The College of Minor Canons
Statute on the alms of the Minor Canons, 1364

Sponsor

Centre for Metropolitan History

Publication

Author

W. Sparrow Simpson (editor)

Year published

1873

Supporting documents

Pages

Citation Show another format:

'The College of Minor Canons: Statute on the alms of the Minor Canons, 1364', Registrum Statutorum et Consuetudinum Ecclesiae Cathedralis Sancti Pauli Londiniensis (1873), pp. 323-324. URL: http://british-history.ac.uk/report.aspx?compid=49156 Date accessed: 28 November 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

III. STATUTUM DECANI ET CAPITULI CUM CONFIRMACIONE EPISCOPISUPER ALMICIIS MINORUM CANONICORUM. (fn. 1) 1364.

Sancte Matris Ecclesie Filiis universis presentes literas inspecturis, Simon, permissione Divina London Episcopus, (fn. 2) salutem in Eo qui est omni vera salus. Noverit universitas vestra quod cum nos Ordinacionem et Statutum bone memorie Ricardi, quondam Decani Ecclesie nostre London, et ejusdem loci Capituli super distinccione habitum Minorum Canonicorum et Capellanorum Ecclesie nostre predicte, sub manu publica et alias per sufficientes evidencias nobis exhibitas et ostensas inspexerimus in hec verba: Infrascriptam Ordinacionem Domini Ricardi, Decani (fn. 3) Ecclesie Sancti Pauli, et ejusdem loci Capituli, ad hoc in Domo Capitulari prefate Ecclesie ultimo die mensis Decembris Anno Domini millesimo CCCmo quinquagesimo sexto capitulariter congregati fecerunt voluntate unanimi et assensu, eamque statuerunt debere futuris temporibus inviolabiliter observari, cum Minores Canonici dicte Ecclesie, qui ceteros ejusdem Capellanos excellunt in nomine et honore prefatam Ecclesiam ad majus Altare ejusdem pro Majoribus Canonicis, qui ad hoc secundum cursum suum intabulati, vel aliter assignati, illud non voluerunt exercere, et in Choro continue officient in divinis, sicque dictis Majoribus in nomine et officio quodammodo similientur, honestati dicte Ecclesie que ex decore ministrorum suorum, presertim ad tanti ministerii exercicium deputatorum, recipit incrementum: novimus convenire ut inter dictos Minores Canonicos et Capellanos qui in habitu in omnibus uniformes hactenus extiterint aliqualis differencia habeatur, ut, sicuti in statu differunt, et in habitu distinguantur, ad honorem igitur Omnipotentis Dei, Beatissime Matris Sue, Sanctorum Pauli et Erkenwaldi, et dicte Ecclesie: Statuimus et ordinamus ut omnes dicti Minores Canonici in dicta Ecclesia de die et nocte Almicias (fn. 4) de nigris pellibus, Calabre (fn. 5) vulgariter nuncupatum, exterius confectas, et interius cum munitonariis (fn. 6) furratis, pro aliis nigris almiciis de nigro panno, quibus aliis, sicuti alii Capellani, uti consueverunt, gestent et habeant cciam quandocumque et quocunque divina officia ministraverint, eisdem quoque Almiciis de pellibus nigris factis, ut predicitur, et furratis utantur, in antea perpetuis temporibus successivis; quas quidem Almicias quam cicius poterint fieri ordinamus, et extunc dictas Almicias de panno factas penitus abolemus; districcius inhibentes ne quis de dictis Minoribus Canonicis extunc dictis Almiciis abolitis, vel aliis quibuscunque quam supra concessimus, in Ecclesia aut in Choro uti presumant. Et si quis hanc nostram inhibicionem repertus fuerit violasse, in amissione hujus Almicie sic abuse Nove Fabrice applicando, et aliter prout sua protervitas exegerit, puniatur. Nos, Simon Episcopus antedictus, attendentes Statutum et Ordinacionem premissa dictorum Decani et Capituli ad honorem Dei et Ecclesie nostre predicte fuisse facta et ea consona esse viri, considerantes insuper honestati convenire ut qui varia et diversa in eadem Ecclesia habent officia et in statu differre noscuntur, in suo eciam habitu distinguantur, eadem Statutum et Ordinacionem ad Dei laudem ratificamus, approbamus, et tenore presencium confirmamus. In quorum omnium testimonium presentes literas sigilli nostri appensione fecimus communiri. Datum apud Hadham, tercio die mensis Januarii, Anno Domini Millesimo CCCmo sexagesimo quarto, et nostre consecracionis tercio.

Footnotes

1 Printed from one of the Harleian MSS. No. 4080, (a MS. written circa 1650,) fo. 73 b.—74 b. The text in the Harleian MS. exhibits many literal and verbal errors, which have been here amended.
2 Simon Sudbury, Bishop of London 1362–1375.
3 Richard de Kilmyngton, Dean from 1353 or 1354 until 1361.
4 Almicia, Almucium, Almucia, Aumucia, Amiculum, seu Amictus: quo Canonici caput humerosque tegebant. Ducange.
5 Calabre. Pelles ex Calabria. Ducange.
6 Munitoria. Præcinctoria, succinctoria. Ducange.