orientem, et per portam et introitum inter domos dominorum Johannis de Lytlyngton et Ricardi de Boreham, Minorum Canonicorum, versus occidentem, quantum in nobis est, et ad nos pertinet in præsenti, ac ad nos et successores nostros pertinere poterit in futurum quoquomodo, prædictis Minoribus Canonicis et successoribus suis, pro nobis et successoribus nostris, voluntate unanimi et assensu, ac cum omni jure, concedimus in perpetuum et assignamus, ac per præsentes confirmamus, annectimus, et unimus eisdem: volentes insuper, et firmiter statuentes, quod dicta Aula communis, cum suis pertinentiis universis et annexis, necnon cum liberis introitibus et exitibus superius limitatis, ac cum omnibus commoditatibus eidem concessis et pertinentibus ac in posterum qualitercunque pertinendis, eisdem Minoribus Canonicis et suis successoribus, ac primo et principaliter eis qui in eadem Aula vixerint in communi, libere, quiete, integre, bene, et in pace remaneat in perpetuum. In cujus rei testimonium Sigillum nostrum commune præsentibus duximus apponendum. Datum London in Domo nostra Capitulari, secundo die mensis Augusti, Anno Domini Millesimo cccmo quinquagesimo tertio.

Footnotes

1 Printed in Dugdale's S. Paul's, Appendix, No. xxxv. p. 341, from MS. Baker, Harl. Brit. Mus. 7043, fo. 261.
2 Gilbert de Bruera succeeded to the Deanery in 1336, died 3 November, 1353.